Epitome juris canonici juxta Decretalium libros Gregorianae collectionis explanati, quam, in usum maxime discipulorum, e suis libris collegit auctor ipse, nempe r.p. Vitus Pichler ... Pars prior posterior

발행: 1755년

분량: 726페이지

출처: archive.org

분류:

421쪽

nolit accedere, vel id non deceat, notarium vetalios viros idoneos mittere debet, ut domi suae sub iuramento, vel sub fide nobilis, testificentur; imo possunt suas depositiones suo sgillo &subsicriptione munitas mittere ad Iudicem. Ratio , quia ex voce trepidante , vultu, gestu , multum desumi subinde potest .. Unde l3. g. 3. ff. h. t. dicitur, non testimoniis, sed testibus in

. dendum .. Concordat c. 8. de cohabit. cur. semul. c. 37. O I. q. C. h. t. Debent item deponere clare non dubitative, v. g. per verbum puto,

videtur , nisi fallor I talis enim depositio non probat, nisi negotium in se obscurum sit, vel alia Probatio haberi nequeat. Praeterea debent dare causam fui testimonii, idest indicare , quo m do, & quo sensii corporeo, visu vel auditu vel utroque, rem sciant. Quodsi tamen nec Iudex

interroget, nec pars interrogari petat testem super causa sui testimonii, credendum est etiam causain non reddenti nisi deponat in causae criminali ad condemnandum reum , vel supernegativa Probanda ,. vel super re , quae sensu corporeo non percipitur, ut est nobilitas , dominium , jurisclictio, bona existimatio &c. 9 Dico . Testes, sive iidem sive novi, super

iisdem articulis non possunt produci nisi secunda.& tertia vice; nam quarta productio, nisi fiat ex justa causa, & producere volens juret, quod depositiones testium nec subtraxerit, nec didicerit, nec malitiose novam productionem petat. χ. st Publicationem vero attestationum, aut postquam didicita seu intellecta jam sunt a producente tinstimonia, regulariter etiam altera productio αreceptio testium super iisdem articulis, vel directe contrariis, non conceditur propter periculum, ne Producens sistornet testes, ut v. g. aliquid addant , vel demant suae dePositioni. Pars I. habe

422쪽

De testibus, O attestati,nibus. qo9

didi regulariter ; nam etiam post publicationem attestationum quae est publica praelectio depositionum in Iudicio , & fieri debet , postquam partes ulteriori testium productioni renuntiarunt, ac citatis partibus) vel post didicitas depositiones

licet producere aut recipere testes de novo I. ex consensu utriusque partis. r. Ex speciali facultate Principis. 3. Quando aliquis testis sponte comparet, & asserit, se nunc melius recordari rei peractae. q. Quando prius eXamen perperam factum , vel nullum fuit. s. In causa matrimoniali ob periculum peccati, & quoties post conclusionem in causa admittuntur adhuc testes, aut quando post latam sententiam non datur exceptio rei judicatae. Abb. Fel. Host. Farinac. Io Dico 8. Duo testes, omni eXceptione majores , vel idonei, de veritate & proprio sensu de-Ponentes , ordinarie plenam faciunt fidem, itaut sententia desuper serii possit ac debeat, can. 3.ca . a. q. F. ibi, testimonio duorum vel trium testium quilibet Iare convinci se damnari poterito

Conspirat C. q. Io. 24. b. t. & Ius Divinum Deut. 17. I9. Matib. I 8. Luc. 17. verbis : in ore Goartim vel trium peribit, item: in ore duorum vettriam stat omne verbum. Dixi I. duo testes, nempe non pauciores; nam unus testis, cujuscumque sit excellentiae, regulariter solum semiplene probat, per c. IO. 23. 28. ωL9- C. h. t. Unde illuctvulgatum: unus testis, nullus testis, scit. ad plene probandum ordinarie; eXcipiuntur tamen cauta leviores, & ubi non agitur de praejudicio tertii, vel agitur de impediendo peccato, & nulli adhuc jus est quaesitum, &ubi testis deponit in iis, quae pertinent ad ejus officium, v. g. Ossicialis publicus & juratus in rebus ad officium S 6 Per-

423쪽

Aio Lib. II. Titulas XX. Pertinentibus, chirurgus vel medicus in dubio an vulnus sit lethale&c. In his enim casibus plene probat unus testis, uti & si Papa, vel Imperator, vel alii Principes superiorem non recognoscentes de facto proprio testantur, vel si versiamur in antiquis, & alia probatio haberi non potest, aut si aliae conjecturae, praesumptiones, ju-xamentum suppletorium, dcc. accedat . Possunt

tamen & solent pro quibusdam casibus a jure

Plures testes, quam duo, requiri: sic in testamento solemni requiruntur septem, & in matrimoniali contractu duo vel tres testes praeter Parochum . Dixi χ. de veritate deponentes ; nam deponentes de credulitate , per verbuae credo , vel 9 non credo ita contigisse, regulariter non proliant. Communis ex c. s. b t. nisi nempe deponant

contra producentem, vel nisi si causa, in qua sufficit probatio praesumptiva & minus concludens, vel quando credulitas est proxima sensui Propter circumstantias , & ipsum factum ordinarie non potest percipi visu, &c. ut in adulteriis, vel quando testis reddit rationem suae credulitatis, vel testatur de re ad officium, vel artem suam Pertinente, ac universim quando sufficit restis exauditu alieno. Dixi 3. desen proprio, nempe de visu, vel de auditu proprio ac immediato , si res sit auditu perceptibilis. Sumitur ex

c. a. de consuet. In teste testamentario, α quando agitur ad condemnandum in criminalibus, vel ad dissolvendum matrimonium, praeter auditum Proprium requiritur etiam , ut testis viderit pers Dam loquentem, utut alias noverit persona in ex voce: secus nec semiplene probat. Testis autem de auditu alieno, & testis ex auditu auditus , ut loquuntur, h. e. asserens, se audivisse ab aliis Ededignis, qui dixerunt, se vidisse, vel audivisse im- mcdiate , regulariter non Probat , sed ad summum in

424쪽

De testibus se attestationibus. AIT in Civilibus facit indicium & aliquam probationem . CommuniS ex c. 33 b.t. Probat tamen,

si illi, a quibus audivit, jam sunt mortui, 1. in factis antiquis , ubi est dissicultas vel impossibilitas aliter probanti . a.' ando dep Nit contra producentem. 3. Quando agitur ad defensionem Rei. 4. Quando causa est dissici- Iis probationis, saltem si concurrant alia ad- mi icula. 1. Quando lassiciunt conjecturae &Praesumptiones. Uid. Tuschus litt.Τ. cones. 18 ,

II Quaeres, quid sint testes singulares, dc an

aliquid probent λ R. I. testes stimulares dicuntur, qui non conspirant, sed deponunt vel super factis diversis, vel super eodem quidem , sed ita, ut quilibet in suo testimonio sit singularis quoad locum, tempus, vel aliam circumflantiam, vel ut quilibet super eo, quod dicit, sit unus solus. Si unus testis repugnat alteri , v. g. si unus idem delictum , non successivum, allierat contigisse in hoc , alius in alio loco , unus hoc tempore, alius alio, M. est singularitas obstativa. Si sibi non repugnant, sed deponunt quidem de diversis actibus, at non contrariis, nec tamen se invicem adjuvantibus v. g.

si unus dicat, mutuum esse datum Monachii , alter Ingolstadii, quia utrobique potuit esse d tum, nuncupatur Ingularitas diversi cativa. Si denique deponunt de diversis quidem actibus,'mutuo tamen aujuvantibus ad probandum id, de quo controvertitur , V.g. si unus testetur, Titium abstulille equum, alter vero se audivi sie Titium confitentem , quod abstulerit equum : vel, quando agitur de probanda possessione agri, si unus dicat, se Titium vidisse arantem, alius se vidisse me sies colligentem in eodem agro, vocatur singularitas adminiculat ira seu cumulativa. Testes sit,

425쪽

qrα Lib. II. Τitulus XX. gulares non faciunt numerum testium, & opponuntur contestibus , qui testantur super e dem facto, iisdemque circumstantiis , & com cordant. R. 2. testes singulares singularitate obsativa nihil probant; quia unus evertit dictum alterius, ac melius est , unum pro se habere testem, quam plures sibi repugnantes. Testes

singulares stimularitate diversis ima faciunt semiplenam probationem , sicut unus testis, per c. 9. de prob. O .c. 32. h. t. quiae talis est testis singularis, quia ab alio non enervatur ejuStestimonium, meretur fidem, quam meretur unus

restis, quia vero contestes circa idem factum non habet, plene non probat. Testes singulares singularitate adminiculati , quod actus est successivus, vel plures habet partes integrales, plenam effciunt probationem in civilibus non valde arduis per L I6. C. de ρ nis; quia tales testes concordant respectu ejusdem finis , ad quem tendunt per diversa media, adeoque non tam singulares, quam contestes dicendi sunt. a 2 Petes , qui dicatur testis varians, & contrarius , quidque probent λ R. I. testis varians, seu varius est, qui in dicto suo non stat firmus, sed varia dicit ac diversia, non tamen contraria directe. Contrarius vero sibi ipsi, qui directe contraria & inter se pugnantia deponit. Qui

autem aliis testibus contraria edicit, est contrarius respectu aliorum. R.χ. testis varians, si contraria deponit, nempe in hoc judicio istud, &in Ilia judicio. aut examine contrarium, juxta aliquos apud Myns cent. a. sifδε nihil probat: iuxta alios probat secundum primam depositi nem per c. Io: de prob. quamvis haec probatio mulium minuatur per alteram testificationem diversiam; si tamen hanc secundam faceret ju- gaetus, Primam non juratus; vel si allegaret er-

426쪽

De testibus se attestationibus. 4I3xorem in prima depositione, eumque Probaret, vel secundam depositionem praesumptio vel aliud adminiculum redderet verisimiliorem,probaret secundum secundam . R. 3.testis sibi contrarius nihil

bitrarie puniendus est l. I 6. ff. h. t. Contrarius aliis tunc probat quando aliis testibus, vel adminiculis ita adjuvatur , ut cum his fortiorem& verisimiliorem fidem merito faciat , quam

testes contrarii per c. 9. se c. 32. citi. 13 Dico 9 Exceptiones variae opponi pollunt testibus. I. Contra eorum personas quod nempe non sint legales, de quo videatur assertio prima. Σ. Contra examen earum, quod nempe ad

id non sit citata pars adversa, quod deposuerint non jurati, non singillatim, non secreto,&c.. 3. Contra eorum dicta, quod sint contraria, non verisimilia, non satis clara ,. de auditu alieno tantum, de credulitate tantum, quod causam scientiae non expresserint, quod in suis. dictis sint singulares, &c. Contra persena S testium post eorum receptionem , & a fortiori post attestationum publicationem non licet amplius excipere producenti testes, nisi nempe ex postfacto primum emerserit, vel innotuerit causa suspicionis, & hoc probaretur per juramentum vel nisi expresse ante examen sibi pars

reservarit exceptiones contra personas testium

II 7. C.b t. quia producendo nam pars prod cit , Iudex autem recipit testes , eos jurare faeiens & audiens) censetur approbasse Personas. restium tanquam habiles : qaod autem semel placuit, amplius diriplicere non potest c.:H. deI J .in 6.i Idem dic de altera parte, quae debito

tempore nihil opposuit contra personas testium .. Objic. exceptiones peremptoriae possunt opponi Quocumque tempore, modo id fiat ante sentes

427쪽

itam definitivam Let. C.sent. refcind.non possSed exceptio contra testes est peremptoria : ergo . Resp. dist. maj. quae spectant immediate causam Principalem. C. ma. quae incidentem, ut quae opponitur testibus. Λ .ma. Dein etiam min. est falsa; nam exceptio contra testes nec est peremptoria , cum non sit actionis exclusio, nec pro prie dilatomia, quia post litem contestatam opinponi potest; sed participat de utraque, & Q-

Ium indirecte perimit intentionem actoris. ω. terum tantum una & altera reprobatio testium probatoriorum admittitur per testes reprobato Tios, & horum per alios reprobatorios, non vero tertia vel ulterior, ne procedatur in infinitum. Denique observa , testes producendos

esse sumptibus producentis; quamvis enim pro ipso testimonio veritatis nihil exigi possit, vel dari debeat, sumptus tamen itineris, &cOmPensatio lucri cessantis ex omita labore, dcc. exigi a. testibus possunt; quia ossicium situm nemini debet esse damnosum, ut habet regula juris.

T I T U L U S XXI. De testibus cogendis, vel non.

SUMMARIUM.r An testes cogi possint ad testificandum. z 3 An etiam in criminaBbus. Uia subinde contingit, ut nominati ab au terutra parte testes, & requisiti ad te 'mificandum , testari tamen nolint, ideor Dico I. Testes ad testificandum regulari ter , si non sint privilegiari, cogi possunt in causis civilibus de utroque jure, etsi j ramento se

428쪽

De testibus cogendis, vel non. sita se astrinxissent ad non testificandum , praevia tamen monitione. Text.& DD.in c. I .sqq. h. t. I. 16.se I9. C. detest. Ratio, quia Rei publicae interest veritatem in judicio non occultari , sed manifestari. Dixi I. regulariter; nam ad testificandum super eo, quod quis novit sub sigillo Sacramentali nimirum ex consessione Peccat rum ordinata ad impetrandam absolutionem utique nemo cogi potest: item quod quis novit

sub secreto naturali, puta si vel modo injusto notitiam acquisivit, vel justo quidem , sed ta-

Cite aut expresse promisit alteri, se non revel turum , modo secreti celatio non cedat in grave damnum Reipublicae, aut privati innocentis .

Dixi Σ. Si non sint privilegisti , seu excusati ,

uti parentes & alii ascendentes contra liberos &descendentes: agnati & cognati usque ad sebrinum subrinove natum, adeoque usque ad tertium gradum: amnes, qui sibi sunt instar parentum re liberorum, ut socer & socrus, gener & nurus, vitricus & noverca : atque conjuges, nimirum contra se invicem Lq. U. l. 6. C. de test. nisi aliunde probatio haberi nequeat, quod probare debet petens compelli testes. A fortiori a Coactione immunes sunt, qui ad ferendum testimonium sunt inhabiles, uti excommunicati, infames infamia juris, perjuri &c. quia eorum testim nium nihil prodesset. Dixi 3. de utroque Jure; de iure Civili quidem captis pignoribus, vel mulctae pecuniaria , de Canonico autem per censuras, Laici per excommunicationem vel per interdictum, Clerici per suspensionem c. . . 3 b. t. objic. Si privilegiati possint cogi ad ferendum testimonium, quando veritas aliter haberi non potest, nihil prodest ipsis suum privilegium. R. Pro dest, quatenus extra hunc casum cogi nequeunt , uti tamen Possunt non privilegiati. a. Di-

429쪽

414s , Lib. II. Tritulus XXL. et Dico 2. In causis criminalibus criminaliter intentatis de jure civili possunt testes cogi regulariter L I6. C. de testib. Consonat communis D D. sensus, & praxis, nisi nempe crimen ita esset Occultum, ut nulla de eo indicia adsint publica, di delictum aliis non esset pernicio-ium: vel nisi appareret, delictum plane probari non posse: vel nisi testis sciret, factum caruisse culpa. De jure Canonico autem regulariter cogi non possunt, ut habet communis & probabilior contra Konig b. t.n. Io. & alios ex c. IO.

b. t. ibi: testes, praeterquam super criminibus , per censuram Ecclesiasticam coacta veritati testia monium perhibere. Concordat c. 3. se ibi gl. detesib. ubi habetur, quod testes, ubi agitur de probando crimine, monendi, non cogendi sint. Exci-Pe tamen casum, quo veritas aliter haberi nequit, c. 1.b.t. & quo veritas sine peccato celari nequit, ut si agatur de crimine excepto, vel in futurum

pernicioso Reipublicae aut aliis: vel etiam ipsi delinquenti, si non probetur delictum, & delinquens emendetur; vel si probanda sit innocentia Rei , vel testis se subtrahat ex passione, nimirum vel

odio accusati, vel gratia aut timore accusentis.

3 Objic. i. Testi in Criminalibus imminet periculum irregularitatis, vel alterius gravis i commodi. a. Inhumanum est cooperari ad poenam alterius per testimonium: ergo juste se ex cusat testis, consequenter injuste cogitur. R.ad I. Non fit irregularis, qui coactus testificatur, licet ex hoc testimonio sequatur mors alterius. Et bonum publicum praeserendum est periculo privati incommodi. Ad 2. non peccat contra humanitatis leges , qui per suum testimonium vel maxime . promovet humanam felicitatem

obediendo Iudici , qui plectere debet Reipublicae noxios & sceleratOS. .

430쪽

De fide instrumentorsim. 4 II

TITULUS XXII. De fide instrumentorum.

a Quid, sequavisae Minstrumentum, tam in blicum O authenticum , quam privatum ια Quid ex parte conficientis requiratur.3 Et quid ex parte formae ad confectionem inis stramenti publici. Instrumenta publica, i, privata aumenticamene probam: an se transumpta. is distrumenta privata pro scribente nou scontra eum probant plene, regulariter.

6 Quid probent libri privati. ν Et quid libri Mercatorum , se Sociorum.. 8 Quomodo se quando producenda instrumenta ias iaet quo sint edenda. Io Quomodo impugnari possint. II Praesertim ratione fallitatis. a DEr instrumentum hic intelligitur scriptur ra, ad faciendam fidem Iudici, seu ad aliquid probandum in judicio, consecta vel adhibita . Dicitur ab instruendo, utpote instruens Iudicem circa causam. Est duplex, publicum, quod a persena publica quae tali, seu a Notario, qui etiam vocatur Tabellio, ad hoc specialiter ordinato, &simul cum certis solemnitatibus consectum est. Et Privatum , quod a persona non publica ad id muneris destinata.& sine selennitatibus consectum est. Utrumque est vel originale, quo nomine venit prima, &principalis illa scriptura, primitus conscista,&adhuc existens: vel exemplum, seu exemplar s

SEARCH

MENU NAVIGATION