Initia philosophiae platonicae Philosophia justi. Platonis de rebus divinis effata. Epilogus. 1836

발행: 1836년

분량: 277페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

- 334 qua dixerat, eam esse rem populi populum autem non omnem coetum multitudinis, sed coetum luris consensu et utilitatis communione sociatum esse, determinat V 0. In qua disputatione Cicero non j iisto, fateor, ordine egit; nam adsumsit ab initio, quod hoc demum libro tertio exponit ae demonstrat, euique, tamquam hypothesi, totam doctri. nam quasi inaedificaverat, illud dicor rempublicam

ess rem populi populum autem coetum uisitudinis juris consensu et utilitatis communione sociatum Hoc nunc demum e justitiae natura explicat Aptius Plato, qui ab thica orsus, sic

sibi facillime ad Politicam viam stravit. Veruntamen patet nobis inde Ciceronem non solum Ethi- eam in tradenda Politica non neglexisse, sed gravissimum hunc de justitia locum fuse diligentissimeque tractasse. Quo magis est sane quod dolea. mus, Laelii hanc pro justitia orationem intercidisse. Nam, ut Inci e eterum testimoniis potest, in

hoc tractando argumento semet ipse superasse oratorum apud Romanos princeps videtur. Quod autem Platonis attinet consilium, ut opus ethici argumenti, proprieque περὶ του καsi Scriberet, tantum abest, ut vel Politicam non atting ret, vel solummodo ad Ethicam explicandam adhiberet, ut verissima ita poneret germanae Politicae fundamenta.

142쪽

D Polit ea Platoni . Non ille quidem, quod postea fecit Olybius. mixtum civitatis genus accurate exposuit quamquam attigit illud quodammodo in opere De Legibus Perspici id informarique tum demum a Graecis politicis potuit, postquam innotuerat iis Romana respublica, eaque ad vim et vigorem pervenerat. ix quidquam ei simile spectandum praebuerant civit te Graecae. Sed ante Polybium Plato, et illo, ni fallor, interius, quae omnis essent Politicae principia verissima, perspexerat. Im vero, quamvis

magni post Polybium facti fuerint in juris publici

doctrina progressus, hac nostra etiam aetate proficere nobis ex iisdem illis Platonicae Politicae principiis licet. Non finxit ille, quod recentioribus

placuit, nescio quem , naturae statum, e quo Omines, quasi pacto inter se mutuo inito, ad vitam

civilem progressi sint. Missis fictionibus, ex antiquis traditionibus, quae vita hominum pristina fuisset, indagavit. Quod in Politico a et in Lem. bus . fecit, indeque origines optimarum civitatum duxit. Tum vero in politicis justi studium, homini natura proprium, celebravit maxime, nec tamen rejecit, quae indigentiam hominis vitaeque eommunis ac societatis appetitum, tum etiam utilitatis spem spectarent. Ab his enim initia civitatum repetebat veluti in ipsa Politia, ubi civitatem

143쪽

scilicet convenire secum invicem homines, mutuoque sibi prodesse, statuit qua in re apium ac formicarum similes sunt. Sed idem ab initiis hisce societatis omnis ac civitatum illud distinguit, quod nos vocare principium civitatis solemus. Est autem id justi bonique studium, uni naturae humanae proprium, quod, quo magis se homo explicat, eo magis in eo apparet, effecitque in hominum

genere, ut leges ad justi normam exactae conderentur, atque existerent ita civitates juris consensu, ut Cicero vocat, conjunctae Expressit hoc Plato plane in Promethei labula enarranda. Dederat Ominibus Prometheus, una eum igΠe, την τεχνογσοφιαν qua instructi prospiciebant sibi, ut et cibos et vestes et arma et quidquid ad vitae usum utilitatemque pertineret, sibi compararent; deerat vero mortalibus πολιτιαε quo fiebat, ut his ipsis armis, quibus se defendere a feris bestiis debuerant, se invicem interimerent. Quid igitur Nempe, ne periret hominum genus, cavit Iupiter, ac Mercurium ad miseros mortales misit, qui inderet iis αἰδοῦ καὶ κην. pudorem et justitiae sensum. Tum vero enata in his terris Politica est, coeperuntque homines in ci. vitatibus vitam agere civilem i. e. justis legibus

144쪽

temperatam, ut in legibus haberent verissimae salutis felicitatisque praesidia. Idae Sunt germana,

ni fallimur, juris publici principia, quibus perceptis recte, et Ciceronem intelligemus, ubi sine us. titii esse civitatem non posse assirmat, nec statum naturae aut rudium populorum contractum , qualem recentiores philosophi fingennum necessario existimaverunt, desideraturi magnopere SumuS.

Da opere Platonis de Legibus. Quodsi rectius etiam et intelligere et dijudicare Politicam Platonis velimus, legendum nobis praecipue opus est, quod De Legibus inscriptum est.

Nam ut in Politi ad explicandam illistrandamque Ethicam Politicam adhibuit, ita in hocce dialogo

ipsam data opera tradet Politicam studuit. Itaque Cliniam hic Cretensem induxit cum Megillo Lacedaemonio et Hospite Atheniensi de colonia condenda agentem, quam ipse esset ducturus et optimis quibusque legibus instruere averet. Sermones hi igitur non, ut in Politid justitiam et vitam beatam spectant sed ad leges reseruntur proprie, quibus optime et constituatur et regatur civitas. Quamquam abest multum, ut missa Ethica, artem nos ita Plato regnandi docuerit, quod unum postea conati sunt multi imo vero explicandam ille Politicam ex Ethica atque ex interiore hominus

145쪽

- 138 notitia insuit. Sed de dialogis Platonis, ut, quod sit apud eum Politicae et Ethicae vineulum, intelligatur haec satis nune quae verissime dirieenda sit vita beata, exquiramus.

146쪽

VITA BEATA. Ficta civitate optima, exactoque ad eam animo hominis, patuit jam nobis, longe persectiorem esse

justum hominem, quam injustum , imo vero, sano illum integroque, hunc autem aegroto corruptoque simillimum esse nec vero assirmare dubitamus, justi conditionem longe esse, quam injusti, beatiorem Sed huc cum pervenerimus, ait Socrates, ecce in speculam veluti quamdam escendimus, unde non tantum optimam illam rempublicam conspicere, sed adsequi etiam licet, quemadmodum corrumpantur civitates atque ad pessimam conditionem delabantur. Age igitur, inquit, huc accede, o Glauco, ut videas, quot habeat species vitium. Cui Glauco, ego vero, inquit, sequor. Dic modo. Tum Socrates, sane cum huc escenderimus, una mihi esse videtur virtutis species , pravitatis vero innumerae; eruntamen quatuor sunt maXime, quarum mentio facienda sit. - Quomodo istud ais quot sunt rerum publicarum, tot esse animi species videntur. - Quot quinque rerum publicarum,

147쪽

quinqlle item animi. - Quaenam illae Unam esse ajo hancce, quam exposuimus e duobus autem nominibus appellari potest. Nam si inter principes civitatis unus quidam sit omnium praestantissimus, βασιλsta dicenda sit, Sin autem plures, pi κρατὶ - Uera narras. - Hanc unam adeo speciem

esse dico, quia, sive plures gubernent, Sive unuS, nullus, qui ita, ut diximus, educatus eruditusque

fuerit, quidquam magnopere in rei publicae legibus innovabit n. at sic quidem hunc ingreditur cum

adolescentibus sermonem Socrates, qui ad tyrannidem ducit, civitatis conditionem pessimam. Hinc autem comparare justam civitatem cum injustissima, justum hominem cum injustissimo, indeque de utriusque, et civitatis et hominis vita recte judicare licebit. Exigitur ad optimae civitatis felicitatem earum conditio

civitatum, quae corriapta sunt.

Acturus deinceps Plato de optimae civitatis in pejorem conditionem commutatione, ad Pythagoreorum exemplum rem a coeli conversionibus ac numerorum naturis ducit. Qui locus in ejus scriptis omnes omnis aevi interpretes pessime habuit, necdum satis explicitus videtur. Nobis, cum ipsam maxime interpretari Platonis philosophiam studea

148쪽

mus, illud potissimum animadvertendum est, repeti ab eo commutationem illam proxime cum a musicae atque institutionis puerilis neglectu, tum etiam inde, quod genera hominum, quae in perfecta republica recte erant distincta, commiscentur. Musas igitur haec continuo dicentes inducit nos iccirco negligere custodes incipient, musicam non, ut decet, neque gymnasticam curantes unde α - - σοτεροι fient juvenes nostri. Inde autem principes constituentur negligentiores, quam decet, ad recte discernendum, quibus gerundis rebus singuli cives natura sint apti quo neglecto, omnia in civitate perturbentur necesse est o De imo eratia et viro

timocratico.

Aristocratiae, quam optimam dixit Plato civitatem, proxime accedit de ejus sententiat timocratiar utriusque autem discrimen ut recte perspiciatur, de perfecta illa republica hoc item tenendum nobis est. Qui defendunt eam et regunt, custodes ac magistratus , hos noluit ipsos rei familiari consulere; caeteros jussit cives victu eorum prospicere tum vero universis voluit cum opes, tum uxores etiam et liberos communes esse. In quibus placitis multa, fateor, occurrunt absurda naturaeque humanae

repugnantia, propterea quidem , quod ad civilem

ea i Dis Rep. Vt II. 46. Ε - 5έ7. A.

149쪽

ea hominum statum accommodavit; sed hoc ille spectabat in primis, ut ita una esset civitas nee singulorum diversis studiis in partes distraheretur,

tum vero sic sperabat ore, ut cives se invicem tamquam fratres diligerent, natu majores tamquam parentes revererentur et pueros ut filios ipsi suos paterno amore complecterentur. Qualem hominum societatem, sed sejunctam a colli vita et moralem, posse exsistere et res loquitur et historia post Platonem docuit. Talis enim exstitit per religionem Christianam communis hominum civitas, animorum consensu divinorumque auctoritate praeceptorum

juncta et stabilita. Sed his ita de optima Platonis republica monitis, assequimur jam facile cum hujus

et timocratiae comparationem, tum etiam, quem admodum illa apud Platonem in hanc commutetur. Neglecto, ait, civium discrimine naturali, consus isque ita hominum generibus ferreum et aeneum ad quaestum , agrorumque et domorum possessionem ferentur, aureum ero et argenteum, quippe natura nil eorum appetentia, ad virtutem rectamque conditionem ten t Orto igitur tumultu ac seditione, in medium convenient, ut agros atque domos privatim possideant illis vero, qui antea ab iis privabantur tamquam liberi, amici et nutritores, in servitutem redactis et loco accolarum et ministrorum habitis, ipsi belli atque custodiae illorum curam gerant. Hinc videtur mutatio oriri et erit hie reipublicae status inter aristocratiam et oligarchiam

medius aliquis. Quamobrem imitabitur partim priorem

150쪽

orem civitatem , partim oligarchiam, habebit autem item proprium quid. Et priorem quidem in eo imitabitur, quod principes honorabuntur, et milites

ab agricultura mechanicisque artibus abstinebunt, et communia sent convivia, gymnasticique ludi et belli certamina frequentabuntur. Proprium autem

hoc habebit, quod sapientes non ad principatum admittet, sed homines λμοι, vis eosque, qui belli

magis, quam pacis amantes Sint. Caeterum erunt in hac civitate cives pecuniarum appetentes, ut inoli garchiis, quippe οὐχ - πειθους αλλ' υπὸ scilας πεπαίδευμ ένοι. τὸ tu G1θινης Μου ς - μεταλογων τε καὶ ψιλοσοφως εληκέναι καὶ πρεσβυτέρως

γυμνατικὴν μουσι ς τετιμηκέναι non perra asione,

sed vi educati, propterea, quod Musam veram, quae eum sermonibus et philosophia conjuncta est, neglexerunt, magisque ac potius Dmnasticam, quam musicam, honoraverunt. Erit igitur respublica haee bono maloque mixta. HMirum cui forte videatur hoc civitatum genus. Nam per totam antiquitatem nil est ligarchia, democratia et tyrannide frequentius timocratiam ver quis, uno excepto Platone, memoravit Uidetur sane Plato nominis auctor fuisse: nam dubitat quaeritque apud eum Socrates, quemadmodtim nuncupanda civitas illa videatur. Spectavit nempe Cretensem et Lacedaemoniam, quam utramque a sua civitate peculiari nomine distinguere studebat. Hae

a Demop. VIII. 567. B. 448. C.

SEARCH

MENU NAVIGATION