Initia philosophiae platonicae Philosophia justi. Platonis de rebus divinis effata. Epilogus. 1836

발행: 1836년

분량: 277페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

timam optima informetur civitas Ueruntamen his ego finibus non cohiberi philosophi consilium credam. Ut paucis complectar, nec politicum est dicendum, nec paedagogicum palmarium hoc Platonis opus, sed ethicam complectitur proprie,

talem autem illam, qualem ante Platonem, imo vero ne post eum adeo ad hanc usque aetatem nostram nullus unquam animo conceperit philos plius.

Unus scilicet adhuc omni aevo Plato fuit, qui in civitate hominem, in homine civitatem exploraret. Quod institui apud Graecos facilius, quam apud nos potuit Nam vita illorum ad civitatem cujus cives erant, tota referebatur: quo magis hujus imagine in explorandis quibuscunque rebus utebantur. Nihil est autem, quo aptius dilucidiusque cuin universe ethica, tum quaestio inprimis de justitia beataque vita explicari possit. Nam cum hominibus constent civitates, et quicquid in iis sit, ab hominibus repetendum sit, Spectaculum illae magnum et illustre philosopho praebent, in quo hominem exploret. Veluti, quod acultates animi humani, rationem, cupiditateS, θυριον attinet, qui semet ipse paullo dili. gentius cognoscere studuit, quales sint illae et quemadmodum a se invicem distinguendae, facile perspexerit; sed in civitate demum eaedem illae, tamquam in illustri quodam loco apparent. Inde

autem quaestiones omnes de virtutibus ae vitiis, quae gravissimum continent ethicae argumentum,

132쪽

repetendae illustrandaeque sunt Usus est hac hominis explorandi ratione Plato, ut adhuc vidi. mus, quo magis optimum perfectumque seminem, in quo facultates illae recte concinerent, OgnOS-cendum nobis praeberet; sed usus est item, quod deinceps patebit nobis, ad varia describenda hominum genera, ita Vero, ad demonstrandum, quemadmodum homo ab illo perfectionis humanae fastigio per varios vitiorum pravitatisque gradus descenderet: id vero magis etiam ad interius e scrutandum cognoseendumque hominem valet. Quid dicam de summo bono, de finibus bonorum et malorum, quae quaestio princeps fuit in omni veterum sectarum ethica Quantas illa quamque graves lites et controversias inter philosophos excitaverit, notum est; sed, si quid aliud haec civitatis cum homine et hominis cum civitate comparatio finem imponere his altercationibus potuit. Nam ita nos illud, quod vulgo, ut ipsa Platonis utar comparatione minutis scriptum literis legitur, in amplo illo theatro rerum humanarum, quasi magnis literis

Scriptum Spectamus, nec latere nos, quid sit bonum sive summum bonum, potest. Nec vero hodie inutilis esse haec hominis explorandi ratio videtur. Nam cum alia bene multa, tum maxime

quae ad illum, qui nobis inest, oti attinent, sic

demum in luce ponuntur.

Intelligimus exinde, quanti nobis pretii hoc anii. quitatis monimentum faciendum sit. Et sane singulare propeinodum opus dici potest. Nam sic

133쪽

nobis in illo ethica traditur, in quamvis recenti rum omnium de hoc argumento libros legerimus,

nova prorsus doctrina videatur. Qii autem rectius praestantissimi hujus operis perspiciatur Milo, quoque magis ipsa Platonis Politica illustretur, operae pretium videtur, primarium cum eo Ciceronis opus, simili titulo de Republis inscriptum, conserre. Nam hujus item ratio, ubi de antiqui politica agimus, perspicienda recte est, his inpii mi tempori biis, quibus sic est integrum restitutum, ut, si minus de eo toto, certe de ejus partibus praecipuis atque universu distributione, probabiliter judicare liceat. Politiae Ialonicae ac Ciceroniani de re publica par ιι

comparatio.

Pariter igitur et Plato et Cicero, in seribendo uterque palmari suo opere, cum Ethicam, tum Politicam complexi sunt; sed Cicero continuo aggressus Politicam est, Plato vero ab Ethica exor. sus, ad Politicam est progressus et hanc adhibuit ad illam explicandam. Ciceroniani dialogi exo diu demonstrat nobis continuo, quid maxime scribendo spectaverit. Est illud unum in paucis maxime Cicerone drgnum, qui ipse sic eruditus in scholis philosopliorum fuit, ut non deinceps in otio philosopharetur, sed philosophiam ad civita. tis usum , quin etiam ad eam recte gubernandam

134쪽

adhiberet Viros igitur continuo, qui, pretis.

voluptatihus, unam maxime civitatis suae salutem provehere studuissent, justis laudibus celebrat:

quod studium virtutis necessitatem vocat. Unum hoc definio, tamam esse necessitatem virtutis generi hominum a natura, tantumque amorem ad communem salutem defendendam datum ut ea

vis omnia blandimenta voluptaιis otiique vicerit. Exspectamus hinc facile, Politicam deinceps princeps futuram esse scribendi argumentum et vero,

postquam in principio dialogi Scipio cum amicis,

qui advenerant, Socratica ratione de utroque illo sole, mittendisque inanibus de coelo quaestium culis, ac pertractandis rebus humanis, disserue runt, quaesti continuo excitatur, quis sit optimus civitatis status Quamobrem, ait Laelius, ut has ferias nobis ad utilissimos rei publicae sermones potissimum conferantur, Scipionem rogemus, ut explicet, quem existimet esse optimum statum civitatis. Deinde alia quaeremus Hoc igitur continuo et . Scipioni et caeteris solum est disserendi argumentum quapropter primum, quid sit civitas, deinde quo genera civitatum sint, tum, quod maxime spectant, quis optimus sit civitatis status, quaerunt. In quibus sermonibus tradendis Cicero, quamvis universe Platonem secutus est, illo tamen loco, ubi de civitatum generibus ac de γtimst civitate agit, unam maxime Polybii sententiam

135쪽

tiam exponit. Quo sponte ad reipublicae Romanae descriptionem pervenit. Nam Polybius, ut e sexti libri fragmentis patet, in ipsa Romanorum civitate optimi status exemplum reperisse sibi visus fuerat. Hunc igitur in hisce secutus Cicero, cum mixtum imperium caeteris civitatis generibus praesert tum locum illum de Romanae reipublicae praestantia fuse et dedit opera tractat. In hisce omnibus vix quidquam occurrit, quod Platonis nobis referat Politiam Polybium exprimit Cicero, tum etiam

et Ennii et vero Catonis sententias explicat: hujus autem hoc maxime celebrat de Romana civitate effatum, non unius eam hominis ingenio, sed multorum, nec una hominis vita, sed aliquot constitutam saeculis et aetatibus fuisse. Nam, ut descripturus hanc rempublicam est, illa dicentem Scipionem facit. Catonis hoc senis est, quem, ut scitis, unice dilea maximeque sum admiratus, cuive patris ιriusque judicio, is etiam meo studio me totum ab adolescenti dedidi cujus me nunquam satiare potui oratio tantus erat in homine n usus rei publicae, quam et domi et militiae

ctim optime tum etiam diutissime gesserat, e m sis in dicendo, et gravitate mixtus pos et sumumum vel dicendi studium vel docendi et orationi viι admodum congruens. Is dicere solebat, ob

1 Inserendum et videtur. o id requirit Cieeronia:

136쪽

caeteris civitatibus, quod in illis singuli fuissent

fera, quorum suam quisque rem publicam eonsi tuissent legibus atque institutis suis, ut cretum Minos, Lacedaemoniorum securgus, Atheniensium qua persaepe commutata esset, tum Theseus, tum Draco, tum GD, tum clisthenes tuum multi alii. postremo exsanguem jam et jacentem doctus vir Phalereus sustentasset Demetrius nostra ausem res tibiis non unius esset ingenii, sed multorum, nec una hominis vita, sed aliquot constituta saeculis et aetatibus. Nam neque ullum ingenium tantum astitisse dicebat quem res nulla se geret, quisquam aliquanae fuisset, neque cuncta ingenia collata in unum antum posse uno temporc providere, ut omnia complecterentur sine rerum usu ac vetustate. Quam ob rem, tit ille solibat, ita nunc mea repetet oratio populi originem: libenter enim etiam verbo tor Catonis tu Discedit adeo a Platone Cicero nam sic porro apud eum idem Scipio. Facilius autem quod est propositum consequar , si nostram rem publicam vobis et nascentem et crescentem et adultam et jam fr-mam atque robustam ostendero, quam si mihi

aliquam, ut apud Platonem Socrates , ipse suaero, a Est igitur, ut ex hisce licet ellicere politicum proprie Ciceronis opus D et si quidem Platonici

ope in

a Cie eod. L. II. e. I. et Id. eod.

137쪽

operis ratio magis etiam in oculos nobis incurrit. Non ille continuo, quis optimus sit reipublicae status, quaerit; sed hoc scilicet agit, ut, quid justum sit, qui injustum, exploret ac definiat: quod ethicae multo magis, quam politicae philo,

sophiae argumentum est. Et vero in exordio Plato non exercitatum. rebus civilibus ac militaribus vi. rum, non principem civitatis, omni laudum ae gloriae genere cumulatum, ut apud Ciceronem L. Scipio Africanus est, dicentem inducit sed a Socratis illud cum Cephalo, optimo Sene, Sermonibus repetit. Sic autem hos de senectute deque optima vivendi ratione disputantes facit, ut sponte sermo ad justitiae beataeque vitae rationem, quae primari Ethicae materies est, tendat cui prooemio totus, ut vidimus, dialogus respondet. Factum ita est, ut idem hoc prooemium Ciceronicum materia, tum etiam forma, opportunitatem dederit ad Catonem scribendum, quo data ille opera de senectute, de moribus atque optima elicissimaque vita egit. Quo magis hie cernimus, ut politictim Ciceronis Opus est, ita hoc Platonis opus Ethicam proprie complecti. Sed quamvis ita et Cicero et Plato in primario scribendo libro diversum habuerint propositum , mulitim tamen abest, ut cum Ethicam ille, tum hi Politicam neglexerit prorsus. Recte vidit Cicero , nullam sine oribus esse civitatem posse; Plato a tuem , quo Ethicam illustraret magis, ad persectam civitatis formam hominem excolen

138쪽

dum erudiendumque censuit. Operae pretium est, Ciceroniani operis, quod mores attinet, rationem paullo attentius considerare. Communis haec interpretum, a Veteribus jam prolata, sententia est, ut finxit ordinavitque civitatem Plato, ita Ciceronem tantummodo rem publicam Romanam , quippe persectissimam, adumbrasse. Sic enim jam Macrobius ad somnium Seipionis in libri sexti exitur inter Platonis et Ciceronis libros, quos de re publica utrumque constituisse constat, hoc interesse

prim fronte perspeximus, quod ille rem publicam

ordinavit, hic retulit alter , qualis esse deberet, alter, qualis esse a majoribus instituta, disseruit . Cui opinioni ansam dedisse ipse Cicero videtur, quum Scipionem dicentem faceret, facilius se propositum consecuturum, si rem publicam Romanam, ostendisset, quam si aliquam, ut apud Platonem Socrates , ipse finxisset. Tuber Vero , apud eumdem, Scipioni, postquam is Romanam rem publicam adumbraverat, haec dicit Laud visse mihi videris nostram rem publicam, cum ex ι non de nostra sed de omni re publica quaesiisset Laelius. Nec tamen didici ex oratione tu , istam ipsam rem publicam, quam laudas, ρυ disciplina, quibus moribus ati legibus, constituere vel conse vare possimus Quae cum dixisset Tubero, hic Africanus, puto , inquit, nobis mox de instituendis et conservandis civitatibus aptiorem, Tubero, ford

139쪽

disserendi locum. De optimo autem statu equidem arbitrabar me satis respondisse ad id, quod quaesierat Laelius. Primum enim numero definieram genera civitatum tria probabilim perniciosa autem tribus illis totidem contraria nullumque ex iis unum esse optimum sed id praestare singulis, quod e tribus primis esset modice temperatum. Quodatitem exemplo nostrae civitatis usus sum, non ad

definiendum optimum statum valuit: nam id fieri potuit sine exemplo sed tit in civitate maxima reapse cerneretur, quale esset id, quod ratio oratioque describeret. Sin autem sine ullius populi exemplo genus ipsum exquiris optimi status, nasurae imagine utendum est nobis Q. Quo patet, Ciceronem, etiamsi proprie non ad Platonis exemplum civitatem taxerit, tamen informare ingenio rem publicam studuisse usurpasse autem ciavitatem Romanam , quo aptius ita naturae imaginem X primeret. Deperdita sunt loca, quibus id peregisse videtur in proximis autem Supersunt,

e quibus, quid in naturae illa imagine spectaverit. eonjiciamus In his elucet maxime locus de

Afefuit de natura , quae moderationem justitiamque auarieat aerνat. - Videtur mihi autem Cicero hie data opera ad Platonis exemplum . de prudentia, fortitudine, temperantia ae justitia egisse non , ut in optima civitate optimum homiriem exploraret , sed secundum id, quod dixit supra I. 3a., talia est quaequo re publica, qualis ejus

140쪽

justitia. Renunei vobis, ait Scipio, nihil ne quod adhuc de re public dictum putemus, aut lytio possimus longius progredi, nisi erit confirmatum non modo otium illud esse, in injuri non posse sed hiu verissimum esse, sine summ justiti rempublicam geri nullo modo posse M. Quemadmodum autem gravissimum hunc in Ethica locum tractaverit Cicero, testis nobis Augustinus est, qui integrum Ciceronis opus legerat. In tertio libro,

memorat, magna conflictatione res acta est. Sus.

cepit enim Philus ipse disputationem eorum, qui

sentirent, sine injustitia regi non posse rem publicam, purgans Se praecipue, ne hoc ipse sentire crederetur egitque sedulo pro injustitia contra justitiam, ut hanc esse utilem rei publicae, illam vero inutilem, verisimilibus rationibus et exemplis velut conaretur Ostendere. Tum Laelius, rogantibus omnibus, justitiam defendere aggressu est, adseruitque, quantum potuit, nihil tam inimicum, quam injustitiam civitati, nec omnino nisi magna justitia geri aut stare posse rem publicam. Qua quaestione quantum satis visum est pertractat Α, Scipio ad intermissa revertitur, recolitque suam atque commendat brevem rei publicae definitionem

aut natura aut OIuntas, qui illaim regit. Inde hae in proximis quem jam dudum quaero ut C. II ideo jam illum, quem exspectabam, Mirum cui praesicias officio et muneri. Inde concorata virtutum et harmonia in republiea et his locis et in Somnio Scipionis.

SEARCH

MENU NAVIGATION