장음표시 사용
161쪽
tibus fungi, si vel maxime possis, neque parere, Si nolis, neque bellum gerere aliis bellum gerentibus , neque pacem agere agentibus aliis, nisi id placeat:
imo vero, si qua te lex imperare vetet ac sententias ferre, nihilominus et imperes et sententias feras in judicio modo a ac tibi visum fuerit. Quid autem de lenitate erga damnatos dicam Homines in hac civitate videmus vel morte vel exsilio condemnatos, nihilominiis urbem incolere ac prodire in medium , et saepe, quasi nemo id videat aut curet, herois instar per urbem incedere. Sic igitur suavissima erit liae respublica , οτητα τινα μοIως
dam similiter aequalibtis inaequalibusque distribu ens. HSit sane ita prout diximus hominem in disquisitionibus hisce magis, quam civitatem resque civiles X ploraverit philosophus veruntamen, quod hanc attinet ligarchiae in democratiam conversionem, etiamsi hoc unum habuisset consilium, ut eam e verissimae politicae principiis adumbraret,
rem sane perficere accuratius non potuisset. Cavendum autem, ne reprehensam exagitatamque a
Platone democratiam putemus, qualis a Solone suerat Athenis constituta ac deinceps ab optimis quibusque oratoribus Atticis , ab ipso Demosthene, laudata est ac commendata. Ipse eam in Menoeno celebravit. De conversionibus hoc loco civitatum
162쪽
- 5s a meliore ad pejorem conditionem agit iuspicit igitur Atticae quidem reipublicae demochatiam, verum maxime conditione, qua Sua erat aetate. Quod ubi attenderimus, quadrare nobis haec democratici imperii descriptio in civitates omnes et regna videbitur, in quibus, spreta auctoritate legum ac sursum deorsumque versatis omnibus, unam cuncti insano studio et ardore libertatem crepant. Accuratissime autem tradita et veluti in tabula expressa Atticae democratiae conditione, quam admodum sibi notam Glauco dicit, ad virum jam pergit Socrates, huic civitati similem, describendum. Quem sane locum attentius legisse , si interius explorare animi humani cupiditatumque rationem velimus, non pigebit.
Sic igitur pergit Socrates. Vide jam inquit,
quis talis vir sit vel primum, prout in republica fecimus , investigandum est, quonam pacto eXSi Stat.
Avari atque ligarchici patris filius primum quidem
cupiditate coercebit, quae non neceSSariae sunt,
quo magis opes cumulet idem vero, ubi parca
ac rudi ratione educatus, aliorum Voluptates luXuriemque attendere ac degustare coeperit, facile totus commutabitur. Continuo repugnabit sibimet ipse quum alio tempore patris, alio luxuriosorum hominum vita eum teneat tum vero, subeuntibus adolescentis animum , rudem plane et doctrina bacuum , nullis non voluptatibus, cupiditates tandem κατελαβον τὸν τῆς ψυχῆς κρόπολιν, arcem Hic ceperint. Quodsi ab amicis subsidium subinde aliquod
163쪽
laboranti animo submittatur, Muσαντι οἱ ἀμονες λογοι τας του βασιλικου τεἱχους ἐν αυτ πυλας superbae et tilancesque rationes, clausis regii in eo tiri portis, neque subsidium admittunt neque legatos, privatorum Senum monita, excipiunt, sed ipsae proelio superant et pudorem quidem appellantes stoliditatem, in exsilium mittunt, tempe.rantiam vero ignaviam appellantes conviciantesque ejiciunt, modestiam tioque in moribus et in sumtibus Oderationem , tamquam rusticitatem et Uliaberalitatem, penitus detestantur ac fugant ipsae vero cum allis non niti libus cupiditatibus invalescunt. Post haec petulatitiam, licentiam, prodigalitatem, impudentiam ingenii caterva coronatas deducunt, extollentes illas applaudentesque petulantiam ingentiam educationem , licentiam libertatem, prodigalitatem magnificentiam impudentiam fortitudinem vocantes. Sic transit juvenis ad dissolutam prorsus licentiam , et vitam agit hii morum mutationi consentaneam. HQtio diximus, ethicam proprie contineri Politia Platonis, talem autem illam esse, qualis apud alios philosophos haud sacile reperias, id ni fallor, legendis his omnibtis animoque recolendis, verissimum nobis videbitur. Quis enim unquam similem in modum ad civitat tim elligiem mores hominis exegit Sic autem essecit ille, tit, quod in civitatibus corruptis Omnium in oculos incurrit, idem in
164쪽
in animo hominis, ubi ad pejorem conditionem inclinat ac pronus deinde praecepsque proruit, luce clarius animadvertamus. Mitto, de quibus jam monui, tria illa in animo hominis, το λογιςικD, ωμεου et ἐπιω τικον quorum in optimo viro
consensum et in corrupto dissensum ac veluti tumultus et seditiones, nisi civitatum adhibita specie, tanta nobis perspicuitate docere non potuisset quod vero animi dubitationes attinet, ubi diversis agitatur, nunc in meliorem, tum ver in
deteriorem partem , studiis, illudque reapse percipit:
- ideo melior proboque, deteriora sequor:
quo illud pacto tam nobis manifesto diligenterque potuisset demonstrare, quam uti secit, civitate nobis ad spectandum proposita, quae non una, sed in duas esset partes distracta Quid quod non solum si ossis illud, quod nobis inest, custodibus civitatis, sed cupiditates etiam noszras multitudini comparavit In seditionibus civitatum ac regnorum quid egidia fere multitudo vilissimorumque hominum turba et colluvies, novimus: quid autem ad agitationes animi internasque Seditiones, cogno Scendas interius, adhiberi aptius esticaci Usque potest, quam civitas tumuliibus agitatasstaec vero finxit ingenio Plato hanc animi cum civitate comparationem reposita est in nullius non linguae vocibus dictionibusque, quae a civitatibus ductae ad aninin idiotus diversos significandos adhi
165쪽
- 158 hentur illud autem nondum commemoravi, quod in his praecipuum est, expressam ita a Platone esse, certe estici plane ex ejus civitatum descriptione posse, verissimam cum civitatis tum hominis libertatem. Quod ut percipiamus animo tyrannidem deinceps virumque ei similem, ut exstat in Politia, contemplari juvabit. Primum vero de democratiae in hanc pessimam civitatem conversione
Recte hoc vidit philosophus, illud ipsum, quod
in civitatibus maximo habetur loco, ubi nimium est, ad ejus lapsum et perniciem valescere. Nonne eodem fere modo, sic pergit apud eum Socrates, ex democratia tyrannis , quo ex Oligarchia democratia, exsistit Illic nempe nimia divitiarum cupiditas democratiam progenuit similiter hic nimius libertatis ardor tyrannidis caussa est. Fit autem illud, cum inexplebiles populi fauces exaruerunt libertatis siti, malisque usus ille ministris, non modice temperatam, sed nimis meracam libertatem sitiens hauserit tum magistratus et principes nisi valde lenes et remissi sint, et large sibi libertatem ministrent, insequitur, insimulat, arguit praepotente , rege , tyrannos Vocat. Eos autem , qui in magistratu privatorum similes esse velint, feruntiaudibus et mactant honoribus, ut necesse sit, in
166쪽
ejusmodi republica plena libertatis esse omnia ut et privata domus omnis vacet dominatione, et hoc malum usque ad bestias perveniat denique ut pater filium metuat, si lius patrem negligat absit omnis pudor, ut plane liberi sint nihil intersit, civis sitan peregrinus magister ut discipulos metuat et iis blandiatur: spernantque discipuli magistros adolescentes ut senum ibi pondus assumant, Senes autem ad ludum adolescentium descendant, ne sint
iis odiosi ac graves. Ex quo fit, ut etiam servi seliberius gerant uxores eodem jure sint, quo viri; quin tanta libertate canes etiam et equi, aselli denique, liberi sint, sic incurrant, ut iis de via decedendum sit. Ergo ex laac infinita licenti hoc oritur, ut ita fastidiosae mollesque mentes evadant civium , ut, si minima vis adhibeatur imperii, irascantur et perferre nequeant ex quo leges quoque incipiunt negligere, ut plane sine ullo domino sint. Haec igitur egregia illa et pulcra resps blica est, ex qua tyrannis nascitur. Scilicet , αγαν Mυθερία εοικεν ου εἰ. MI τι ἡ εχ ι σαν δουλεla μεταβαλλειν καὶ ἰδιώτη καὶ πόλει, nimia libertas haud in aliud quid videtur, quam nimiam in servitutem abire, tam prisato homini, quam civitati. HQuid essicerent in civitatibus tyrannides, animadvertere facile Plato cum Athenis, tu in aliis in rebus publicis Graeciae, tum in primis Syracusis potuit. Inii vero unice philosophiae debuit, ut hoc modo
167쪽
libertate, duceret. Quod viderat jam quodammodo politicae ille apud Graecos non minus, quam historiae parens, Herodotus. Hodem autem a Platone
demum et perspectum totum est et recte explicitum.
Quod sane placitum , dici non potest, quam late per omnem veterum politicam patuerit. Expressit Livius ipsa Platonis verba in hisce ex diutina siti nimis avide meram haurientes libertatem. a Cicero autem in dialogo, quem de republica scripsit, sic inducit hac de re Scipionem dicentem , ut Latineis reddere totam Platonis sententiam enitatur. Tum
fit illud, quod apud Platonem est luculente dicium , si modo id exprimere Latine potuero nam di iis factu est, sed conabor tamen. 5 Sequuntur, quae nos modo in vertendo Platone usurpavi inus addit, puto enim tibi haec esse nota. Ad haec autem Laelius vero mihi, inquit, notissima. Sed ut Plato haec interiori philosophiae studio de-huit, ita Cicero hoc sese ex eodem sonte et maxime ex Platone hausisse consessus est, quum Romae exorta ex iisdem caussis Caesaris tyrannide, semet ipse consolaretur. Dabunt igitur mihi veniam mei cives vel gratiam potius habebunt, quod cum esset in unius poetestate respublica, neque ego me abdidi, neque descrui, neque afflixi, neque ita gessi, quasi homini aut temporibus iratu, neque ita
168쪽
porro aut adulatus aut admiratus fortunam sum alterius, ut me meae poeniteret. Id enim ipsum a Platone philosophiaque didiceram, naturales usquasdam conversiones rerum publicarum, ut eae tum a principibus tenerentur, tum populis, aliquando
a singulis tu Sed satis haec de tyrannidis origine. Disquirendum de ipsa hac pessima est civitatis
conditione. Da frannide. Ut in hac infinita omnium licentia calumniae ψaccusationes, lites ac contentiones Oriuntur, Onsuevit populus unum aliquem sui defensorem creare, eumque ut servatorem laudare, sibique praeficere. Accidit autem, ut is primum quidem faveat arrideatque cunctis, deinde vero, ut ab insidiis inimicorum tutus sit, custodes quosdam corporis expetat, ut salvus ipsis sit populi auxiliator Dant autem illi, δεIσαντες, περ εἱνου, θαkωαντες δε περ εαυτων, de illo solliciti, de semet ipsis autem securi. Ille vero, quo magis auctoritatem sustentet, bella sere movet, ut duce atque imperatore populus indigeat. Porro attendere eum portet, quis in civitate sortis, quis magnanimus , quis prudens, quis dives sit. Hos scilicet metuit, nec vivit tranquille, donec universos summoverit. Talis felicissima est illa civitatis conditio, quae ty
169쪽
rannica vocatur. Nempe δυος ευγων καπvον δουMIας ἐλευθέρων, εἰς πῖ δουλων δεσποτεIας αν ἐμπεπτωκώς αντὶ τῆς πολλῆι ἐκεI9G καὶ ακα ουελευθερla τὸν χαλεπωτατην δ καὶ πικροτατην δουλων δουλείαν μεταμπισχ-ενος populus servitutis liberorum hominum fugiens fumum , n summam servorum dominationis incidit, loco ingentis illius et importunae libertatis durissimam acerbissimamque servorum servitutem subiens. HNon est in veterum philosophorum politica raocus, qui tam fuse ab ipsis est tamque accurate expositus, quam locus hic de tyrannide. Quod ex antiquarum conditione rerum publicarum, quae omnes tandem in tyrannides abierunt, intelligitur sacile. Cavendum iccirco in primis arbitrabantur, ne quis in civitate novas res moliretur, im vero, ne vel paullisper se quis prae civibus suis efferret:
unde ostracismus, petalismus, similia apud veheres instituta, eo spectantia maxime, ne oriretur in civitate tyrannis tum etiam existimatio et gloria tyrannicidarum, in quorum honorem statuae poni solebant. Itaque Cicero aemulatus fere esse cum Platone videtur, ubi tyranni imaginem adumbrat. Disrannus, ait, quo neque tetrius neque foedius nec ris hominibusque invisitis animal ullum cogitari potest qui, quamquam Mur est hominis, morumtamen immanitate vastissimas vincit belluas. Quis enim hunc hominem rite dixerit, qui sibi eum suis
170쪽
civibus, qui denique cum omni hominum genere nullam uris ommunionem, nullam humanitatis societatem velit Sed ex iisdem illis, quae veteres de hoc pessimo civitatis statu monuerunt, ipsa etiam, quam significamus, rerumpublicarum ratio et natura, quae proprie suerit, essici potest: esscitur in prinus, quam ras verissimam veteres libertatem civilem existimaverint. Cicero civitatem in qua tyrannis obtinet, non tantum male se Dbere, intusque peste laborare, sed nullam SSe, assirmat: nam ubicumque nulla habetur legum aut justitiae, sed unius unice viri ratio, illic rem publicam, . . rem populi desiderari. Quo magis patet, ad rationem propriam civitatum, imo ero ad earum naturam pertinere, quod posuit Plato et Cicero inculcat fere, τα φιλων κοινα, communia esse omnibus omnia debere quod non solum ad suffragiorum jus, sed universe ad legum jurisque aequabilitatem resertur. Itaque per tyrannides perierunt civitates antiquae, floruerunt vero et Viguerunt hac juris communione. Quod rite vidit Sosicles apud Herodotum, ac reapse Athenae in utram que partem cum aetate Pisistrati et Pisistratidarum, tum post Xpertae sunt. In concione sociorum Lacedaemonii suadebant, ut, quo infirmior redderetur respublica Atheniensium, Hippias iis redderetur Sosicles vero, imo vero, jebat , Oelum sub terram subibit et terra supra coelum erit
