Germaniæ sacræ tomus 1.2. Metropolis Lauriacensis cum episcopatu Pataviensi chronologice proposita authore p. Marco Hasizio, Soc. Jesu

발행: 1727년

분량: 378페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

141쪽

6 4 EPISCOPUS PATAPIENSIS gra

dignum erat, commendantes, petitioni eorum per omnia duximus atquiescendum. Quapropter prienta statuta & Ordinationes, una cum praefatione, sic, ut praemittitur, in debitam libri formam redacta , dc Nobis praesentata, atque praesentibus labinserta ordinaria nostra aut horitate approbamus, ratificamus, atque in perpetuae firmitatis robur manus nostrae rubscriptione, dcintlli nostri appensione, confirmamus. Anno, Mense & die, ut supra

Urbanus Episcopus Pat

Eperientia quotidiana, quae omnium rerum Magistra est, docemur, tam

ea, quae hene, sapienterque a Maioribus nostris constituta sunt, temporis diuturnitate sensim prolabi, ut quae antea admodum utilia, & probe necessaria fuerunt, ea causis, temporibusque mutatis, vix ullum usum habere putentur r adeo ut interdum necessum sit, leges ipsas instaurari, mutari, nec non permnis, locisque accommodari. Quae cum statutis nostris quoque ac cidisse deprehenderimus, quorum quaedam in desuetudinem abierant ι quaedam his seculis parum congruebant , omnia sanh mestori ordine & dispositione indigere videbantur: ea voluntate & consensia Revini Episcopi passim innovata, nostris temporibus accommodata, statutis svnodalibus Ecclesiae Metropolitanae, & cumprimis Decretis sacri Tridentini Concilii, quantum Eeclesiae huius rationes ierunt, conformata, in eum qui sequitur ordinem rede- simus, dc Superiorum authoritate legitime confirmari curavimus, ut certam

haberent tam Canonici quam alii Ecclesiae nostrae Clerici, de Ministri , regu Iam , ad quam vitam, mores, dc actiones suas dirigerent, atque adeo singuli nossent, quo modo quemque pro suo munere in Domo Dia conversari

oporteret.

TITULUS I.

Cum Clerici omnes ex imposito sibi munere prae taeteris fidelibus, ad Di

vinum cultum privatim, publiceque praestandum, propius deputentur, dc certius astringantur : neque aliter ad Beneficia Ecclesiastica, quam propter ossicia Divina rite & legitime obeunda eligantur, dc assumantur: tum vero maxime Canonici, qui secularis Cleri ornatissima pars sunt, quibus propterea diligenter enitendum est , ut sicuti reliquis sacerdotibus, & Ecelesiae Ministris dignitate, dc authoritate praeeminent, ita illis pietate in Deum, eius. que euirum studio dc servore praeluceant i haud immerito itaque statuta antiis quissimae huius Ecclesiae a Divino cultu auspicanda. I. Ossicia omnia divina, cujuscunque generis, sive diuma, sue noctu

na, ab omnibus non cursim, non perturbate, non truncate , non oscitanter, sed leniter, distincte, integre, studiose, ac reverenter, debitam tamen iaciendo inter solenne, Et seriale ossicium disserentiam , ut ratio temporis potat verit, decantentur, ac recitentur ; ad quae peragenda corpore pariter de menis

te ita se componant omnes, quo simul dc Deo gratum , debitiimque obseruium exhibere, de populo consideranti devotionem augere valeant. Mal ictus enim qui facit opus Domini negligenter praesertim si ex illis fuerit, quos Deus prae aliis sanctos esse vult dc Magistros religionis elegit. H. Matutinum ossicium circiter quartam a media nocte horam, ad comsulendum Christi fidelium imbecillitati, quorum precandi studium 8c ardor plurimum his periculosis temporibus refrixerunt, instituantur, qub melius illi, maiorique numero ad istud convenire di suas ad Dei gratiam impetranis dam diisque iram avertendam cum ciero pias preces emcacita comungere queant. Nec ob id Matutinum Ossicium vere dici non potest, cum hoc tempore Di i goo by COO le

142쪽

pore hibernis praesertim diebus multa adhue nox esse , & idem per Germaniam in praecipuis Cathedralibus Ecclesiis passim observari spleat, ac nihili minus caeterae horae, Missa, & Ossicia mature & iusto cum intervallo perfici queant ; exceptis tamen Festis Nativitatis, & Resii rectionis D. N. JEsu Christi, quibus media no ste vel circiter matutinum vesperi dicitur. Poterit auistem pro celebritate sestorum , in quibus Divina Ossicia majorem solemnit rem, de temporis moram requirunt, ad Matuunum, ordinante Decano, signum semi hora quam aliis diebus citius dari. III. Prima & reliquae horae Canonicae, suo, seeundum consuetudinem hactenus observatam, tempore absolvantur. IV. Episcopo Vesperas in suis Festivitatibus cantanti, duo semper C nonici alternatim & per vices inserviant ι duo autem post Praelatos Seniores, cum duobus Vicariis, quos ordo tetigerit, praecentores agant. Reliqui C nonici, secundum senium adeptae possessionis de cantu antiphonas exordia tur. Domicelli in minoribus ordinibus constituti , Thurificando , ut moris est, inserviant. Similiter altera die Episcopo celebranti, & -cium Missae cantanti, atque duobus Seniorihus, di Vicariis Choro tanquam praecentores praesidentibus ex supradictis Canonicis altari inserviendo unus Epistolam, alter Evangelium cantet, idque in ordine fiat incipiendo a Senioribus post Praepositum , de Decanum qui ratione dignitatum ab eiusmodi Ministeriis immunes sunt & per ordinem progrediendo ad Juniores usque in major,bus ordinibus constitutos. Ratio tamen habeatur seniorum, di infirmorum, quos Iuniores, ubi necessitas exigere videbitur , hoc onere merito levabunt. God si quis suo muneri, sive per absentiam, sive per negligentiam desuerit, nullo legitimo obstante impedimento ; neque ex Collegio aliquem, qui vices suas subeat, substituerit, poena arbitraria per Decanum & Capitulum puniatur. V. Porro maiora Episcopi festa, nequis ignorantiae exculationem pra

tendat, secundum consuetudinem nostrae iactesiae haec sunt: Festum Nativitatis Christi. Sancti Stephani Patroni nostri. 'lCireumcisionis. Epiphaniae. Dominica Palmarum. Feria quinta in Coena DominLFeria sexta in Parasceve. Festiam spaschae. Ascensionis Domini.

Pentecostem

Corporis Christi. Inventionis S. Stephant. Translationis S. Valentini Episcopi ct Conses

Dedicationis templi. Purificationis. Annunciationis.

I ssumptionis.

S. Maximiliani Episcopi & Consessoris. Festum S. Valentini Episcopi & Confessoris. IOmnium Sanctorum. lCommemorationis omnium fidelium.

sDeiunctorum.

Vesperas his diebus cantare possit, vices ipsius subibit D. Sumganeus, aut Prae situs, aut Decanus, aut aliquis eX Senioribus Canonicis Presbyte

143쪽

646 EPISCOPUS PATAVIENSIS L

VII. Feria secunda post pascha &Pentecosten Vesperas, & Missam canatabit D. Praepositus.

VIII. In Festis Sanctorum Apostolorum Petri & Pauli, & Sancti Archangeli Michaelis Vespertinas preces & Missam maiorem, item inVigiliis Paschaeci Pentecostes & Nativitatis Domini Zc eadem nocte in Aurora Missam D. Decanus cantabit. Fontem quoque baptismalem in Vigiliis Paschae & Ρen

recostes benedicet. .

IX. Caeterom diebus sequentibus videlicet festo SS. Trinitatis, Visitarionis Et Conceptionis B. M. V. M. Joannis Baptistae & Evangelistae , Feria tertia post Pascha & Pentecosten, Vesperas & Missam Maiorem cantabunt ex

ordine reliqui Canonici secundum senium , donec omnes munus suum expleant. Q d si quis legitime impediatur aut pres te non sit, alium suoloeo substituar. .

X. Quoties autem Praepositus, Decanus , aut aliquis ex Canonicis di hus praedictis, sacra fecerit, Ministris aliquid, secundum usitatam consuetuis

em eroget.

XI. Vitarii chori in suo quisque loco consistens quotidie horis Canonicis diurnis, & nocturnis. Item Missis Majoribus; Cruptarii vero, & obla-yrii matutinis & Vespertinis precibus , & Missae solenni. Scholares quos chorales appellant, omnibus horis Canonicis nocturnis, & diurnis, S diebus festis, Processionibus, Missae maiori & Vesperis diligenter intersint. In negli-

gentes Decanus, aut Prodecanus loco Capituli pro ratione excessus , vel privatione distributionum vel alia poena, arbitratu suo, animadvertat. XII. Ut peculiaribus patronis nostris S. Stephano Prothomartyri, n heatis Consessoribus & Episcopis Valentino & Maximiliano , quorum amborum Sancta corpora in Ecclesia nostra quiescunt, singularis quoque honor exhibeatur, eorum memoria crebrius & devotius seequentetur, nosque ipsorum & intercessionibus amplius adiuvemur, & meritis arctius consociemur,

jam pridem a Rev ' Episcopo & talpitulo huius Ecclesiae statutum est, ut singulis septimanis semel officium novem lectionum per universiam Dioecesim ab omnibus, qui ad horas Canonicas recitandas adstringuntur , aliqua die nullo Festo duplici, vel semi duplici, aut his similibus impedita, de S. Steph no legatur. Deinde ut singulis feriis tertiis, si sestum alicuius Sancti aut celebrandae exequiae impedimentum non attulerint, loco primae Missae , in Alutari S. Valentini sblenne Officium praesentibus Scholaribus cantetur, ad quod maiori campana, ne ulli excusationi locus relinquatur , signum detur. Cui ossicio Praepositus, Decanus, Canonici, & Vicarii omnes sub poena amissi nis distributionis vini illius dici interesse debebunt, nisi graves absentiae suae rationes a Decano & Capitulo comprobandas afferre possint. Quas quidem pias, salutares & rationabiles constitutiones renovamus S in posterum quo que observari volumus. IXIII. Ut aucto numero personarum Deo servientium Divinus quoque cultus augeatur, & majora incrementa suscipiat, nemo Clericorum presbyterorum, seu sacellanorum beneficium aliquod Ecclesiasticum in Ecclesia C thedrali aut illius ambim, & adhaerentibus sacellis obtinens, ad cujuscunque illud sive Collegii, sive alterius praesentationem , collationem, seu Dispositionem pertineat, alterum in eisdem locis impetrare, recipere, Iut habere praesumat; quod si aliud recipiat, & prius intra quatuor menses non dimittat, hoc ipis aure vacare censeatur, ac tanquam vacans libere a Capitulo vel quovis alio, ad quem praesentatio aut collatio prioris heneficii spectat, aliis idoneis, qui vel sacerdotes sint, vel intra annum fieri possint, conseratur, nisi Capitulo propter tenuitatem redituum aliter disponere visum fuerit ἔ non obstantibus excusationibus, conventionibus aut contradictionibus quibuscunque.

XIV. Nulli quoque Sacellanorum In praefatis locis beneficium taeIesi sticum obtinentium ab Ecclesia ultra tempus a Jure concessum & alio in lo- eum suum surrogato, sine expreta Decani di Capituli consensu abesse liceat.

144쪽

mandocunque autem eos causa prius per Deeanum , ct Capitulum cognita, di probata abesse contigerit, vicarium idoneum ab iisdem approbandum, cum debita mercedis assignatione relinquat, qui Capitulo sistatur & promittat se eousque dum substituens redierit, statuta re laudabiles Ecclesiae consuetudines quaecunque ad ipsum spectaverint diligenter observaturum. Ipsa illa absentiae concessio tamen, metas a Provinciali Synodo praescriptas nisi ob evidentem Ecclesiae necessitatem & utilitatem non facile excedat. XV. Nemini Canonicorum , Vicariorum , Sacellanorum choralium, aut quorumvis Clericorum, qui Divinis obeundis ministeriis mancipati sunt, thorum Ecclesiae Cathedralis, cum Divina Ossicia aut etiam Vigiliae & exequiae Defunctorum celebrantur, vel horae recitantur Canonicae, ingredi, aut per eum transire, & in eo sacrum audiendo manere , sine candida veste, seu superpelliceo liceat. Nemo quoque in Ecclesia Dei irreverenter versari, deis ambulare, nugari, circulos habere, negotiis operam dare, aut Divina ossicia perturbare audeat, neque in eam eanes venaticos introducere, volucres vel

arma inferre praesumat; qui in horum aliquo deliquerit, distributionibus eiu dem diei careat, aut etiam graviori poena, si Canonicus sit, a Deeano & Capitulo simul ; sin ex reliquis Clericis & Ecclesiis Ministris, a Decano suo αCapituli nomine pro delicti qualitate mulctetur, maxime, si semel admonitus non destiteriti XV l. vigiliae mortuorum per scholares non cursim, & festinanter, sed tractim & de ole cantentur, quibus Vicarii, cryptarii & alii sacellani semper interlint. Tres lectiones primi noctumi a Sacellanis, secundi ab obligariis, tertii a Vicariis Ecclesiae lisantur, α ita distribuantur, ut a quovis sacerdote una saltem lectio legatur. Versus vero responsoriorum alternatim per Diis

versos cantentur.

XVIL Nulli Canonieorum liceat Anniversarium sacrum, cui annexa sit Historia, seu Offetum de aliquo sancto , sine scitu & consensu Capituli instrutuere, seu fundare. Et si permittatur, ita sundationibus suis per Legata prospiciant, ut piae ipsorum voluntati imposterum commode di sine coinienti rum unere scitisfieri queat.

TITULUS II.

De numere dignitate D. Praepositi. Cum Praepissito Eeelesiae, & Colle i Patavi ensis, qui proximum post Epl.

seopum locum habet, & caeteris Canonicis qub ad dignitatis gradum p a fertur unde & debita illi, sieut & Decano, a Reliquis Canonicis δοunivereo Clem reverentia exhibenda est ex ossicio & praestito Iuramento incumbat, ut iura, statuta, Privilegia & bona Ecclesiae, & Collegii, pro virili tueatur & defendat ; strenuam operam dabit, ut muneri suo secundum constitutiones Synodi Provincialis, sedulb satisfaciat. L Nullam tamen sibi & succetaribus suis rerum temporalium ad Capiatulum pertinentium administrationem sigillatim vendicabit, sed quidquid de rebus &. bonis Collegii a Capitulo & ipso statutum dc ordinatum fuerit, M.

mum ratiimque habeatur.

continuo alat.

ramentis continetur.

quarto, ex Decreto Concilii Tridentini praesicriptam publicam faetat in Ca- Iitulo professionem di in Romanae Ecclesiae obedientia permansurum sponeat ac juret.

145쪽

EPISCORUS PATAVIΕΝSII mTITULUS III.

DEcani, penes quem altera a Praepositura Dignitas residet, ossicium est.

pervigili studio curare, ut Clerici ipsus curae commissi, munus Eccle si asticum diligenter obeant; vitam Chiristi militibus dignam agant; a negotiis statui spirituali haud convenientibus abstineant; quaecunque ad Christi disciplinam pertinent, sedulo observent. Praeterea ipsius est delii

quentes Iurisdictioni suae subjectos emendare, & increpare excessus eorum, quoties opus fuerit, secundum constitutiones castigare; inobedientiam, petulantiam, & contumaciam coercere, & per Omnia Oculos habere intentos, ut statuta . Clericis, quantum ad unumquemque in munere suo spectabunt, quam accurati unὸ custodiantur. Quare ne eo absente , magno cum dedecore & detrimento Collegii divina Ossicia negligantur, discipsina Ecclesiastiaca enervetur, vitae & morum honestas Periclitetur, & pravis quibusque, quida quid libet, liceat, ad personalem & continuam residentiam teneatur, ea tamen adhibita moderatione, ut si ultra dies decem in propriis negotiis abesse velit, si issiciat disicessum suum Capitulari Seniori insinuare ; sin vero diutius ab Ee clesia absuturus sit; discedendi facultatem Capitulo habeat. In utroque autem casu, Seniori residenti tanquam pro-Ducano; aut si is justas se excu sandi rationes afferat, proxime sequenti Vices sitas committet; quem ante abitum de negotiis interea tractandis in Capitulo, quoad fieri potest, dilige ter informabit. Huic Prodecano emolumenta, si quae interea temporis obvenerint, pro laboribus cedent.

debit, sed singulis Officiis Divinis quotidie intererit, praecipue Festis duplicibus& semi duplicibus, nisi vel adversa valetudine, vel Ecclesiae nostrae negotiis, vel alia ex causa rationabili, de quibus tamen Capitulo constet, impediatur.

debito tempore & modo persolvendis & in universim de cultu Divino pildevotuque prosequendo, supra commemorata, praescripta & ordinata sunt, Canonicis, Uicariis aliisque Clericis, & Chori Ministris pro statu & Conditione cui iis lite diligenter observentur. Negligentes, & vocationis suae immemores distributionum, & cum consensu Capituli, proventuum subtractione millitando, quin & per censeras quoque Ecclesiasticas inobedientes& rebelles ad obsequium & Ossicii praestationem compellendo.

ambitu habentes, Sacra suo ordine , & loco distinctis horis faciant. qui suis desertis altaribus, quaestus gratia ali 4 excurrerint, a Decano suo & Capituli

nomine puniantur.

nodorum Dioecesianarum Sanctionibus firmata, cognitio calicarum matrimo niatilina ad Decanum spectet, is, si Doctor Theologiae aut Canonum non sit, ut rite munere suo fungatur, Iurisperitum aliquem Consistorii Assessorem suis sumptibus conducere & alere teneatur.

Collegit Patavi ensis ad electionem faciendam absentes omnes, quibus iussuffragiori im competit competit autem solis Capitularibus ad certum diem literis vel scheda publica amxa evocentur, nisi quis in remotissimis locis agat, aut Iocus suae residentiae spatium trium, vel quatuor dierum distiterit. Unde non sine magno temporis interstitio & consequenter gravi Ecclesiae incommodo vocari & expectari possit. Quod s qui Capitularium vocati non compareant, nihilominus ad celebrandam elestionem per alios praesentes hoe modo procedatur. Postquam ad diem praescriptum, Sacro prius facto ialoco ν

146쪽

loeo Capitulari omnes convenerint, idoneos aliquot homines sive ex filo corpore aut gremio, sive alios eligant, qui suffragia singulorum secreto, & sigillatim ita exquirant, ut eligentium nomina nunquam publicentur. I 'raemisso tamen 1 singulis Electoribus Iuramento cujus sorma infra si ib titulo de Iuramentis describituo se omni symoniaca pravitate, personarum respectu & potentiorum precibus remotis, electuros eum, quem maxime idoneum conscientia dictaverit. Facto & publicato scrutinio, in quem major & sanior pars Collegii per sententias & vota sua consenserit, ab Omnibus pro Decano legitimὁ electo habeatur. & agnoscatur. Si quis aliter, quam ut praesertur, a majori parte electus, se ipsiam quocunque colore & praetextu, aut per quoscunque ambitiosi intrudere conetur, non modo dignitate, quam nunquam est adeptus, careat, sed a friactibus beneficii sit suspensus & Capitulo eo ipso exclusiis, ac imposterum ad illam dignitatem inhabilis & ineligibilis ; dc reliqui omnes ad frangendos ejus conatus conjunctis viribus contra ipsum insiti gant. Eidem poenae quoad suspensionem a beneficio, & exclusionem a Capitulo, omnes illi adhaerentes subjaceant. VII. Nemo autem eligatur, nisi vel Presbyter sit, aut tali aetate ut infra spatium sex mensium fieri queat. Quod si intra tempus istud sacro Presbyterii ordine non initietur, electio irrita sit, & nulla; nec illi possessio quidquam suffragetur. UΙΙΙ. Provisus de Decanain orthodoxae suae fidei, iuxta formulam a Pio quarto ex Decreto Concilii Tridentini praesicriptam, publicam faciat in Capitulo Prosessionem, & in Romanae Ecclesiae obedientia se permansiurum spondeat, ac juret. Iuramentum Decani sub Rubrica de Iuramentis comprehenditur.

TITULUS IR

E iis, qm in Cancinicos assunetuntur,'deinceps in Castulum admittinuuar, praestanda sit. anquam Corpus Collegii Ecclesiae Pataviensis ex Nobilibus, & D

ctoribus Theologiae, utriusqiae juris vel saltem Canonum, tanquam is membris suis, constet: neque si, neque illi tamen passim admittentur, nisi requisitas habeant qualitates, & se per omnia sequentibus statutis

conforment.

suosque parentes ex legitimo matrimonio natos esse clarissimis testimoniis doceat.

familia nobili, & eqiuestri seu militari vulgo Rittermassig gemis trahere, productis duobus testibus viris itidem Nobilibus, qui interpolito juramento, cujus sorma sub sua Rubrica insta habetur, assirmabunt, se compertum habere neque aliter scire, assiimendum in Canonicum non modo patre & matre, sed etiam Avo & Avia paternis & maternis nobilibus non factis, sed natis, quo

rum omnium nomina & cognomina sigillatim expriment, procreatum esse.

hunt, debent similiter de quatuor avis, tam paternis quam maternis ex equestri ordine originem ducere, quorum nomina etiam ipsi sigillatim expriment. Antequam vero ea de re Venerabile Capitulum assumendus in Canonicum accedat, debet probationem praedicto modo faciendo Dro Decano, stileo absente Pro-Decano exhibere, qui eandem probationem proximo die C

pitulari immediatὶ sequenti Dominis Capitularibus discutiendam proponet. Simili modo antequam duo illi testes nobiles ad Iuramentum probationis admittantur, Genealogiam suae nobilitatis, tam de Parentibus, quam de Avis& de Aviis Capitulo in scriptis offerre debent. Vicissim Capitulo illis ma Iuramenti tempestivὶ tradatur. R. P. Hanm Germania saera L . I. Nn n n IV. Do-

147쪽

6so EPISCOPUS PATAVIENSIS L

N. Doctores autem Theologiae, Iuris utriusque aut Canonum, scriptum testimonium ante provisionem Canonicatus exhibebunt Prosesibrum ejus, in qua promoti sunt, Facultatis, se per quinquennium in studio Theologiae, Iuris vel Canonum in publica Academia, una vel pluribus, incorruptis tamen αapprobatis versatos, & debito examine praevio Doctores creatos esse. V. Prolatis testimoniis Nobilitatis aut Doctoratus & fide de alterutro horum facta recipiendus in Canonicum orthodoxae suae fidei publicam faciat professionem & in Romanae Ecclesiae obedientia se permansurum spondeat ac juret. VI. Deinceps praestabit solitum fidelitatis & obedientiae Iuramentum, infrii suo loco positum. VII. Nullus imposterum Ultramontanus, nec alterius nationis, sed mlum Germani, usque Coloniam Aggrippinam &Tridentinam Dioecesi in inclusive in Canonicum hujus cathedralis Ecclesiae Passaviensis recipiatur. VIII. Nemo quoque civis Passaviensis, aut in urbe Patavia ejusque sib-

urbibus, ex civibus & incolis ignobilibus natus, cujuscunque eminentiae, gradus & status sit, in Canonicorum Collegium recipiatur. IX. Et si vero Concilium Tridentinum statuerit ut in omnibus cathedralibus Ecclesiis, omnes Canonicatus aut portiones habeant annexum ordinem Presbyterii, Diaconatus, vel Subdiaconatus; & nemo ex praescripto ejusdem Concilii ante vigesimum secundum annum ad Subdiaconatus ordinem promoveri, & per consequens ad Canonicatum admitti possit, statuta tamen provincialia a sede Apostolica confirmata in gratiam Germanicae nobilitatis concedunt, ut Domicelli Clerici majores qitatuordecim annis & in ceteris idonei assumi possint. X. Ne Ecclesia nostra, ob proventinim fabricae & Sacristiae tenuitatem paramentis pluvialibus, cassilis, aliisque ejus generis vestimentis, instrumentis, & ornamentis Ecclesiasticis, ad altaris ministerium & sacra officia necessariis non sine fidelium scandalo & divini cultus detrimento Et contemptu destituatur, ab Antecessoribus nostris cum consensa R Episcopi sancitum, de laudabili, eaque vetustissma consuetudine hactenus observatum est, ut quilibet

Canonicus, priusquam ad seu tirum perceptionem admitteretur, quadraginta libras nigrae, ut appellant, monetae, numeraret: cui statuto, dc consuetudini etiam imposterum inhaerendum volumus, ita tamen, ut Omnis ista pecunia in praeditiorum instrumentorum dc ornamentorum resectionem dc reparationem aut novortim emptionem, aliosque eiusmodi pios usus tanthim convertatur, de omnino caveatur, ne qua sesipicio symoniacae labis, aut sordidae is ritiae contra inhibitionem Tridentini Concilii merit5 siiboriatur. XI. Quilibet in Canonicum receptus, statuta quae vocant minora s.flor. Et a. λlidos, dc Decano in recognitionem Superioritatis,& ob labores annu-hura aureum, sive florenos decem solvat. Medium ejus quod pro investitura beneficiorum, ad collationem Capituli pertinentium penditur, eidem Capitulo , residuum Decano cadat. X. Pari ratione ab iisdem superioribus temporibus statutum est, ut sin-Mlis annis circa festum S. Nicolai a singulis Canonicis per vices inchoando a D'o Praeposito, Zc annuatim per sequentes ad ultimum usque progrediendoso. librae monetae Pataviensis, partim ad sistentationem Custodis Sacristiae, de aliorum Ecclesiae ministrorum, partim verb in siabsidium pauperis studiosi numerentur. Quae constitutio majoribus ad nos derivata, ut ad posteros quoque transmittatur, decernimus, ut quilibet Canonicus in ipsa admissione ad Canonicatum fidejutaria cautione per procuratores suos aut alios Canonicos vel Presbyteros, aut etiam cives Patavienses, quos Capitulum acceptandos duxerit, de solutione dictorum sexaginta florenorum, quocunque anno debuerit, siumcienter c eat.

XIII. Ut indemnitati Collegii per omnia consulatur, quilibet ad Canonicatum & Praebendam admissus, quomodoctonque illa impetraverit, Capitulo scriptam in forma consueta cautionem det se Dra Canonicatus de Praebendae,

oontra

148쪽

Urbamus. 6sreontra quoscunque impetitores & litigatores, propriis sumptibus & Impensis, sine ullo Capituli damno desensurum. XIV. Ad Capitulum, actus Capitulares, atque fractuum perceptionem nullus Canonicorum, cujuscunque conditionis, status & aetatis, ante trienonium integrum exactum, a die acquisitae ab ipsio pos Iessionis numerandum, dc Subdiaconatus ordinem assumptum admittatur. Quo tempore completo, si in Capitulum recipi velit, & per aetatem viginti quatuor annorum comple toriam admitti possit, iuramentum, quod Capitulare vocant, praestet, S sic adhibitis ceremoniis consiuetis assumatur: iisdem cum reliquis Capitularibus

privilegiis, & frictibus gaudeat. XV. Si qui Canonicatus, Praebendas, & quaevis beneficia, quorum provisio, & plena dispositio ad Capitulum Ecclesiae nostrae pertinet, quocunque

praetextu impetrant & invadant, iis non tantiam a Praelatis, sed ab omnibus Collegii membris unanimi consilio, & auxilio reli statur. XVI. Gratias expectativas, quas interdum antecessbres nostri nulloetiam vacante beneficio quibusdam ad futura concedebant, qui propterea expectames appellabantur, is quae occasiones desiderandae mortis alienae plurimarumque contentionum, litium & perturbationum praebuerant, abrogamus prorsus &abolemus, easque posthac nemini amplius, quocunque quaesito colore, concedendas esse, statuimus.

TITULUS V.

Minorennes quanquam ex speciali sedis Apostolicae indulto post exactum

decimum quartum aetatis annum, si idonei sint, in Canonicos assumi possint, ad annalem tamen Canonicatus Praebendam, antequam Caiapitulares extiterint, non admittantun

eos pro aetatis & ingenii captu ad scholas, vel Universitates Catholicas mitti, ut ibidem, ubi in humanioribus literis & Philosophiae studiis non nihil fuerint progressi, Thmlogiae, vel sacris Canonibus, & Legibus studeant.

adeptae possessionis carentiam, subsidium Io.norenorum cuivis istorum in sin gulos annos decernimuS.

moribus & exercitiis constare semper queat; singulis annis, dum in Gumnasiis publicis versantur, testimonium Doctorum suorum ad Capitulum mittent i, neque Academias, in quibus bonis artibus operam navant, sine consensu &praescitu Collegii pro suo libitu facile deserent, aut mutabunt.

nis, aut aliis illicitis & inconcessis magis quam necessariis & utilibus studiis vacare, aut alibi, quam in scholis & universitatibus versari, a Decano & Capitulo vel subsidii decreti subtractione, vel alia quavis ratione iuxta culpae m dum puniantur & ad ossicium faciendum revocentur. Non enim commi tendum est, ut cultui Divino dedicata stipendia in huiusmodi disicolos ero

genturi

VL Iidem etiam, dum ad studia dimittuntur, si maioribus ordinibus initiati non sint, Capitulo sufficientem cautionem praestent, sesie in statu clericali permansuros. Quod si mutato proposito ab ordine Ecclesiastico resi herint, & ad matrimonia seu negotia secularia se transtulerint, ad restitutionem omnium stuctuum, & sumptuum Ecclesiasticorum, quos interea pere Perint, teneantur & compellantur. Ordinamus insuper & statuimus, ut Iuvenes Canoniel Domicelli nuncupati, licet in sacris ordinibus non fuerint constituti, non solum in Eeel na, sed etiam extra, domi & foris habitu clericali Omnino utantur, horas C : P. Harsa Germaniasina Tom. L Nnnn et nonicas

149쪽

6M EPISCOPUS PATAVI SIS L .

nonicas quotidie recitent, vitam madiosis & Canonicis dignam agant, & ita se gerant, ut ii, quibuscum versantur, intelligant eos se totos divinis minist xiis 3c servitiis devovisse: si quis suae conditionis immemor contrafecerit, a meano Capituli nomine castigetur.

De Refidentia, perceptionefructum, O Hsributiombus quotidianis.

Cum Concilium Tridentinum statuat, ut illi tanti im Canonici, qui sacris

horis interfuerint, distributiones quotidianas recipiant, reliqui vero quavis collusione aut remissione exclusa his careant, iuxta Decretum Bonifacit Octavi, quod sancta si nodus in usum revocavit, non obstantibus statutis& consuetudinibus quibuscunque; Nos decretum illud ab omnibus etiam Praelatis nostris, Praeposito & Decano, inviolate observari volumus. Id autem de verbo ad verbum sic sonat. Consuetudinem, quae in quibusdam partibus inolevit, qua Canonici &alii Beneficiaci, seu Clerici Catnedralium,& aliarum Collegiatarum Ecclesiarum distributiones quotidianas Quae alias manualia beneficia, seu victualia nuncupantur, & tantum residentibus tribuuntur qualitercunque in civitati. hus, seu aliis locis, in quibus ipse consistunt Ecclesiae, sint praesentes, lices divinis ossiciis non intersint, ex integro percipiunt, ac si continue iplis Ecclesiis in eisdem ossiciis deservirent, penitus improbantes: statuimus, ut distributiones ipse quotidianae in quibuscunque rebus consistant. Canonicis ac aliis Beneficiatis & Clericis Ecclesiarum ipsarum, qui eisdem ossiciis in ipsis Ecclesiis adsuerint, tribuantur, juxta Ecclesiae cuiuslibet ordinationem rationabilem jam iactam, seu etiam faciendam. Qui vero aliter de distributionibus ipsis quicquam receperit exceptis illis, quos infirmitas, seu iusta di rationabilis necessitas corporis, aut ejusdem Ecclesiae utilitas excusaret rerum sic reisceptarum dominium non acquirat, nec faciat ipsas suas imo ad omnium rellitutionem, quae contra huJusmodi nostram constitutionem receperit, teneatur, de distributionibus etiam pro defunctorum anniversariis largiendis idem decernimus observandum.

praedictum persolverit, tantum de siro inter praesentes distribuendum aut in alios pios usus convertendum restituere teneatur.

qui ad Matutinas & Vigilias Desunctorum ante Psalmum Venite exuisemus, finitum , in aliis horis ante initium epistolae, non venerit & ante finem absque rationabili causa discesserit.

ficia divina superpellictis induti visitaverint, iis, qui in maioribus ordinibuς sunt constituti in superioribus sedibus; sim domieelli, in inferioribus locus detur, & loco distributionum duo crucigeri domicellis numerentur.

aliquantisper hic manentibus si ad Ecclesiam nostram, dum sacra fiunt, aut Canonicae horae cantantur, venerint, honoris & benevolentiae causa, locus in Choro super alios Decano proximus, pro qualitate & dignitate personae ab ipso Decano assignetur, qui quidem locus in hunc uim uti & alter ex adverso a latere Praepositi vacuus semper maneat, nisi maior residentium nu qmerus aliud postulet, distributiones quoque illis pro rata eadem, quae Canonicis Ecclesiae nostrae, ab obtayario dentur. Id tamen de iis qui hic ce tam sibi sedem figunt aut diutius commorantur, intelligendum non est.

pertinet, hactenus observata sorma retineatur, nimirum ut cuivis Canonico,

150쪽

pliani interfuerit, singulis septimanis, quamdiu actu resederit, cedat unus modius siliginis, quem seytarium appellant, vulgo ein Sechstling Κorn: si vero per mediam saltem hebdomadam praesens fuerit, medium quoque sextarium tantum accipiat, septimanae initio sumptae die adventus. Si qui verbin Festo Inventionis S. Stwphani absentes fuerint, nisi vel Rmi vel Capituli causa abesse cognoscuntur quos pro praesentibus haberi volumus ii distributione siliginis careant, usque ad Festum Nativitatis Christi exclusivε. Postea vero si per naliter resederit, ad aequales portiones residentis hebdomadatim, sit praemittitur, distribuendas admittatur. VII. In distributione vini eadem erit planὶ absentiae ratio, pro rata temporis, quae siliginis VIII. In distribuenda avena idem propemodum modus mutatis saltem Festis diebus servetur, videlicet, ut cuilibet Canonico, qui primis & secundis vesperis, & Missae majori in festo S. Martini interfuerit, singulis septimanis, quamdiu actu resederit, cedant septem metretae mensurae oppidi Landavi ensis, quos vult Landauer Meren vocant: dimidium verb ejus, qui per m diam saltem septimanam affuerit, tribuatur. Si qui autem in Festo S. Marintini, non impediti negotiis Episcopi vel Capituli, quos praesentium loco h here fas est, abfuerint, avena usque ad Festum Purificationis Deiparae Virginis Mariae inclusi vὶ careant, quo lapso, si praesentes sint, ad distributionem

avenae, eodem modo, ut paulo antε de siligine statutum est, admittantur. Extra tamen festos dies Inventionis S. Stephani & S. Martini, Canonicis exigente necessitate rerum suarum aut amicorum, aut etiam alia ex causa aequa

α rationabili cum consensu Capituli decem septimanis lingulis annis abeste liceat, Anni initio & fine, a festo S. Martini ductis, salva semper poena absentium in festis Inventionis S. Stephani & Martini infligenda. Nolumus autem D. Praepositum, Decanum, & caeteros ossiciales Capituli ratione OG ciorum suorum duntaxat ad onus praesentis statuti obligari, sed quoad fructus praebendae decernimus eos eidem planε subjectos, & astrictos esse. IX. Ne inter fratres relinquatur seminarium discordiarum, quae hactenus propter quasdam obventiones, quas vulgb nominant St mgeld, Mit- geld, und Lethhauri saepius excitatae sunt, ordinamus, ut haec omnia in communes proventus & fructus a Cellario nostro redigantur, & indὰ cuivis C nonico Capitulari, residenti & praesenti, duo dentur florent Renenses, unus in festo S. Bartholomaei Apostoli, alter in festo S. Michaelis Archangeli, ea tamen lege, ut quoties quis Canonicorum uno istorum sestorum divinis ossiciis non interfuerit, etiamsi in civitate resideat, uno; si utroque, duobus fi

renis careat, qui summae communium redituum applicati maneant.

XI. Canonici praebendas obtinentes, qui in festo S. Andreae Apostoli,& Dominica in quinquagesima primis & secundis vesperis, & Missae majori

interfuerint, participes emolumentorum, quae praesentes ex antiqua consuet ine, istis diebus percipere selent: Absentes vero, etsi die festo veniunt, illis careant, nisi ex animo, & intentione residendi venerint, tum enim eos diebus festis venisse sussiciat. XII. Lucra autem piscinarum, vel pisces ipsi sabbatho ante Dominicam Palmarum, aut alia quavis die, quae Capitulo placuerit, inter solos praesentes destribuantur. Quicunque etiam Canonicorum in servitiis, obsequiisque αnegotiis RU Episcopi vel Capituli fuerint, sive in Dioecesii, sive extra eam verissentur, praebendarum suarum fruitiis integrε percipiant, cum absentes dici non debeant, sed praesentes, qui cum Epistopo in suo servitio, It Ecclesiae commorantur; exceptis distributionibus quotidianis, quae non consueverunt absentibus exhiberi. X1II. Si qui autem ex Canonicis praestiti Iuramenti, quod absit, immemores, ultra ea quae jam praescripta, & concessa sunt, vel dispensationis Apostolicae praetextu, vel Regum & Principum favore, aut alia quavis arte conentur obtinere, ut absentes fiuctus praebendarum suarum percipere possint, iis tanquam statutoriam transgressoribus desolationem Ecclesiae nostrae mo-

SEARCH

MENU NAVIGATION