장음표시 사용
251쪽
DE ELECTIONE, ET ORATORIA prope dignitatem character assurgit. Saepenumero audio qui dicant in Virgilianis carminibus nullum se reperire discrimen, omnia grande quiddam sonare, bonis verbis
schematisq; variis scatere, in omnibus authorein eodem conatu laborasse. Isti mihi non videntur habere neq; sensum,neque rationem,qui de rebus ac vocibus tam absu dum serunt iudicium. In Aeneide sunt descriptiones locorum, temporum personarum,conuiuiorum, ludorum, praeliorum,magnifici apparatus,euentus acerbi, orationes Iouis & numinum,legationes,conciones,querelae,con lationes. quid quaeso tale tantumq; in agricultura, aut in humilitate pastoralii Vter est sublimiorr an qui rusticorusermones refert, an qui deorum, heroum,magistratuum, rerum s maximarum decora alta perspicit & obseruat 3 In Aeneide verba splendida,transsata, figuris innovata,loge petita,sublimia,Ornata,scite contexta,sonantia,&sin summa dicam)tantum excultis ingeniis,& totius humanae vi
tae peritis familiaria. In Aeglogis quid est quod opilio nointelligat, praeter illa pauca quae poetae sibi indulgent vel
ut a doctis legantur, vel ut veterum morem referant, Velut seruet temporum decorum Constat enim rem pastoralem quondam in honore maximo fuisse,& in ea vetia tos esse viros egregios, qui non ignorarent scientiam naturae: qua ratione motus Virgilius sui mihi videtur in te xuit non exposuit multa quae Physici disputata suis libris reliquerunt. Sunt haec maiora vulgo rusticorum,quod significat hoc versiculo Maro' ,, Sicelides Musae paulo maiora canamus. Quamobrem ut rara sunt,non ericiunt artem pecuariam
252쪽
cor LOCATIONE VERB. LIB. II. iii eo maiestatis ascendere, quo heroicae grauitatis amplitu do peruenit. Errant igitur qui per ignorantiam sic iudicant. Errant etiam versificatores illi,qui omnesa canui eodem modo, dc quantum possunt, tantum ubique conantur, & idcirco existimant falso pari virtute summos niti poetas. Quae sit cuiusque generis proprietas, hic dicerem si de arte poetica scribere statuissem: sed aliud est propositum negocium: quapropter ad mediam eloquendi som
De media figura. Cap. 2 . V AE temperatae medi que elocutioni materia supponatur, quae verba, & quae species compositionis deceat illam materiam,paucis exponemus deinceps,& si fuerit opus,ad eam rem utemur exemplis. In hoc genere sunt aut totae controuersiae,aut membra causam. De partibus primum loquamur , quibus cognitis difficile non erit de caussa tota iudicare. Exordium qu dicenti conciliantur auditores, ι nec concitatum & ardens esse vult, ne bacchari videatur - . inter sobrios: nec contra languidia ac frigidum & iacens, ' ne statim initio auertat illos, quorum mentes admouere caussae debuerat. Amat igitur quietum & temperatum,
sed elegans & compositum dicendi genus. Quod si non Ostentat suas opes, quoniam illud principio sit odiostina,
attamen ut sit aliquid quo moueantur animi sentetias bonas eXornat occultius,& verecuda moderatione sibi quin rit authoritatem. Id esse verum demonstrat exordia Ciceronis,quae si non omnia cadunt in eandem sormam nam sunt alia verecundiora, ut pro Sexto Roscio: alia auden q
253쪽
DE ELECTIONE, ET ORATORI Atiora,vt in Verrem : alia solicita magis, ut pro Milone, de pro Cluentio : alia secura, ut pro Cecinna: alia alio modo composita tame nullum est in omnibus,si iustam magnitudinem seruat,quod non gracilitate maiorem praeseferat dignitatem . Nec si co firmat idem totas sibi caussas subtiles & tenues fuisse, propterea existimandum est omnia ab illo subtiliter esse dicta, id pro dignitate fieri
non potuit,sed multo maiorem partem controuerse humili ornatu fuisse contentam. Nam principium orationis pro Cecinna multo numerosius cst, quam pro eodem
argumentatio: quumque medium non sit in hac arte punctum, quod pari interuallo distet ab extremis, sed longe
pateat oratorum medium: quod diximus principium, medio vero quam termino demisto propius est. Quamobread illud genus esse referendum videtur. Non ignoro prooemia maiorum caussarum longis ambitibus expleri solere ad grandiorem quandam eloquentiam perduci: sed
liceat mihi quae medio proxima sunt,aut no ita certe pro cul absunt, ad medium referre. In exordiis optimos quosque plurimum niti, argumento sunt illorum praefationes, qui cogitationes tuas monumento literarum tradiderunt
Siqua pars operis apud illos culta & expolita ,suum ostedit artificem , illa vel maxime ostendit. Nemo est fere qui nesciat malum esse gubernatorem, qui statim imp git in portu. An non impingit ille, qui principio quietas aures procella horridulae orationis offendit ZId ne quispiaco mittat, Cicero praecipit in inatore, ut summus orator vestibula honesta aditus. ad caussam faciat illustres. Ne moueat illud, In pricipia no venire pulcherrimos ornatu qui
254쪽
COLLOCATIONE VERB. LIB. II. qui locis communibus adhibentur. Non efficit ut sint humiles ingressus, sed quodammodo frugi verecundi. Non desunt tamen initia quae ex abrupto incipiant, ocgrauissime commoueant aduersarium: ut Ciceronis illud ,, in Catilinam Quousque tandem patientia nostra abutere Catilinar Pertinent liqc ad sublime genus, in quo summas eloquentiae vires effundit orator. Summissiora in omdine secundo ponuntur, non omnia quidem persimilia, sed interuallo modico segregata. Sunt quidam aditus per
angusti, ideoque humiles appellandi: quos si quis inter
prooemia constituit, longe extendit prooemii nomen. γ Sunt autem huiusmodi ' Antequam de Repub. P. C. di- cam ea quae dicenda hoc tempore arbitror, eXponam VO- , bis breuiter consilium & profectionis & reuersionis me . ,, Paruis de rebus, sed fortasse necessariis consulimur. P. C. O de Appia via & de moneta cosui, de Lupercis tribuni plebis referunt. In hoc genere sere sunt illa parua exordia, quae in mediis caussis persaepe reperitatur. Non enim fiunt ad alliciendos animos, ne abhorreant a caussa , sed ad distinguendas partes orationis, &ad colligendos sensus, ut remissa attentione caetera patientius exaudiant. In media suauitate sunt ic multae narrationes. ut quae plus dignitatis desideret,quam doloris. Est enim quum vel personam, ut egregium virum,uel rem, Ut locum, urbem, situm, re gionem,praeclare facta dictave exornare exponendo contendat orator. Non abiicit orationem, ne rerum dignitati multum detrahat humilitas. Non mouet tonitrua & tempestates acerbae dictionis, quia non ea res ad dicendum proposita est,quae concitare velit asperas amplificat bones,
255쪽
DE ELECTIONE, ET ORATORIA& tragoediarum querelas. Ornatum querit & suauitate cui mirum in modum quadrat aequabilis & profluens oratio qualis est haec' Fuit apud Segesta nos ex aere simulacru0 G -- ,, Dianae,tum summa atq; antiquissima praeditum religione, tum singulari opera artificioq; perfectum. Hoc translatumis Carthaginem,locum tantum homines s mutarat: religio- nem quidem pristina conseruabat. Nam propter eximiam
se pulchritudinem, etiam hostibus digna quam sanctissime se colerent, videbatur. Aliquot seculis post P. Scipio bello,, Punico tertio Carthaginem cepit: qua in victoria videte hominis virtutem & diligentiam)vt & domesticis praecla- is rissimae virtutis exemplis gaudeatis,& eo maiore odio dignam istius incredibilem audaciam iudicetis, conuocatis is Siculis omnibus, quod diutissime saepissimes Siciliam vo. xatam a Carthaginensibus nouerat, iubet omnia coquiri,
,, sibi pollicetur magnae cune sore,ut omnia ciuitatibus quς,, cuiusqua fuissent,restituerentur. Plurimae sunt aliae apud authorem eundem, in quibus viva medii generis imago expressa est. Eas autem facile cognoscet, qui non modorem de qua agitur,cuius sit dignitatis, sed etiam numerosum & affluens eloquendi genus explorabit. Aliae sunt ex' e possitiones, quae sine graui motu rem aliquam inculcant iudicibus, quae si non fuerit intellecta, nec caussa bene agi, nec argumentationes institui poterunt. Illa reserimus ad tenuem formam, propterea quod maxime docere volunt, non animos permovere affectibus, quod est summae grauitatis: non delenire voluptate, quod proprium est temperatae elocutionis. Dissentire Qi intilianus videtur. Sicis enim ait quarto libro Institutionum, Ego vero sneque
256쪽
enim dissimulabo iudicium meum ) quanquam id quod
sum dicturus, exemplis magis, quam praeceptis vllis continetur, narrationem, ut si ullam partem orationis, omni, qua potest gratia & venere exornandam puto. Non dis. sentit autem. Est in Caesare gratia & venustas est in TOrentio multa, etiam in narratione, ut quum facit exponentem Simonem Pamphili vitam. Vterq; tamen in imo genere versatur. Sunt & subtilitati suae venustates. Ergo idem in nono sic iudicat ' Membratim plerunq; narrabimus,aut ipsas periodos maioribus interuallis, & vel ut la- c. xioribus nodis resolvemus,exceptis quae no docendi gratia,sed ornandi narrantur,ut in Verre Proserpinae raptus .esse '- c. Ouid est narrare inebratim aut periodos resoluere,nisi suave &tractum dicendi genus in summissus magisque familiare deducere 3 Quod si quis opinatur eu in alia sententia fuisse & illi suffragatur, licet quidem per me: aliter tamen dixisse Ciceronem comperiet etiam in causi s publicis, siquado maxime cuperet docere iudices quid esset in controuersa. Itaque narrationes aliae sunt graciles depressae,aliae graues & atroces, aliae uberes & afluentes. harum discrimina fecere primum materiae diuersae, deinde rerum varietatem induit ornatu vario eloquentiae decorum. In confirmatione & refutationem, cui saepius acuta subtilitas adhibetur, etiam cadit res iliaractere medio signanda,ut quum officia demonstrat orator. tuum jacia tur in loco communi, & auditoribus subministrat voluptatem,quum testem, aut litagatore, aut amicum magnifice commendat, quum laudat illustres personas,& egre- gia facta,quum dat authoritatem aduocatis,quum gratu-
257쪽
latur alicui,quum extollit veterum instituta, quum mitiagat iram vel iudicum,uel hi om, quum argumentationes munit sententiarum dignitate, quum asseverationibus dicta roborat, quum honesta priefatione inducit alioquin acerba & amara dictu,quum describit aliquid non ut hi storicus, sed ut exornator earum rerum quae caussam faciunt ampliorem,quando similitudines consert ad om dum magis quam adprobadum, quum illustrat exempla
a rerum gestarum, quum deprecatur addito colore,quum pulchritudine verborum tegit rerum deformitatem : in1umma dicam, quotiescunque res utilius est aut decem' tius, aequabiliter,temperate,ornate, copiose, suauiter dici: intermedio generi materia reperta est. Haec omnia pat facere exemplis, nisi me molesta prolixitas retardaret. Ω-cile est a Cicerone excipere. Refertae sunt orationes eius' omnium rerum varietate, nec sinunt alumnum suum esu m. aer rire exemplorum inopia. Quod, inquit, in accusetionis
,, septe libris non reperitur genus r quod in Habitii quod in si Cornelii r quod in plurimis nostris defensionibus r Quae
exempla selegissem,nisi vel nota arbitrarer, vel posse et gere qui quaereret. Nulla est enim ullo in genere laus or ., tionis,cuius in nostris orationibus non sit aliqua si no pe v ia sectio, at conatus tamen atq; adumbratio. Hac figura i s. tas sere delineauit orationes,ut pro lege Manilia, pro M. Marcello , pro Sulpitio in legatione mortuo , ex quibus
quantum voles exemplo ru,tantu licebit excerpere. Habes encomia, laudatione panegyricos, orationu parteis pri ter leves iocos ad delectationem comparatas: quae omnia
tametsi nonnihil differunt, ut parciore de abundantiore
258쪽
cultu,tamen in unam prope serinam tendunt omnia. Habes sententias graues dictas in Senatu, habes perorationes non illas dico lugubres miserabilesque, non ardentes accusatoris incendio,sed quae voce moderata dignitate qua dam Propositum c5ficiunt, ut, Non debeo C. Caesar,quod ν ffieri lolet in tantis periculis, tentare quonam modo di- ' cendo misericordiam tuam commouere possim. Nihil opus est. Occurrere ipsa solet supplicibus & calamitosis, nullius oratione euocata. Propone tibi duos reges, & id ' animo contemplare, quod oculis non potes: dabis profecto misericordiae,quod iracundiae negauisti. Multa sunt clementiae tuae monumenta, sed maxime eorum incolumitates, quibus salutem dedisti. Quae res mediam quaerant ubertatem, satis dictum puto. Ouibus verbis & quo genere componendi debeant exprimi, tandem mihi di 'cendum est. Verba legantur honesta, urbana, usitata, gra-- - uia, nantia, grandia,volubilia, leni a. In illis quaedam anti quao noua quaedam,plura tamen maxime propria, luΟ-rum omnium rationes superiore libro copiose diximus.
Schemata quφdam pulcherrima snisi quado verecundius ''
Mummimus agitur,ut in exordiis frequenterj adsciscantur. Sint crebrae transsationes, quibus nihil est iucundius, nisi quum longius petuntur. Frequentetur hypallage, de allegoria,& ut cum Cicerone dicam) ex contrariis sumpta verbis, crebra crebris, paria paribus respondeant: re lataque ad idem verbum, & geminata , atque duplicata, vel etiam sepius iterata ponantur, constructioque verbo rum tum coniumstionibus copuletur, tum dissolutionibus relaxetur. Sic iungantur in coagmentatione,Vt nequero: q iiii
259쪽
asperos habeant concursus, neque disiunctos atque hiantes. Nam luctura lenis & aequabilis habet suave quiddam,
quo maxime commendatur haec forma . Expleantur numeri, & ad aurium voluptatem circunserantur ambitus
multo crebriores, quam vel in humili vel in sublimi genere dicendi. Subiiciamus exemplum, in quo si quae diximus, non sunt omnia quis enim tam breuiter amplectatur omniat in non pauca tamen generis huius ornamenta licet intueri. Multas quidem C. Cassaris virtutes,magnas incre ,, dibile'; cognoui. Sed sunt caeterae maioribus quasi thea- γε tris pro postae, & pene populares, castris locum capere, ,, exercitum instruere, expugnare urbes,acie hostium prosti- i gare,hac vim frigorum,hyememque, quam nos vix huius is urbis tectis sustinemus, excipere, his ipsis diebus hostem ,, persequi, tum quum etiam ferae latibulisse tegant, atque ,, omnia bella ita re gentium conquiescant. Sunt ea quidem magna. Quis negati Sed magnis excitata sunt praemiis ad ,, memoriam hominum sempiternam . Quo minus admi- ,, randum est eum facere illa, qui immortalitatem concu- ,, pluerit. haec mira laus est, quae non poetarum carmini- ,, bus, non annalium monumentis celebratur, sed pruden- ,, tum iudicio expenditur. Equitem Romanum, veterem ,, amicum suum, studiosum amantem,obseruantem sui,nonis libidine non turpibus impensis cupiditatum. atque iacturis, sed experientia patrimonii amplificandi labentem e ,, cepit, corruere non liuit, fulsit de sustinuit, re, fortuna, G,, de,hodieque sustinet mec amicum pudentem corruere,, patitur,nec illius animi aciem perstrinsit splendor sui no- is minis,nec mentis quasi luminibus officit altitudo fortunae S gloriae.
260쪽
cOLLOCATIONE VERB. LIB. II. irr,, & gloriae. Sint sane illa magna , quaere Vera magna sunt: ,, de iudicio animi mei ut volet quisque sentiat: ego enim
,, hanc in tantis opibus, tanta sortuna liberalitatem in suos ,, memoriam amicitiae,reliquis virtutibus antepono. Quam , quidem vos Iudices in nouo genere bonitatem inusita- ,, tam claris ac prirpotentibus viris, non modo non a spem ,, nari & refutare, sed complecti etiam & augere debetis. Hic ii dicentis artem inspicere voles, contemplator ut in iunctura verba verbis cohaereant, non Omnia quidem,sed, quod fatis est, plurima. Deinde voce modula tor ambitus, ut auribus sentias quam prona volubilitate
decurrant. Iam animaduertito, Vt magna ex parte verba
sint grandia, sonantia, suauia, plena maiestatis, alia pro pria, alia transsata . Videto etiam figuras. Reperies paria paribus relata , similiter cadentia, similiter desinentia, repetitiones verborum , & quae graece dicuntur αωA sententias, imagines ,similitudines, amplificationes crebras, comparationes maiorum & minorum . Quid Z Orationem omnem sic probabis, ut non quaeras neque suauiorem , neque pulchriorem , nisi forte cupis estoem in tum quoddam genus recentiorum, qui ne quid usitato more dicant, toti exundant diminutionibus verborum,
adiunctionibus nouis & insolentibus sintelligo simpli
cium & compositorum figuras in derivationibus inauditis, itemque metaphoris & translationibus tam ridiculis, ut non tam seuere loqui, quam cum pueris infantibus, aut sannionibus blandiuscule molliterque balbutire videantur. Nolumus hunc characterem, qui viro graui sit indignus. Seruent eandem rationem loquendi utentes