De peripatetica docendi atque addiscendi methodo, Hieronymus Borrius Arretinus

발행: 1584년

분량: 138페이지

출처: archive.org

분류: 철학

91쪽

DOC1ND I RT AD DISCANDI qui de metallis , ab Alberto magno instria ibitur: quaedam perfecta corpora sunt ani vi ata: haec vel qua vivimus, vel sentimus,ue Iintelligimus, vel ex loco ad locum ciemur , praedita sunt, anima; deprimis, in his quae de plantis: at quoniam hi Aristotelis libri, eadem vi perierunt qua libros, de metallis, perijsse diximus, in illorum locum Theophrasti libri, de Plantis, suffecti fuerunt, de secundis, in his, quae de animalibus: deteri ijs, in his, quae de anima, libro praeser tim tertio: in quo de humana mente disputatur. His omnibus uniuersum Philosophiae negocium absoluitur: unde maxime liquet, naturalem philosophiam, in corporum natura constantium, & principiorum , & pa tium , & horum omnium proprietatum cognitione, & in subiecti inuentione, & in primae propositionis, & primae argumentationis constructione, illiusque probatione, to iam, integramque versari.

Methodi exercitatio in libris dep0sico auditu.

Cap. XXX.

HAε c Analytica Methodus, in inueniaendis rebus, ab Aristotele disputatis, in libris, qui de Physico auditu inscribuntur, integra seruatur: quorum scopus est. Priniacipium; hunc scopum Aristoteles sibi ipsi constituit, in ipsomet vestibulo libri primia a Philtcο-

92쪽

rum omnium, quae natura constant, esse

primo loco disputandum; quoniam quae praedita sunt principijs, ut sunt res, quae natura fiunt, & constant, non nisi ex anticipata horum cognitione cognoscuntur; at quoniam principiorum no sunt principia ideo sine principijs, quae nusquam sunt, propterea sub nostram cognitionem minime cadunt, tota principiorum disceptatio absoluitur. Principiorum proprietates, & numerus, libro physicorum primo disputantur:&sunt, non produci ex alijs, no ex alterutris,& ex illis omnia fieri. Principiorum partes tres sunt in numero idest Materia, & forma, & priuatio; quae tria, cum illorum proprijsaifectionibus, libro eodem exagitantur. Princeps propositio est. Principia sunt tria; bita ut ternarius numerus de illis probetur . Argumentatio, qua haec constituta prOPO sitio confirmatur, libro primo de Pysico auditu sexta particula scribitur, & a diaeresis methodo petitur; illa est Necesse est, vel unum principium esse, vel multa. si unum, vel ab omni motu liberum , vel mobile. Si immobile, sententia est Parmenidis,& Me lissi. Si mobile, aut aer est, aut aqua, aut aliud tale. Si multa sint rerum naturalium

principia , aut certo numero con Praehenduntur, aut immenso . Si finita sunt prin-,cipia, certoque numero compraehensa, aut duos

93쪽

76 DOCENDr ET ADDIS UENDrduo, aut tria, aut quatuor, aut alio certo numero coercentur.Iterum si infinita sint principia, aut eodem modo, quo Democritus asserebat; qui infinita ponebat corpuscula indiuidua ita tamen,ut unius essent generiS, figura autem & specie differrent; vel sunt inter se contraria. Haec est integra partium enumeratio, cuius omnia falsa membra euertunturii dest: principium non est unum neque mobile, neque immobile, neque finitum, neque infinitum : ergo multa sunt principia, non multa infinita,ergo multa finita, non duo , non quatuor, non aliquo alio certo, ac terminato numero: ergo principia sunt tantum tria. Haec sunt, quae cum

omnibus coniunctis, & toto primo libro, R sequentibus, disputantur, &ea Methodo quae Synthesis nominatur, & Analysi inuenta, ac Diaeresi, obscurae , siquae inuentae sunt partes definiendo explicatae fueruntis Methodi exercitatio, ex capite primo libri primi Phisicorum. cap. XXXI.

EAdem Metodus capite primo, Iibri pri

mi physicorum, ut supra, seruatur.Cuius

scopus est, principium;de quo disputandum esse probatur: ideo prima propositio erit. De principijς est primo loco disputandum; quod argumentatione omnium prima con firmatur; illa est.

94쪽

r M Ezr n. O D v S. C, 7 Quae constant ex principijs, non nisi ex prin. cipiorum cognitione cognoscuntur. omnia corpora naturalia constant ex principijs: Ergo. Omnia corpora naturalia non nisi ex principiorum cognitione cognoscentur. Atqui corpora naturalia sunt cognoscenda: Ergoa Corpora naturalia ex principijs primo lo- . co cognitiS, cognoscentur: Ergo. Loco omnium primo, de principijs est diasputandum Hac exercitatione quilibet, qui hanc noBram Peripateticam Methodum tenuerit Aristotelem ab ea, vel latum quidem unguem, nunquam discessisse, intelligeti sed eam in tota philosophia, & in qualibet il- Iius,siue magna, siue parua parte, integram semper seruauisse. His exemplis apertissimis, accertissimis,& qualibet meridiani Solis luce clarioribus omnia alia intelligetur, quae ad has nostras Methodos pertinuerintrilla non hic, sed lo-opri)s disputari debent.

EX particula sexta libri primi de Physi

co auditu: quae paulo ante, non leui

cum diligentia, exagitata fuit, nemo co

2Nouae quaestionis exura explicatur Cap. XXXII.

ligere

95쪽

8 Doc EN DI ET . ADDIsCENDI ligere audeat, diuisionis Methodum, ad demonlirandum omni ex parteonecessariam esse, quod Aristoteles scripserit. Necesse est principium esse, aut unum, aut multa quoniam Aristoteles hanc necessitatem, non demonstrationi, quae in diuisione nulla

est, sed diuisioni ascripsit:qus quoniam, per

opposita membra fit, membrum alterum deberet esse verum, &alterum falsum , nisi huius diuisionis necessitati Parmenides, &Melissus aduersarentur: qui falso sunt rati omnia esse unum ; idque uullo unquam motu posse cieri; pro eo quod omnia erant unum: & illud unum nullo motu agitabatur; ambo isti Philosophi huius diuisionis

necessitatem detestari cogebantur; quod Aristoteles animaduertit; ideo particula octaua scripsit; quaestionem, qua quaeritur, sit ne unum omne, R id a motu omni liberum , non in natura versari, sed questionis huius solutionem,uel ad aliam artem perti

nere, vel ad eam, quae est comunis omnium ; quoniam, qui omne affirmat unum eia

se, & immobile, principijs nullum locum relinquit; ex hac facta protestatione, quis

non intelligit, frigidas esse Aristotelis, argumentationes, S comunes, & infirmas, &imperfectas, ex aliena scientia, in eum l o- eum accersitas λ pro eo quod, haec propos tio. Principia sunt tria, inter illas propositiones referenda est, quae non omni, sed aliqua

96쪽

tantum ex parte latitant . 'Propositiones' istae medio modo abditae, frigidas,atque infirmas probationes, aut, a diuisione, aut ab exemplo, aut ab inductione petitas, postulant; ideo Auerroes libro secundo de physico auditu, commentatione sexta, haec ad verbum scripsit. Qui non potest, per suam naturam, distinguere, interillud, quod est manifestum per se, & illud, quod est mantia festum per aliud, nunquam potuit nec poterit philosophari. Haec obiter nunc ad rem

nostram reuertimur.

Methodus exuendae illius virginis, qu e hactenus vestitafuit. cap. XXXIII.

Formosissima illa virgo , de qua primo

huius disputationis capite memoratum fuit, nuda, atque: vestita, spectatoribuῆ conspicienda proponi potest . Formosissimam illam virginem nudam vestire, fucis, pigmentisque delinire, aureos illius crines calamistris intorquere, auro praetiosisque lapidibus exornare, illi soli didicerunt, qui

exornatam, atque vestitam, ornamentis vestibusque exuere intortos crines dirigere, medicamenta abluere, absque, aut ornamentorum, aut vestium, aut virginis detrimento, potuerunt: alij artis huius, expertes, dum virginem, aut vestiunt, atque ornant, aut vestitam, atque ornatam exuunt, eandem,

97쪽

ῖο DoezNDJ ET AD DIRCENDI eandem, & vestes misere sacerant: ita qui scribunt, prius quam, ad sal bendum m

num admouζant; hanc virginem, nudam

illam quidem, mente concipere debent: idest res disputandas inuenire, ac tot Ius disputationis membra ordine artificioso distribuere, probanda probare, & inprobanda improbare illos oportet; mox orationem uniuersam exornare, atque amplificare, & se, & ab alijs auctoribus exornatam, atque amplificatam omnibus ornamentis , amplificationibusque,spqliare, & suae natiuae formae, siquid boni praestare cupiunt, restituere coguntur. Neque id sat esse credidexo, sed virginem hanc enervare, & exossare opus erit ei, qui valde auet omnia scire; , quod qui, qua arte, quo ordiης, & qua Mς-thodo absoluatur nosse cupit, quae sicquantur attente legat, uua Methodo omnia, quae ab Aristotele scribui xur, ouae forma reddenda. Cap. XXXIIII.

DE quaestionum inuentione, nobis nihil disputatum fuisse, ab re fortasse non fuit: propterea, quod, in Aristotelis scho- iis, in quibus versamur, disputandae quaestiones, ita manifeste proponuntur, ut illae, quae sint, dubium esse non possit: ex positum enim, cyrtumque est semper, de quo, apud

philosophos ambigitur; sed de statu quaestioni.

98쪽

stionis per sepe dubitatur. Status autem quaestionis ille est, quo,vel posito,vel cons lato, de quaestione pronunciatur ; vi Vtrum omnis homo sit rationis compos: haec est: quaestio: in qua duae propositiones abditae

latitant: altera est: Hominem esse rationis compotem: altera vero. Hominem non e serationis compotem : pars posterior veritati consentanea videtur magiS,propter pueros, vagientes in cunis, & fascijs inuolutos; quos Aristoteles libro octauo de Hystoria animalium capite primo, testatur, non a modum differre a belluis, & propter Timone prorsus inhumanum qui solius Alcibiadis adolescentis amator fuerat: propterea, quod sciret,illum Atheniensibus multorum malorum causam futurii, & qui, cum ficum, in hortulo natam haberet, & illam escindere constitueret, omnes Athenienses, inpubblica concione monuit, ut si quis vellet, se suspenderet, prius, quam arbor excinderetur,& qui in sepulcro, quod ad huc vivens sibi posuerat, epitaphium in hanc sententiam exciderat. Hic sum, post vitam miseris rimam, inopemque, sepultus: nomen non quaeras: Lector Dij te perdant, & propter Homericum Thersitem, Dijs hominibus' usinuisum: omnes isti homines quidem sunt& coplures alij, illorum similes, quos orbis uniuersus habet prorsus inhumanos, ideo nullius rationis compotes: ex his propositet

F quaestionis

99쪽

sa D O c a st D i T T A D D a s c E N D rquaestionis status elicitur: qui est. Vtrum Propter nonnullos homines, quolibet trunco, & stipite duriores,& qualibet fera siluestri crudeliores, & propter pueros in cunis vagientes, & propter Timonem Athenien sem, & ptopter Homericum Thersitem, cuiuslibet rationis expertes, falsa sit, haec quaestionis pars. Homo est rationis particeps. Hinc tota questio pendet. Hanc propositionem,Homo est rationis particeps, si falsam esse negauerimus hac ratione quaestionis exitus explicabitur. Ex paucis illis hominibus supra enumeratis, homines omnes, rationis compotes no esse, confici,nec debet,

nec potest;quippe rationis participatio, noratiocinandi actum, sed solam, ad ratiocinadum, innatam propensitonem significat:

alioquin homines,dum dormiunt:aut dum aliud agunt, aut dum feriantur,& octo torpent, homines non essent: qui tamen tunc homines sunt, & rationis compotes. Huius innatae propensionis, humana species compos est tota, quanquam unus, vel alter homo nulla unquam ratione utitur: omnes

ergo homines, propter propensionem tantum ad rationem colendam,& non propter illius cultum, rationis compotes esse dicendos ambigendum non est o Hac Methodo

pars illa quaestionis, qua probata, quaestio

soluitur, conclusio fit argumentationis, &quod ad probandum assumptum erit,ratioἀ

100쪽

M E T M o D v s. Dcinationis propositio fiet. Atque ut ad pri uma redeam: quaestio est: Virum omnis homo sit rationis particeps. Status quὰstio nis est. Propter paucos homines, qui nunquam ratione utuntur, concludendum non esse: omnes homines esis rationis expertes, quaestionis solutio est: omnes homines esse rationis compotes. Si plures erunt propositiones, expenden dum, An altera per altera probetur ita ut is vltro,citroque vicissim consequantur: quod si contingat: sola erit una argumentatio, ordine tamen probandi plures: idque notum fiet, si ad propositam propositionem reuertamur: ea est: omnes homines sunt rati o-nis compotes, & omnes homines sunt disciplinae capaces. Ambae propositiones, se viatro, citroque vicissim consequuntur, & alia tera, per alteram probatur: ex ambabus ergo, una argumentatio, hac methodo conficietur.

Omnes disciplinae capaces sunt rationi

Omnes homines sunt disciplinae capaces,

Ergo oomnes homines sunt rationis compotes. Reciprocantur haec omnia, & altera propositio, per alteram probatur: idque hac argumentatione absoluitur. Omnes rationis compotes sunt discipli-

me capaces . l.

F ii Omnes

SEARCH

MENU NAVIGATION