D. Stanislai Hosii S.R.E. cardinalis maioris. poeniten. & episcopi Varmiensis Vita. Auctore Stanislao Rescio ..

발행: 1587년

분량: 450페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

inquinaret,aIioquin no in Q ii adragesima tan- tu, aut pro Sabbato, carniu viu fumet interdictum: quin,ii qui hoc existimabant, ij sunt hereseos condemnati. Non quae intrant in os,sed quae prodeunt de ore dicit Christus , ea coi quinant hominem. De corde enim exeunt cogitationes malae. Quae autem sunt illae nolo nucseribere. Leeta & illa est scriptura in Ecclesia. Non est regnum Dei esca& potus, neque un-- quam creditum est, quod in piscium usu sit re- ignum Dei, multo minus in ovorum & carniu, 1ed creditum est hoc quod subiungit Paulus, Regnum Dei esse iustitiam & pacem.Iustitia

autem est,ut praecepta maiorum non discutian tur , sed eis pareatur.Et illud in confesso est, quod citius conseruatur pax in ieiunio, quam cum carnibus,3c otiis , & vino, venter disten-- iditur. Tunc enim procedunt ex corde cogita- tiones malae, quae pacem perturbant, quae libidinem excitant, que pugnas nonnunqua cient; quae cogitationes malae,per abstinentiam a car)nibus,& reliquis id genus cibis impediuntur, Et est reuera regnum Dei pax, quado pax cum sanetis maioribus nostris, qui nos praecesserui in fide Catholica perseuerantibus retinetur, nee vel in ritibus, vel in obseruationibus , veIiri doctrina diuersum .quidquam ab orbe reli-- quo Christo, statuitur. Haec pax, cuius oliva signum est, qua utimur in Quadrasima , est re- rurei Delmon autem eius carnium & ouoru, A ῆ qui

142쪽

Cardinalis nita. y3 Tqui nonnunquam plus obest etiam ad valetu-d nem conseruandam , quam ab eis adsti

nentia.

QV o Na ΑΜ autem in singulis S. Concia

iij sessionibus, quae nonnunquam ab hora duodecima. ad vigesimasecunda usque producebantur, de reformatione quoq. trae abatur. Visum erat non ullis, resormationis initiua Curia Romana esse introducendum, qui etia: ab Hosio postulabat ut opera dare vellet, quo Curis reformatio institueretur. Verum ille tale

responsum, se plerique dedisse,ad Canisu scri

bes, meminit. Vere Magnus Imperator ille Co statinus, cum oblati sibi fuissent libelli, quibuς crimina quaedam Sacerdotum & Episcoporum continebantur, non satis habuit, quod eos exu ri secit cum se ab illis, non illos ale iudicari portere diceret veru & hoc insuper addidit:ῆ forte suis oculis turpe facinus aliquod Episco' pu in designantem conspexisset, obtecturum si ad paludamento, ne cuius oculi ea re offende rentur. Nunc quidam pijs Orthodoxis, & Caritholicis Principibus aiustores sunt, non ut ipsi quide iudicent, sed ut iudicari velint,non que uis Episcopum aut Sacerdotem, sed eum qui Princeps est Episcoporum, ab his qui veniunt ab illo iudicanduvi membra de capithoues de

143쪽

D.stanisa , Hostipastore, subditi iudicent de eo, cui diuino Iure sint subiecti. Quid autem hoc aliud est, quam

ordinem prorsus omnem peruertere,& eum in

ordinem coactu pelle, cuius dignitate salua, saluus est ordo omnis in Ecclesia λ Si quid autem in ea sit labefactatum, iam nullum in ea ordinem,sed horrorem,quod absit, sempiternum videre licebit. Sacrificauerat idolis Marcellinus Pontifex, Concilium indixerat, condemnari se petiuerat, tanquam ingentis flagitij reum. Sed qui Patres in eo congregati suerunt, non multo minus facinus iudieabant de eo iudicare, quam fuerat illud ipsum crimen, quod Ponti-ncem designasse constabat, verum ut ipse cau--. sam suam iudicaret hortabantur, quod prima sedes a nemine iudicetur. Nil tale commissum nunc audiuimus, nulla sunt Idolis thura admota. Nihilominus a nonnullis hoc agi cernimus, ut prima sedes ab his potius iudicetur, qui veniunt ab ea iudicandi, & verenda patris eorum toto orbe Christiano detegantur. Quodque maxime deplorandum est, ut corrigatur hi, quisitarum opinionum idolis magnam Orbis Christiani partem in maximas calamitates adduxe-Iunt, non sere cuiquam curae esse videmus; sed contra illum omni impetu ferri homine, coimspicimus, de cuius auctoritate, quanto magis detractum fuerit, tanto plus virium accesserit ijs, qui veterem & orthodoxam religione evertere,& sua a nobis dola adorari cupiui: quo

ruin

144쪽

tum sanandorum causa potissimum Cόncilia hoc est congregatum. Non sum is qui Romanae Curiae peccatis patrocinari velim,quibus non minus me infestum esse profiteor, quam fuit S. Abbas ille Bernardus,qui sic ea detest tus est, sic in ea oratione sua inuectus est, veperdita quidem illa, sed saluam nihilominus vellet prima: Sedis auctoritatem dignitatem que . Corrigenda sunt, quae perperam fiunt in illa Curia,quis negatλaut quis pius non ea maxime corrigi cupitΘVerum a quo corrigenda pCur & nos no dicimus, Causam tua vel Curiae tuae ipse iudica, quandoquidem prima sedes a

nemine iudicatur λ Cur ab eo non petimus, ut ipse potius stirpitus ea eradicet omnia, quaecunque oculos hominum iuste offenduntΘSic enim extirpatis viiijs,salua nihilominus permanebit

primi sedis dignitas & auctoritas.Sed velle pastorem ovium , velle caput membrorum,uelle principem sibi silbiectorum iudicio permi

tere,hoc mihi quidem non minus peccatum esse videtur,quam illa ipsa omnia, quorum in

se id fieri postulatur. Etiam ipsi sectarij queruntur, nunc ad Anarchiam speetare omnia. Quid autem hoc fuerit aliud, quam Anarchiam qua dam constituere, si, qui caput est Orbis totius Christiani,eum a stias membris iudicari, eius nainistrorum verenda, coram orbe toto detegi velimus ΘMihi non videtur tanti esse ista resormatio, quae tantis clamoribus exigitur,quantu

145쪽

ex hac reformandi ratione, deformationem cuturam esse iudico.Fortassis autem non tem re affirmauerim, plus esse periculi in hac re

mandi ratione, quam sit in dissimulandis malisque in hunc usque diem Ecclesia tolerauit. Mihi quidem hac in re non solius Potificis verum omnium qui cum potestate versantur, dignita & auctoritas agi videtur; in quos fortasse idealiquando sibi licere subditi volent, quod ipsi Iicere volunt in Pontifice his, qui sunt illius potestati subieeti. Est igiitur quamobrem, si antea

virquam, nunc certe nos Deo facere vim oporateat, sed eam vim quae grata illi esse solet: qua-do coit caetus omnis, & aggregatur ad Deum, & quasi manu facta precationibus eum ambiunt orantes, ut quod singulis petentibus ne gaturus forte fuerat, id multorum precantium unanimitati tribuat Sed omnia vigilanti sit mi

ci sapientissimi Hosti in S.illo Concilio, dicta

de faeta,& scripta, longu esset hoc in loco recesere. Pauca haec de multis exenipla animi plane Apostolici susticiant: quia ad ostendenda eius merita, & ad procuranda legentibus exempla,idipsum pauca valent, quod multa. Qtiamuis nec pauca iure dicuntur, ubi cuncta penὸ, quae Apostolus requirit, gratiarum dona inueniuntur.

146쪽

Cardinalis ita.

' V o s autem videbat in omni pietate Sein sacrarum litterarum scientia inter caeteros eminere, eorum praecipue consuetudine appetebat, ad communicationem studiorum di consiliorum inuitabat, quaerebat, audieba sciscitabatur, & gratia ingentem habebat respondentibus,atque se se in omni congressu humanissime & familiarissime adhibebat. Exto res a patria sua Episcopos, eiectos ex Anglia, Germania,Gallia, Sacerdotes in domum suam benignissime colligebat, liberalissime tracta. bat opera, consilio,re iuvabat quos poterat, de omnium sibi animos, omnibus modis &iati nibus,ex intima arte hospitalitatis depromptis, adiungere cotendebat.Vidimiis aliqua . Ao.& so. Episcopos simul,in domo eius cogregatos: quoru alij videndi tantis,alij salsitandi, alij conferendi, alii consilij capi edi causaveniebat, certissima fidei regula totu id reputates, quod sentiret in negociis religionis, aut diceret Ho sus.Vidimus ab eo Io. &plures etiam Patres ad moniae resemonem simul admotos, bene- dictionis loco genus hoc charitatis accepisse,

quod in ea plus sapientissimis colloqui js quacibi, alerentur, ita, ut sarpedoetiores,sortasse Ctiam meliores recederent. Si quis autem alicuius nominis vir, ex Gallia, Germania, Ungaria,

147쪽

Potoma,Boemia, caeterisque insectis It res partibus, Concili j videndi causa veniebat, sicut illi praecipua cura sutinosij cognoscendi, sic Ho-so Vicissim eius sibi omnibus ossi cns,& studijs

demerendi.Saepe inuitatos ad se Io. & plures etiam Episcopos ex omni natione mensae suae adhibebat,Italos,Gallos, Hispanos, Anglos,

nen,Epyrotas, Illyricos, Cretenses, Cyprios, Chios, Melitenses, & Armenos r ut ostenderet hoc tale Concilium, &esse &recte dici posse

occumenicum,in quo Orbis fere totius nationes congregatae viderentur, quae in diuersitate linguarum oris, unam habebant linguam cordis . Vidimus non paucos inferioris ordinis viros, pietatis & sacrarum litterarum amatores, magni benefici j loco reputasse, cu in domesticoru ordine & numero, aut in aliquo cubiculi angulo grauissimos illos & utilissimos sermones,lectiones, disputationes, quae per aliquot horas,&ante mesam,&amotis me sis habebatur audire potuissent. Scimus etiam hominem,

ae fortasse plures alij Hosij admiratores fuerunt, qui pene singula illius verba & sententiarum pondera, siue in publicis consilijs siue iii priuatis & domesticis colloquijs recitata, calamo studiosissime excipiebant, & inter sua

αελεια reposita magno adhuc studio & diligentia asseruant . C A P v π

148쪽

C A P v et XIIII. IA M vero quis pro dignitate memorare posset greges illos egenorii, & portas,& porticus, Sc gradus domus eius obsidentium Θ Sacerdotes illos, Monachos, & iuuenes,bonarsi litterarii studiosos: quorum neminem umqua vacuum & indonatu abire permittebat, dices, nullu id facere minus decere, quam Legatum Apostolicum. Quos in Anglia, vel in Germania propter consessione Christianae fidei,in carcerem vel in custodiam compactos , vel loco motos, sortunis e spoliatos audiebat,eos epistolis datis consolabatur, pecuniam submittebat, ad se inuitabat. Concio natores itidem Catholicos, qui cu libertate verbum veritatis loquebantur,& re, & consilio iuuabat,& in proposita sententia doctissimis epistolis, confirmabat rae auctor etia suit Illustrissimis Dominis legatis ut ad Orbis Christiani Principes Catholicos scriberent, quo Angliae Episcoporu Christi

consessorum, otios in carcere foedistinio Clariasti inimica Iezabel Angliae Regina detinebat,& vitam & rationes valde sibi habere vellene

commendatas. Non sollini autem in oculis Catholicorum maximus habeatur Hostus,sed hq retici quoque praecipuo quodam studio videm di & audiendi Hosij tenebantur: quem etiam per contemptum', sicut olim scythae Theoti

149쪽

iatum, Tomitanum Episcopum, propter admi rabiles, & ditiinas eius vi tuses, Vcum Roma 1iorum, sic sti Papisten Gott,hoc est, Deum Papistarum appellabant. Et contigit nobis inrex

se mussitantes audire, Sicli sicli der ist der alteschelm, des rechte Euagelij seindi, und videria cher,alter Papisten Doctor vel che sollen v voletu bode geheia,vvoder Tauset v virdi den M gister v veh furen.Idest; Hic est antiquus ille latro, veri Euangelij hostis,& persecutor, Papistarum Doctor, qui statim omnes concideret, si Magistrum hunc Diabolus, e medio tolleret. Vidimus etiam librum Pomerani cuius

dam, ignobilissimi auctoris Meri in illius seditiosissimi ministri si my star, de traditionibu rex quo si conuitia maledicta, blasphemias in DeuEcclesiam,in Pontificem,in totum ordinem in Ecclesiasticum tolleres , rasa tabula maneret:

sed in hoc certe genere, egregie est Lutheri sui mores & Iinguae procacitatem imitatus. Ibi quoque in Hosium nostrum, cum doctrinam

eius de traditionibus refutare non posset, nec vitae honestissimae rationem, qua toti orbi notissimus erat proscindere iuste valeret, Graeca, Latina, Germanica, lingua maledicendo. tame, ut vincere videretur, laborauit. Voc tibi Ho- non OGων sed αἰ-γων vocat Antichristi legatum, vocat carpinalem, Carnalem, Diabolicum, impiunt, Titilentinae colluuiei praesidem, Papi sta-ruin Legatino, Impostorem: vocat, Hosi; Polo

150쪽

traditoria opera, vocat Hel spergensem sua VarmiensemEpiscopum, der in der Helle,s noeouertatur, Uuirdi in eu uigeheitvit arm bteibaqui in inferno nisi conuertatur plus satis concalescet.Sed verum est illud quod ait sapies, Αmbulans recto itinere,& timens Deum, despiciatur ab eo, qui infami graditur via. Sciebat illud Hosius , quod magna est Iaus Catholicorum

cum vituperantur ab haereticis: magna infamia cum ab illis laudantur. Quamuis ne in ea quidem de Hosio sententia haeretici inter se consentiebant. Audiuimus enim ex ore Laurenti

Alberti, ex Lutherano iam Christiani, quod cuPhilippo melanth. praeceptore uteretur, sirpe

ab illo libros & argumenta Flosij Episcopi

producta in medium resutataque, audiuisset, quamuis ita ut aiebat ille, frigide, ut haec sola causa suerit quae se ad lectionem librorum , Hosj impulerit, in quibus veritatis lucem aspexit, & Lutheranorum perfidiae nuncium remisit. Nunquam tamen Philippus Hoiij mentionem faciebat, quin illi viis honestae adis, totiusque pietatis laude tribueret. Qui si,inquit, Pa pista non esset, primus omnium Doctoru hoc faeculo esset. Vergerius tame profligatissimus

ille pudoris & pudicitiae hostis, eum feliciorε quam cupiebat Concilij progressum , I Ho-

sij conatus aequo aninio ferre non posset, in citata in hominem innocentem illa sua vecordi mente, omnibus maledicti; lacerandum,'

SEARCH

MENU NAVIGATION