장음표시 사용
101쪽
M Doca Nox ET ADDI ex NDI Omnes homines sunt rationis compotes: - ,
Omnes homines sunt disciplini capaces: Haec de altera propositi quaestionis opposita parte: qua probata, quod ad statum quaestionis pertinere diximus tota quaestio soluitur:& illius solutio infrascripta Methodo confirmatur: qua primo ponitur: Homines non propter usum rationis, sed propter solam innatam propensitonem ad ratiocinandum, esse homines: quo posito,ac dato , sic argumentandum. Omnes homines, sunt rationiS compo
Homericus Thersites, & Atheniensis Tiamon , & pueri vagientes in cunis & alij stamiles sunt homine6 Ergo Homericus The stes, & Atheniensis Timon, & pueri vagientes in cunis,& alii similes sunt rationis compotes. Ergo sicut isti & alij omnes sunt homines ita rationis compotes. Ergo omnes hominus sunt rationis compotes. Hoc totum quod erat probandum,hactenus probatum fuit, & prima, primo loco proposita quaestio, est ad exitum perducta: nunc ad alia progrediendum. Si plures propositiones huius naturq sint, ut altera per alteram no probetur: sed unaqueque id probet, quod quaeritur: plures erunt argumentationes verbi gratia. Ista propositio: Homo est animahi tribu propositionibus
102쪽
positionibus probari potest quarum nulla a
nulla probatur: idque notum fiet ex Aristotele libro secundo de anima,particula triget simaquarta: quarum trium propositionuM
prima erit. Homo vivit. Secunda Homo augetur. Tertia. Homo generatrEx his tribus propositionibus tres distin- ratiocinationes conflantur: quibus e dem propositio confirmatur. Prima ratiocinatio. omne quod viui , est animatum . Omnis homo vivit. Ergo. Omnis homo est animatus. Secunda ratiocinatio. Omne, quod augetur est animatum. VOmnis homo augetur Ergo. , Omnis homo est animatus. Tertia ratiocinatio; taOmne, quod generat est animatum: Omnis homo generat. Ergo. Omnis homo est animatus. Hominem 3enerare,non semper,sed st tuto tempore intelligendum.
, Si plures sint propositionesi, quarum aliae alias non probent,& nul Iapositam propositionem per se r vel erunt plures unius argumentationis probationes vel plurium
Si plure sint unius argumentationis
103쪽
propositiones: duae tantum poterunt esset quarum altera maior, altera minor argumentationis propositio nuncupatur: nullaenilia plures duabus capit propositiones ratiocinatio. Non raro accidit, ut in enumeratione,
plures duabus.sint propositioneS, omnestamen coniunctς, unius propositionis vim obtineant,ut si probandum mihi sit, omnem hominem esse substantiam; hac argumentandi formula utar. Omnis homo est animal. Οinne animal est corpus. Omne corpus est subitantia: Ergo. Omnis homo est substantia. Tres primae propositiones, quanquam tres sunt, unius tamen propositionis locussi
Exemplum multarum propositio in diuersas propositiones probantium , ab eodem homine petii potest: vi.
Homo est animal. - Horta o est corpus .
omnes istae tres propositiones diuersa sunt:& a diuersis propositionibus probatur: quae semetipsas vicissim non probanti vi. z: Omne, quod nutritur, augetur, & gene-xat, vivit. . Omne, quod sentit, est animal.
Omne, quod omni ex parte diuiditur, esi
104쪽
Omne, quod nutritur, augetur, & genera est vivum. Omnis homo nutritur, augetur, & gen rat: Ergo. Omnis homo est vivus .
Omne quod sentit, est animal. Omnis homo sentit, Ergo. omnis homo est animal. Tertio. Omne quod est omni ex parte diuiduum. est corpus . Omnis homo est omni ex parte dividuus Ergo omnis homo est corpus . Fateor ego hoc totum negocium esse
tam difficile, quam difficillimum t ad leuandum tamen laborem, ad Aristotelem confugere oportet, libro primo de phisico auditu, particula secunda, dicentem. Via& ratio, quam tenere in scientia tradenda debemus, ab illustrioribus, & notioribus nobis rebus progredi solet. In apertioribus ergo nos ipsos exercere debemus, ut con suetudine, & usu reddendi suae formae, ea,
quae faciliota fuerint, difficiliora reddere
105쪽
Docvrra r Tu ADDI HENDI. Exercitatio suprascrim methodi, in his quae ab Aristotele scribuntur, particula prima, ' ilibri primi de Physico auditu .c Cap. XXXV.
v a Eum consilium semper fuit, ut quibu IVI fieri posset rationibus, illorum labor
leuaretur .qui diurna, atque nocturnam a Aristotelis monimenta versant: quod quomodo diligens huius disputationis lector assequatur, tum ex his, quae litteris hactenus
consignata fuerunt,tum ex his, quae,hoc ca
pite, posteritati tradentur,paruo immo dubio procul nullo negocio intelligentur: usu tamen, atque exercitatione adhibita diligenti. Nisi enim huius, nusquam fatis laudais artis, praecepta fuerint, longa consuetudine, longaque exercitatione firmata, omnis noster addiscendi labor, irritus erit, a que inanis . Nulla enim res efficacius recte facere docet, quam saepe faceret qua pro pter hanc exercitationem, breuem, facialem,& optimam rerum omnium addiscendarum magistram, addendam duximus sex
particula prima libri primi de physico audi-φu, petitam. Ad ea enim praecepta, quae s pra sunt scripta, adiungendus est usus frequens, qui omnium scripturarum, omniatimque Goctorum hominum praecepta si perat. Dicit ergo Aristoteles. '
106쪽
M a v v o D s . Quoniam cognoscere, ac scire contingit, circa omnes methodos, quarum suntprincipia, aut ca se,aut elementa,ex horum cognitione. Tunc enim putamus cognoscere νuumquodque, cum cadio primas cognouerimus, principia prima, Uque ad elementa ) . manifestum es, quod ea , qua sunt circa principia scientia, quae de natu ra Ct,promum determinare tentandum , c. In hac prima particula, quanquam multa sunt inuoluta, non nisi tamen,tres euolutae propositiones in ea leguntur: idque cuI- libet rem penitius introspicere cupienti, statim notum fiet. 3Prima propositio. Quoniam cognoscere, ac scire contingit, circa omnes Meseudos,quarum sunt principia,an causis aut elementa. ex horum cognitione . secunda propositio . . 'Tunc enim putamus cognoscere unumquodque, cum causu primas cognouerimws, ct principia
prima, que ad elementa. Tertia propositio. Manifestum ess quod ea, quae sunt circa principia scientiae, quae de natura est, primum detere
. Primum, quod diligens lector, adducendi cupidus, praestare debet, est: nostram hanc vestitam atque ornatam, formosissimam
107쪽
i 6 Do C suo et ET ADDI ShENDrssimam virginem, ornamentis, &vestibuNnudare deinde ab omnibus fucis,ac pigme iis, pictam huius Virginis faciem, totum
que illius corpus, abluere: demum eandem exossare, atque enervare: & omnia, quae redundant, usque ad viuum resecare: idest: 'omnia, quae ad amplificationem, & alia fu .catae orationis ornameta perrinere valeantia tribus suprascriptis propositionibus, illa Methodo, qua adhibita fuerunt, artificiosutollere,quod si fiat, tres suprascripte propositiones, redundantibus vocibus spoliate, erunt infrascriptae. Prima propositio. Scientia, quarum sunt principia, ex principi
Secunda propositio. Tun cimus, cum principia cognoscimus.
. Tertia propositio. principiis est exordiendum. Istarum trium nudarum propositionum, prima tertiae propositionis veritatem aperit: & secunda primam confirmat: ut infra suo loco manifestabitur. 3Istas tres propositiones,si natiuar, ac propriae formae reddere velimus, ad tertiam quae omnium veluti conclusio est,cogniti nem nostram omnem dirigere debemus,&summa
108쪽
summa cum animaduersione ambas illius voces, idest : Subiectum, & attributum, ad quam ratiocinationum figuram pertineant, expendere, summa ope niti decet: propositio tertia esti Aprincipijs est exordiisendum.
Conclusio primae figurae, ex subiecto mμnoris,& ex attributo maioris propositionis conficitur: in conclusi line, medio termino
sicut in prima, ita in alijs duabus posterioribus figuris, nihil loci derelinquitur. Huius conclusionis subiectili,est principium: quod, ratione dispari, est primae propossitionis subiectum,& attributum: subiectum quidem,
quatenus cum uniuersa icientia coniungi tur: attributum autem, ut ei scientiat adheret, quae ex principiorum cognitione com paratur i quo fit, ut quanquam eadem vox est, quia tamen; sub diuersis rationibus; expenditur, ex ea una voce, duo significante, duo termini conficiuntur: alter terminuS, sub istis vocibus concluditur. Scientiae, quarum sunt principia: alter vero terminuS,haiarum omnium vocum complexu coherce tur . Ex principiorum cognitione compa rantur, Hic terminus est secundae propositionis attributum,& tertiae subiectum. Ei ut dem tertiae propositionis attributum est tExordiendum: quae vox in nulla trium propositionum, inuenitur: Haec igitur conclusio, ad primam figuram nulla ratione P
109쪽
sa DOCENDI ET AD DISCENDEnet. Nec ad secundam pertinere poterit ditum quia, in secunda figura, ex duabus propositionibus affirmantibus, nihil sequitur exum quia, ex subiecto minoris, & ex subiecto maioris propositionis, secundae figurae
conclusio conflatum quod nunc factum non.
est. Suspicari forte posset quis, uniuersiam
hanc ratiocinationem, ad tertiam figuram pertinere: at in tertia figura, ex duabus alentibus, iisdenque uniuersis, nulla conclusito uniuersiacolligitur: tum etiam quia subie- una conclusionis, non est attributum minoris , & eiusdem conclusionis attributum, maioris propositionis attributum non est: tum etiam quia medius terminus, hic non
aspicitur, qui locum illum teneat: que tum Sin hac tertia, tum in duabus alijs figuris, optimo iure, tenere debet. Non enim est subiectum minoris propositionis, & attributum maioris: quod est primae figurae proprium: nec est, utriusque propositionis attributum : quod in secunda figura fieri debet : nec in tertia est utriusque propositionis subiectum. Siquis igitur tres illo propositiones. in unam effingendam ratiocin tionem redigere conem , omne oleum, &omnem operam pendet: non enim sine su-
prascripta Methodo, quatuor termini, & tres propositiones, in ratiocinationem. Vnam consandam conueniunt.
Verum quoniam multae, idest tres, sunt, ' istae
110쪽
istae propositiones, & termini etiam sunt
quatuor; propter nuper enumeratas rationes , ad nullam unam unius ratiocinationis figuram redigendi, decet, ut periculum fiat, num ex illis multae argumentationes confiaci possint: quae vel eandem, vel diuersam propositionem, quae conclusio sit,aut unius, aut duarum argumentationum,cofirmenta nullam unam eandem, vel diuersam confimmare valent .quoniam multi medii termini,
ijdemque ordine distributi sint, opus est, siane quorum,ordineque distributoru, multitudine, multae argumentationes eandem, vel diuersam propositionem confirmates, non construuntur: quod hic non contingit. At quia ijdem sunt omnium trium propositionum termini, ad eundem finem ten- dentes: quorum primus est. Scientia. Secundus. Principium: Tertius. Scientia naturalis. Quartus: Incipere: ex illis tres ar- .gumentationes conflabuntur: quarum alte
ra, per alteram probabitur, & in quibus quatuor suprascripti termini, suis proprijs in locis, artificiosa hac nostra Peripatetica Methodo distribuendi sunt omnes. Littera ergo tripartito diuiditur. In prima parte probanda propositio scribitur, & et est, prima trium suprascriptarum proposi- tionum, id est. Scientiae, quarum sunt prin cipia, ex principiorum cognitione comparantur. In secunda litterae parte, maior pro