장음표시 사용
451쪽
438 Lib. u ritulus XXIV. per confrientiam meam, in de sacerdotis, fub
de nobili, quam vere vivo, & seclusa intenti ne Deum invocandi in testem, sed solum enunti live proserendo haec verba Deus es testis, Deus niti esse, coram Deo loquor, vivit Deus. Item
hae comparationes, quam vere est Deus, quam Uere
Deus est veritas, quam vere Christus es in Eucharistia, quam verum est Evangelium μ. Si quisl
men tantam suis dictis inesse veritatem vellet inducare per hos modos loquendi, quanta inest verita tibus fidei, blasphemus, foret, non vero, si solum aliquam similitudinem, non paritatem, vellet i stituere, ut sensius esset: verum hoc est sicut -- Tum est Deum existere , &c. tunc enim solum esset Hiqua levitas, & irreverentia erga res DivinaS.χ Iuramentum I. & generaliter dividitur, inussertorium & promissorium. Illo confirmatur as. sertum de re praesente, vel praeterita, vel etiam futura, sed absque promissione: Isto confirmatur promissio aliqua de dando, faciendo, vel omittendo in futurum a juranter si sit de sumenda vindicta , vocatur comminatorium: si jurans sibi imprecetur malum, si dictum non sit verum, vel promis. fio non implenda a se, dicitur Imprecatreium, vel Execratorium: si juretur cum selemnitate alia qua, & actione corporali, V. g. tactu Evangm horum, vel pectoris, vel erectione digitorum ammuatur solemne, vel corporale. Dividitur Σ. ia
Iudiciale, quod praestatur in Iudicio: dcrere Iudiciale , quod extra Iudicium . Iudiciale est multiplex, nimirum calumniae & malitiae , de quibus ad I it. de juram. cal. item credulitatis,
ct veritatis , de quibus ad tit. de resib. jam actum. Aliud dicitur Litis derisorium, quod in
defectu aliarum probationum praestatur ab alterutra parte litis finiendae causa, &est triplex, sciI. Voluntarium, quod pars defert Parti, non apri
452쪽
De Jurejurando. 639hante Iudice, & sic appellatur, quia libere recusari vel reserri vel praestari potest ab eo, cui defertur e Pudiciale inspecie, quod pars defert parti approbante Iudice, & hoc regulariter recusari nequit , sed vel praestari debet, vel referri, nempe illi, qui detulit, petendo, ut ipse juret, LI 2. I. C. de reb. cred. I. 34. g. 6. 7. ff. h. t. demum necessarium, quod a Iudice ipso desertur alterutri par ti , & hoc neque referri potest, sed praestari debet , LI 2. cit. β.2. c. n. b.t. atque ideo necessarium nuncupatur: si Iudex illud deserat actori ad supplementum probationis, oppletoriam , si reo ad se purgandum, Purgatorium dicitur. Praeter haec
iuramenta Judicialia datur & aliud, quod vocatur Iuramentum in litem , vel aestimatorium titis, quod nempe Judex desert actori, & petit, ut jurato edisserat, quanti aestimet rem, in Iudicium deductam , & super qua litigatum est: si juret super vero valore rei, appellatur de veritate:
si juret super damno , quod pati debuit, vel
super lucro, quo carere ob rem sibi non restiti tam de interesse: si demum nec de vero valore rei, nec de interesse , sed super singulari affe-' Etione sua, qua fertur in rem sibi ablatam, juramentum Hestionis, vel de assectione vocatur.3 Dico I. Iurare licitum imo meritorium est, si habeat tria necessaria requisita, quae Vocantur tres comites, & sunt veritas, judicium & justitia. Communis omnium contra Anabaptistas. Patet ex Scripturis Desit. 6. O PDI. 62. ibi: Laud buntur omnes, qui jurant in eo. Ieremias autem diserte exprimit dictos tres comites , dum ait
c. 4. jurabit, vivit Dominus, in veritate, se in judicio,ω injustitia. Unde, quando Christus Man. y jubet non jurare omnino, es addit: sitfermovester, est , es, non, non, intelligendus est de juramento, quod caret aliquo ex dictis comitibus. Ratio a tem
453쪽
44o Lib. II. Gitulus XXIV. tem est, quia iuramentum rite praestitum pertinet ad vinulem Religionis & cultum Dei latreuticum, cum per illud confiteamur Dei infallibulem veracitatem & summam auctoritatem. V ratas in juramento assertorio datur tunc, qua
do jurans credit coram Deo absque prudentisormidine, rem sic se habere, prout asserit: in promissorio datur duplex veritas, intentionis nem-m , quando jurator promittens habet animum implendi promissum, & execationis, quando re ipsa suo tempore implet . Iudicium datur, si jur mentum non fiat temere, & absque justa causa utilitatis vel necessitatis, sed discrete & cum reverentia . Iustitia demum, quae tere respicit tantum juramentum promissorium, si objectum, su- Per quo juratur, vel res, quae Promittitur, non
si illicita, sed sine peccato praestari possit. Et
hinc de juramento promissorio tres in jure canonico regulae extant; duae negativae': prima ejuramentum non est vinculum iniquitatis, c. I 8. b. t. seu obligare nequit ad faciendam rem dilicitam: secunda: non est obligatorium contra b nos mores praesitum juramentum, c 8. GR J-in 6. v. g. juramentum faciendi furtum, non re vocati di res Ecclesiae male aliearias &c. Una a tem affirmativa: Omne juramentum esse fervandum, quod Mesalutis aeremae diisendis,'praejudicio tertii , servari potest, c. 28. h. t seu quod absque peccato servari potest: sic obligat jura
inentum vivendi usuras , c. 6. b. t. quia solver usuras peccatum non est; quamvis eas exigere sicine justo titulo peccatum sit. Ceterum si in juia ramento assertorio deficit veritas, &in promi stoario veritas intentionis, semper est peccatum mor
tale, etiam in re levi; quia perjurium, seu jura mentum falsum, semper est gravist a injuria coniatra veracitatem Dei; cum per id Deus invocetur .
454쪽
De Jurejurando. 4 Iut testificetur falsum: si vero in promi fibrio solum deficit veritas executionis , si nempe non exequaris, quod promisisti, peccatum, si 1 es levis promissa sit, est tantum veniale, quia nec Deus nec homo censetur obligare velle ad praestandam rem levem sub peccato gravi. Si vero deficiat judicium , per se censetur esse solum Peccatum veniale, nisi nempe per accidens fiat mortale, ut si temere iures sequenter , & sic te exponas periculo propinquo jurandi falsum; talem enim consuetudinem teneris sub mortali deponere. Si denique deficiat justitia in juramen to promissorio, peccatum est grave, si materia sit graviter illicita , leve , si leviter peccami
nosse . DD. communiter, quamvis hoc ex rDtione difficulter probetur. Unde Dico et . Materia juramenti promissorii debet esse licita, et. & si fiat soli Deo, de meliori bono; adeoque non sussicit, si materia sit indifferens , vel impediti va majoris boni Communis Ratio primae partis est, quia juramentum promi ia1orium non potest esse vinculum iniquitatis. Ratio secundae, quia juramentum promissorium non obligat, nisi acceptetur; Deus autem, si ipsi soli fiat, non acceptat, nisi sit de meliori bono; &tale juramentum aequiparatur voto, imo est votum juratum ,. quod essentialiter debet esse domeliori bono, uti videbimus ad tit. de Volo. Obji. In Iuramento promissorio , quod fit homini , aeque invocatur Deus in testem , ac in illo, quod fit soli Deo: ergo in utroque materia pOtest esse aequalis: sed , quod fit homini, admittit materiam indifferentem: ergo . R. n. ant. nam in priori Deus tantum ut testis invocatur, in posteriori autem ut testis, &'simul ut
acceptator, promistarius, atque creditor
s Dico 3. Juramenti promissorii libere facti eia
455쪽
44, Lib. II ritulas XXIV. fectus est obligatio, eaque duplex , religionis &Justitiae, fallem sub certis conditionibus, modo a promissario fuerit acceptatum. Communis &certa . Quod pariat obligationem religionis, Patet ex c.6. h.t. &quod obligationem Iustitiae, CL c. I q. eod. ω I. 9. f. de probat. Ratio, quia in juramento promissorio reperiuntur duo, nempe
iuramentum, quod accedit promissioni, &ipsa promissio : promiso autem acceptata , utpote Pactum vel contractus parit obligationem Iustitiae, & juramentum, casu quo accedit promissi ni, parit obligationem sibi propriam , nempe Religionis , ad praestandum id, quod juratum est. Obligatio Religionis est personalis, & ideo non
transit ad haeredes jurantis , vel successores . S. Th. 2. 2. qu. 98. ar. 2. ad 4. quia est actio personalis, & vinculum personae annexum, sicut votum. Obligatio Iustitiae est realis, & transit ad haeredes jurantis , utpote descendens ex Pacto vel contractu, atque ideo datur actio, si non ex pacto, saltem ex juramento de Iure , c. I . cit. Dixi I. libere praestiti, h. e. cum debita cognitione, advertentia, & deliberatione. Si metu gravi injuste incusso vel per injuriam extortum sit, valet quidem, & obligationem parit, ut habet verior & communior ex c. 6. se I s. h.t. O c. q. de his, quae vi; quia injuria & metus non tollit voluntarium & liberum simpliciter, 1χI. f. quod met. cauis adeoque jure naturali va- Iet juramentum sic extortum: Iure autem Posti-iVO non reperitur clare irritatum. Facile tame a impetratur ipsius relaxatio a superiore ecclesiastico; vel hac non impetrata juramento satisfit Per solutionem momentaneam, itaui statim repeti solutum possit, v. g. jurato promisisti solvere usuras iniquas; quamprimum has solveris,
di sic obligationi Religionis satisfeceris, Poteris
456쪽
De Jurejurando. 643ris repetere solutas . Dixi et . Obligatio, nempe gravis, si res, de qua juratum est, sit gravis, levis autem, si res fit levis; quia Deus, qui per juramentum invocatur in testem, censetur auctoritate sua obligare juxta proportionem materiae,
sicut alias solet per sua praecepta. Dixi 3. ob
certis conditionibus , quae nimirum tacite censentur esse imbibitae promissioni, consequenter &juramento accetarie adjectar, quales sunt: sipotero : salvo jure tertii, cui praejudicari nequit: 'res in eodem flatu permanserit, & circumstantiae non notabiliter postea mutentur, per c. 27.
h. t. vel : nisi is , in cujus grat iam jurato aliquid promitum, sponte remiserit obligationem,
per c. I 2. defor. comp. remissa autem obligatione principali promissionis cadit hoc ipso etiam obligatio Religionis seu iuramenti tanquam accetaria. Dixi q. modo fuerit acceptatum a promissario, seu cui jurato aliquid promissum est; promissio enim non acceptata non parit obligationem Iustitiae, sed evanescit, consequenterre obligatio iuramenti propria , velut accessoriar: si tamen promissio non acceptata parit obligationem fidelitatis , videtur & obligatio juramenti seu religionis subsistere. Objic. r. Observationem Iuramenti exigit ipse Deus, utpote per illud invocatus in testem: ergo homo, cui juratum est, illam remittere nequit. a. Si omne juramentum promissorium involvit dii has conditiones, nullum dabitur absolutum; quod est absurdum dicere. 3. Qui rem parvam juramento promissam non praestat, Deum facit testem falsi, seu facit, ut Deus testatus sit falsum :ergo peccat mortaliter non praestando rem levem. R. ad I. Deus non aliter acceptat juramentum, quam in quantum acceptat homo promissionem :ergo, si homo remittit obligationem promissionis
457쪽
44 Lo II. Titulus XXJ .sbi factae, etiam Deus remittit obligationem judiramenti. Ad 2. Conditio, quae vel suapte, natura, vel ex dispositione legis inest actui , eum non facit conditionatum , I. conditiones st. Geondit. se demonstr. DD. & gl. in c. b. t. Ad 3. qui initio, quando secit juramentum Promissorium , habuit intentionem implendi , di
postea non implet, non mentitur, neque Peccat contra veritatem, sed solum contra fidelitatem , vel simul contra Iustitiam , quae utraque Virtus parvitatem materiae admittit , consequenter nec Deum in testem falsi adducit. 6 Quaeres, an iuramentum, quod diximus ecse promissioni vel actui accessorium , subsistere possit & obligare, quando actus, cui adjicitur, aut promissio est invalida, &non obligat λ R. amrmative, tunc nempe, quando , quod juratum est , praestari potest sine praejudicio tertii ac sine dispendio salutis aeternae, h. e. sine peccato c. 6. 28. b. t. Sic, licet promissio solvendiusiuras si nulla , & obligationem Justitiae non pariat, qui tamen jurato promisit, ex juramemto & virtute Religionis tenetur eas Blvere : quia solvere peccatum non est. Idem dic de eo, qui latroni juravit, se soluturum ei lytrum, si Par cat . Sic, licet renuntiatio feminae ad successi nem in bonis paternis de Jure civili sit nulla , si tamen accessit Juramentum , servari debet,ae. 2. de pact. in 6. Aliud foret, si etiam jur mentum esset irritatum a Jure, vel jurans intenderet se obligare ad astum lege prohibitum, V. g. minor ad alienandas aedes, vel uxor ad alienandum praedium dotale &c. quia nec per jurame
tum obligare se quis potest ad id, quod nequit Pe ficere . Sed quid Iuris, si quis gessit actum non mmodo, & solemnitate, uti Iura praescribunt, &ad valorem actus requirunt, addidit tamen I
458쪽
De Iurejurando. . 6 ς ramentum, quod revocare nolit ; vel actui irritato a Iure adjecit iuramentum λ v. g. Memina male alienavit & nulliter praedium dotale , vel alius fecit testamentum, adjecit tamen jur
mentum, quo promisit non revocare alienationem, vel testamentum: item si filia renuntiet cum Iuramento haereditati paternae dote contenta: si Minor sine auctoritate curatoris juramest to celebret contractum: si quis donet ultra soo.
solidos jurato absque insinuatione apud Iudicem: si mulier fidejubeat cum Iuramento renuntians privilegio S.C. Velitiani Sc. An hujusmodi iuramenta confirmant actus praedictos, a jure civili irritatos , h. e. an tantas habent vires , ut
actus istos quasi resuscitent, atque ita firment, ut praeter obligationem Religionis Iuramento propriam pariant obligationem quoque Justitiae, quam peperissent actus, si non fuissent a Jure irritati λ Ad hanc quaestionem celeberrimam R. &7 Dico A. Iuramentum non confirmat actum vel contractum, de Iure civili irritatum in favorem privatorum. Ita cum P. Uriestn. h. n. 73. ex modernis non pauci primique nominis DD. co tra gl. in c. . cit. Niemari. Bald. Coor. Guttier. Fachin. Suar. Ακor. Sanch. Pirh. & aliorum cominmunissimam . Probatur negative, quia iuramentum nec ex natura sua actum invalidum facit
validum, aut obligationem aliam quam Religi nis sibi propriam producit, non vero obligati nem Iustitiae; alias enim hanc quoque producere deberet juramentum de solvendis usuris ; quod nemo dicit: nec ex jure positivo humano, ut patebit ex solutione objectionum. Imo nec Ius civile potuit Iuramento, quod est extra sphaeram illius, tribuere vim producendi obligationem Justitiae, juramento extrinsecam. Nec jus canonicum tra territorium Papale, cum ad materiam
459쪽
' Lib. II. Titulus XXV . profanam , de qua aliquid insponit jus civile,
se nom extendat extra territorium Papale: Reque credibile est, Papam, licet posset , voluisse beneficium Iuris Civilis , in favorem certarum persenarum aliquos actus irritantis, iterum tollere, illos validando vel vim validorum actuum tribuendo per appositum Iuramentum. Dixi I. de jure civili irritatos; quod enim non firmet actus Iure naturali irritos, aut in praejudicium tertii cedentes, clarum est per se, ac ita, ut neque Iuramentum valeat, aut obligationem sibi propriam pariat; id quod etiam intelligas de actibus a Iure Canonico, vel etiam civili prohibitis sub peccato in conscientia; cum utique nulla possit dari obligatio ad illicitum. Dixi 2. in favorem privatorum, quales sunt actus pro exemplo superius nu. praeced. allati: si autem sint irritati propter bonum publicum, tum nec ipsum Iuramentum stringit ad 'ciendum vel exequendum id , quod a Iure civili est annullatum. Ratio disparitatis est, quod privati renuntiare possint favori pmpter se princiUIN ter introducto , & , si actui irritato adjiciant Juramentum, absque peccato observabile, censeantur renuntiare: nemo autem renuntiare fi
vori publico, vel spectanti principaliter bonum
publicum, c. I a. de fori compet. q.
Objic. I. Iura majorem tribuunt vim juramen to , quod sponte praestatur, quam illi, quod per dolum vel metum praestatur, Autb. Sacramenta puberum C. adversus venditionem, c. 28. b. e. sec. a. demisit is 6. sed, quod praestatur dolo vel metu eXtortum, jam parit obligationem Religionis: ergo, quod sponte adjicitur actui, majorem parit obligationem : ergo praeter obligationem Religionis parit obligationem Iustitiae , consequenter confirmat actum, 1. in d. r. a. dicit , quod
460쪽
De Jurejurando 4 ZquoΞ pactum renuntiationis invalidae , cui sponte adjicitur Iuramentum, servari debeat, dc fimmatum fuerit: sed pactum firmatum parit obligationem Iustitiae : ergo. 3. Iuramentum Promissorium actui invalido adjetium juxta omnes parit obligationem Religionis , ergo valet Iuramentum; ergo dc valet promissio, ratione cujus est & dicitur Iutamentum promissorium . 4. Nihil interest, an actus, cui adjicitur Iuramentum , convalescat, aut confirmetur, vel non ergo frustra disputamus de hoc objecto. Resp. Ad I. illatum ; nam illa majoritas obligationis adhuc se tenet intra latitudinem &limites Religionis; siquidem Iuramentum sponte praestitum relaxari, rescindi , vel dispensari non potest sine speciali & nova causa ; bene tamen vi, dolo vel metu aut alia injuria exto tum , quod a superiore ecclesiastico ob hanc solam injuriae causam facile relaxatur . Dein
Iuramento Per metum dcc. extorto satisfit per momentaneam solutionem, ut statim rursus r
peti possit selutum , non autem sponte praesti-to . Autb. cit. non est ad rem , quia loquitur de sacramento h. e. Iuramento actibus validis adjecto , ut patet ex Rubrica tituli , ad quem ponitur, nempe de rescind. vend. & ectextu subjuncto , qui habet verbum retractan- dis r invalidi enim actus non rescinduntur , non ret actantur; quod enim nullum est , r i stindi aut retractari non potest. Addo , quoa, imperator novam vim Juramento, quod est alii quid spirituale , tribuere nequeat propter de- , fectum jurisdictionis. Ada. pactum servari re- , cte dicitur , si id quod conventum est, ex vi , tute Religionis praestari debeat , sicut ipsi ad- , versarii dicunt, promiIlionem usurarum sub Iu . ramento factam servari debere, quamvis non ex
