D. Stanislai Hosii S.R.E. cardinalis maioris. poeniten. & episcopi Varmiensis Vita. Auctore Stanislao Rescio ..

발행: 1587년

분량: 450페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

α ij qui cum potestate versabanturianimaduerterent, quod suturu praeuidebat ille quoq.Lutheri fidelissinius landi neclitonus Philippus Melanthon, motis semel in religione rebus, re ad Anarchiam euadere, ut arbitratu quisque tuo, sicut Ecclesiasticas sic polyucas leges, fugat vel religat, de iuxta Christi patriaeque statuta malis omnibus tempestiue occurrant: inleo quoque S.illum Christi martyrem Cyprianum imitatus, qui suas cum Gentilibus di harereticis contentiones, Clero suo C rthaginensi perscribebat, ut alij quidem in fide confirmarentur, alij imitarentur,& Sanctissimi quoque Doetoris Augustini, quem sua cum Foetice,&kmerito, alijsque haereticis gςsta, diligenter fideliter ad posteritatis memoriam & exempl descripsisse leginius . A mensa quoque sua α

Nngressu, venientes haereticos & schismaticos prohibere non solebat, sed eorum consuet udi ης, violiin Proclus Constantinus Episcppus: d ipsorum emendationem utebatur,atque ad omnes occasione erat intentus, quibus posse set haereticarum fabularum vanitates, omni uia iiDrtalium oculis subijcere , & in summum Odium atque cotemptum, tanquam pestes omnium nocentissimas adducete. Neq. certe pauci sunt ex eius familiari sermone ad mente iii meliorem reuocati .Plurimi quoque ea tedii ne quae resectionis tempore habebatur admouiti nonnunquam etiam fraeti,seriam des lute

82쪽

Carrinalis. Ita.

te sua .cogitationem susceperunt. Dux aliquanMechel burgen. ad Hosiij mensam Quadragesimali tempore assidebat. Legebantur a Re- 1 cio, plane aurei de laudibus ieiimii B. chrysostomi Sermones, quoru eximia suauitate Princeps Lutheranus, qui nunquam Cuicqua praeter Lutheri siti,totius abstinentiae liostis acerrim scripta degustaverat, tantum suit delinitus, ut sessus fuerit in omni vita sua, nunqua quicquam, de tantis ieiunij commodis dc utilitatibus audiuisse,sed Papistica commenta reputasse, omnes ieiunia dierum q. obseruationes: deinceps autem maiore in honore virtutem abstinetiae habiturii. Nonnulla quoque in eo de Chrysostomi libro ipsemet legit, seque nunqua existimasse testatus est, quod veterunt Doetor uinleetio tantis utilitatibus abundaret.Si, inquit, hanc leditonem initio Quadragesimae audiuis sem,sorte & ego ab usu carnium abstinuissem. Vener i quoque exaula Regia vir quidam vino & potationibus deditus,inciditque in illum ipsum diem, quo eiusdem S.Patris de ebrietate lectio habebatu qu*m cum audiret,totusiu-bore perfundebatur, existimans sermonem illum data opera contra se sitisse institutum , ac quaestus etiam est, quod Episcopus vitia sua publice potius, quam priuatim,emendanda suscepisset, cum icriptura praecipiat; ut prius inter te& ipsum, vitia proximi corrigantur. Quamuis cum illi ostensum per nos futilet, non illiuS no

83쪽

cuius nobis mores & vitae ratio , esset penituς

incognita, sed qliod ordo lectionis in illum i sum diem incidisset; nec sua causa homilia, sed

se homiliae causa ad eu die reseruatu fuisse, ut quod in Ecclesia fortasse noluit vel inuitus inmensa, inter ipsa pocula, ebrietatis in comoda:

audire cogeretur, &cauere moneretur. Siciliale vitii turpitudinem , &ilitelligere & cauere coepit.Possemus & alios recensere nomina linirnisi honori optimorum virorum parce dum putaremus, qui suos errores ex familiarjbus Ho- colloquijs, & domestica consuetudine, magis etiam quam ex publicis concionibus, quae in templis habebantur,agnoli erui, & etiam reliquerunt . Itisserat aliquando Fratris Ioannis Nasi Centurias in praesentia quorundam Lu- theranorum legi, in quibus eorum mendaci, contra Ecclesiam, & Ecclesiasticos viros ccin- feta persequitur ac restitat, qui se Euangelicos vocari malunt, reiecto veteri & usu recepta Christianorum nomine. Tantum illi fuerunt magistrorum preceptoriimque suorum improbitate, & impudentia propter emenatam maledicendi , calumnijsque omnibus Catholicos oppugnandi cupiditatem, quibus omnia eorudieta,& scripta aspersa notataque sunt, conterriti,ut de vera fide; religioneque inuestiganda seriam cogitationem susceperint, ac omnibus postea sectis nuntium remiserint. Quibus me

84쪽

plis dodius Hosius non putatiit a sui consuetudine atque cogressit, omnes qui se sectis dediderunt,& eos praesertim, qui nondum essent Apostolica censura reprobati, prorsus esse re

l dubitauit,cti in id temporis,& persona Tum ratio postulare videbatur, ac omnia se s inferiora ducere Christi religioni'; causa de . claratiit. Constitui ina erat omnium ordinum Regni consensit,in Comitijs Petri coviensibus, ut si quis absente a Regnoisuo Rege, qui tum contra Moschbrum principem, perpetuum lio flem Polonici nominis, expeditionem suscepturus erat, nouam aliquam in religione rationem suscitare,aut Ecclesias, caeteraque loca sacra,& religiosa,prophana facerc vellet, hostis patriae haberetur,& omnibus poenis, Regni statutis compraehensis, subij ceretur. Ecce autem nonnullae primariae in Pressi a ciuitates, cum earum magistratus ad res nouas animunia diecisset, Lutheri praeceptotis sui doli rinam secutus, modo non illa ipsa verba de Comitiorum Generalium, quae Lutherus de conciliorum Oecumen: decretis, non tam verbis pronunclauit, quam re& veritate completiit. Nam in

despectum Comitiorum, in despcoctum Regiael

85쪽

Maiestatis in Ecclesias Catholicorum, in qu1hus per 3 oo. prope ann9s Christiano ritu Christus senaper colebatur,veteribus per summani audaciam reprobatis, Sacerdotibus eleeus,nouos non Dei,sed Diaboli verbi, quod per ele-etum vas suum Lutherum Apostatam, in luce produxit, magistros & ministros introduxerui, la noua fecerunt omnia. Qitae res cum acerbi csimum doloris sensum Hosio,antiquitatis propugnatori acerrimo attulis set, accidit ut in Comitijs terrarum Prusse particularibus,illarum ciuitatum Burgi magistri, pro veteri, consuetudine Hosum Episcopum, consilij praesidente, manu pro more patriae porrecta, salutare vellent.. Sed Hostus alios ne admittere quidem

in conspe flum suum voluit ; Elbingensium autem Burgi magistris, sicut olim B. Donstanus Archiepiscopus Cantuariensis Edredo RG gi Angliae, propter violatam Monialem secis.1 e memoratur, manus porrigentibus, manum

ipse suam subtraxit, nec ab illis eam contingi passus est:cum indignum esse duceret, manum quae veritatis magistrum,& unitatis authorem Christum Iesum Seruatorem nostrum, in altari imolabat,in signum pacis & unitatis, veritatis hostibus,& unitatis dissipatoribus, porrigere:& generali praeterea Comitiorum decreto,aonstitutum esse meminisset, ut pro hoste patriae haberetur, quicunque aliquid in religione nouare ausus esset: qua de re cum in Actis El

86쪽

cardinalis. ita. bii gensibus copiose scriptuna babeatur, nolumus hoc loco sermonem producere longiore. Iam & illud vere Christianae libertatis exemplum, in quo praedicationis loco ponemus 3 Sparserat Vergierius apostata ac persuaserat

etiam nonnullis, cum ex equestri, tum ex Se

natorio quoque ordine, quod Pontifex Paulus IIII. n illius rei minore, quam religionis curatageretur, quod quid vis potius aliud, qua ςaque sunt propria sui muneris curaret, & quod nil esset in eo ad componcita religionis dissidi spei collocandum. riamobrem congregarens ipsi nationale Concilium, ac ibi de communi omnium voluntate, quod esset verbo Dei consentaneum, id statuerent. Quibus consilijs impurissimi hominis etsi itum esset obuiam, di calumniae in optimum Pontificem iactatae, cum a caeteris Regni Episcopis, tum praecipue ab

Hosio S. Sedis Apostolics defensore seruentis. simo, de ab ipso quoque Nuntio Apostolico

Lypomano fuerunt refutatae, non potuit inmet

zelantissimus Episcopus vim desiderij cohibe

re, quin in ipsam quoque urbem, etiam si sciret eiusmodi licentiam, libertatemque dicessi, ad patiendum de tolera ivlum,esse quandoque difficilem, ad optimum illum & integerrimum Cardinalem Puteum in haec verba scriberet: spargitur in vulgus, ab impiis lifreticis magno Catholicorum dolore, neque mediocri torius Ecclesiae detrimento, non glia in re curas, cogi

87쪽

's D.stam lai.Hossistatione'. Sanctitatis eius consumi, quam au gendis , quacunque tandem ratione suis. Praevia ius huius rei studio,seruilitatem illius omnia pro nihilo ducere: tum quem sequestrum pacis inter Christianos Principes esse oportebat, eum facem bellorum existere, ac ad Regeiri Calliae mississe, ut pacem constituta violaret,

Vera sint h*c an falsa, nos hic sche non possumus, sed magnos tamen ea motus animorunt

in vulgo facere certum est. Utinam autem hanc S. D. N. mentem Deus inspiret, Vt Pon tificem potius agere velit, quam Imperatorem: & positis armis,de constitue da religione, deque ratione', qua possit obuia ijs veniri,qui nouata vcl euersam potius illa cupiunt, deliberationem suscipiat, atque ad nos quoque tuendos animum a dijciat. &c. Inepte sortasse ista scribo, qui neque meae neque illius ad quem scribo, vel de quo scribo, personae meminisse satis videor, sed ex optimo animo ,& Ecclesiae tranquillandae clipidissimo, scripta lisc mea

proficisci, qui solus est agnitor cordis humani Dcus, mihi testis esse potest. In quo Hos; se

mone manifeste possumus agnoscere, verum

illud esse quod scribit Bernardus : Dolor ni-

mitis non deliberat, non verecundatur,no constitit ratione, no metuit dignitatis damnii, legi non obteperat,iudicio non acquiescit, moduni ignorat ex ordinem: id omnimodo & sbium do satagente animo,quo vel careat, quod se do

88쪽

Curdinalis. Uta pysset habere,vel habeat, quo se dolet carere. Ca- . lumniae vero in optimum Pont. iactatae robiis: deinceps per Pontificem gestissunt refutatae.

CAPvT XXIII. ECCE utem paruo interiecto temporeide Paulus IIII Pont. Maximus, suc hac ipsa epistola, plena Euangelicae libertatis mini tus, siue nominis & famae celebritate: neque

enim in tenebris & in obscuritate non minus

ac iste sel, Hosj pro Ecclesia Catholica studia

& contentiones latitare potuerunt siuc etiam eruditionis opinione,quae in omnibus eius scrillis elucebat, excitatus; vel ut illud implere-ttur, quod de viro sapiente Ecclesiasticus me- Inorat; In medio magnatum ministrabit, de tyconspeetu praesidis apparebit: in terram alienigenarum gentium pertranset, bona enim,

.mala tetabit: cum laboratui Ecclenae maxime necessaria remedia adllibere, mores corrigere,

atq; omnia quae prauis iampride exemplis, incosuetudine addueta merui tollere, de hς re es. tam longe lateque disseminatas eStirpare ,.barum rerum causa Concilium celebrare, Deo. iuuante statuisset, ut hominum voculas & har- . reticorum calumnias,atque mendacia, re & vexitate consularet , optimum esse duxit haec enim sunt Epistolae pontificia: ad Hosium verba aliquot venerabilium fratrum suorum,ad. urbem accersere, quorum cosilium de operam

89쪽

ad eadem exequenda tibi utilia fore arbitraba . tur, ac inter caeteros, de Hδsio quoque nostro inerito ita sentiret, ut praesentiam illius in urbe maximo ad has res viiii sibi fore c6fideret, propter eximiam, sicut ait doctrinam, & pietatem illi iis, ac rerum illius regni peritiam, ternis cum litteris, in Urbem ut veniret, in virtute sanctae obedientia praecipie do, ex intima Polonia euocauit. Holius autem Pontificis vocem tanqua Dei loquentis vocem audiens, nulla valetudinis imbecilli, nulla sumptuum ac temporis, ad iter faciendum minime omni u opportuni Iulius enim mensis agebatur ratione habita, cum obedietiam caecam esse debere, a Bernardo dudicis et, maximis itineribus Roma,vltima mensis Augusti, peruenit. Acceptus est a Pontifice humanillime, qui in primo illo congressiti, per

tres continuas horas, lcrmonem de pace Ecclesiae Dei restituenda , ac de tempestatibus relusionis c6ponendis, elegantissime de sapientissime hac enim illi laudem ab Hosio attributam

audiuimus produxit: cui vicillim in omnibus suis coiiiijs & colloquijs pietate sua & prudelia,&iudici j maturitatem, magis atque magis Hostus coprobauit, ita ut cora Episcopo Veronensi Lypomano , qui tum cx Polonia redi

rat, de Hosij laudibus, modo non illa ipsa

Sabae Reginae verba memoraret; Ucrus est termo quem audiui in terra mea, sit per sermonibus eius de super sapientia eius.Sit Dominus Deus

90쪽

Cardinalis

Deus benediistus , qui suscitat viros potentcs, verbo & opere, ad aedificationem corporis sui, quod est Ecclesia. Postulauit etiam ab Hosio, ut quae coram de uniuerso religionis negocios apientillime disseruerat, ea scriptis compra - ,hensa traderet, memoriae causa, Quod etiam fecit Hosius, non minore prudentia in consulendo, quam eloquentia in icribendo, & modestia usus, in quo plenum peditis Christianae pietatis,& dignam speculatore vigilantiam,&consilij abundantiam Christi Vicario ita com-

probauit, ut cum amplissimis ornamentis di gnissit tum nidicaret: ac in numerum etiarii R. E. Cardinalium cooptare decerneret; ac cooptasset etiam, si Hosius ad accii tendum lion orem, animuin adijcere voluisset: quem tan'. tum abest, ut appeteret, ut etiam, cum ab ipso

Pontifice de suscepto consilio cognouisset, ad genua Sanetitatis suae prouolutus, supplex ab eo postularet, ut quiduis potius aliud, quam

hoc imperare dignaretur, nec existimationem tua, qua nihil haberet in omnibus rebus, quas iste sol aspicit charius, in periculum adduceret apud eos, qui omnia ambitionis causa faciunt. Se quidem vitam omnem, rem,& fortunas pro

Ecclesia Dei, & S. Sedis Apostolicae dignitate

paratum esse omnibus periculis exponere, nec ulla in vim tantam esse posse, quae tucndae religionis consilium labefactare posset. Sed cum antelligat maiore cum fructu , religionis Chri- . stianae,

SEARCH

MENU NAVIGATION