장음표시 사용
41쪽
materia, in animae haereat infixa: Haec est itata forma, quae mirabiles amores, in nobis excitat alterius formae, cuius ipsa simulacrum existit, & stimulos admouere non intermit. tit: quo ad cupiditate potiundi, ad alteram formam trahat: Alteruum exemplum, hanc veritatem, & melius, & facilius explicabiti
Qui Virginem amat Adolescens, virginis simulacrum mente conceptum , animo con
ditia quo vel etiam inuitus, in medio IntelΠpestae noctis, a somno excitatus, nihil veritus frigora, nihil veritus horridam hiemem niuem, glaciem,&pluuiam,praeceps ad in i res amicte rapitur: forma illa intima est motionis effectrix, externae vero finis, que ri tionem boni, ideo expetendi, libro primis Ethicorum capite primo, in se se cohibet ;In sorinis a materia liberatis, una omnino, d eadem existit, atque altera illa motusquς est efficiens causa, pariter ac finis: quippe',
tria causarum genera, in unum genus cadunt i idest, forma, & finis, & vnde motus principium ducitur: secundo physicorum
particula septuagesima: Finis extra animas est ille, quem agens, ut bonum, cognitum, & amatum, ac desideratum, expetit, gratia cuius assequendi, omnia agit, & quo non nisi, post exanclatos omnes 'labores, potias tur: licet ab agente, primo omnium loco
desideretur: libro secundo de physico audi xu,particula ottuagesimanona, & non rar IlI alibi i
42쪽
quatur assidue materiam versat: & ex abditissimis, galeriae cuniculis , formas tundit rvt inde fine potiatur: Agens dum suam maternita,ut supra versat, dumque,ex recondityillius gremio formam elicit, ab imperfe- cio, ad perfectum progreditur: de quo pro gressu illud Aristotelis intelligitur,quod ab eodem scribitur libro prulio de historia animalium, & libro secundo de partibus animalium , utrobique capite primo: ubi elegans ille naturae apparatus, & ordo describitur: quo natura, dum,ex imperfecto, ad perfectum progreditur, ex primae materiae utero, simplices elementorum formas excutit ac elementa gignit : ex elementis consimiles partes generantur: ex quibus dissimiles procreantur; & ex partibus dissimilibus,totum dissimile producitur; non minus elegans naturae ordo, apparatusque legitur, libro secundo de partibus animalium, capite tertio,duin dicitur: Animal, in utero, non statim,ut perfectum animal vitrere, sed primo nutriri; ut fruttices nutriuntur: secundo sentire,ut animalia omnia sentiunt: de
naum intelligere, quod in his, ius sunt infra: Iunam est hominis proprium ' Causa huius ordinis,in natura, ex imperfecto, ad perfe- ωim tendentis, demonstratur libro secundo de anima particula trigesim prima, &dcinceps: Naturae appardius iste , & ordo, is ad
43쪽
ffs DOCENDI ET ADDIisCEN Diad compositionis methodum pertinet: qua compositionis methodo, finis, qui est extra animam,vltimo omnium loco comparatura qui methodo diliolutionis, loco omnium primo desiderabatur: Finis vero, qui est in anima, ab hac definitionis methodo exploditur,quippe, cum in anima, non sinis, sed j causis illius , unde motus principium ducitur,rationem induat: Ex his, quae haerenus scripta fuerunt,trium methodorum,treS definitiones nascuntur: idest,Analysis, Sy nthesis,& Diaeresiis, quae capite proxime sequenti, scribentur. De tribu trium methodorum definitionibus. Cap. X.
ANalysis, ergo, est progressio, a fine ad
Omnes partes , & magnas & paruas, usque ad minimaS. Synthesis est reuocatio, a partibus minimi S, ad maiores, inde ad alias, donec ad Mnem perueniatur. Diaeresis est, cum supraemum genus, per differentias omnes diuisum, in suas species,
ac formas distribuitur rursusque specierum species, per nouas differentias, diuiduntur: quo ad diuidi possunt rsingulae harum trium methodorum definitiones in sequentibus expliacabuntur .
44쪽
isti methodorum trium ordines, quia methodo minime separantur: ideo methodihainus proprie nuncupantur: non tantum
naturae, sed etiam arti consentanei sunt maxime: quod Architecti esse inplo, paulo ante usurpato, manifestabitur: qui est artifex naturae imitator: ideo, ut natura finem, primo loco inuenire satagit: Architectus ergo ad alicuius domus structuram aggressurus, Gnem, a quo ad aedificandum moueatur, animo concipat: ille est, ut ab horrit hieme,& ab aestino solis ardore; & a plerisque aliis Omnibus temporum iniurijs, se met ipsum, aliosque omnes habitatores tueaturi hic fi his ab Architecto inuentus, in suas partesia ligna', & paruas, & minimas, Ordine supra scripto retexituri dum Architectus ratiocinatur: A futura domo tegendi sunt habitatores: Ergo opus est, ut construenda domus praedita sit tecto : a quo tegantur omnes, qui aedificandam domum habitabunt: at quoniam tectum suapte naturam ponderosum, in aere suspensunt, minime conse uaretur, sed suopte nixti, praeceps deorsum fueret: quo alia omnia grauia feruntur; ex
libro primo de coelo, particula settima, &octaua,& ex tertio,& quarto libro eiusdem:
ideo tecti pars magna, in quatuor parietes dissoru
45쪽
Ψ8 DOCE NDI ET'ADDES ENDI dissoluitur 'a quibus ne corruat sustinetur: partes istae magnae in paruas partes dic soluuntur, ut tectum in trabes, & contignationes,& tegulas,& imbrices diducitur: Haesiue magnae, siue paruae partes, ut continuata sunt corpora, diuidua etiam sunt: nam
corpus illud est, quod et omni ex parte di uiduum:& continuum illud etiam est, quoadiuiduum est, in ea, quae semper, & infinito diuidi possunt ; primo coeli particula secunda; & libro primo de ortu,& interitu, parti
cula octaua,& nona; & non raro alibi, nullus ergo illarum futurus est sectionis finis ut corpora, utque continua sunt: ut vero faturi sunt aedifici) partes, quoniam In partes minores dissolui nulla, quantauis maxima, violentia unquam possunt,indiuidua corpora nuncupantur. Parietes, quoniam futuri aedificii, & ipsae partes sunt magnae, in lapi des, & lateres, & in calcem, & in arenas di Γ soluendi sunt omnes: que&ipsiae non naturae, sed parietum partes sunt in inimae; quae in alias minores non soluuntur; Hac omnium partium sectione facta; omnes istae partes comparantur:quibus comparatis Analytica metodus finitur: ad comparationem praedictarum partium, Dia resis est tam ne cessaria, quam quae maxime: ideo Synthesiderelicta, ad dieresis naturam cognoscedam aggredior: & Synthesis usque in tertium l .cum , ordine inuerso, transfereur: qui tuncinuer-
46쪽
inuertendus est, iusta doctrinam, ab Aristotele traditam, inuestibulo libri quinti diui norum, cum addiscendi maior difficultas minuitur, in cuius locum facilitas addiscendi, atque docendi maior, sufficitur: quod nunc accidit: ut sequentibus disceptationibus notum fiet. Dioresis definitio explanatur. Cap. XII.
Fodem Architecti exemplo diceresis natura cognoscitur: sint nobis exempli loco, Trabes, quas Architectus parare cogitur : Hae futurae sunt. aut Quernae, aut Populeae, aut Abiegnae, aut recia, aut inflexae: tunc Architectus hac meth odo argumentatur , & dicit, quernas trabes eligendas non esse: quoniam, praeter quam, quod graues sunt,& proprio pondere, parietes prSmunt, sponte franguntur: non populeas: quia paruo negocio marcescunt: non ins exas quoniam, praeter quam, quod oculi eorum, qui illas aspiciunt: ab illarum deformitate le-duntur: ad rem etiam ipsam, di ad rei ipsius
usum, accomodari nequeant: ergo trabes eligendae sunt abiegnae: quae, ut quernae parietes minime praemunt, minimeque franguntur : neque ut populeae marcescunt: nec
sunt inflexae, quae aspectum deformitate le- dant: ad rem etiam ipsam,&ad rei ipsius usum, accomodari nequeant: ergo trabes
47쪽
3o Doc ANDI ET ADDIs CANDI eligendae sunt abiegnae; quae, ut quernae, pa
rietes minime praemunt, minimeque fr*nguntur; neque ut populeae marcescunt, nucsunt inflexae, quae aspectum deformitate te dant: sed rectae propria sponte nascuntur: huius & non alterius generis trabes, eas ob causas, ab Architecto comparantur. Hoc comparandarum trabium exemplo, satis superque manifestum reor, qua methodo Architectus alias futuri aedificij partes eligat. Hinc etiam liquet diaeresim proximam esse analysi,& illam immediate liqui, si naturae ordo spectutur: Hinc etiam intelligimus,
qua ratione Architectus suam tantum, de non alienam materiam verset: diuisionis etiam usum, eadem diuisione assequimur Nam sicut bonae trabes, ab Architecto definitione explorantur, & bonarum trabium definitio diuisione colligitur ita quarumlibet aliarum, aut artium, aut scientiarum- particulae sunt definitionis usu explorandae,& definitionum partes diaeresi sunt in uestigandae: dum a supremo generum genere, diuisionem auspicamur, &per omnia media,
vsque ad infimas species, descendimus. Santesiis definitio manifestatur. Cap. XIII. REsτ AT, ut quae supra scripta est Synthesis, siue compositionis, siue costrutionis definitio inuoluta, euoluatur: quod Ver
48쪽
bis paucioribus, quam fieri poterit, absoluetur: Architectus ergo, ut ad illum re ertar
dum ad aedes construendas manum admouet, analyticum ordine in uertit:tunc enim a
fine suum principium auspicabatur,& ad extremas partes minimas, Per medias omnes, minimis maiores, ferebatur: nunc primae, ac minimae futuri aedificij partes, loco omnium primo usurpatur, &in partes magnas, & magnae in maximas, hac Synthesis, si uae compo sitionis methodo construuntur: donec ad finem tandem ventum fuerit: hic finis analysis melodo fuerat primo loco inuentus; eam ob rem ex lapidibus, ex calce,& arena, alijsque futuri aedificij partibus minimis, simul
iunctis, parietes conflantur : super quos fectum aedificatur, atque construitur: ab hoc nuper constructo tecto, Architectus, & alij eiusdem cultores, a temporum iniurijs de fenduntur: elegantem hunc ordinem, viam, ac methodum, & natura tenet: quae non repente, aut simul, opus suum totum efficit: sed a partibus orsa, singulatim progrediendo, totum tandem absoluit; ut ab Aristotele disputatur, tum primo de historia animali um, tum secundo & tertio de illorum parti bus, ac gQneratione: sic artes, quae naturam imitantur, singulatim,&pedetentim, tum absoluuntur,tum etiam traduntur optime: ut qui ordo earum fuit inueniendarum, Refficiendarum,is demum etiam artium tram
49쪽
Doc ENDI ET AD O se ENDIdendarum,atque addiscendarum, optimus esse videatur: inversis tamen in uertendiS .vd supra mete moratum fuit: Analysis enim, a
Synthesi ut dictum est inuertitur:
αuibus ex locis Aristoteleis haec methodorum
genera, mi haurienda. CG. QVanquam uniuersa Aristotelis logia.
ca huc tendis , ut uniuersam hanc me
thodum doceat; & quanquam ex logicat ignoratione huius methodi ignoratio gignitur: & quanquam ex absoluta logicae cognitione, absoluta huismethodi cognitio comparatur: ex his tamen, quae ab Aristotele infrascriptis potissimum locis posteritati tra duptur,rei ipsius veritas liquido constabit: De duobus ergo methodorum generibusidust Synthesi, & analysii, ab Aristotele ver ba fiunt, libro tertio ethicorum capite tertio: & geometrarum exemplo explicantur; Α geometris omnia quaesita, ad principia omnino prima, per analysim reuocantur, per ea quae intermedia sunt in qua analyunullum medium sine vitio pr Rriri potest; sequitur synthesis, idest compositio, sivi:
constructio: qua Geometra utitur: dum causa omnium prima orsus, per omnes in es termedias causaS reuertitur .donec ad quae'
stione primam, ac propriam qui loco omnium primo, proposit* s0ςrit, rςgrςdiatur: b
50쪽
Hae duae methodi ab Aristotele usurpantur libro septimo diuinorum, particula vigesimatertia: quo in loco quomodo, amissa sanitas instauretur, ab Aristotele demonstratur: ita Medico ratiocinante: Sanitas est aequalitas calidorum & frigidorum : opere praecium est igitur, factam inaequalitatem , ad aequalitatem redigere: si futura est aequalitas, Oportet, ut explosa frigiditate reduncante, caliditas, in illius locum, sufficiatur: sit caliditatem suffectam esse conuenit, Qui mala valetudine laborat, frictione indiget .
In hoc ordine Medicus sanitatem, loco Ommum primo, mente concipit: est enim sanitas finis, gratia cuius assequendi, Medicus medicinam facit: secundo aequalitatem intelligit. Tertio caliditatem considerat. Quatio,& vltimo loco de frictione cogitat: quae tamen in opere primas tenet. Primo
enim frictio caliditatem,& caliditas aequalitatem,& aequalitas ianitatem cociliat: ideo optime dictum est: Principium actionis est
finis cognitionis,& inuerso ordine,principium cognitionis, est finis actionis, ut ex Α ri-
Rotele colligitur: libro secundo de physico
auditu particula ottuagesima nona,& libro septimo diuinorum particula vigesimatertia: & libro tertio ethicorum capite tertio.
Ex his omnibus locis fatis superque m m festum est, finem in nullam quaestionem vocari, sed ea, quae ad finem pertinent. Ne,