De peripatetica docendi atque addiscendi methodo, Hieronymus Borrius Arretinus

발행: 1584년

분량: 138페이지

출처: archive.org

분류: 철학

51쪽

que enim, aut medicus, an curet, sanitatiuuaegrotantem restituat, in disquisitionem vo-Cac et aut orator, an persuadeat: vel ciuilis,

iuris peritas, an bonas leges condat: sed ij, alij que omnes, finem sibi ipsis proponunt;& media, quibus finem propositum, ass

quantur, inquirunt: ita,ut quod in retexen clo postremum est, id primum sit in agendo: nec tantum media quaeruntur, sed mediorum etiam usus. Nusquam igitur cadet in quaestionem finis, sed ea dumtaxat, quae ad fines pertinent,atque coducunt: ex quibus

duo inversi ordines nascuntur: idest analysis, ac synthesis. Ex his etiam sequitur analysim, & synthesim, reipsa,& actu unum atque idem esse,scitaque ratione differre: sicuti re ipsa,& actu, eadem est via Athenis Thebas , & Thebis

Athenas: iste duae viae , quanquam solar tione differunt, multum tamen interest , quorsum progrediare: ne siJAthenas cogia taueris,& Athenis discesseris,non Atheno, sed Thebas petieris: ita non parum inter rit 1 si analysim, vel synthesim tenueris r intus,& incute, Vtraque agnoscenda,& ad unguem seruanda, ac omni ex parte tenen est via: ne si aut in principio, aut in medio deliqueris, aut ad dextram,aut ad sinistram deflexeris,a fine, & ab omni agnoscenda veritate deflexisse videare in grauissimosque errores prolabaris.Ex his,satis constat,quid. i Ar,

52쪽

M et T re o D v s. Aristoteles, de istis duobus methodorum poneribus senserit: De diceres ab Aristotele, in analyticis prioribus, &posterioribus verba fiunt: flelibro primo de partibus animalium capite secundo, & tertio, & quarto: sed non sine infamiae nota : ut infra, & si non omni, ali- Qua saltem ex parte, videbitur: id omnino disputandum non est, ne ab ea breuitate discedamus: quam nobis ipsis proposue

AB solutis quatuor illis questionibus,

quas ab initio absoluendas proposuimus quintam ad exitum perducendam aggredior qua methodorum usus manifestabitur In rebus ergo inueniendis, Analysicum Aristotele, semper, & ubiquete ut mur: hac Methodo, finis in nullam quaestionem accersitur: verum se imper, & ubique ponitur, &in illa media, quae ad finem positum pertinent, retexitur; donec inueniendo, ad pastes minimas ventum fueriti quod Aristoteles nunquam non praestitit: sint nobis, exempli loco, libri priorum, & posteriorum, de Analytica resolutione inscripti: In prioribus ratiocinationem in propositiones, R illas in attributum, &subiςctum, per Ana-

C et lysim

53쪽

36 Doca uni ET AD DISCENDI lysim dissoluit Aristoteles: ide prestat; dum

ratiocinationes easdem, in suas figuras, iteraretexit. In posterioribus, demonstrationes retexuntur,in principia que sunt causae,omnium primae, verae,notiores, ac priores con clusionibus: que principia,vel omni medio carent, vel tantisper dum, per alias demon strationes, ita demonstrentur, ut iterum demonstrari nequeant. His exemplis intelligitur, sine Analysi ab Aristotele, nihil vii quam fuisse inuentum, nihilque, a nobis sine illa inueniri debere. In disputandis rebus, per Analysim inuentis,sinthesis est tam utilis, quam necessaria,hanc Aristoteles mordicus tenet. In naturae philosophia scribenda, de corporum natura constantium principijs, per Anali-wm,vltimo loco inuentis, primo omnium loco,disputandum proponitur, ac disputatur: mox de maximis eorundem corporum,

quae natura constant, partibus disseritur; ut sunt Caelum,& quatuor elementa,quae deinceps consequuntur; deinde ad illa, quae ex elemetorum dispari temperatione gignun tur : a quibus ad animata, tandem ad caetera, quae natura non tantum fiunt, sed etiariis constant corpora cognoscenda, tanquam ad finem ultimum Aristoteles, per Synthe

sim ducitur. Dum ista duo Methodorum genera tenentur multa quod supra memoratum fuit obscura occurrunt; quorum vires,

54쪽

Mig T M o D v s. 37& naturae abditae latitant, tunc definitionis usus suppetit: quo res illae obscurae definiendo,explicetur: quod Aristotelem nunquam non prestitisse animaduertimus;& quoniam docere voluit: & haec Methodorum genera, in loco adhibita, perfecte docent, ordines isti ab Aristotele semper custodiuntur:& ab alijs, qui docere avent, seruandi praescribuntur. Plato, & alij veterrimi Philosophiae patres,a quibus primi veritatis indagandς fontes aperti non fuerunt; eam opinionem te nuerunt omnes, sed unus Plato primo,& potissimum,ut magnum, immo dubio procul, maximum, se facinus admittere putarint, si

naturae arcana, in vulgus temere enunciassent; itaque omnes, sed unus Plato maxime, diuisione utebantur : in qua alterum membrum semper est falsum: in falso membro explanando ab illis eloquentiae vela pandebantur,verum diuisionis membrum, vi x attingebatur: hinc fiebat, ut non nisi, a bene doctis, ac bene oculatis Philosophis,

-conspiceretur.

Diaeresis, Methodorum omnium impe fectissima ab Aristotele creditur, ut quae nec demostret; nec probet quidem; nec ea concludat, quae concludenda forent, sed alia,&longe diuersa; non ex propri js, sed ex comunibus tantum procedat; id etiam petat, quod erat ab initio; non omnia inuoluta problemata, sed unum tantum euoluat; il'

55쪽

38 Doea NDI ET AD DISCENDI Iud inquam, quod ad inueniendas differen tias pertinet ; quod definitionis problema nuncupatur; problemata generis, & pro prij,& accidentis, hac Diaeresis Methodo ne attinguntur quidem; ea tantum,& frigide

probet; quae omni ex parte non latent, &quae ex sola vocum explanatione, minii ne cognoscuntur, sed medio modo occultan

tur ; propterea leuem, frigidamque probautionem postulant: quae omnia libro priino priorum analiticorum sectione secunda, capite tertio, & in vestibulo libri secundi poosteriorunt, particula nimirum sexta, ab Aristotele disputantur; libro autem prinio de partibus animalium, capite secundo , &tertio, & quarto, contra hanc Diaeresini, alia grauiora absurda, &quae fieri nequeunt, argumentorum magna instructa falange scribantur; quae falsa, & absurda, & quae

fieri nequeunt, ex sola diuisione extra locum usurpata, necessario nascuntur. Nec propterea est, a Methodorurn generibus explodenda; ut suo loco monstrabitur. Di

uinus Plato; qui ut supra memoratum fuit non docuit, sed pleraque leui argumentatione confirmauit, diuidendi artem,&ipse plurimi fecit, & tantis laudibus e tulit , quantis, plurimi facienda, efferri qebent ; illamquae ad suum usum fere semper adhibuit . In ciuili, ex quibusdam anima

lium diuisionibus, Regis definitionem coiΙi

56쪽

textoriae artis definitionem venatur: in S

phista, ex diuisione artis sophisticae, Sophialtae definitionem haurit; ex his , &ex alijs compluribus Diuini Platonis locis, in Philebo, & in Phaedro praesertim, manifestum est Diuinum Platonem diuisionis Methodum, prae caeteris Methodorum generibus am uisse; quae tamen ab Aristotele acerrime exagitantur; in locis, qui paulo ante adducti fuerunt; Galenus Platonem secutus, alia, quam diuisionis Methodo, per raro utitur, quia nostri instituti non est, exponere,

quid alij, vel bene, vel male fecerint, sed

quid Aristoteles, docuerit, ac seruauerit, missos alios omnes faciamus,& ad nostrum Aristotelem reuertamur; contra quem, multa, eademque non leuis momenti , aia

ferri possunt . contra ea, quae ab Aristotele Icripta fuerunt,u uiis, quaestiones mouentur. Cap. XV LHAbent autem quaestiones non seues, quae ab Aristotele scribuntur, libro primo de partibus animalium, capite secun do ; quod supta aliqua ex parte actigimus; etenim contra Platonem Aristoteles dicit; Sectionem generis; a differentijs factam, esse ex parte non facilem, & ex parte nulla

prorsus ratione posse absolui; non facilem C iiii quis

57쪽

qo DOCENDI ET ADDIsCENDI.quidem, quoniam in longum nimis parti tio producitur, ex parte, nullo modo fieri Polle ; quia omnes, qui diuidunt, & sectionem, per multa membra colligunt, illam, ad duo membra, redigere coguntur; quod non nisi, Per priuationes praestatur, ut est

ille, qui animal diuidit, in id, quod habet pedes, & in id, quod pedibus caret, & quod

pedes habet, aut praeditum est pennis, aut testa, aut squam mis, aut cartilagine, aut tenui cute; late c& alia, si qua sunt, complura animal diuidentia membra, ad duo tanaum, si redigenda sunt omnia, ut cuilibet in diale isticis vel parum etiam exercitato, in promptu est, illa necessario redigi debere , non nisi per priuationes redigentur ab eo,

qui dixerit.Animalium, aliud pedes habet, aliud pedibus caret; carere pedibus, nihil est aliud, quam priuari pedibus; ergo haec

diuisio, ad duo membra redacta, per priua--tionem absoluitur, at priuatio nullam sp ciem constituit: nullaeque sunt, in priuationibus differentiae. Haec & alia inulta absurda ex Diceresi, ab Aristotele colliguntur, contra Platonem, non solum, in his, quae

de partibus animalium, sed etiam, in An lyticis prioribus, ac posterioribus . Ad haec, si Diaeresis nulla ratione potest absolui; nec est facilis, nec dissicilis; nam

facile illud fit, quod sine labore fit; & dita cile illud fit, quod cum labore fit; ergo, quu

58쪽

cum labore, idest difficile, & quae sine labo

re, idest facile fiunt: utique fiunt; ergo interea, quae fieri neq aeunt, Diaeresis perperam ab Aristotele refertur; si etiam fieri nequit Diaeresis, ei inter Methodos nihil loci derelinquitur; nec firma, nec infirma ratio nuncupari potest; verum ab Aristotele, in Analyticis prioribus Diaeresi postremus & mini mus atque infirmus locus ascribitur. Amplius Aristoteles Diaeresi non raro utitur; ut primo de physico auditu particula sexta,& secundo eiusdem libri,particula prin M, & alibi, haec Diaeresis Methodus passim usurpatur: ergo Diaeresis aut inter Methodos referenda non est, aut si inter methodos referatur, falsum est illam fieri non polse ;quomodo ergo effugiet, Aristoteles, quin repraehendatur, cum sit, in his, angustijs constitutus Exitus superiorum argumentorum explicatur. t cap. X VII. VT rei veritas, omnibus manifestetur; dabo operam, ut siquid inter Aristotelem, atque Platonem hisce de rebus inte sit, notum fiat; & primo. Nec Plato nec Aristoteles unquam dixe runt , generis diuisionem fieri non posse, nisi, aut per duas differentias, aut per plures quae ad duas redigerentur. Sed Plato reb3

tur,

59쪽

42 DOCENDI ET,ADDI se EN Ditur, a supraemo genere, ad ultimam usque speciem, quan libet diuisionem,perdifferentias duas tantum, & non per plures duabus fieri semper,tantisper dum, ultima differentia inuenta, ei et ex ea cum genere coniuncta, speciei definitio constitueretur; ad diuidendum ergo ac definiendum, hec dipartita diuisio necessarialest, quod etiam Porphyrius in suis institutionibus Platoni ascripsit. Hac in re Plato, ab Aristotele carpitur , Nprimo. Quia licet, per hanc diuisionem bipartitam, ultima differentia, non raro, inuenia tur , omnes tamen ultimae differentiae, ex

quibus species consantur,& per quas definiendo explicantur, minime reperiuntur γcum non una sola differentia, unam spe ciem, semper, & constituat, & constitutam definitionem manifestet. Secundo quia, in hac vastissima rerum uniuersitate, species no pauce inueniuntur; quarum una tantum est: differentia: ex qua sola, cum suo genere coniuncta, absque ali qua generis diuisione, species cohalescit, ac definitur; ut colligitur etiam ex nis, quae ab Aristotele memorantur, libro septimo diuinorum, particula quadragesima te ti a.

Tertio; quia si multa sint paria opposit rum diuidentium differentiarum, membra quibus genus diuidere oporteat, quarum differen-

60쪽

diisesentiai um neutra,sub neutra consistat, sed omnes genus aequali ratione dividant, ex illis, quarum nulla sub nulla ; ordine nullo distribuatur, & non ex illis, quae ordine distribuuntur quae nullae sunt, definire opus erit. Exemplum ab animali petendum. Si animal, per habere pedes, & pedes no habere; & iterum, per obductum esse,&ob ductum non esse pennis,& tertio,per album & nigrum, sectum fuerit, erunt animalis tres primς, atque immediatς, ac bipartiatae diuisiones,quarum nulla, aut cotinet aut continetur: si ex istis tribus paribus,triti

diuisionum parium, Cygni definitionem colligere coveniat sub quod trium diuisionum membrum Cygnus cadat, expendere

decet:& quoniam animalis habentis pedes complexu Cygnus cohercetur, animal pedibus praeditum erit Cygnus, & quoniam inuentusest, sub eo animali, quod pennis tegitur: Cygitus erit animal,pedibus prςditu,& pennis tectum:& quia minime nigro, sed albo colore tingitur, Cygnus erit animal

pedibus praedictum, & pennis tectum, & album ; quae expleta erit Cygni definitio. Quanouam ergo bipartita diuisio, ad vitiat mani differentiam inueniendam, aliquan- do ducit, ad illam tamen inueniendam semper non sufficit: tunc ag alias differentias, aeque primas, & immediatas diuertere co-

SEARCH

MENU NAVIGATION