Initia philosophiae platonicae Philosophia justi. Platonis de rebus divinis effata. Epilogus. 1836

발행: 1836년

분량: 277페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

nec sibilo, quin progressio emporis efficiat, ut se

mullis aliter, quaim nunc sentias exspecta ui tur, quaeso, Di tunc de rebus maximis judices: maximum autem est, quod tu i aut nihil me ambitraris, ut recte de iis dentienses, e vivamus.

Primum de illis tibi perini agnum quid indicans, haud

fallax reperiar est autem hocce Non tu solus, nec amici tui primum, hanc de iis opinionem habetis; sed aliqui semper, cum plures, tum Pauciores, hoc morbo laborarunt. Quod vero plurimis eorum contigit, tibi narrabo. Nullus scilicet eorum ab adolescentia usque ad senectutem in hac opinione, vi eo non esse, perseveravit; reliqui autem duo morbi quamvis non multis, nonnullis tamen permanserunt, esse quidem eos, sed de rebus humanis nihil curares vel curare eos quidem, sed facile precibus sacri sciisque placari. Tu igitur, si mihi credis exspectabis, donec plane constet tibi pro viribus, quid de his judicandum

sit: utque id assequare, diligenter considerabis, sic, an vero aliter, Se res habeat. Noli interea iam temerarius esse, ut impie de Diis sentias. αὶ Praemisso hoc monito gravissimo, quod Senec rutis eum experientium, tum sapientiam refert, cavillationibus deinceps sophistarum ae philosophorum sie

232쪽

si respondet, ut ex animi natural essiciat, potiorem animum ac priorem corpore esse quo ad mundum hunc adspectabilem traducto , qui rebus Oseporeis constat, pariter inde concludit, anteaquam mundus exstitisset, animi affuisse divini cujusdam Vim, qua φυσις sit, quam loquuntur, orta. Id autem po tquam fusa demonstratione consecit, haec addit. Et ergo, qui Deo esse negat, positi terminis, sermonem jam relinquamus sunt autem illi hujusmodi, ut vel doceat, nos non recte opinari, cum animum dicimus prae caeteris omnibus primum exstitisse, quaeque a nobis consequenter dicta Sunt, vera non esse, vel , si nihil melius, quam nos, dicere potest, nobis credat, atque ita in posterum

vivat, ut de Diis non am&gat. MEt hinc quidem ducere continuo Plato potuit, quod aliis negare placebat, esse providentiam Deorum, eosque res minima non minus, quam maximaS, curare. Sed his item hominibus meliorem sententiam persuadere, quam monstrare et probare,

malebat. Sic igitur porro Atheniensis ille. Adversus istos finem jam habeat disputatio nostrarqui autem esse quidem Deo existimat, sed non

curare res humanas, huic sic persuadeamus. Ωαρις- φῶμεν, τι μιε ηγη θεους, συγγένεια τις

ἴσως σε δε πρὸς τὸ ξυμφυτον γε τιμα καὶ νομI ζειν Lai. Virorum optime, dicamus, natura qua dam diviniιati cognata ad rem tibi coniunctam a froci De Lora. X. 899 C.

233쪽

s mandam colendamque ducit, tιυm Deo esse Imseris. Sed improborum injustorumque hominum publice privatimque successus, qui, licet reveraselices non sint, vulgo tamen felices habentur, et carminibus frequenter ac sermonibus extolluntur, temere ad impietatem te praecipitem agunt vel etiam, cum scelestos homines videas sic ad sene tutem pervenire, ut filios atque nepotes maximis condecoratos honoribus relinquant perquam tu

baris. Propterea cum Deo harum rerum auctores esse, propter ipsam cum illis cognationem, incu- Sare, inque eos peccare nolis, huc tandem delain Sus es, ut, licet Deos esse arbitrere, humanas tamen res ab illis negligi credas. Ne igitur haec opinio ad graviorem te ducat impietatis morbum, remedium , pro viribus opinionem hanc resutantes, adhibeamus. HProficere ex his Platonis locis Stoici debuerant,

quum adversus Epicureos sententiam suam de Diis eorumque providentia propugnarent. Humanius sane et profecto majore cum persuasione dixissent. Nec vero Plato, quod ipsam attinet rei demonstrationem, minore, quam illi, disputandi diligentia usus est. Praeivit iis optimam, quam Sequerentur ac tenerent, viam. Sic apud eum porro Iospes ille, vel ipse potius senex. Non erit forsan dillicite demonstrare,

Deos non minus minimarum rerum, quam maximarum, curam habere. Age, nonne temperantem esse ac

234쪽

sapientem, virtuti tribuitur, contrarium vero vitio - Certe. - Quid nonne sortitudo etiam tribuitur virtuti, ignavia vitio Quidni Ex iis haee turpia, illa vero honesta dicuntur Τ Dicuntur. Καὶ των μὲ προσήκειν ηπιν, ὁπόσα φλαυροι θεοῖς

Et quae in his vitia sunt , nobis inesse posse Deos vero ortim participes nullo modo dicemus Et haec quivis concesserit. - Numquid negligentiam, desidiam, delicias, animi virtutem putabimus an contrarium D Contrarium. Qui deliciis, negligentiae desidiaeque deditus est, quem poeta ignavis maxime fucis similem rectissime dicit, unonne odio nobis habendus omnino. - Ουκουν τον γε-ὸν ου ητέον εχειν ος τοιουτον ο γέ τοι αυτος χισε τῆ τέ τι τοιουτον φθέγγεσθαι πειρωμέν ου ἐπιτρεπτέον. Non ergo dicendus Deus tales mores habere, quos ipse odit nec concedendum ulli est ita dicere. - Nullo modo. - Or-ro, quod rerum minimarum curam attinet, si cui magnum negotium perficiendum est, is vero maxima quaeque curat, minima negligit, quomodo hunc laudantes non errabimus nam aget ita, vel, quia nihil interesse totius putat, si parva negliguntur, vel, quia licet interesse opinetur, inertiam Ollitieque detentus, negliget. - Sic se res habet. Sed nunc illi duo tribus nobis respondeant, qui, licet esse Deos concedant, alter tamen facile pla

ci Hesiodus is et dier. s. o CL Italin h. ad Tim P. I 57.

235쪽

cabiles, alter in rebus parvis negligentes putat: primumque sic interrogentur ambo vos Deos asseritis scire, videres, audireque omnia : nihil posse ipsos estugere eorum, quae aut sensu aut intellectu percipiunturi Haeccine ita esse dicitis, an aliter Τ Sic. - Deinde omnia Os posse, quaecunque mortales immortalesve possunt Quidni et haec concedent Bonos etiam, imo optimos Sse, nos quinque consessi sumus. - Omnino. - Nullarergo inertia capi, nulla mollitie possunt, quandoquidem tales sunt, quales esse consensimus nam ex ignavia nobis inertia oritur negligentia autem ex inertia atque mollitie. - Uera loqueris. 'Αργ- aD o καὶ ραθυα ουδές ἀμελεῖ θεων ου

γαρ κετες αυτ ρ που δειλίας. Nultas ergo Deorum

inertia ac negligenti quidquam negligit nullius

enim ignaviae Deus est particeps. - Recte. Utrum vero, o hone, te dicere existimabimus ἐDeosne propter ignorantiam, cum providere debeant, non providere, an , sicuti improbos homines dicimus, meliora quidem videre, deteriora Sequi, sic Deos, quamvis sciant providendum esse, similiter non providere Quomodo id fieri possit - Ουκουν δὴ τοιγε ανθρωπινα πραγματα τῆς τε

ἐριψυχω μιετεχει φυσεως αμα, καὶ θεοσεβετατον α τό ες παντων μύων ανθρωπος. Praeterea res humanae viventis naturae participes sunt et homo

ipse prae caeteris animalibus Dei cultor diligentissimus est. Quin etiam mortalia cuncta viventia a Diis possideri, quemadm0dum et coelum unive

236쪽

sum, dicimus. - Procul dubio. - Jam igitur, sive parva haec, sive magna quis dixerit Diis esse, nullo modo, cum providentissimi atque optimi sint, negligenda illis ipsorum possessio est. Nullo modo. - Quid vero si medicus in corpore

curando magnis providerit, parva contemserit, bene se corpus habebit Non sane. - Sed nec gubernatores, nec imperatores, nec patresfamilias, nec civitatum moderatores, neque ulli omnino tales, paucis ac parvis neglectis, recte multa et ingentia regent: ουδὶ γαρ ἄνευ σμιαρων τους μοεγαλους φασ)ν οι λι&λογοι IΩυς ε κεῖσθαι nam lapides quoquo magnos sine parvis bene strui negant architecti. - Et recte quidem illi. - , NIνυν τονγε θεὸν ἀ οὐσωμεν ποτε θνητων δημιουργων φαυλο

τυον Caveamus autem, ne Deum mortalibus opiscibus viliorem piatemus. Illi scilicet quanto peritiores artis sunt, tanto in propriis ipsorum operibus et parva simul et magna exquisitius absolutiusque perficiunt Deus vero, qui sapientissimus est, et curare vult ac potest, magnis quidem prο- videbit solum, parva autem, quae facilius gubernari possunt, propter ignaviam ac socordiam negliget Τ Nullo modo hanc. Hospes, de iis opinionem admittendam putamus nesaria est enim illa ac prorsus falsa sententia. HLubens sane quidem, nec solummodo ad interpretandam Platonis de Deo, universi auctore ac

237쪽

moderatore, doctrinam, haec philosophi loca ex ejus Legibus adduxi. Nam habet hoc opus Platonis senile quam plurimum, quo vehementer Oscapiat ac teneat. In caeteris ejus dialogis vel S crates, vel hospes aliquis Eleates, vel unus e PDthagoreorum principibus summa habet partes, ut lateat nos auctor. vii vero non obscure se ipsum significavit Plato, quum Atheniensem induceret hospitem cum Crete illo et Lacedaemonio agentem, Atticaeque gentis ac civitatis prae Cretensibus

ac Lacedaemoniis praestantiam celebrantem. Attiacae rationis elegantiam, humanitatem, tum Vero

etiam plertiam prudentiamque in singulis sere dictis sententiisque agnoscimus Quid autem nobis suavius potest accidere, quam ipsum Platonem, sicuti hic se tandem nobis prodidit, paulo int rius cognoscere Philosophorum enim principum ut doctrinam accipimus lubenter, ita indolem inprimis, quales ingenio moribusque fuerint, perspicere avemus Apparet autem hic nobis Plato non solum ingenii illa sagacitate ubertateque insignis, quam referunt probantque caetera item ejus

scripta sed illat se etiam commendans humanitate atque in genus liti manum benivolentiat, ut, quem suspexeramus sere atque admirati fueramus, cui dem nunc amemus atque colamu S. Quamobrem,

quo magis ipse aetate provehor, eo lubentius equidem et ego huc opus et in aliorum usum loca

ex eo commemorare Oleo. Quae autem nunc ex

eo protuli, valere quam plurimum ad ipsius Π-

maeum

238쪽

maeum intelligendum putavi. Nam, ut in dialogo illo Dei veluti imaginem informaverat, ita senex tandem , in Legibus scribendis, hanc suam de divina natural sententiam rationibus persuadere studuit. Nos igitur his, ut peramus, Praeparati, ad dialogum illum illustrem, omnium, qui scriptia Platone aliisque sunt, longe celebratissimum, nunc

tandem accedamuS.

De Timaeo Platonis. Vere prosecto Cicero, dissicillimam esse hujus dialogi interpretationem, judicat: res enim ipsas, de quibus agitur, Obscuras esse. Interdum, ait,

rerum obscuritas, non verborum, facit, ut non

intelligatur oratio , qualis est in Timaeo Platonis. ἰ Accedit musicae, ut illic cum mathematicorum rationibus conjuncta est, dissicultas quod Quinctilianus animadvertit Plato, ait, cum in aliis qui-htisdam , tum praecipue in Timaeo ne intelligi quiadem, nisi ab iis, qui musicam quoque diligenter perceperint, potest Quae cum communis sit Veterum de Timaeo sententia, frustraque adhuc laborarint recentiores, ut superarent dissicultates istas, ego sane audax esse et temerarius viderer,

si interpretando explicare totum hunc dialogum aggrederer. Nec vero id ab initio negotii suscepi, ut scripta Platonis dedita opera interpretarer, sed hoc

239쪽

hoc scilicet maxime, ut philosophia ejus ex ipsius scriptis explicanda, hisce ita simul nonnihil

lucis assunderem. Itaque nos adhuc, ut singulos tractavimus philosophiae Platonicae locos, ita singula ejus, quae illuc pertinent, dialogorum genera , eroticum , dialecticum, politicum ethicum illustrare studuimus. Nec dubito, qui nunc de Timaeo Platonis eo rectius judicaturi simus, quo magis omnem philosophi doctrinam de rebus divinis atque humanis adsecuti fuerimus. Videamus continuo, quid eo scribendo auctor spectaverit. Consecta Politia, scriptoque deinceps, ut mihi quidem videtur, Phaedone opus maXimum et apte cum Politis conjunctum aggressus Plato est: quod ex ipso Timaei exordio patet. Nam fingitur Socrates sermones illos, quos de justo deque optima civitate cum Glaucone, Adimant caeteris que, qui adfuerant, habuerat aliquando, pridie

Timaeo, Critiae, Hermocrati, tum etiam quarto cuidam, qui nunc valetudinis caussa abest, naris rasse finguntur hi item, auditis sermonibus illis, sic convenisse inter se, ut prout nunc hisce dapibus excepti a Socrate fuerant, ita ipsi cra tino die vice sua Socratem suis sermonibus X-cepturi essent. Sic nempe accipiendum prooemii

initium est, quod ita se habet. Eli, δύο, τρεῖς ὁ δε η τεταρτος ἡμῖν, ω ς, ἱμαιε, που, των χθὶ μὲν δαιτυμίνων. τανυν ἐςιατορων

'Aσθένεια τις αυτ συνέπεσεν, ω Σωκρατες ο γαρ

240쪽

προθυμ ω σε του λοιπους μων αντε*ετιαν. Unus, duo, tres quartus ero, o amice Timaee, eorum, qui a me heri sermonum convivio excepti sunt, nunc

autem me vicissim excipiunt, ubinam sim Vim . . Adversialiqud valetudine laborat, o Socrates non enim sponte ab hoc coetu et disputatione abstinuisset. So. Ergo tuum, o Timaee, et horum erit officium, quarti illius absentis partes explere. Tim. Erit omnino nec quidquam , quoad ejus seri poterit, praetermittemus e nam , cum laute a te heri excepti fuerimus, haud aequum sit , si non pari te alacritate, qui se sumus, vicissim excipiamus. Quis sit quartus ille, quem memorat iSocrates, a nulliis quaesitum est Mihi Plato, ut jam significavi, Semet ipsum videtur spectasse. Similiter de se in I haedone scripserat: Πλατων ε ιμαι, ν άνω Plato autem, ut arbitror , advers valettidine laborabat Aegerrime scilicet philosophus eo videtur traduci potuisse ut in dialogis sua ipse perhona prodiret Sic item Cicero. In dialogis de oratore, de claris oratoribus, de republic Crassi, Scipionis aliorumque personam induerat, Se Occultaverat, donec tandem in libris de Legibtis aliisque bene multis suo ipse prodiit nomine. Quod non

SEARCH

MENU NAVIGATION