장음표시 사용
91쪽
cilius & grauibus usuris. l. ideo. De eo quod cert.'' Papinianus Quum iudicio bonae fidei disceptatur,
arbitrio iudicis usurarum modus ex more regionis ubi cotractum est,constitititur. l. j. D. de usur. idem '' praeterea Paulus testatur inl.Caius.eod.& l. At imitemus. D. de legat. j. itaque Cicero epistolarum ad Atticum libro quinto , quum in Cilicia praetor esset, refert se in edicto habuisse,ut Centesimae cum Anatocismo anniuersario obseruarentur. id quod priores quoque similiter habuisse scribit, id est, in quod edictum ex aliorum edictis multa transulerat. Caeterum illud constat, nullas unquam usuras Centesima grauiores permissas esse, quemadmodum ex eadem Ciceronis epistola intelligi potest: ubi legem Gabinia adeo centesimae excessum adeo prohibuisse seribit, ut ne sortem quidem ab iis pexi permitteret,qui supra centesimam quicquam stipulati essent: quin etiam praeter amissam sortem,
certa poena eos damnabat. Nam ut lupra ex eodem authore docuimus etiam acerbissimis fomeratoribus satis esse ea Centesima usura videbatur. Proptereaque impudente Scaptium appellat, qui quum quaternas centesimas a Salaminiis stipulatus esset, singulas centesimas quas illli offerebant, accipere recusaret. sed & libro accusationis tertio Verri obiicit, quod pecuniam publica sibi ad emptionem frumenti attributam binis centesimis foeneratus esset. Porro haec de prouinciis intelligi volumus: siquidem in urbe Roma non ita promiscuὸ Cent sma permittebatur.Id quod ex earum epistolarum: lib. v I. epist. xiiii. perspicuu est. ubi candidatos
92쪽
scribit pecuniam ad usuram Trientem habuisse, sed i tribubus ambitus causa plus promitterent, duplicatam esse,& ad besem usque peruenisse. Foenus ait ex Triente Idib. Quint. factum erat bessibus.Sed&idem ipse libr. x II. epist. prima,apertὶ significat se a Vectino debitore suo semisses accepisse Meton1q; alteri debitori eadem conditione
pecuniam ut retineat concedit. Nec vero ex more tantum cuiusque regionis usurarum modus definitus est, verumetiam ex principuni constitutionibus,ex l.constitutionibus.C. devsur.
Quis seu modus a surarum ab Imperatore Iussiniano nouisime con titulus: νυi diligentisime
declaratur.Leos.Qde Uur. CAP. VIII. STENDI Mus quis modus usurarum iure ciuili costitutus esset: docuimus praeterea varias fuisse huiusmodi constitutiones,ex cuiusque re- gionis more & consuetudine. Nunc videndum est quae sit ab Imperatore Iustiniano nouissim)facta constitutio. Haec enim & varietatem omnem sustulit,& unam ac simplicem regula praescripsit,ad quam usuras omnes quaecunque illae in regione &quaeunq; ex causa petantur,exigi Oporteat. Eum igitur sic loquentem audiamus in i .eos . . C. de usur. Super usurarum vero quantitate, etiaν generalem sanctionem facere necessarium esse du- , ximus veterem duram &grauissimam earum mo- MIem ad medioeritatem deducentes. ideoque iube- i a
93쪽
mus illustribus quidem personis siue eas prcceden,, tibus minime licere, ultra tertiam partem Centesimae v surarum nomine in quocianque contractu vili
vel maximo stipulari. Illos vero, qui ergasteriis, praesunt, vel aliquam licitam negotiationem gerunt usque ad Bessem Centesmae suam stipulationem moderari. Ex his verbis intelligi posse arbitror quantam Iustinianus adhibuerit prudentia in usuris ex aequo de bono moderandis. quod illi quidem certὸ eo fuit facilius, quia multiplices ac varias aliorum ante se prudentissimorum hominum sententias perspexit: ex quibus quae probabiliores & qquiores visae sunt,adhibito doctorum viroriun consilio selegit, &authoritate sua confirmauit. Quo magis arbitror equidem unamquanq; rem ad certam rationis normam dirigens,& earum momenta diligentissime perpendens ,eam Iustiniani eonstitutionem religiose tenendam atque Obseruandam esse,neque leui aliqua de causa ab illius re gula discedendii m. Nam primum omnium satis constat ex his quae paulo superius late comemor uimus,quum usurς ob eam tantum causam institutae isint, ut id quod creditoria interest usu carere su pecuniς ab eo qui fruitur resarciatur,huius copensationis modum ad eius inc5 modi rationem exigendam esse: ut quo quidq; minus aut maius appareat, eo maior aut etiam Vberior usura rependatur. v suras ex inurn autem non eadem omnium personariam
ςM Vs'Vς incommodi ratio sit, sed huius minus, illius verotione nio intersit carere sua pecunia,est illud etia aequisictradas . simum, non eandem omnibus promiscuh usuram permit
94쪽
LIBER P Ri Mus permittere:quemadmodum imperiti medici aegris omnibus eandem medicinam praescribunt: sed aliis minorem, aliis vero ampliorem. Exempli causa,
nemo dubitat quin mercatorum & negotiatorumphis intersit, usu carere suae pecuniae, quam illustris cuiusdam personae. nam illi lucrum ex ea facere consueuerunt, emendis & vendendis mercibus : quemadmodum etiam Hermogenianus notat in l. vltima. D.de peric.& commodo rei vend. ct Vlpianus in t .secunda in fin. D. de eo quod cert. loco. Itaque maiores multo usuras negotiatori deberi, quam illustri personae iustissimum est. Eius rei diligentissime rationem habuit Iustinia: nus in ea quam modo recitauimus. l.eos. De Usur.
Nam illustribus quidem personis, Trientes tantummodo permisit: negotiatoribus vero, quorum damnum maius est,besies. Porro iis personis quae medium locum obtinent, id est, neque negotiationem exercent, neque honorem illustrium adeptae sunt,medias quoque usuras inter utrasque superiores permisit, nempe semisses. idque ob eam rem quod hae personae non solent ex pecuniae suae fructu tantum sibi comparare coinnaodi, quantum negotiatores assidui: aliquato tame amplius quam illustres, qui nullo modo negotiationem exercet. Atque huius quidem rationis momentum adeo spectandum est,ut simulatque cessare coeperit,ces' Cessante
set etiam hoc priuilegium: quippe quod personale ratioe dast, ut apparet ex l. priuilegium. D. de regul. iur. de praecipui ex l. Titia. primo. D. de legatiscundo. Itaque si creditox,cui besses pendebantur F Σ
95쪽
s DEVs VRIs ob negotiationis causam, negotiator esse deserIt,
minimE dubium est, quin debeant usurae diminui. Quid igitur si quum negotiator n5 esset, esse postea coeperitΘ eone besses deberi incipientὸ id quod prima specie dici fortasse oportere aliquis existimet, praesertim quum eadem in hac re ratio pariter aequabiliterque valeat. Sed tamen hoc verum
non est. Nam de usuris quae ipso iure debentur hic non agimus, sed iis tantum quae in stipulationem deductae sunt. Vnde non mirum videri debet, si maiores non debeantur quam quae stipulatione compraehensae sunt: utpote quum eo tempore quo sese quis ad negotiationem conuertit, maiores sibi stipulari liceat. Nec ad rem pertinet quod scri . - bit Paulus in I. quum quidam. g. ex locato. D. de 'usur. si debitores qui minores semissibus usuras praestabant,fisci esse coeperunt, postquam ad fiscuo transierunt semisses cogendi sunt praestare. quasi ius idem in negotiatore statui debeat.Nam hic alia
ratio est, nempe propter fisci priuilegium , quod serὸ semper a comunibus iuris regulis solet discedere. Siquidem de quibus casibus sine stipulatione usurae aliis non debetur, ipso iure fisco & Reipub.
debentur. l.Caius Seius. D.eod. Atq; haec quidem de usuris, quae in stipulationem a ereditore deducuntur,hactenus dicta sint.nunc de iis quae citra stipulatione vel ex nuda couentione vel ipso iure de- ,, bentur disseramus. Imperator ait, Et ea quantitate ,, usurarii, etia in aliis casibus nullo modo ampliari, i, in quibus citra stipulatione exigi usurae solent. Et quam tandem quantitate intelligitξvirum hac uniformem
96쪽
sormem de qua postremo locutus est,semissem:anillam variam & pro cuiusq; damni ratione distinctam 3Sed quum eadem citra stipulatione differentia damni appareat, ut alius minus, alius vero grauius sentiat,non minus adhibita quam non adhibita stipulatione, ridiculii esset, unum idemq; omni bus malis remediu adhibere. Quam ob rem id qui- dem non est dubiu, quin ea clausula referri debeat ad variam illam & multiplice ustirarum ratione,de
qua inde usq; ab ipsius legis initio tractauerat,eoq; si & negotiatori de illustri personae simul quaedam
pecuniae summa legata est,& moram haeres fecerit, quonia plus interest mercatoris quam alterius usa carere suae pecuniae,besses illi quidem deberi,huic vero trientes. Notandum est autem citra stipular ita stipuiationem usuras deberi bifariam,nempe nuda couen lationem
xione, ' propter mora ipso iure. Ac nuda quideo bifariam conuentione vel quum pignus a debitore datum est ex l. si usuras. l. pignoribus. C. de Usur. quod ipsum ita tamen intelligendu est,si modo non tantum pro sorte, sed etiam pro viris nominatim pignus datum est ex l .per retentionem.C. eodem. Vel quum frumentum, hordeum,& res huiusmodi quae in abusu consistunt sortem faciunt. l. frumenti. C. eod. ipso vero iure usurae,ut diximus,propter moram debentur, veluti si mora in soluedo fideicommista vel pretio rei venditae, vel locatione & simialibus comissa sit. l .mora fieri.g.primo. D.de usuri atqui sic se res habet, ut si mercator deeem dando de usuris bessibus conuenerit, 'in eas pignus
acceperit, licet nullam stipulationem interposu
97쪽
rit, pignus tamen pro bessibus retinere possit. E x quo consequi illud necesse est quod modo dixi,
non solum ex stipulatione besses permitti, verum- etiam ex nuda conuentione citra stipulationem. Quod autem ad eas pertinet quae ipso iure citra ullam conuentionem debentur, similiter assirmare
non dubito,quum eadem ratio sit differetice quae in stipulatione est, idem quoque discrimen adhiberi oportere. Alioqui enim quid dicemus ξ inum mercator ipse sibi de usuris consulit, easque stipulatus est, besses ei permittuntur. Quod si uxore duxerit
ea coditione & spe adductus, ut dotis nomine immam haberet pecuniae,de qua postea negotiaretur, quoniam stipulationem nullam usurarum interposuit,si socer eius dotem retineat,minus cosequetur
quam eo casu, quo ipse sibi de lucro suo cauit, semissem scilicet, quum bessem habere ex stipulatione potuissetZQuid hoc absurdius fingi aut comemorari potest Z neque enim dubium est, quin lex aut
plus aut saltem tantundem faueat iis usuris, quae ex mora veniunt, quantulis quas sibi quis ex mutuo
stipulatus est,quia hae semper suspicionem aliquam improbi lucri secu fertit. Quare si qui besses stipulatus fuerit ei tatas exigere permittatur,alii no ςque, legis aequitati derogabiciar. Verum fortasse dixerit aliquis absurdii esse, si mora illustri facta minus puniatur, quam quae mercatori. Sed respondeo personarii ratione in hac lege n5 haberi: veru eius tantuquod creditoris interest. quod ipsum in aliis quide maius, in aliis vero certe minus est. Alioqui absumda quoq; lex iudicanda esset quae Reipub.moram factam
98쪽
factam ab eo a quo ei legatum est trientibus tantum usuris punit, in l. quum quid m. ad sin. D. de usuri vili autem personς semissibus. At enim si tam leues V surae ei permittamur, qui personis illustribus ipso iure debebit, allicerentur isto modo debitores ad
moram perpetuo committendam : quia lucrum est potius quam damnum, trientes tantum ob centum
exoluere.Sed huic quoque obiection i responso parata est. Primum quia hoc incommodum adferri posset etiam in mutuo, in quo personis illustribus non grauiores trientibus debentur. Idem etiam in Reipublicet legato,& caeteris eiusmodi. Deinde notandum est, non tam haberi rationem ut qui moram fecit plectatur, quam ut damnum datum resarciatur. Certum est autem maius esse damnum, quo
negotiator afficitur, quum vel dos promissa, vel alia quavis causa aliquid ei retinetur, quam lucrum quod debitor illustris personae ex leuitate V surae
trientis consequitur. Ne multa, sicuti triens duntaxat Reipub.permittitur quemadmodum supra exl tertia .g.vltimo. D. ad leg. Falc. & paulo ante exl. quum quidam. in s. D.de usur. idque ob eam rationem quia minus interest Reipub. usu earere sitae pecuniae, quam negotiatoris: ita aequum est,quum haec eade ratio valeat in illustri persona, multo minores iis in quovis casu permittere, quam negotia ribus : neq; spectari utru stipulatio interuenerit an
non: sed tantu id quod interest. Estq; illud ridiculum quod quidam citant,si is qui ab illustri mutuo
accipit,quantiis ex illius voluntate & consensu pecunia eius utatur, Trientem tamen persoluit Ru i
99쪽
, re is qui fideicommissum eidem vel dotem vel rei venditae pretium non soluit, nec Volente nec consentiente eo pecuniam contrectit, non puniatur grauius, quam is qui eo Volente pecunia utitur Nam idem hoc pacto in mercatore dicedum esset, vi besse amplius soluatur ab eo: qui istis casibus moram ei fecit,quam qui mutuum aeceperit. Atqui si omnes ad semissem redigantur,tantu abest ut mercatori aliquid praeter communem usuram adileiatur, ut etiam de ea unciae duae detrahantur. Sed
fortasse quibusdam videbitur idem hic constituendum esse quod in Raptore, qui eo plus fure punitur:quia omnimodo , id est, irae clam, siue manife-so rapiat,in triplum condemnatur: quum fur interdum in duplum, interdum in quadruplum plectatur. Quare is qui moram in soluendo legato vel pretio fecerit, grauius puniri videbitur si omnimodo,id est nulla personarum distinctione facta semisses solvat. Verum animaduertere nos oportet, langὸ diuersam esse raptoris causam, atque huius debitoris. quoniam non tam habeatur eius debitoris condemnandi ratio, quam compensandi creditoris. contra quam in Raptore : qui quomodo plectatur tantummodo spectatur, quia & rem dc damnum dominus alia actione persequitu. Quibus
100쪽
iuribus casibus Uura Centesima debeatur: de
nautico foenore multa, oe quae fuerit in eo e seercendo recepta consuetudo : ubi quaedam ο
scurisyimae se difficillim e leges explanantur.
ODus igitur usurarum pro cuiusque detrimenti ratione a Iustiniano ita constitutus est, ut semper subsequens sextante, id est, unciis dilabus praecedente excederet. Nam Trientes ab illustribus exigi permisit, id est, quatuor incentum:ab aliis communiter Semissem, id est, sex: a negotiatoribus bessem, id est,octo. sed alii tamen
casus sunt nonnulli,quibus maiores etiam permittuntur,neque sextante tantum,Verum etiam triente ampliores : nimirum usque ad Centesimam,quae quatuor unciis bessem exuperat. de quibus casibus breuiter deinceps explicandum est. Primus autem ρ sis,'ehu est in pecunia Traiectilia,quam Modestinus in l. j. tesimae. D.de naul. foen.& praeterea Scaevola in l. qui Ro- Traie-mae. .j D.de verb.oblig. ita interpretantur, ut ea pς sit, quae creditoris periculo trans mare vehitur, siue illa ipse,siue etiam merces ex ea comparatae reportentur:modo creditoris perlaulo utraeque na-iligent. Hac de causa Iulius Pollux duplex in hoe genere foenus esse scribit ἔπιροπλην dc alae necZλουν. illud quum pro commeatu tantum, hoc quum pro remeatu etiam usura percipitur. Erasinus in opere quo infinita prouerbia enumerat, existimauit
