De peripatetica docendi atque addiscendi methodo, Hieronymus Borrius Arretinus

발행: 1584년

분량: 138페이지

출처: archive.org

분류: 철학

31쪽

1 DO CEN DI ET ADDIICENDI merus,est rerum numero longe m fiori. quo fit, ut una voce res multas significari necesse' sit: unde, qui ignorat, quae fit vocum vis, &lsgnificatio, facile decipitur: ex libro primo elencorum, capite primo: His haec po frema ratio additur, ex libro primo de in terpraetatione, capite primo, bausta Noces inquit Aristoteles sunt animi notion uiri interpraetes, & animi notiones sunt indices rerum illarum, quae sunt extra animam; vo ces ergo primo omnium loco nouisse opor tet; & vocum explanationi locus primus dari dςbet: secundus vero locus, rei ipsius na turae aperiendae dabitur: quod definitione satis superque praestabitur: quae cum ex ge nere, & differentijs constari debeat, quod sit methodi genus, & quae sint illius differen tiar quaerendum est: has nulla alia, quam diuisionis methodo, inuestigare oportet di Vt notum est ex his, quae ab Aristotele disip tantur, libro secundo posteriorum captis de cirrio quarto Methodi definitio. cap. UR

NO N solum, quid methodi vox signifi

cet, sed multo etiam magis, quae sit vis propria, naturaque illius propria nunc expendendum erit: ne quod grammatici praestare solent, ipsi latum praestitisse videamur: Muthodus ergo est via compendiaria perdi

scendi,

32쪽

icenda, qua duce, ad doctrinam, atque peritiam quam celerrime ascendimus. Hac definitione, non methodi tantum corticem,

.sed etiam rem ipsam, medullitus introspnciemus tunc, cum singulas definitionis partes ut par est θ explicabimus', ex illis presertim, quae ex Aristotelis doctrina hausta fuerint, libro primo de civio, particula via gesimaseptima, & vigesima octaua, & ex secundo libro de cieso, eadem vigesima Oct

ua particula: ex quibus Jocis haec omnia artiticiosa methodo colliguntur: Omnis men1ura est certa, breuis, terminata, recta, faci- Iis, & una: atqui inter duo data puncta, quantumuis distantia, una tantum, certa, recta, breuis, facilis, ac terminata linea cadit, in 'Hexae vero, incertae, interminatae, longae, ac difficiles, sunt infinitae: ergo ni ensura, per lineam rectam , non autem per ins examneri debet: quia sola recta linea est certa'

breuis, terminata, facilis, & una: has men surae conditiones esse, notum est ex his, quς paulo ante memorauimus, & ex libro quinto physicorum,particula vigesimaquarta, &non raro alibi: ideo si ego abite mensuram Petiero, & tu unam inflexam lineam mihi petenti dabis, datam abste, semper ego reiciam , & aliana postulabor at si tu unam re ctam lineam, mihi enixe flagitanti, dare ma: ueris, Illam reicere minime potero, ut alia Petam, quae hacyna recta linea excepta, nusquam

33쪽

τε Doeg NDI 3T AD DISCENDI quam est: una ergo ill* linea certa, recta, terminata, facilis,& breuis, postulata,& pristita, m*nsura erit: quo fit, ut in mensur haec omnia in sint bona: Primo mensura futura est breuis; Secundo futura est recta, Τertio futura est certa, Quarto futura est terminata: Quinto futura est facilis: besto futura ςst una;lAb hac Aristotelea mensura, ad vias desectimus; quippe omnes metis rantur: ergo linea breui, & recta, & certa, & termipata, & facili, & una mensurabuntur: ex istis sex mensurae conditionibus, sex differeptiae nascςntur, ex quibus h*c posterior, priore longe masis absoluta mςthodides itio consabitur Methodus ergo est revia breuis, rςcta, certa, tvminata, 'cilis, ia reuna, qua duce, addoctyinam, atque peri-tiam compgrandam ascendimus: Via est lo .co generis: quoniam omnis methodus est via, & non omnis via est mςthodus: multae enim sunt viae, quae non sunt methodi: ut vi*auis per medium aerem volantisi & piscis , per mare natantiS, R brutorum, per nemorum septicςta currentium, & aliae eiusdem classis: Breuis ad longae differentiam scribitur: per rectam b inflexa haec linea dis fert : per certam ab incerta: perteminatam ab intermin*ta: perfacilem, a difficili di screpat: una, a multis, hanc methodum di sterminat: per illud, quod additur, hanc viam, ad doctrinam, ac peritiam ducere. haec

34쪽

haec methodus ab alijs vijs disterminatiu;

quae non sunt methodi,nec omnes ad doctrinam, & peritiam ducunt: ut est ratiocinatio, demostratio, induetio, exemplum, definitio,& enthrmςma: quae non sunt metho di ted termini, qui, per hanc nuper descriaptam methodum. inuoniuntur : ideo huiu definitionis complexu non cohercentur et additae sunt etiam hae duae vocus: ad doctrinam, atquc periziam : quia doctus minor est, qu in peritus, ut putat Nonius: harum ςtiam vocum discrimen agnouit Cicero, intinae linguae peritissi naus, libro primo,& tertio de officijs , dum dixit. Itaque cum sint, Inocti a Peritis, facilς desistunt sententia:& in oratione pro Font. Homo doctus, vel etiam usu peritus: ubi haec dictio, vel diuersa disiungit: Haec est illa peritia de qua Aristoteles scripsit libro primo de partibus animalium, capite primo: qua duce, de qua uis re, quxcunque sit proposita, non tantum disputamus, sed quid, & quomodo unu quo J-que, a nobis,&ab alijs disputadum sit, agnoscimus: & an ea, quae tum a nobis, tum ab alijs recte, ii perperam disputentur, iudicamus: quo fit,ut haec peritia uniuersia ad nostrum disputandi artificium, a nobis adunguem seruqndum,& num a nobis,& ab alijs

scru tum fuerit, agnoscendum, pertinere videatur: nosque eorum,quae a nobis, & ab

alijs distutiantur,integerrimQs iudi ses conB stituit

35쪽

,8 Doc8MDt ET A D'DIs CENDIstituit: Haec methodus, cum sit una, necess*est, ut ab Aristotele semper, re ubique seruς tur: ne haec Aristoteli, suarum praeceptionum obseruantissimo, inobseruantiae nota

inuratur: Hanc methodum hoc loco descriptam, qui mordicus teneat, magna cum facilitate , magnaque cum breuitate, ac magnis cum progressibus, philosophabitur. Extra hanc unam, nulla est ad philosophandum via: & qui hanc tenuerit, quanquam gradu,vel etiam testudineo incedit, ad optatum,taddem finem perdusitur: & eo citius

quo concitatius currit Extra hanc viam rectam omnes aliae sunt inflexae: quas qhi ingredietur, eo magis a fine discedet,quo velocius curret quuaestio soluituraquae ex praecedenti capite nascitur, Cap. VII. Apite proxime praecedenti, a methodo explosa demonstratio, ac definitio est tquae inter methodos ab Aristotelet referuntur,libro primo de nima, particula quarta& octaua: vhi viae,& methodi ab Aristotele in disquisitionem vocantur,dum quaeritur :sit ne una via,& methodus, vel plures, inue niendi rerum essentias: idest, sitne ea,vel demostratio,vel diuisio,vel definitio: Ergo demonstratio, & definitio, inter methodos cudiuisione ab Aristotele referuntur, quae in

36쪽

i,M E T N o D v s. Ismethodorum solos ultimoS terminos, per methodos inuestigandos, a nobis supra relegantur . Pro huius quaestimis solutione, animaduertant lectores, ab Aristotele, ibi locorum, res disputandas in quaestionem arcessitas fuisse, & nullius propositae quae stionis exitum, Aristotelem ibi explicasse rideo, ex eo loco nihil certi colligi posse: at si quiS rem urgeat: urgenti respondebitur: Aristotelem non raro consuesse usurpare,viam, ac methodum, non pro sola via, sed etiam, pro termino, cum via, ac methodo coniundior quae duo, idest,uia, ac vate terminus sunt

unum, R idem subiecto, & sola ratione discrepant: sicut motus, qui est, perinde ac si esset via, & ad motus terminum fertur, est idem re ipsa, cum suo ipsius termino sola ratione diuersus: ex Aristotelis doctrina libro tertio physicorum particula quarta, & non raro alibi: de methodo,& via idem sentiendum: quae g termino viae, non subiecto, sed sola ratione differte est ergo demonstratio, ac definitio, via, & methodus: quia utraqUC est terminus viae: & nulla illarum est, pro prie via': sed viae tantum ambae sunt termini eatenus pro vijs usurpati, quatenus vias finiunt, ac termi. nant: quarum sunt e X .

37쪽

αo Doelludi ET ADDI ccxNDI Alexandrum, Ammonium, O alios veterrimos Philosophos, peripateticam hanc methodicognitionem assecutos non fuisseCap. V .HANc methodi vim naturam quae propriam, nec Alexander,nec Ammonius,

nec Philoponus, nec Simplicius, nec Eustratius,nec alij grauissimi, ac veterrimi philosophi, similes, qui ab illorum parte steterunt,

assecuti fuerunt .quoriim errores confutare

locus iste non patitur: in quo de methodo, suapte natura breui, breuiore methodo , disputatur: nec aliquod inde absurdum sequitur: propterea quod ex alioI um rumis , no strum aedificium non construitur: ut in his,

quae de republica,Diuinus Plato, quam optime scripsit, & experientia, rerum omnium magistra, docet: Huius breuissimae methodi quam methodo docemus,una latum est uniuersa methodus, qua docemus,nec illam,in multas methodos diducimus: sicut logicam Aristoteles logica docuit: & logicae praece--ptiones, quas docuit, logicam docendo, adunguem seruauit, nec supra, nec extra eam logicam, quam Aristoteles docuit, est alia logica: ita nec supra, nec extra methodum illam, quam docere cotendimus, nulla est alia methodus: quod multi cum non assequantur, a veritate desciuerunt: dum vias& methodos, nulla urgente necessitate ,

38쪽

M t et u o D v s. τι multiplicarunt: Animaduertendum ergo, solum logicum illum esse, qui & Methodum , & Methodi usum doceat: logicus autem, & alij artifices Methodo utuntur: logicus, ratiocinationem in sua principia, & illa in subiectum, & attributum; Analy si dissoluit, & subiectum, & attributum, in principia , & illa in ratiocinationem Synthesi componit:& haec omnia definiendo Diaeresi explanat: Idem de Naturali philosopho sentiedum, qui Corpus naturale, in materiam,& formam, & priuationem Analytica Methodo retexit: & materiam, formam, & priuationem, in Corpus naturale synthesi colligit: & quid unum quodque istorum sit definitione, quae Diaeresis Methodo compar tur, explicat idem est, de artificibus aliis sentiendum: Audiendi ergo non sunt illi: qui

Methodum non esse viam causantur: pro pterea quod Methodo,&tradatur maxime, & ad usum conuertatur maxime : ergo Vna

tantum est genere via, & tres, viae sunt specie distincta, unius generis complexu, quaτcoherceantur: & qui Methodum docet, ii Iam docendo seruat o & qui Methodo , quam didicit, utitur, nullam nouam Methodum, ad nouam incudem, cudit, sed antia qua Methodo, ab antiqua logica, tradita, utitur; qua propter una est genere via, remultat idest tres suntspecie viae ; & nulla est

39쪽

Ε, DOCENDI, EX AD DISCENDI

ne me odorumgeneribM. Cast. V I PII. HAc sucunda propositae commentationis parte absoluta, ad tertiam eiusdem partem adoptatum exitum perducendam diaeendorum methodus, & ordo nos vocat: in qua methodorum genera in quaestionem vocantur: duim quaeritur: quot, & quae illa sinς apud Aristotelem: Magnis quidem auditioribus, tria tantum, nec plura , nec pauciora, docendi, atquar, addiscendi genera placet e Ise: unum dicitur αυαλυμ . idest disia solutio, alterum συνθε e vocatur dilud nos, construtionem , vel compositionem, nuncupare possumus: tertium δαρεσιζ idest diuisio appellatur: quae tria docendi, atque addiscendi genera naturae consentanea sunt maxime: quam naturam, non tantum hae docendi , atquar addiscendi rationes, ad scientiam capessendam pertinentes, sed pleraeque aliae omnes artes immitantur: ex libro secundo de physico auditu, parricula vigesima secunda: Id qua nani ratione verum sit, Architecti exemplo, omnium appositissi mo, manifestabitur: Hic ad alicuius donius structuram accessurus, manum ad edificari a mi non prius admouet, quam ad haec tria methodorum genera, tanquam ad certissimani regulam, uniueisum construendum

edificium dirigat: quod tunc manifestum fiet; cum methodorum genera, de niendo

i explanata

40쪽

METHODv s. ij explanata fuerint: nam omnes, de aliqua re,a recta ratione susceptae institutiones, nisi quibusdam veluti desinitionum formulis aperiantur, minime intelligetur, quid sit illud, de quo disputetur: Haurientur autem definitiones ex his, quae ab Aristotele posteritati tradita fuerunt, libro secundo physicorum, particula septuagesimaquinta, &deinceps: naturam certe,& quodlibet ages naturale , propter solum finem ageret ad . quem omnia pertinent: Agens, quanquam a fine,ad agendum mouetur illae tamen verus motus non est, sed methaphoriciis, ex

doctrina Aristotelis, libro primo de ortu,& interitu , particula quinquagesimaquinta: Hic finis duobus modis considerari potest: semel; in anima, secundo extra animam : prinia ratione,non ut finis, sed ut eia ficiens mouere dicitur: secundo modo mouet, ut finis: Mentes singulares, qus a materia sunt immunes, motionis causae sunt, ut efficientes, ac ut fines. Exemplum ab Auerro e scribitur, libro duodecimo diuinorum, commentatione trigesimasexta a balneo peritum, existente in anima, ac vi efficiens

aegrotantem mouente, & extra animam inuento : quod non ut efficiens, sed ut finis, amatus , ac desideratus aegrotantem ad semetipsum concitat istae duae formae sic comparatae sunt,ut altera,que est extra animam,

cum ipsa materia coniungatur taltera sine

SEARCH

MENU NAVIGATION