장음표시 사용
71쪽
in I .lecta.D.si cert. peta.&l.si ita stipulatus fuero si Titius.g. Chrysogonus. D.deverb. obligatio. ubi centum certo die dari stipulata sunt,&si eo die s iis eo nomine factum non erit, tunc quo post soluetur,usurarum nomine aliquid praestari. Si enim hic quoque in soluendo mora facta est, usuras quoque recti deberi fatendum est. In quo tamen scire nos oportet, inter has ct alias usurarum causas singulare esse discrimen, cuius celeberrima mentio
fit in Pandectis, quod illae videlicet osseio iudicis
Vsurae quaerantur hae vero per stipulationem. Nam Pati-Hiὴς ois, quidem in l. quaero. D. locat. de Vlpianus in i p. iij, fitem s. in fin.&l.seq. D. de negot. gest. clarὸ scritatione. bunt, Vsuras in bonae fidei iudiciis no tam ex oblugatione quam ex ossicio iudicis proficisci, id est. actionem quidem usurarii a praetore peti non poni quo latὸ diximus in g. j. de actionib. quippe quae promissae non sunt: eum tam iudici harum bonae fidei actionii permittere, ut ossicio suo de usuris cognoscat. Id quod adeo verum est, ut quanuis sors post moram solutast, usurae postea peti non possint. quemadmodum apertὸ traditur in l. iiij. C. depos& l. qui per collusione. D.de act. emp. eontra si usurae solae petitae sunt:quoniam ex sorte pendent,obesse poterit exceptio, sed postea sortis petitione nihilominus exigentur nec obsabit rei ii dicatae exceptio.l. sin iudicio. D. de excepi. rei iu- die. In strictis vero iudiciis Aphricanus scribit in
l.Titius. D. de praest. verb.pecuniae creditae usuras
no in stipulatione deductas no deberi. quod ipsem
72쪽
Ciquod de sorte taniam quae numis costat intelligendum est,non etiam de speciebus:quaru vel ex ni do pacto usuras peti posse certu est.ex.l. frumenti. eod. quemadmodum eius quoque pecuniae quae a ciuitatibus credita est.l.etiam. D. eod.vel quae cui
libet alii sub pignoris obligatione debetur. Nam
etiam ex nudo usurarum pacto pignoris retentio conceditur. l. solutum. si in sortem. D. de pign. act.& l. pignoribus.C.de usur. quin etiam sine pignore debitae ex nudo pacto si soluatur repeti non possunt.l.iij. C. eod. &l. in his vero. .j.in fi. D.de Iolui. Verum ut ad ea quae hoe rapite praecipuὶ tractare institui nunc reuertar, postulare hic locus
videtur, ut de vulgari illa quaestione breuiter diseseramus , An usurae non nisi commissa mora iustὸ usu iac legitime peti possint. Quod video ultis ho- Vtru etiaminibus magnopere placitisse, iis praesertim , qui sine mo-
Pauli verba non satis intellexerunt, quae saepe citamus ex d. l. iij. D. de usur. quorum certὸ non ea ysententia est,ut usurae nisi post moram n5 debea tur : sed illa potius, ut quum ob moram debitoris creditor damnum sentiat, ob hoc damnum usuras possit exigeremon tamen ob mora,sed ob id quod sua interest usu carere suae pecuniae praeter tempus. Quamobrem Vlpianus in l. si vero non remune-r ndi.f. si mihi. D. mand . clarὶ respondit, procuratorem qui sumptus in rem domini fecit, usuras
consecuturum: neque tantum ex mora,verum iudicem aestimare debere si ςxegit a debitore suo
quis,& soluit quum uberrimas usuras consequeretur. quod ipsum in negotiorum gestore Paulus respondit.
73쪽
spondit. l.& qui natura. .c5tra quoque. D.de ne Mi. gest.& l.&in contraria. D.de usur. ut si in rem domini pecuniam suam impenderit, ex eo tempore usuras petat. quin etiam tutor si in rem pupilli aliquid impenderit,non quaeritur an mora facta sit, nam omnimodo usuras repetet. Ex quibus breuiter disputatis perspicuum esse arbitror usurarum' non propter moram, sed tantum propter id quod litterest rationem haberi. Et quotiescunque creditoris intererit usu carere suae pecuniae, sine ullo morae respectu eas deberi. ob eamque causam non . dubitandum esse, quin ex mutuo non tantum eo
casu usurae iustissimε peti possint,de quo supra dixi ex. l. lecta.sicer.pet.&g.Chrysbgonus .de verb. obliga.nimirum quum certo die pecunia promissa est,& nisi eo die soluatur,tunc propter moram Vsu- rae stipulatae sunt,uerum etia ex ipso numerationis die:dumm0do iusta illa usurarii causa interueniar, nempe quum creditoris interest alterii eius uti pecunia. Atque ut uno verbo rem omnem complectar,quoties nihil aliud petitur, quam quod in definitione copraehensam est, nimiru aestimatio usiis sortis,consumptae cu damno creditoris, iustissimὰ id peti. Nam eius damni compensatio & naturali de ciuili aequitati consentanea est: vi ex hac una re intelligi possit.quamobrem hoc casu leges in mutui contractu usuras .permittant: praesertim quum hoc ad communem Reipubl. utilitate magnopere pe Muxvi ςQ tineat. Quum enim mutui contractus non minus ista hominu commerciis & rebus gerendis neces sarius. sarius quam alia quaeuis usitata c5uentio,non mo
74쪽
dd ut inopes & pauperes eo quasi parato & expedito subsidio adiriuentur, verum etiam ut numaria ciuium difficultati stibueniaturineq; tamen ulla lex aut diuina aut humana iubeat nos eum qui nullis Uuis rebus aduersis res meliores quaerit, ex nostris spoliis aligere: sed, ut praeclare Cicero scribit, suae cuique utilitati, quod fine alterius iniuria fiat, seruiendum est: accidat profecto necesse est, ut multi quibus gratis pecuniam nemo vult credere, vilissimo pretio pecuniae faciendae causa, suas possessiones vendant: itaque damnum longe maius accipiant, quam si mediocrem aliquam usura creditori persoluerent. Praeterea scipe contingit ut etiam locupletissi in i pecunia careant, quam si haberent in Promptu , inaguti aliquod compendium facerent. Huic incommodo paratissimum remedium est in
Mutuo sed quia vel nulli, vel perpauci sunt,qui sibimetipsis, quo aliorum commodis inserviant, res meliores quae letium, utilitatem Velint adimere,c Iebunt eo compendio: quodquidem, si partem aliquam eius quaestus quem ex ea pecunia fecerint, creditori deciderent, perfacile cqnsequerentur. exempli causa, Quum aliquis negotia mea gere ret, vidit creditores meos mea pignora vilissimo pretio velle vendere: ut me hoc detrimento liberaret , quan uis silani pecuniam in usum suam pos- .set conuertere, tam ei, ossicii causa eos suis ipsius numis absolui . Vlpianus ait, in d. l.& in contraria. usuras ei iustissime deberi. Quis est adeo rerum omni u imperitus,qui hoc Vlpiani responsum
improbet Nam si millas usurus negotiorum gestor
75쪽
sperasset,sivisset me in hoc acerbissimum damnum incidere. nec iniuria. Nam ut praeesare Cicuo scribit, sibi ut quisque malit, quod ad usum vitae pertinet,quam alteri acquirere, concessum est non re-
Ugnante natura. de Caius inquit in l. sed si quis.. D. testam. quem. itemque Africanus in l. si semus γ' eommunis. g. quod vero. D. de furt. iniquum esse D damnosum cuiquam esse suum ossietum,quod eius D cum quo eontraxit, non etiam sui commodi causa D eperit. Nec vero ut dixi ad hunc locum perti, net quod Aristoteles inquit, contra naturam esse, si numus,quae res sterilis est, numum parit. deinde numum contra sui naturam ad quaestum transferri : propterea quod permutationis tantum & non quaestus causa sit inuentus. Nam Aristoteles, ut postea latius docebimus,non loquitur de usura,de . qua in definitione tractauimus: sed tantum de foe-
,.su haec summa differentia est, quod illa ,
disseren --domino vitando tantum, hoc vero de lucro ca-tia. piando contendit:& eo quaestu,quem quis curat de aucupatur ex sola pecunia. veluti quu quis ob suam causam & lueru, quod ex pecunia captat, mutuum dat. Hoc enim non officium est mutuationis, sed mera foeneratio: ut Cicero lib.definib. ij.docet his verbis.Nec enim si tuam ob causam cuiquam com- modes,beneficium hoc habendum est, sed foenera-
tio. Paulus vero in d. l. quum quidam . perspicuὁl affirmat, usuras no propter lucrum petentium, sed propter id quod interest irrogari. quod ipsum eo
magis iudicari potest verum esse, quia usuraru mO-dus ex cuiusque damni modo definitus est: quemadmodum
76쪽
admodum idoneo loco latius dicturi sumus. . Itaq; quoties quis quaerit de captat occasionem lucri ex nuda pecunia faciendi, quam alii mutuo dat foene- Herib a rari propriE dicitur: quatique finium ex iplis nu- ri quid mum corporibus ςaptare. eumque esse quaesium arbitror, quem & Aristoteles, i omnes boni hementer improbant. Q ii vero neque causam, neque propositum foenerandi habet, ut is de quo Vlpianus loquitur in l.quarta. D. Si cert. petat. αtu empturus praedia de tyderaueris mutuam pecuniam, ii usuras petat, quae damnum duntaxat compensant,quod ea re percepit, quia suae usu pecuniae caruit. quoniam illa: non petunt ex ipsa pecunia fructum, sed quodammodo usum, aut certὸ usus pretium aestimationem : nemo mea quidem sententia verus de intelligens rerum aestimator eam petitionem improbabit. Vera est enim Ciceronis sententia,& Christianae pietati consentanea : Sibi vequisque malit quod ad usum vitae pertineat quam
alteri acquirere, concessum est non repugnante natura. Neque vero contemnenda aut minimi a stimanda ea differentia est, quam quidem inter eos .esse dicimus, qui animo foenerandi occasione nimutui dandi quaerunt,& eos qui quodammodo i inuiti & repugnantes amici precibus aut beneuo- llentia in eum ad credendum adducuntur. Eam enim adeo ponderandam esse Vlpianus scribit, indicta l. quarta. ut qua iis depositi, quod in recipientis: gratiam factum est, periculum ad recipientem pertineat, distinguendia tamen esse a si mei, viruinab eo depositum fuerit, tui propositum de animum
77쪽
foenerandi habuit,an ab alio. hoc enim casu recipientis esse periculum,illo steneratoris. Verum ut hoc omittam, illud sane usurarum honestae petitioni minime aduersatur quod video a quibusdam optimis virisobiici nobis,atque ara Edefendi,tnatui officium gratuitum minimeque necessariu esse oportere. Nam ut praeclare Cicero & eleganterseribit, Alia causa est eius qui calamitate aliqua premitur, &eius qui res meliores quaerit, nullis suis rebus aduersis. Nam his nullum unquam ius, nulla consuetudo,nulla denique lex iussit nos cum damno nostro ossicium tribuere. contra qui calamitate aliqua oppressi sunt, & mutuum postumlant,non Vt res meliores quaerant, sed ut necessitati subueniant iis integrum & plenum officium prς- standum est: id est, etiam cum aliquo damno & diminutione nostri commodi. de quo tamen malo noLact xij stram sententiam Lactantii Firmiani eruditissimi DRUnxiδ es pietate praediti viri authoritate confir-- φρ' mari. is enim libro De vero cultu v I. cap. X I III. Pecuniae , inquit, si quam Dei cultor crediderit,
non accipiat usuram:&vt beneficiu sit incolume quod succurrat necessitati & abstineat se prorsus alieno. In hoc enim genere officii debet suo esse cotentus, quem oporteat alias ne proprio quidem parcere, ut bonum faciat. plus aute accipere quam dederat,iniustu est quod qui facit, insidiatur quodam modo ut ex alterius necessitate praedetur. At iustus nunquam praetermittet quominus aliquid
misericorditer faciat, nec inquinabit se eiusmodi
quaestu, sed essiciet ut sine ullo suo dano id ipsium
78쪽
67 quod commodat inter bona opera numeretur. De necessitate disertE loquitur vir sanctus, neque usquam scriptura sacra iubet nos ex nostris spoliis alterius augere copias: quinimo apertissime scribit Paulus epistolae ad Corinthios quae secunda scripta est capite octavo,non aequum esse, ut alii omnibus copiis circunfluant, atque in omnium rerum abundantia vivant,alii propter inopiam vitam in egestate transigant. Quanquam si verum fateri volumus, hoc quidem negari certe non potest, quia ex cotractu mutui eo potissimu casu usurae iure ciuili permitterentiir,quu tepus aliquod gratis utendi pecunia concessum esset, quo tempore si pecunia non solueretur,quoniam in mora erat debitor, quae mora creditori damnum afferre intelligitur,vsurae stipulabantur. idque quum ex ea cautionis formula quam ex dicta l.lecta.& g. Chrysogonus.
supra commemorauimus, tum vero ex eo intelligitur quod scribit Cornelius nepos, Pomponium Atticum Atheniensibus debitoribus suis ita mutuum dedisse, ut neque usuram unquam ab iis acciperet, neque longius quam dictum esset debere pateretur. quod utrunque inquit erat isssalutare. Nam neque indulgendo in-
. ueterascere eorum aes alienum . . '
u patiebatur, neq; multu . . ' i i ' plicandis vibris V .
79쪽
tatuendum esse aliquem usurarum modum : ω quis modius olim a Romanis consititutu . in de 1it Uura centesima emis, Ῥnciaria, drachmalis, .c.quae maxima,huu, legitim mediocris
ST igitur, ut apparet, V surarum petitio & iusta & tolerabilis: neque
tantum quae commissa mora,v eriimetiam quae ante ullam moram exi-- gutur: quaeq; adeo in mutuo ab ipso numerationis die stipulatae sunt, nimirum ad compensandum id quod creditorum interest usu earere suae pecuniae. Sequitur ut id quod hoc loco ferδpraecipuum est,& quod aliquanto ante obiter perstrinximus , paulo diligentius accuratiusque perpendamus. Diximus vluram aliud nihil esse, quam id quod vere & non simulate interest. In quo tamen monuimus eo differre alterum ab altero,quod illud nullis finibus circunscriptum est,usura ad certum modum redacta de restricta sit. no enim quid quid consequi creditor potuisset usuram comprς-- hendere, sed tantum partem. Omnino hoc verum est,& cum aequitate rationeque conueniens. Etsi Eae nuda in eo quod interest non minus lucri quam pecunia damni ratio habeatur. l. unica. C.de sent. quae pro Mon x Π' eo quod.&l.ij. infi. D. de eo quod cert.&ereditoriumehu' Vtens ea pecunia quam alius detinet, industria sua quantum quaestum ingente facere potuisset: tamen quum nulex ea quae iam operam adhibuerit, n on ςquum est nuda pecti-e5iuuIu adferre emolumenti,quantu industria cum pecunia coniunctam. Id adeo in l. vlt. D. depe
80쪽
ric.&com .rei vend. Hermogenianus docet quum ait, Venditori si emptor in pretio soluendo moram fecerit, v suras duntaxat praestabit, non omne is Omnino quod venditor mora non facta consequi potuit: veluti si negotiator fuerit, & pretio soluto ex mercibus plus quam ex usuris quaerere potuerit. ,, item in l. Iulianus.A. ibidem. D. dea 2.empl. Si con is uenerit ut ad diem pretio non soluto venditori du riplum pretii praestaretur, in fraudem constitutorum , , videri adiectum quod usuram legitima excederet. ,, Quinetiam Vlpianus quum quaereretur an valeret legatum certarum usurarum donec legata sors prosaretur, valere quidem respondit, si modo proba
bilem usurarum modum non excederet. l. tertia insin. D.de ann. legat. quid ita quoniam iniquit esset, quum pecunia nuda sit res sterilis, tantum fructuuab ea petere legatarium,quantum illa adferret cum industria & labore hominis . coniuncta. praesertim vero quum in quovis quaestu dimidia pars operae,. dimidia peeuniae tribuatur '. quemadmodum docet vetus prouerbium, Hostimentum est opera pro pecunia. Et Vlpianus ait, Pretium artis &operae esse
velamentum,seu,ut quibusdam videtur,aequamentum .in l. cum duobus.ls.si coeuda.D.pro soc. Quς quum ita se habeant,itaq; ratio & naturalis de ciuis ,
lis postulet:quid nuc superest, nisi ut hominu quo rundam insulsissimam ineptissimamq; audacia rideamus,qui quum&legii & iuri rudentiu omniuprccepta institutaq;. aspernarentur, maluerut noua quaedam ingenioru suoru c5menta persequi,quam
