장음표시 사용
231쪽
animum fatigat,& implet satietate: quamobrem suauitate numerosa caret,etiamsi pedes neque sunt inconditi,n que diis pati. Vt in aliis rebus,sic oc in orationis excursu modus est tenendus, ut ne breuior neve longior sit,quam qui aurium seueritate probari posssit. Nimia breuitas, de rursum redundans effusio, offendit audientem. Hic it taue dubitet aliquis, quot necesse sit concurrere pedes ad explendam circunscriptionem Z Frustra prosecto num rum quaerat. Perficiunt iliterdum decem pedes,quod triginta coniuncti non efficiunt. Nec cur ita sit, quispiam rationem inuenit. Sensus est iudex,qui mutila ac redundantia deprehendit, moderata cognoscit, & ad id quod mediocre est insito desiderio fertur. Exercendus est igitur in concinendis ambitibus oratorum principum, ut longa consuetudine ducat habitum, & expedite parem tenere cursum possit. Exercendus in scribendo dicendoque multa, quorum mensura sit aequata periodis eloquentiu viroru . Non omnes acerrimo lunt indicio. Exemcendae sunt igitur aures uti musicorum , quo percipiant emenso spacio,vbi debeat extrema fieri percussio,& pulmo anhelans interspiratione recreari. Nulla sunt hac de re praecepta, nullae conditae leges. In obseruatione & usu p situ est hoc negocium. Confirmat Quintilianus his ver- ,, bis Enimuero spacia ipsa, quae in hac quidem parte pluri- νγ mum valent,quod possunt nisi aurium habere iudicium 3,, Cur alia paucioribus verbis satis plena, vel nimium, alia , pluribus breuia&abscissa sunt Z Cur in circu ductionibus,, etiam quum sensus finitus est, aliquid tamen loci vacareis videatur t Utitur ad hoc Ciceronis exemplo Neminem vestrum
232쪽
COLLOCATIONE VERB. LIB. IL , vestrum ignorare arbitror iudices, huc per hosce dies se monem vulgi, atq; hanc opinione populi Romani suisse,
,, C. Verrem altera actione resposurum non esse, neque . ., ad iudicium affuturu. Cur hosce potius quam hos 3 Ne- que enim erat asperum. Rationem fortasse non reddam,
,, sentiam esse melius. Cur non fatis sit, sermonem vulgii, fuisser Compositio enim patiebatur. Ignorabam, sed ita,ut audio,hoc animus accepit, plenum sitne hac geminatione , non esse. Ad sensum igitur referenda sunt. haec ille. Cice- ,, ro in Bruto Nam de aures ipsae quid plenum, quid inane,, sit,iudicant, de spiritu quasi necessitate aliqua comprehenii sio terminatur: in quo non modo defici, sed etiam labo- , rare turpe est. Omnes sere longitudines quae iucunde cadunt in aurem , proditae sunt a poetis. Nec pares orationes ducere,peccatum est, si modo compositio poetica vi-
tetur. Sunt orationes pares dimetris,ut, Minuebat vectiga-
i lia. Pares trimetris,ut,o frustra, inquit, suscepti mei labo- res. Pares tetrametris,ut, Si extitisset in rege fides, nihil sa-- pientius Posthumo. Pares hendecasyllabis, ut, Calceos dei, vestimeta mutauit. Sunt ex duodecim syllabis, sicuti ascie- pia dei,vt,o cogitationes inanes meae. Sunt aequales pen- i tametris,ut, Publicam dilapidabat pecuniam . Sunt de ae- ν que longae atque heroicus versus cum elego, ut, Fiden pientiaque vestra fietus plus oneris sustuli, quam ferre mei, posse intelligo. Quid morori Nullum carmen est, cui non aliqua oratio soluta possit aequari, vel numero syllabam, vel temporum quantitare. Heroici poetae sententiam una coplectu tur aut hemistichio, aut integro versu, aut versu cum pede, aut versu cum hemistichio, aut duobus veri
233쪽
DE ELECTIONE, ET ORATORI Abus aut duobus versibus cum pede, aut totidem cum ii mistichio,aut tribus,aut pluribus. Quae res aperte demonstrat non este certum terminum finem p comprehensi Dis,orationem ex tedi pro rerum magnitudine, & aurium
iudicio. Quum senties in orationibus doctissimorum plures circuitus imperfectos esse atque suspensos, adiungito proximas partes, & continuato voce quod sequitur : nisi forte tam alienum sit, ut nihil untia ino superiorum vim
perficere videatur. Partes ambitus sunt inciliones in bra, de quibus ante mentionem secimus: quae ut varientur in circuitu, paucis quaestionibus agendum est. Quantos circuitus facere decet Z Quantos subiecta res patitur,& sp iri tus indefessus sustinere potest. Nunc enim breuio-
res fiunt, nunc longiores: ut exempla quae paulo ante pro duximus, ostendunt. Decet ne aequaliter particulas incideret an facere alias breuiores,alias longiores Z Vtrunque loco decet. Aequalitas in exacto numero pulchra est, sed inaequalitas in illo non erit turpis. Cauendum tamen est ne quum priora membra procera fuerint,posteriora attenuentur in angustum . Eiusmodi comprehensio excrescet in caput, ac coeptum nullo modo perficiet. Cotta decebit posteriorum longitudo porrectio quae a capite mediocrii ullum corpus extendet,& speciem modulationis hac ratione faciet a uctiorem . Ouando breuior & quando
longiores trahenturi mando res id postulabunt. Res breuis explicanda verbis est: quid opus est illam onerare verbis ociosis raut dilatandi studio confundere sententias λbi tenue genus est,& paruum, quod facilitatem quaerit, de usitatum loquendi morem,quid estnecesse cotexere long p
234쪽
COLLOCATIONE V E R B.,L I B. IL I rix gas periodos ex membroru prolixitater Videndum quid res velit, Si propositum dicendi genus tenendum est. Res est copiosat Auge verba quibus exprimatur. Quod si genus aut suave est,aut temperatumi, aut fusum fit histori cum fac illi membra tractiora respondeant. Cur aliquando minora fiunt,aliquando vero grandiora i Rerum varietas generis obseruatio,delectationis aucupium peperit hoc discrimen. Vim parubus utendum est i an incisis, an . membris 3 Vtrisque miscenda est oratio. Nihil enim peiusquam unam & eandem tenere formam . Caesim dixeris, constitues membra post membra conclusionem . Nullum taedium gignet illa variandi iucunditas. Pluribus, an singulis partibus utendum t Vtimur singulis quum caesim membratimve dicimus, pluribus quu duas pluresve par ticulas circunducimus in orbem . his & illis promticue ri utuntur oratores. Alia de usu comprehensionis huc adiici possunt sed opportunius aliquando dicentur. Venicdum est tandem ad figuras sormasq; dicendi. Exprimendus est ille character omnium difficillimus, ut planum fiat quae cuis generi verba, quae iunctura, tuae concinnitas,qui numeri conueniant. Alioqui inutilia videntur ea verborum genera, quae libro primo ad hunc usum distinximus : de alia ornamenta quam potissimum vestiant orationem, in certum ac indefinitum relinquitur. Tria genera eloquedi, qui characteres dicu tur. Cap. i . E T E R ES omnes ab Homero tria secere genera dicedi, ἰκνο ut, id est gracile: me dium: αολο at,plenu & copiosum. Gracili venustatem, medio suavitatem,uberi vim am-
235쪽
plitudinemque tribuerunt. Primum a Cicerone dicitur aut acutum, aut tenue, aut enucleatu, aut subtile, aut pres sum,aut callidum,aut summissum, aut humile, aut gracile. Alterum aut interiectum, aut intermedium, aut tu aue, aut temperatum,aut mediocre,aut aequabile. Aliud grandiloquum,amplum,graue,Vehemens,acre, robustum, a dens, copiosum .Hanc tripertitam formarum diuisonem rerum ipsarum natura monstrauit. Omnia quae dicenda subiiciuntur oratori, aut sublimia,aut sumilia, aut intem
media sint necesse est. Vt id confirmetur, quod satis per se constat: nulla opus est demostratione. Quum autem verba & eloquendi genera rebus aptari debeant, Jc elocutionem citra rerum decorum contemnat orator, tot
styloru species esse,quot rerum dicendarum genera sunt, oportet. Prieterea ratio sonorum quibus omnis accommodatur actio,ireis statuendos esse characteres aperte dicentibus ostendit. Nam quum voces aliae sint graues, aliae acutae, aliae temperatae,non deceat acria & acuta pronunciare summisse, summissa peracute,media vel abiecte vel elate. Nec enim sensus patitur voces a compositione, co- positionem a materia dissentire. Quamobre summissioni Vocis rerum tenuitatem,clamori magnitudinem, mediocritati temperatiam accommodauit ars eloquendi:& tot Orationum , quot erant sonorum,statuit figuras. Deinde videbantur inter oratores, qui non ita longe vulgus de rerum gracilitate, & verborum trita consuetudine sup rarent: & alii contra, qui dignitate sententiarum,&gra uium maiestate verborum , communem disertorum eloquentiam longo interuallo praecederent:&alii multi,qui medium
236쪽
COLLOCATIONE VERB. LIB. II. medium quoddam teneret iter,illis ornatiores, his autem summissiores. Ex quibus omnibus facile deprehesum est quot duce natura florerent omnino genera dicendi. Α - haec, quum extrema duo certum & definitu cepissent locum, media autem essent incerta & infinita , quum s genera pauca costitui oporteret, ad docendunt nil fuit ne melius neque certius, quam ut fit in quantitate finita) sic facere duos fines,& medium:& quae proxima finibus eo sent,ad fines referre: quae medio vero, ad medium reduc re. Positae sint ergo nobis tres figurae formaeq; dicendi ,humilis,media,sublimis:& ad singulas exprimedas ex ordine sermo coseratur, si prius satisfecerimus iis, qui plures esse elocutionu species arbitratur. Enumerant scriptionu mille formas,in quibus sunt epistolae tam variae, si quae tabellis comitti solet, panegyrici, laudationes, deliberationes,
conciones, caussae iudiciari annales,historiae,fabulae, apologi,apophthegmata, annotationes, cometarii, interpretationes,artium liberaliu & illiberalium descriptiones, comoediae,tragoediae, mimi, satTrae, bucolica,georgica, epigrammata , epitaphia, naeniae,elegi,argumenta,sylvae, od heroica, & alia carmina generis diuersi. Contendunt tot tantasque res tribus illis figuris haud posse comprehendi, singulis earu propria quanda ratione conuenire, qua quidem absente nomen suum retinere non possint. Confiminant esse totidem vel dicendi vel scribendi species, quot fuerunt aut sunt idonei scriptores. Omnes certe quidem probari, nec duos unquam per omnia similes inueniri. Haec si vera sunt,ut sunt, manifesto colligi plures esse characteres, quam vulgus imperitoru existimet. Veru quide
237쪽
loquuntur, varias esse materias de carminibus,& orationibus,& neminem unquain scribendo alteri cuiqua similem fuisse:sed hoc non efficit illam rerum multitudinem in tria genera cadere non posse. Innumerabiliu reru pauca genera sunt,ut aquarum fontes. Singuloru,uti scriptorum partes imas intelligo nulla conditur ars, quonia ars est comunium, ut generum atq; formarum. Partes singulae reseruntur ad sensum , dc norma communi u diriguntur, hoc est, notione generis &formae iudicantur. Singulis scriptoribus aliquid est peculiare,quod non a disciplina, sed ab ingeniorum varietate proficiscitur. An iccirco innumerabiliastylo rugenera persequemur t Num quod ora hominu diuersa sunt, infinitas illorum species distinguimust Num equorum Z Num animantium caeterorum
Illa quae dicuntur an S ἡκό-,species no immutat. Quod si poetarum materiae & ornamenta plurimum differunt, si oratio soluta in rebus & verbis multas habet facies, fateamur en multas species scriptionum,quae ex trium generum cognitione, tu id habeant commune, quid autem proprium,usu & exercitatione patefiunt. Si omnia ina dentur arti, nullus erit scribendi discendique modus. In artem redigantur illa,unde caetera minimo negocio inteu
De humili stylo. Cap. I s. Rimum videndu quod sit gracile & tenue mlu orationis. Et quoniam oratio constat rebus& verbis, & primas habent subiectae res, sine quibus inanis est de inutilis verboru copo si tio
238쪽
COLLOCATIONE VERB. LIB. II.tio,dicendum principio quae sententiae humili ornatu vestiantur ab iis qui non omnia eodem modo subtiliter,sed
grandia elate, media temperate, parua tenuiter dicunt. Qui perpetuo terit una in eademque Viam, & in uno genere gracili versatur, non est is contemnendus orator,
non magis quam Lysias scriptor subtilis, & alii permul ti:sed maior est ille qui se in rerum formas dicendo trans.
mutare potest, & sententiis imparibus imparem ornatumo circundare. Gracili filo textatur partitiones, ut haec, Osten- ι dam primo caussam non suisse cura praetore postulares vi go I,, bona P. Quintii possideres, deinde ex edicto te possidere non potuisse, postremo non possedisse. Eadem textu ra definitiones aut descriptiones. ut quae sequuntur' ,, Nonne, si verbum sequi volumus, hoc intelligamus ne- γει η ν, cesse est, eum detrudi, cui manus asterantur 3 Necesse esti, inquam , si ad verbum rem volumus attingere, nemiis nem statu detrusum, qui non adhibita vi, manu demotus, i & actus praeceps intelligatur. Deiectus vero qui potest , esse quisquam, nisi in inferiorem locum desuperiore ita o- , tus i Quid est enim tumultus, nisi perturbatio tanta, ut . 3 non maior timor oriaturi Descriptionibus adde exposi- 3ν, tiones earum . qualis est haec: Maiores nostri tumultum i Italicum , quod erat domesticus: tumultum Gallicum, i, quod erat Italiae finitimus, praeterea nullum tumultum νγ nominabant. Huc reser intereretationes edictorum testi- fmoniorum,legum, epistolarum,& id genus reru. Ad eandem tenuitatem reserutur distinctiones, ut ea qua ascripsi- I,, mus. Aliud est iudicium aliud est arbitrium. Iudicium est
pecuniae ceritae, arbitrium incertae. Ad iudio una hoc mo-
239쪽
is do venimus,ut totam litem aut obtineamus, aut amiti is mus. Ad arbitrium hoc animo adimus,ut neq; nihil,neque is tantum quantum postula talus, cosequamur. Eodem o riam .estiuntur collo ia Si leuium rerum narrationes.
M Age vero, quae erat aut qualis quaestior Heus ubi Ruscioris ubi Cascar Clodius insidias fecit Milonii Fecit Certa crux.- Nullas fecit Sperata libertas. Quid hac quaestione ce lius 3 Illud colloquium, haec rei leuioris narratio. Milo
ML ,, autem quum in lenatu fuisset eo die quoad senatus di-- missus est, domum venit, calceos oc vestimenta mutauit.., Paulisper dum se uxor ut fitὶ comparat, commoratus est. In leuibus narrationibus fere sunt ea quae iocatur. Quum δε autem ver esse coeperat scuius initium iste non a Fauo δε nio,neque ab aliquo astro notabat, sed quum rosam videis rat, tunc incipere ver arbitrabatur) dabat se labori, atque is itineribus,in quibus usque eo se praebebat patientem, atq; is impigrum, Vt eum nemo unquam in equo sedentem vi-- deret. Nam sui mos fuit Bithyniae regibus) lectica octo - ro ferebatur,in qua puluinus erat perlucidus Meliten si r sa farctus. Ipse autem coronam habebat unam in capite, alteram in collo, reticulumq; ad nares sibi apponebat i A nuissumo lino, minutis maculis,plenu rosae. Narrationes eius rei in qua maxime caussa versatur, quaeres nisi aperte demonstrata fuerit, officiet caussae vel plurimum, a Cic rone oratione tenui solet explicari: ut prima narratio pro τ' , Sexto Roscio. Quas igitur numerauimus partitiones,de s finitioneaescriptiones, distinctiones, narrationes, conia
, bulationes personarum, ideo potius gracilitate gaudent, quod nihil aliud volunt,quam pure & dilucide & usitato
240쪽
COLLOCATIONE VERB. LIB. II. Hς
sermone monstrari. In quo genere sunt argumenta subtilia , quae acute colligunt, clamores & tragoedias non
excitant. Quid stultius esset illo , qui relicto probandi
more,longam & subtilem argumentationis continuatio- nem grandi vestiret oration et Id neque dialectici veri,neque eloquentiae principes committunt, ut acumen dissorendi , & rationum abstrusam minutamque naturam, lenocinio verborum molliant,& carnem candidam malint quam neruos de ossa. Pugnant acriter,& ab v litato moreis disputandi non recedunt, ut hic Cicero' Patrem occidit ,, Sextus Roscius. qui homo adolescentulus corruptus, deis ab hominibus nequam inductust annos natus magis qua- ,, draginta 3 vetus videlicet sicarius rhomo audax,& jaepe in ,, caede versatus 3 At hoc ab accusatore ne dici quide audistis.&c. Nihil refert confirmationem an refutationem intelligas, si modo teneas alias argumentationes fieri magis ad probandum , alias autem ad mouendum: illas esse tenues, has vero graues oc ardenteis. Nequis autem putet
esse dissentaneum & absurdu, in caussa graui atque sublimi partes inueniri humiles & leues, id efficit earum rerum quae dicuntur,impar & inaequalis ratio,quae sub in
de stylum mutaret,si aut ars. aut artis optimus imitator haberet orationem. Quod si Trapeauntius intellexisset, nunquam pronunciasset, omnes M. Tullii dictiones a duas ac sublimes videri. Sunt enim caullae totae graciles,
ut pro Quintio de societate, pro Cecinia a de fundo , pro Roscio Comedo de debito. Venerant in quaestione paruae res & indignae summis eloquentiae viribus. Quum fama & caput saluum est,res familiaris aliqua ex parte ve- ' - p iii