D. Stanislai Hosii S.R.E. cardinalis maioris. poeniten. & episcopi Varmiensis Vita. Auctore Stanislao Rescio ..

발행: 1587년

분량: 450페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

D.stam A. Hosi vocem quidem Euangelii serre,& sustinere posse viderentur;maiorem tamen ea cogitatio dolorem pariebat, quod non i pie potius, vel saltein illorum Patrum societate, acerbitates illas, pro Christi quoque nomine pertulisset. Erat

enim ad ipsum quoq. martyrium subeundum, Fchementer inflammata voluntate, si percussor ad fuisset: idque etiam non sermone solum suo,verum etiam alijs multis & euidentibus argumentis, luculentillime comprobauit . Cum

enim ostensa postea noua quaedam spes fuisset Ciues illos Elbingenses , non ita magno negincio lucrifieri posse Christo, si conatum adhuc aliquem ad expugnandos Burgi magistrorum animos Episcopus adhiberet; proficiscendi ad

eos consilium coepit. Cuius rei fama Elbingam perlata, magnam trepidationem in haereticoruanimis concitauit, ne Lutheri Cac angeliu Christi Euangelio locum dare cogeretur, ne ve Missa Christiana, coena Lutheranam, sicut in Gallia loqui consueuerunt, profligaret. amobrem minis & periculorum de nunciatione, a suscepta propositaque sententia pium Episcopa deterrere conabantur, per vicos & plateas ciuitatis laetitantes, quod venire quidem Elbinga posset, sed exire non aeque sibi fore licitum: fa

cturos se periculum, si quod illi praesidium Pa

pa Romanus allaturus ςsset. Quae voces inanisi morum hominum cum ad aures Hosij peruenissent, qui vitam suam, ut remus eam regeret,ia

172쪽

Cardinatis,ta. istiam ante diu contempserat, magis atqui, magis ad prosectionern incenderunt, quidquid tandevisum esset, Domino de vitae conseruatione statuere Chrisi itaque nomisaeimiocato, pro cuius Ecclesia omnia erat pati paratus, venit Elbingam acceptus est honorifice, sermonem bene longum ad Magistratu, & primores populi in ipso praetorio Germanica lingua habuit, priuatilia etiam multos docuit,rogauit, obtestatus

est, ut ab errore viae suae desisterent, pliblice saepe sine comitatu incedebat; sape etiam uno tatum & altero quopiam comitatus intempestanoete ad Ecclesiam descendebat: ubi multis horis in oratione Dei, pro salute populi cum lachrynais supplicando morabatur, nec se ianuare parietibus sed conscientiae testimonio tege. bat, neque tamen ulla est cuiusquam offensio consecuta. Noluit quippe Dominus, ut hoc a necessario Christianae Reipublice tempore,cω seruandae religionis& Epilcopalis vigilantis ae Ωllicitudinis exemplum interiret, cuin imminens orbi Christiano ruina, ope, tam scecundi

pectoris indigeret . . Multi quippe,ait Augustimis, pati voluerunt, neque potuerunt; nulli tamen potuerunt, nisi qui voluerunt, quia non potuissent, si fidei testimonia negare voluissent . Quam autem contentionem adhibuerit, quo conatu laborauerit, ut viam v

xitatis agnosceret, etiam si verba loquentis poneremus, vim tamen illam elum illum actio-L neru

173쪽

rum sitictes , quis ita possit explicare,ut facta, non ficta videantur esse ρ Didium enim ab illo tum est in publico palatio acriter, resque est taaecurate gesta, ut si umquanx in dicendo fuit aliquid, tum profecto Christianae in Elbigensis charitatis magnitudo, vim quandam illi dicendi addidisse videbatur.Vellem inter alia, dicebat, oculis vestris ostendere, quam in vos haebeo charitate, ne ista quidem lux salute vestra est mihi charior. Millies optare ipse caecus esse, si per hoc vos possetis veritatis splendorem aspicere. Quam enim mihi voluptatem vel ista lux, vel ipsa quoque vita potest adferre , duna

oculis vestris magnas offusas esse tenebras uideo , dum perpetua animi aegritudine propter vos conficiori Possum ego quoque dicere; Et

Iumen oculorum meorum & ipsum quoque non est mecum ; propter assiduas lachrymas quas ante dominum v cstra causa effundo. Credite niihi, durn vestram istam cscitatem,& obstinationem defleo, no est mihi otium mea mala dessedi,adeo mihi omnia vos cstis. si spe pr feetus video,in altum prς multo gaudio extolli videor;si spes omnis tollitur, rursus vita moriste est mihi grauior. Vita mea conuersio vestra, mors mea obstinatio vestra. Si qua coii latio

in Christo, si quod iolatium charitatis, si qua

societas spiritus, si qua viseera miserationis, implete gaudium nostrum ..Hoc uniam di praeci

174쪽

Ordinali Mita. 'imum est votum meu :hoc gaudiu ineu, quod vos amo, quod vos completitor, quodvestra se Iiite,vestra conuersionem desidero;& si licere: - cor nostru rupere,& vobis illud o sic dere,videretis oculis vestris hanc in eo praecipua de salute vestra cura & cogitatione residere. Non vos ego fallo,ctaris sint, non vos fallo;Si cm extremo die meo propitiu experiar iudicem illu, vivorum di mortuorum,non vos fallo. Dixerunt

aliqui vestrum, quod ego , eritatem quidem videam, sed annunciare & profiteri non audeam, ne ae dignitatis & Episcopatus ammittendi periculum incurram .Ego vero coram Christo saluatore meo profiteor, quod id vos doceo,id vobis an nuncio, quod in animo sentio, quod in

corde meo video. Cur enim falleremὸ Ego nosciens & volens,& meam & uestra anima orco tradere conarerΘNullum tam suave meritu est. Errare possum: prudens & sciens, agnita ueritate oppugnare non possum .Fingendi enim me tiendiq; volutas eoru esse propria videtur, quiops, qui gloriae, qui ambitionis studio ducun--tur, a quibus aute abest studiu lucri, abest etiavoluntas causaque fallendi. Extremae silerit ea

res improbitatis, quam in mores meos non cadere, a qua vitam meam omne abhorere, vos

ipsi mihi testes esse potestis locupletissimi. Sed nec errare perniciose positim : quandoquidhinin eo quod vos doceo , non hominis alicuius mortalis, omnia sibi tribuentis, omnia caeteris

175쪽

D.stanisau. Hosi detrahentis sed eius ductum & a uictoritate sequor, quae neq. fallere scit, neq; falli potest,

quae coluna est oc firmamentum .veritatis, Vna

sanctarn Catholicam &Apostolicam Ecclesia,

ac Deum etiam precari saepe soleo, prius ut i hi metem omnem eripiat, quam ut hac me pret-ditum esse mente velit, ut orbem totum Christianum desipere,me vero solum sapere, & stri .pturas intelligere persuasum habeam , utque . priuatum incum sensum, publico totius Ecclesiae sensui & consensui, anteponendum existimem.Voluistis me, ne ad vos accederem , nescio cuius periculi denunciatione deterrere. Scitote quod minae istae quas proponitis, modice me tangunt. Formidines istas Sathanar Ministris, quos ad vestra desideria vobis coacerua-

sis opponite . Mihi Catholico & Orthodoxo Episcopo stat sementia,pro gloria Christi & salute vestra omnia tolerare. Mors mihi grauisno poterit accidere, qui inciliani mea vita mori vidiscerem laboraui,nec causa indico, quominus in hoc corpus meum, omne crudelitatis genus expromatis, du modo ad Ecclesiae Callici-licae gremium, vel postitueritu carnis mear,r

deatis. Ac fregerat ille serpaone hoc suo non ultor uni obstinationem, sed magis in illis valuit' mahim, ut ait Augustinus inueteratum, quam bonii insolitum. Errare cum multis, quam cum

paucis salvi esse maluerunt, quamuis deliberandi tamen jacium dariaibi voluerinu ; accidio ἀ

176쪽

Cardinati,Mua cluetum Hosio , qtiod ait Hieronymus, Qui Athiopem inuitat ad balneum, & si nigredine non auferat illi, vel pecuniam accipit sibi, &licet in illius candore non gaudeat, vel certς in suo lucro laetatur: ita qui inobediente in net, quamuis refragantis peccata non tollat,sibi tamen mercede de ministerio charitatis acquirit. Tantum autem abest, ut minas illas &α terrores, quos offerebant, re& veritate implerent, ut omni potius honore,& officijs prosequerentur,& manus eius sicut olim Gaianas haereticus,B. Clirysostomi, quem tamen valde persequebatur, fuerunt exosculati, virtutem scilicet & pietatem viri reueriti. Habet enim hoc virtus ut species eius etiam in hoste atque inimico posita delecitet. Reliqua sermonum eius di contentionum & laborum, quos magnus

ille homo Dei, uereque Theologus sustinuit, scripta Sut in Actis Elbin sensibus, anni iis . quae incipiunt. Ostensa fuit Cardinati. Nos ad alia properamus.' C A p v τ .XXI. HABITA sunt interim Parco uiae Regni Poloniae Comitia , in quibus Lusteii-stae & Caluinistat, quamuis inter se uehemen. ter ipsi quoque de praecipuis Christianae religionis capitibus dissidentes, quo facilius tamemaioreque uim numero & impetu,Ecclesiam

177쪽

D. Stani lanHosi' Dei, &ininistros eius, oppugnare & euertere possent,consilium inierunt, ut partem alteram haereticorum, Tridei stas & Anabaptistas , quae amen est Germana Lutheristarum,& Caluim starii soboles, si non possent cx omni reru natura, uel saltim ex Regni Poloniae finibus exte

minandos curarent;uel in malas cruces, quocuque tandem modo possent agerent. Quamobrem a Regia Maiestate,'& uniuerso Regni se natu , ut duae illae foedissimae sectae proscribe rentur, publico senatusconsulto importunis sinis precibus,&omni c5tentione postular ut et de quo consilio cum Hosius cognouisset nemper ualetudinem posiet ad Comitia accurrere, decoram potius quam per litteras , religionis defensionem suscipere, per nuncios de familia, res suos & per epistolas grauissimas, conatus est haereticorum nefaria consilia impedire.Nulli labori, nulli tempori, nullis uigilijs peper cit, nullam occasionem praetermisit , quin Regem, Episcopos, caeterosque Regni Senatores

Catholicos, oraret atque obsecraret, tum commodis tum incommodis plurimis , tum irae quoque diuinae denunciatione proposita, ut

ne quid eiusmodi quod petebant, Lutherista

obtinere permitterent. Comedant, inquit, potius ad inuicem, ut consumantur ab inuicem. Bellum enim Haereticorum pax est Ecclesiae.

Aut simul omnes, qui ab Ecclesia discesseruiat proscribantur, aut ii hoc potestas tenebrarumia non

178쪽

hori permittit, simul omnes tolerentur.Veritas enim, dicebat, salsitate, non falsitas pellere debet ueritatem. Solos enim Trideistas etAnab ptistas eijeere,est Lutheristas et Caluinistas Ca nonia are, et eorum potentiam augere,ae auda. ciam nutrire. Immo potius expedire iudicabat, si,quod absitireprobata fide Catholica,eius i , eo nouam aliquam persdiam recipere cogit rent, ii t Tridei starum perfidiam reciperet. Existimabat enim eius perfidiae turpitudine deter- ritos iri homines,ab omni rei i qua doctrina amplectenda, quae cum Ecclesis Catholicet doctri

na non concordat. Quid enim nobis, ait, cunx

Augusta ρ quid cum Geneti ap Num Imperio, num Elueticis Canionibus subiecti sumusΘSi libet insanire, si metes uestras uertiginis spiritus)ita miscuit, hanc potius domi natam impij Tria deistae Gregorij perfidiam recipite, & Polonicam quoque fidiculam appellate: uel si uultis ad perfectionem Lutherani Euangelij citius adhuc & sine molestia peruenire, uniuersae fidei Christianae simul abrenunciate, & dicite, Edamus, bibamus, cras enim moriemur. Quorsum enim tot ambages' quorsiim istae latae circumitiones p Lutherani Cacagelij perseetio, Allieis. mus est & Epicureismus. Neque enim aliud ab initio fuit Sathanae propositu , cum Lutherum

ab inseris suscitaret, quam ut per eum, fideat in Deum ex animis mortalium extirparςt. Sed no luit cornua sua statim prodere, ne homines rei b . L turpi

179쪽

turpitudine, quominus illi dicto essent audientes, deterrereimir. Et certe frustra fit per plura, quod fieri potest per pauciora . Tam est Ana thema, tam est Ethniςus & publicanus, qui E clesia in paucis, qua qui in multis non audit: tacut qui submersus est,ta est mortuus sin in abisso maris delitescat, quasi uno latum aquae palmo contegatur. Intellexit hoc ille non bipeda solum, ted etiam quadrupedum omnium impurissimus Bernardinus Ochinus Senesis, maluitq; uno impetu Christi diuinitatem negare, imo pum Deus esset, & num illi res humanae curs essent, in dubium reuocare,quam sordido, Luthero vel impuro Caluino tiirpissime ancibiari. Sic secit alter ille impostor nequissimus, cuius nomen scriptum est in inferno, qui librii

edidit, de tribus humani generis impostoribus,

Moysis, Christo,& Mahometo . Quae certe re serens horreo. Sed vobis ostendere volo, qua insit periculosum, se ab Escletia segregare , Nquam sit facile a paruis initis , ad 1iinimum inipietatis gradum ascendere. Et certe in patria quoque nostra iam ali dimus, non deesse quoiadam ex his, quibus noua placent omnia, qui Maho meti perfidiam, caeteris omnibus anteponendam putant. Quamobrem si Christiani esse Vultilas, Vnam, sanistam, Catholicam, Apostolii a

Romana Ecclesiam sequimini. Si non libet ese Christianos pala omnes dicite; Non est Deus. Ita Lutheti Euangelium perficietis,& patricius

180쪽

cardinalis. vlia. Isaianae satisfacietis. Meminerat autem Hostus simili olim concilio usum fuisse Teoplitium illum Alexandriae, cum delubra Deorum euerteret, dc simulachra in lebetes conflaret.Vnam ςnima maginem certi alicuius Dei, omnisi turpissimam seruari iussit, eamque in loco publico erexit, ut sentiles tempore progrediente noiret infici sile tam turpes & inanimatos Deos coluisse, eamque rem Ammonium Grammatio

eu getilem pricaeteris aegerrime tulisse, quod illa quoq; statua cosata no fuisset, sed ad Graeeoru rcligionis irrisone reseruata maneret. Et Socrates inter sapientes reputatus, per canemque libet,& lapide quemlibet,& quicquid iuraturo esset in proptu, & Oasi ad manum oc- eurrisset, iurare non dubitabat: non quod vere lapis & canis essent colenda sapientibus, sed ut hoc modo intelligerent, qui possent, tanta superstitione demersos , tanta cecitate percussos esse homines, ut emergentibus, sicut ait Augustinus, hic tam turpis esset demonstrandiis gradus, ad que si puderet venire,viderent, quato. magis pudendum 'esset in turpiore consistere. Quo i ii vero de pace Regn i laboratur, Lutheristae& Caluinistae, primi omnium ex eoi erunt exterminandi. Neque enim Trideisti vel Ana baptistae, in Germania, in Gallia, & Flandria, Anglia & Scotia, sed Caluinistae & Lutheriste bella ciuilia suscitarui,&has tantas quas videmus clades, in Orbem Christianum inue-

SEARCH

MENU NAVIGATION