Germaniæ sacræ tomus 1.2. Metropolis Lauriacensis cum episcopatu Pataviensi chronologice proposita authore p. Marco Hasizio, Soc. Jesu

발행: 1727년

분량: 378페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

171쪽

6 4 EPISCOPUS PATAVIENSIS ru

sum pro Catholicis habebat, quamprimum executioni mandavit. Ex primo capite praedicti Conliliarii augebant res suas, & quisque eorum, quae in suis dominiis sita erant, tam vili pretio sibi vendicatat; ut, quae id temporis tribus millibus florenorum ex bonis Ecclesiasticis emebant, ea nune pro tricies mille licitari non sustinerent. Ex altero capite, ornatus, Maiestas, & pietas, qua populus Ecclesias prosequebatur, iisdem sublatat ostensoria confricta, saerae reliquiae eiectae, indices literae, quibus Sanctorum nomina referebantur, laceratae, ac deperditae sunt. Atque adeo hi Consiliarii ex utroque eapite tam Ecclesiis quam Ecclesiae servientibus propter horum sustentationem tantum ruinae, ac damni attulerunt, ut videretur tota Religio Catholica hoc pacto sponte sua in his terris collapsura , quod etiam tantum non reipsa evenit. Neque hie finis calamitatis erat; verum per eiusmodi Consiliarios persitasiam est suae Maiestati, quod Ea in suis regnis ac provinciis de omnibus boianis Melesiasticis, vi authoritatis Principalis, sine praestim, aut consensia stiae

Sanctitatis aut Ordinariorum, pro arbitrio disponere, eadem elocare, vendere, donare, ac impendere prout luberet, posset. Ex quo Consilio sua Majestas statim aliquot monasteria donavit civitatibus, quae ex iis hospitalia, armamentaria, scholas, & similia construxerunt; alia vero Provinciae, civibus & meriscatoribus pro fiamma pecuniaria oppignoravit, qui interea tam monasteriis, quam eorum proventibus fruebantur, & in parocsias ad huiusmodi monaste xia pertinentes sectarios praedicantes invehebant, ac stabditos, vel una omnes, a Catholica Religione ad haeresim abstrahebant. Quae autem monasteria etiamnum consistebant, his sua Malestas de Consilio eiusmodi Consiliariorum, Praefectos, Judices, & Antigraphos constituiti suae tantum Majestati, & praesectis aerarii, devotos & juratos. Istis imperatum invigilare in proventus, officio aerarii inferioris Austriae rationes reddere, λquae a monasteriis non consumebantur, dicto officio consignare. Atque ad haec munia Collegium Camerae promovit Magistros Wittenhemicos more lium vaferrimos, ct in causa religionis fallacissimos, qui simplices Praelatos &coenobitas adeo circumvenerunt, eosque induxerunt, ut non solum omnes

suos ad monasteria pertinentes parochos per se harios praedicantes ι scholas vero ad eundem modum per hujusmodi it ten Nicos Magistros,& studentes, suppleverint i sed & ipsi a Cat solica fide defecerint, fiabditos ad novam do.

ctritiam adegerint, imo in ipsis etiam monasteriis, ac templis praedicantes constituerint ἔ Tirones suos Wit imbergam ad studia perdiscenda miserint: qui quum nihilominus in monasteriis habitum coenobilicum retinerent, caetera tamen acatholicae doctrinae penitus adhaerebant , quoadusque demum per multi praedicantium connubia palam inirent, quibus instiper pro dote nuptialia monasteriis parochiae magis opimae, aut magnae pensiones ab Aula, ex mente illorum Consiliariorum, attributae sitnt.

Quanta vero detrimenta ab eiusmodi Praelatis, Monachis, Maeistris, &Monasteriorum scholis, in Bibliothecis, Missarum & hymnorum libris, qui deperditi, conscissi, & corrupti sunt, ac praesertim Canon Missae undequaque

excerptus, allata suerint, oculi testes sunt.

Sed neque hie sistebant illorum Consiliorum artifices i verum Maiestati suae, postquam Ea de fortunis hunc in modum disposuit, hoc etiam persuasum secerunt, ses esse Principi per nomen, quod gereret, etiam de sacris disponerer id quod placita ipsorum & sententiae, quas ab anno Isa . ad hane usque Cinsaream Maiestatem ediderunt, & adhuc in manibus sunt, testantur. In iis de potestate Pontificis, di Ordinaria controversiam movent, articulos fidei indu bium vocant, clavem jurisdictionis Ordinariorum, eum omnibus Ecclesiasti. eis tribunalibus sublatam cupiunt ac reiiciunt. His igitur speciosis reformanis dorum sacrorum Consiliis inducta sua Maiestas integrum resormationis Ordi nem in Episcopi . in Monasteriis, in Clero suscepit, ac instituit; in quo Ora dine praescribit. quot secra solennia fieri, quemadmodum horae cantari, Sacramenta administrari, Sacerdotia procurari oporteret. Inter caetera dicti Coninsiliarii peculiariter meminerunt, placere suae Majestati, ut vota castitatis, & alia

a viris

172쪽

viris aeque ae sceminis auferantur; ut Sanctimoniales non Latino, sed Germanico idiomate in cantu uterentur; ne fortasse impleretur illud Scripturae: Populus honorat me labiis, cor autem eorum longe est a me. Et erat hic ordo reformationis tantae dignitatis habitus, ut sua Majestas omne nomen Praelatorum, insta & supra Anasium, ad aulam suam evocaret, iisque mandaret, hunc ordinem publicari, eoque Praelat Omnes contineri. Tum etiam mox statutum est, ut ab Episcopalibus Viennensi, & Neolladiensi per totam Provinciam Antistites omnes utriusque sexus dum officium adeunt, adpromittere, obstringere se, ac vovere debeant, huic reformationis ordini per omnia obsecuturos. Quemadmodum sua Matellas eorundem Consiliariorum instinctu, in Epistopatibus Viennensi, & Neostadiensi specialem Ecclesiae reis formationem instituit, Episcopo, Praeposito, Decano, Capitulo, totique ciero, ut ab his reformatio observaretur, AnWaldium, dc Constitem hic loci inspectores esshiussit, cum mandato, ut, si quam negligentiam notaverint, primiam admonerent; ac liquidem nihil proficerent, indicarent aulae. Ut proinde starus Ecclesiasticus in sacris aeque ac proianis per totam provinciam, praedictis Consiliariis subjectus fuerit. Ex quo sequebatur, ut, qui vellet favorem, aut promotionem consequi, vel res suas cum quiete & securitate possidere, is in causa religionis ad horum chordam saltare cogeretur. Atque hoc genuinum est fundamentum, ex quo per totam Austriam Ecelesialtici juxta & seculares ab Catholico coetu defecerunt. Neque aliud pro Catholica Religione dc statu Eceleliastico probrosius quidquam aut abjectius ea tempestate habebatur. Postquam autem Maiestati suae placuerat, uti status acatholici liberos suos non extra Provinciam mitterent, sed intra eam in Univerittate Viennensi ad studia admoverent, tum obsequentissimos etiam hac in parte sese praebuerunt; sic tamen ut privilegium a sua Maiestate impetrarent, quo nempe tam Acatholici, quam Catholici ad Gradus Academicos promoverentur; qua via facta ex ipsa Facultate Theologica Universitas a Catholica fide desciὐit. Hinc consecutum est, ut, clim docti ad Consilia aut Advocatias, aut ludos literarios, aut ossicia Syndicorum essent adhibendi, non nisi sectarios promoveri oporteret. Prout etiam hujusmodi literati per provinciam in urbibus 8c Dinpidis matrimonia contraxerunt, dc integras communitates in causa fidei sedu

xerunt.

Et quamvis sua Maiestas scholam provincialem, in qua Nobiles erudiis rentur, erexit; mandatum tamen fuit Rectori scholae, ne quenquam ad Catholicam fidem alliceret, sed tam Lutheri, quam Catholicum Catechismum toleraret, dc haec omnia ex mente illorum, qui a Consiliis erant. Cum igitur Nobilitas tantam authoritatem, dc fidem apud suam Maiestatem obtinuisset, petiit eadem a sua Maiestate hujus suae acatholicae opinionis concessionem, &, ut appellarunt, assecurationem, quam ad posteros omnes suos, & haeredes, praeterea ad suas Ecclesias & subditos extendi liceret. Quae tamen concessio non nisi post deliberationem longam repraesentatis demum aliquot centenis millibus florenorum cuius numeri tres ipsas partes Catholici ignorantes, adversi is suam ipsorum religionem dc conscientiam pependerunt sub conditionibus concessa & in publicum emissa fuit. Quod quamprimum accidit, status acatholici dissimulatione omni deposita palam egerunt, intisque sese coitione secta institueriint quasi rempubli- eam; adduxerunt in Provinciam immodicis sumtibus Superintendentes, praedicantes; conventus dc sodalitia celebrarunt; Agendorum dc Consessionum codices typis impressos vulgaverunt, aperteque declaraverunt, non agnoscere se in Provincia ullum ordinarium, praeter DEum dc suam Majestatem. Inde matrimonia promiscua etiam inter consanguineos proxime coniunctos, nulla jam dispensationis cura. Ecelesiastica Consistoria nihil pensi habebant rquo denique paganum omnino dc belluinum commercium his in terris, inter oriculas nostras & consanguineos acatholicae religionis invaluit. , Posthaec status iidem aeatholici auctoritate propria scholas publicas, quas provinciales vocabant, hinc illine per Provinciam magnis impensis extruxe,

173쪽

6 6 EPISCOPUS PATAVIERSIS LYTII

runt ; rectores, & didascolos e locis Lutheranis & Flaccianis evocarunt; ligadem de pinguibus stipendiis providerunt; magnum alumnorum numerum qui postea praedicantibus succenturiati sunt in diversis Universitatibus aluerunt , splendida quotannis donaria de pecunia , torquibus, vino, diversorum locorum & principatuum Superintendentibus, Praedicantibus, scholarum Rectoribus, & Doctoribus, uti & praecipuis Principum Cancellariis,& Consiliariis obtulerunt; crebris etiam legationibus ad aulas & Principes Augustinete Consessionis emissis, toties nimirum, quoties opinabantur se ab sua Maiestate in causa religionis premi; apud eosdem intercessionem, consilium &auxilium quaesurunt; Placitis dc Decretis suae Majestatis non antea responsum ab iis datum est, quam ad diversas Universitates consultationis causa transmissa examinari curiassent, ac tum primum responso dato, animum ad obsequium flexerunt. Ipsi inter sese ac invicem pro religione sua imaginaria collatis peculiaribus operis , facile quindecim & viginti florenorum millia in unum conflarunt donarium. lnde sustinebatur notabilis & magna sumptuum pars, quae tota ex communi aerario provinciae sine praescitu, sine voluntate Catholicorum capiebatur.

Quae omnia ut eo promptius efficere ac stabilire possent acatholici, ad munus deputatorum inter subsellia Dominorum & Equitum neminem ullum de Catholicis admiserunt; quo id etiam esse tum est, ut in officio percipiendorum vectigalium officiales a supremo in infimum omnes ipsorum opinionibus addicti, promoverentur; quae via fuit ipsis peropportuna, ut hanc larvatam rempublicam, suaque consilia cuncta, quatenus eis lubitum esset, tueri di prosequi possent. Quoniam vero animadverterent, deputatos ad opus adeb grande non sufficere; quodque saepe diversarum essent religionum de opinionum, Luth rani nempe & Flaccianistae, inter quos ccpe in eandem sententiam non m veniret ; qu6dque etiam in aula privatis inter se discordiis dissiderent, idcirco suis deputaris acatholicis decem viros eX utroque statu Dominorum, ac Equ, tum, quos religionis Consiliarios nominabant, adjunxerunt, taleque Consistorium essinxerunt, ad quod omnes ipsbrum Consessioni adhaerentes, qui liates privatas & dissensiones circa parochias, Ecclesias filiales, beneficia & bona Ecclesiastica cum Catholicorum quopiam sive Ecclesiastico, sive seculari coram sua Majestate, stiaque Serenitate haberent, semper appellarent, & auxilium exposcerent: quod illis etiam praesto flair, sic ut Catholicorum singulis in ejusmodi concertatione semper fuerit integrum corpus aratholicorum sustinendum.

Praeterea quoties sua Maiestas, aut sua Serenitas, de acatholicis statibus in genere vel in parte, quidquam in causa religionis decernit, hi decem viri ejusmodi definitiones examinant, de iis consultant; tum si videatur, sese ab iis acceptandis excusant, illύdque velut inter capita osscii sibi arrogant, ut eiusmodi scriptis omnia, quae professioni suae commodum adserunt, inserere possint: cui insertioni tantum roboris inesse volunt, atque si praescripta esset ab universis.

Inde fit, quod sententiae Maiestatis suae, suaeque Serenitatis, in scriptis

adeo contumeliose notentur, tractentur, ventilentur, ac in dubium revocem

tur ἔ id quod pariter agunt in privatorum suorum causis, quas tam advenus Majestatem suam & suam Serenitatem, quam contra nos pari modo arripiunt, ut sic ampliore cum ostentu & auctoritate ad suum intentum perveniant; cum probe siciant, quod in singulis iniquum, ac perditum sit, hoc in unive sum cum tempore necessario calarum ν fitque, ut in eiusmodi umbraticos Religionis Consiliarios haud dubie non exigui sumptus impendantur. Atque ut haec imaginaria respublica tanto firmior evaderet, huiusmodiacatholici ordines etiam suae Maiestatis urbicos, oppidanos, ct pignoratilios

census ad se pertraxerunt, incolarumque causas, tanquam eidem secum religioni adhaerentium, veluti pro potestate susceperunt; praedicantes invexerunt

civitatibus, eosque in nuptiarum solemniis instituerunt; quos deinde nullo modo

174쪽

rhodo sinebant e iurisdimone sua eximi. Si qui vero per singulare DEI au.

Σilium ad obedientiam, religionemque Catholicam accedebant, hos oppresse. runt, & persecuti sunt; atque si quid in aerarium provinciae solvendum restabat, severissimis executionibus in eos animadverterunt, nunquam non reli.

gionem pro convitio obtrudentes; illud ad extremum ausi, ut etiam suae Maisjestatis sobditos sibi sit icere conarentur. Sed acatholici Ordines, quo hanc suam rempublicam firmarent, conservarent, & fundarent , alia instiper designarunt. In Austria supra Anasum dominium Odeshai mense, aliaque pro communi Provincia redimere, eique intexere volebant, euiusmodi & in Austria inseriore cogitabantur. Quae si sui si sent ii; opus redacta, ni Majestas sita hujusmodi consilia mature praevertisset, poterant haec deinceps univeris Provinciae pernicierri, suae Maiestati, suaeque Serenitati, periculum, aut praeiudicium afferre. Nihilominus acatholicis nullo modo voluntas deerat, hujusmodi Consilia factis ipsis & opere exequendi. Jam iis, quae de modo memoratis, & stiperius explicatis sumptibus 1

nobis insinuantur, hoc duntaxat addendum est: eos sumptus ex communi aerario, atque adeo ex nostra Catholicorum pecunia per nos contributa semper ita acceptos esse, ut a nobis tres partes ἔ ab acatholicis vero quarta. hoc est unica tantum pars penderetur. Interea acatholici, cum res in hunc modum procederent, cumque aliudex alio occuparent, & suae potestati, suisque opinionibus subiicerent, ac omnes pro suis commodis agendi vias tenerent ἔ tantam authoritatem, existiinati nem, observantiam, opinionemque de se in aula pepererunt, ut creditum vulgo persuasumque fuerit, non et se ias eos offendere, aut contra ipsos, etiam

in ratisis aequissimis amonem suscipere aut Catholicis palam favere, aut acatholicis contra suas ipsorum opiniones & attentata quidquam molestiae adferre; seeus pertimescendos esse tumultus publiem, aut improsperos conventus provinciales; aut sic irritandos ordines, ut nihil pro communi bono sint acturi; atque per hunc respectum tantum denique effecium est, ut tempore dominatus acatholicorum comitia provincialia aut protracta aut peni rus dimipata, aut ab iis adeo limitata conditionibusque circumsepta fuerint, ut acturi nihil omnino viderentur usque dum omnia quae in causa religionis vellent, impetrassent. Ex quo procedendi modo hoc consecutum fuit, quod in aula velut in morem abierit, ut quoties utriusque ordinis, Dominorum, ac Equitum mentio ali qua fieret, semper existimaretur, non nisi de acatholicis sermonem esse; atque ita aratholicorum religio pro Statibus accipiebatur. Unde & is loquendi m dus profluxit, ac perseveravit: status nempe non esse osendendos. Qtia re omnes per provinciam Catholici premebantur; durabatque hoc regimen annis prope continenter quinquaginta I ac sere obtinebant acatholici, ut ne nos Catholici ad provinciales conventus admitteremur, aut rebus tractandis inia

teretamus. Et hie est lamentabilis ille religionis status, in quo, proh dolori olim Austria versabatur. Com vero Caesarea Maiestas, Clementissimus Dominus noster, hodie Imperans regimen sit scepit, in hoc unum primas intendebat curas, qua ratione sanctam Catholicam Religionem, praecipue hac in patria sua, & haereditaria provincia denuo erigere, ac promovere posset. QiΗpropter statim ipsis a fundamentis exorsus est: ordinarios per literas convenit, eosque hortatus est, ut de idoneis Praelatis, Parochis, bc Sacerdotibus providerent, per quos Praelaturas & parochias rite administrarent: qua in re sua Masestas omne illis auxilium, ubi opus seret, ultro addixit. Inde factum, quod ordinarii, qui superioribus annis munere suo iungi non poterant, tam Praelaturis, quim P x hiis, Ministros praefecerint utiles, ac brevi tempore supra septingentos parochias & beneficia reformarint, praedicantibus ab iisdem depulsis. a M. casione etiam Praelatorum, ac iaclesiasticorum lamuli una cum subditis ad

sanctam Catholicam fidem sunt adducti. Neque hie sistebat sua Maiestas, sed insuper ex omnibus civitatibus dcopia nidis suis se istos praedicantes demigrare praecepit, facto in ipsa urbe Vien-

175쪽

6 8 EPISCOPUS PATAVIENSIS Lm

nensi tam saneti operis initio, eoque deinceps per alias civitates continuato, di depulsis praedicantibus ab omnibus suis vinis, haereditariisque provinciis interdicto prohibitis. Quod ut is him, mandavit sua Maiestas sub gravissimarum poenarum comminatione omnibus suis civitatibus, oppidis, & legitimis subditis, uti Catholicos suos parochos audirent & iura parochialia sua ad eosdem requirerent. Qiiod si qui cives, ac subditi, his prohibitionibus, di mandatis sua: Majestatis obsecuti non essent, primum verbis corripiebantur; tum captivi detinebantur, demum e provincia penitus excedere jubebantur. Qui verbo dientes sese praebuerunt, fidemque Catholicam amplexi sunt, ii ad munia in civitatibus obeunda, & ad consilia adhibebantur exclusis pro mo merito acatholicis. Hoc remedio tredecim civitates, di oppida inserioris Austriae pera sanata sunt, & Catholicae fidei accesserunt. Ut autem eaedem civitates & oppida in Catholica Religione conservaren-riir, ex decreto suae Majestitis, nullum uspiam novum civem, incolam aut subditum fas erat recipere, nisi qui praesentaneus iusiurandum jurasset, se E clesiasticae potestati obsecuturum. Praeterea ex mandato suae Maiestatis novae pro scholis ordinationes passim publicatae & constitutae sunt, ut sic etiam iuventus in sancta Catholica fide educaretur. Quem in finem ordinarii per omnes parochias in provincia in stitutiones catecheticas haberi iusserunt ; ex quibus ingentes omnino fructus in

teneram aetatem promanabant.

Similiter serio mandavit sua Maiestas omnibus civitatibus & oppidis, ne quem Syndicum sine suo, hoe est, sine Regiae Maiestatis aut eius locumtenentis consensu, reciperent. Id quod erat unum de mediis iacile optimis civit tes tam in obedientia, quam in Catholica Religione promovendi, ac conse vandi. Et quoniam huic provinciae importatio haereticorum voluminum maximam perniciem attulerat, idcirco praecepit in omnibus teloniis, quae ad aquam sunt, ut huiusmodi literariae merces recluderentur, ac praesentibus Ecclesiasticis discuterentur; tum quidquid a Catholica Religione alienum esset, Bibliopolis eriperetur. Gem etiam ad modum actum cum picturis acatholicis. Universitatem hic loci sua Maiestas ea parte reformavit, qua privilegi'um, per quod diversarum religionum homines promoveri poterant, penitus sustulit, & abrogavit; ut proinde Universitas jam tota Catholica fit. Nec aliter factiim cum schola provinciali. Quamvis ergo hunc in modum sua Maiestas, suaque Serenitas, civitati-hus, oppidis, & bonis fame Domus, quam optime consultum iverit; ac imis priniis relegatione praedicantium; itaque magnum commodum Religioni at- relerit, nihilominus sectarii Magistelli pro genio suo non destiteruiit, tam in civitates & oppida , quam in alia iurisdictionum Catholicarum loca serpereae irrepere; quamobrem sua Maiestas serio omnino mandavit, ut, si qui eo. rum alicubi deprehensi essent, captivi tenerentur, ac tum e regnis & provinciis haereditariis suae Maiestatis exulare juberentur: quod postea in magnum

religionis emolumentum vertit.

At neque hie sistebatur; vertim sua Maiestas eundem in modum, suis etiam bonis pigneralitiis invigilatum voluit, neque connivere, ut ab conductoribus Lutherani praedicantes alerentur, ex quibus in subditos suae Majest iis pernicies manaret. Quare hoc etiam decretum confici & specialiter aulae suae, Sc inferioris Austriae Collegiis intimari secit, velle, jubere deinceps in venditione pignorum, nunquam parochias & beneficia Ecclesiastica includi, sed sibi semper reservari: quo magnum rursus acatholicis commodum subtractum fuit. Praeter haec omnia, sita Maiestas ipsa pariter aulica munia reformandi occasionem non neglexit; sed in provincia infra Anasum, primo ad inficia Locumtenentis, Marschalchi, & provincialis Submarschalchi, Praesidis tribunalis bellici, di Praefecti huius civitatis, viros idoneos, sibique addictos Promovit;

176쪽

movit; ae ubi fieri potuit, acatholici praepediti sunt. Similiter disposuit

de Praesectura provinciae, & Anbaldatu stupra Anasium, ibidemque proprium religionis Secretarium, & Cancellarium designavit: quo tantum effectum est, ut ex eo tempore multa jam millia ad fidem Catholicam sint reversa. Et quia acatholicis Ordinibus quatuor fuerant media, Catholicam religionem premendi, suaeque Majestatis sancta proposita subvertendi, haec ipsa iis pariter fuerunt succisa.

Nam primo: qudd acatholici ordines suis Praedicantibus non prohiberent, neque interdicerent, ne se in alienas Catholicorum parochias intruderent, aut ne eis, qui ex Catholicis parochiis ad ipsos ventitarent, putatitia sua Sacramenta conserrent, sed dicti ordines in ejusmodi casibus consilentiae sitae praetextum oggererent; eam ob causam sua Majestas praedicantes illos , qui in iura Catholicorum involabant, ad Cancellarias evocari, iisque reversales literas, quas de se exhibere jubebantur, proponi; tum non miniis illos, qui has literas exhibuerunt quidem, non tamen Observarunt, quEm illos, qui ex hibere literas noluerunt, is sitis regnis, haereditariisque provinciis amandari iussit. Sed quia neque hic serius procedendi modus vim suam apud acatholicos habebat, idcirco sita Majestas clementissimE decrevit, ut omnibus iis praedicantibus, qui alienos parochianos ad se pertraxissent, vel eosdem admisissent, non sollim deinceps praedicare nefas si, sed etiam, ut illorum Eeclesiae posthac elaiisae totumque acatholicum exercitium sublatum habeatur. Quemadmodum in Inger storis, Tri ibes inkl, Hagenbrun, aliisque in locis jam evenit, quae hodiedum clausi persevcrant. ado: Arrogabant sibi acatlaolici ordines, contra apertissimam literam eoncessionis, etiam ibi sectarium suum exercitium, ubi ipsimet arces, domos, pagos, aliaque bona, non tantum Ecclesiastica seuda, aut jurisdictionem obiatinebant ; ideoque juxta Catholicas parochias ac in earum Ecclesiastico distri hi sectarios praedicantes constituebant e sed hanc insolentiam non solum hodierna Caesarea Majestas, vertim etiam ipse Maximilianus p. m. Imperator, larib ac emcaciter compescuit, de abrogavit.

3tio: Multum faciebat ad rem acatholicorum, quod hi Catholicorum Ecclesias, filiales & decimas de facto interceperint, ac tum illis viam juris propositerint; interea vero in possessione malae fidei nihilominus perseverarint. Sed hoc etiam commodum sta Maiestas anno I syo. acatholicis sistulit, mandavitque, uti quaelibet pars in tali casiuin quo Catholicus ab aeatho lieo aut a diverso, ratione seudorum Ecclesiasticorum, decimarum, proventuum, alioriimque hujusmodi bonorum gravaretur, intra spatium quatuor hebdomadarum documenta sua ad aulam deferat: ubi super controversia, quod aequum, justumque fuerit iudicetur. Haec lex cum primum in usum deducta fuit, mox acatholicis ordinibus intra spatium duorum annorum septuaginta quinque parochiae & filiales, quas facto jam arripuerant, quin tamen ulla scripta documenta exhibere pollent, per sententiam ereptae, & Catholicis ata tributae sunt.

ibi Tenacissimε apprehendebant acatholici ordines ossicium deputa. torum, sic ut ab eo divelli nequcquam vellent. Est penes hoc deputatorum

munus potestas in commune aerarium, atque ita fundamentum exhibet, in

quo religionis multa commoda, aut incommoda niti possint. Verum & haec occasio siectae suae favendi acatholicis magnam partem est siublata. Siquidem sua Maiestas declaravit, saltem in Dominorum, & Equitum statibus semper unum Catholicum deligendum ere. Quantum vero brevi hoc tempore ist- haec suae Majestatis sententia emolumenti attulerit, Laus DEO, satis in aperto

est.

Sed non dormiebant Inter haec acatholici ordines; imδ suae Maiestatis,siaeque serenitatis tam constanter Zelantium causa, gravissimas querelas ad

omnes sitae religionis Professores, ad Principes Imperii, ad Comites. ad D minos, ad sacrum Rom. Imperium deportarunt, statimque suae Maiestati, suaeque Serenitati nova gravamina obtruserunt; decreta non agnoverunt, nisii prius

177쪽

68o EPISCOPUS PATAVIENSIS LVI.

prius ab se in quaestionem vocata; neque aliter receperunt, nisi in eum senasum, quem ipsis pervertendo aut interpretando libebat affingere ; negotia provincialia aut impediverunt, aut suspenderunt; omnia denique subsidia umbraticas opiniones suas promovendi adhibuerunt. At quia Majestatem sit. lin, si amque Serenitatem tam constantis esse animi, atque a destinationi-hus suis non decessuras perspexerunt, idcirco cathegoricE, scripto, generosδα ultimum mentem explicarunt suam: nimirum quod illaesa sanctissima Trinitate, illaesa sua conscientia, illaeso suo honore, decreta suae Maiestatis observare neutiquam possint; neque intra concessionis limites consistere, prout eam sua Majestas interpretaretur: malle proinde omnia, quae haberent, amittere. Cui suae denunciationi ad huc usque diem inhaerent, neque aliam obedientiam promisierunt, neque consilium aliud susceperunt. Postquam itaque nos Catholici haec omnia & suae Majestatis, suaeque Serenitatis tantum Zelum oculis nostris in eximus, & quodammodo mani-hus ipsis contre favimus, nihil nos aliud magis addecebat, quis ut novos animos restimeremus, eosque similiter conjungeremus, ad Catholicam nostram religionem quantum opus sit unitis studiis defcndendam, & promovendam ; nihilque praetermittendum, quod ad ejus commodum facere ponsi. Quare nos Praelati, Domini, & Equites mutuam amicitiam inivimus, animos conjunximus, foediisque pepigimus, ad quod quartum etiam statum

pei traximus; vigore cujus foederis nos omnes, in communi causa religionis, rei timque ad eam pertinentium, non secus atque vir unus, S unum corpus

elle constituimus; quandoquidem acatholici, jam longo tempore adversum nos, non sine palmaribus detrimentis sanctae nostrae religioni, in hunc modum sese gellerunt. Item constituimus vigore ejusdem foederis alter alterum desendere, ac si quid iniquum nostrum cuipiam immineret, id in causa religionis, decentibus, ac licitis modis communi conatu depellere, pi estoque opem ferre. In hunc hnem una voce, unaque voluntate Catholicos aliqnot ε primis tribus statibus desgnavimus, eisdemque sussicientem potestatem secimus, qua communi omnium nomine, si quis cassis id exigeret, valeant sese apud suam Majestatem, suamque Serenitatem cum omni demissione insinuare, negotitimq; urgere, atque ad stlicem, nostraeque religioni faventem exitum deducere. Hanc nostram unionem,& conjunitionem posteaquam acatholici adverterunt, & hactenus jam in tertiis comitiis provincialibus usu ipso didicerunt, nos ob suae Majestatis, nostraeque religionis commoda omnino conjunctos esse ; jam vehementius, atque alias unquam, nobis adversantur : minus sincerae erga se fidei nos arguunt; dissensiones, & discordias excitant, ac si quost studiosores rei Catholicae sciant, iisdem varias quaestiones in coetibus provincialibus' movent, eos contemptu assiciunt, eorum vota, S sessiones in controversiam Vocant, protestationes varias exhibent; aiunt hanc Catholicorum conjunctionem & consensionem quam illi separationem appellant necessario in provinciae perniciem vergere. Atque haec omnia ex eo capite strepunt, qudit manibus quodammodo palpent, stantibus hisce suae Majestatis. siaeque Serenitatis statutis, nostraque, id est, Catholicorum conjunctione, ac obfirmatione perdurante, rem acatholicam brevi post tempore ruituram reprolapsuram esse; Quod si vero hic apud acatholicos procedendi modus quem ipsi hactenus etesum nuncupabant vigore cujus ipsi sese ad opprimendam religionem Catholicam conjunxerant; neque hodie quidquam mediorum ad hunc situm finem negligunt, aequus haberi potest, neque hactenus eius causa ulli tumultus concitati nunt; neque illi propterea injuriam Catholicis passi fuerunt; non utique minus aequum haberi debet, si & nos Catholici nostram veram & unich salvificam religionem, quantum in nobis est, tueamur, & con servemus, nosque conjungamus 3c stactae fidei nostrae fidelitatem, relum, defensionemque praestemus; ad quae ipsa praestanda nos, tanquam obsequentes filii, obligatos agnoscimus; atque si ea praestare omitteremus, merito essemus ab Ultore DΕΟ gravibus castigandi poenis; neque foret, quo conscientiae nostrae possemus satisfacere. speramus etiam, ex hac nostra Catholicorum

178쪽

ri in conivnstione, tam in stam Majestatem quam in provinciam brevi tem

pore non exigua commoda redundatura. Siquidem non intendimus per hane nostram conjunctionem in rebus politicis, ullam, etiam minimam aversionem ;1ed potius omnem fidelitatem, & amicitiam exhibere ; idqtie sol in nobis propositum est, ut nostram, solam veram & salvificam religionem fartam t ictamqtie servemus ; probε gnari fixturaque habentes non eme nostrae voluntatis, aut potestatis, ut nos cuiquam contra sanctam Ecclesiam in rebus fidei illa ex parte accommodemus; cum etiam ipsi a tholicia novis suis opinio nibus id ipsi im toties protestentur. Haec omnia, Clementissime Domine, Nos Catholici status, vestrae Serenitati, tanquam in speculo, ea ex causa paulo apertius, brevistimE tamen, quam fieri potuit, cum omni demissione proponere voluimus, ut sua Sere nitas benignissime pervidere possit, qua ratione ante hoc tempus ab acatho licis nobiscum amim sit, & quis diuturno tempore nos Catholici cum in genti patientia, etsi non sine maximis detrimentis sanctae nostrae religionis, neque sine aggravatione conscientiarum nostrarum, hujusmodi agendi morem perpessi fuerimus; tum etiam ut constaret suae Serenitati, quos intra termi- Dos DEO sit honor, & gloria) nostrae Catholicorum res consistant. Ac de mum ut sua Serenitas perspiceret in eo tantum negotium omne repositum este, ut magnis animis bene coepta prosequamur; ita suturum, ut sanctum hoc opus ad felicem exitum deducatur. Postremd, quia nos Catholici status intelleximus, quod acatholici, adverscis nos, Catholicam religionem profitentes, varia gravamina, quibus decreta in emolumentum religionis iam facta, eortimque executionem impedire conantur, ad suam Majestatem, suamque Serenitatem detulerint, ac peiatierint sibi conscientiae suae, Ut vocant, libertatem permitti, eaque media, per quae sancta nostra Catholica religio nonnihil ere ta est, denub abrogari, praeferentes hac ratione pristam sinceritatem, mutuamque confidentiam ut maximh aucturam ; provincias emolumenta capturas ; vota, ct supplicati nes promptius exaudiendas ; patriam ipsam ab sua Majestate suaque Serenitate salvam, & incolumem conservandam, Ipsique neminem non devinctum fore. Et his de causis utraque provincia Legatos suos Pragam dimisit; neque hodiedum ab suis postulatis Matholici desistunt; ac praecipuε hoc icmporesiam Majestatem, siacmque Serenitatem, tanto amplius, & vehementius ur Rent, quo easdem maximis necessitatibus implicitas advertunt, plane confidentes fore, ut eodem hoc tempore, quo sita Majestas ipsorum opera ad conservandam communem patriam quam maxime egeret, designationes suas conistra nos Catholicos, si unquam alias, redigere in opus possint. Idcirco nos Catholici status, ab ipsa conscientia nostra, religione, oblitatione, & iuramento, quod in secro baptismate Catholicae Ecclesiae juravi inus, permoti & adducti sumus, ut pari modo ad suam Serenitatem demistic simε confugeremus, eidemque cum omni subjectione faceremus notum, quod

quidam Comprovincialium 1 quibusdam Catholicis statibus parochias operect sacto ad se pertraxerint; e filialibus parochiales Ecclesias constituerint; tibi verb nullas Ecclesias in suo spirituali districtu habuerunt, ibi in aulis, horreis,

ct cameris acatholicorum statuum praedicantes collocaverint; Catholico ium1hbditos, & parochianos adduxerint; eosdem per constitutos praedicantes corruperint; suos acatholicorum proprios, ad Catholicas tamen parochias

pertinentes subditos ab his prohibuerint; similiaque hodiedum continuent; earum decimas, seuda, & proventus ex proposito arripiant, aut saltem in lietes pertrahant, aliisque modis non aequis Catholicos fatigent. Et quanquam aliqui de nobis Catholicis severa & publica mandata ac prohibitiones ab sua Serenitate impetraverint; nihilominus acatholici eadem aut penitus non receperunt, aut certi iisdem respondere, & obsequi noluerunt ἰ quin eodem modo non absque sin lari praeiudicio nostrae spiriti talis iurisdictionis, conscientiae, & iurium stud alium in suis attentatis, & siuae Serenitati refractaria inobedientia perseverante Quemadmodum jam in hoc

R. P. Hano, Germania sacra L . I. R rrr scripto

179쪽

681 EPISCOPUS PATAVIENSIS LXIII.

scripto nostro stiper his omnibus punctis, in specie & in particulari suam se

renitatem informavimus; eademque puncta iterum conscribere, & sun.c. n. tibus argumentis palim demonstrare paramus.

Quandoquidem autem Sacra Caesarea Maiestas, Clementissimus Dominus noster, uti de sua Serenitas, totaque Inclyta Domus Austriaca, non nisi in Catholi ea Religione nata, baptizata ac educata fuit, atque ex quo haec I elyta Domus ex gentilitate ad Catholicam. iidem se transtulit, hanc deinceps nunquam immutavit, sed in ea cum omni constantia adhucdum perseveravit,& propter hunc ipsum Catholicae religionis notorium Zelum in Ecclesia Christiana ad summas dignitates evasit, multique ex ea vitam suam in hac causa possierunt, & inclytum sanguinem pro tuenda Ecclesia profuderunt; hae de eausa supplicamus re nos devotissimε & demisissimh, uti sita Serenitas hoc praesens negotium tantb amplisis sibi commendatum habere, atque apud suam Caesaream Maiestatem promovere velit, praesertim qubd de ipsa sita Serenitas hujus sanctae Ecclesiae membrum, de ovicula site sua verb M testas cum sitis civitatibus, oppidis, hypothecis, de tributariis, vel maximὶ ut sit premus Ecclesiae Romanae Advocatus ac Defensior magnam hujus causae partem habeat, ne quid acatholicis denuo indulgeatur aut concedatur, quod contra Majestatis tam eximias, Caesare silue jam fictas sanctiones, tum adhaereticorum errorum promotionem, novumqtae augmentum, tum ad nostrae

Catholicae religionis imminutionem, ac oppressionem sacere posset. Quin potilis Serenitas sua per Catholicum suum suffragium rei praesenti apud sitam Maiestatem clementissimε opem serat, ut sic cum pace uni tantum salvificae religioni adhaerere, vocationi nostrae 3t jurisdictionibus di Ecclesiasticis iuribus, liberε ac sine cujusquam interpellatione, secundum relisionis nostrae debitum satisfacere, ac tandem ab hac diuturna ερ inexplicabili tribulatione, velut ruptis aliquando compedibus, expediri valeamus. Quod si fiat, saam Maiestatem sillimque Serenitatem securam reddimus, fore, ut DEus selieit tem Et saltitem impertiat; pax, concordia, dc communis per provinciam comi unctio crestat; mutua pariter augeatur confidentia ; de quod in postremis non est ut sita Caesarea Majestas, suaque Serenitas de sitis sibditis eerti ae securi sint, qudd hi neque intra neque extra provinciam acatholicis se conium gent ; intra provinciam verd neque rebelliones neque comminationes neque alias patrabunt insolentias; neque Caesareae Majestati vel Serenitati mae molestias adserent ullas : sacrum vero Romanum Imperium sinistris in m tionibus non exasi erabunt: vertim ita fiet, ut tanquam fideses, dc obseqtie tes subditi bene addicti, curas nostras de sblicitudinem post DEum unicὸ adstam Maiestatem, dc propter hanc ad stam Serenitatem convertamus.

In quem finem Nos Catholici ordines ut qui DEI gratia . non postrema, sed potior provinciae pars sumus devotissmε de demisissimὶ deelar

mus , Catholicae religionis nostrae promovendae de conservandae causa, RaeMajestati, sitaeque Serenitati, corpora nostra, vitam, res omnes atque ipsi msanguinem, ultro ac sipontὶ consecrata, de cum hoc praesenti scripto praedicta omnia devotissimε oslata veller quemadmodum etiam Majestas sua, sesque Serenitas nihil secus suti siperamus adhuc de nobis experti sunt. Nam si quando in provincialibus conventibus aliisque occasionibus animadversum a nobis filii, status acatholicos opinionum sitarum promovendarum causa ex hibere se pertinaces, nos ordines Catholici ursimus eosdem, impulimus, ubicunque per vires licuit, pro communi patriae bono suae Majestati, sitaeque Serenitati gessimus morem, ae caeteroqui semper, fideliter, sine fraude de dolo adhaesimus: dc quanquam, eum nosiscum in sancta nostra Religione usque adeo malε ageretiir, non omnia ii sua Maiestate impetraverimus ae idcirco potuissemus ad sitam Sanctitatem alid que Catholicos Regeh, Principes, de Dominos confugere, eorum intercessones implorare cuti acatholici apud stos secerunt) aut In striptis nostris cum tumultra di minis assensium nostrum differre, conditionibus postillata involvere, aliaque hujusmodi media arri-Pere: nihilominus, prout Catholicos decet, semper ad pedes sitae Majestatis

180쪽

Leo Hus L. Archidis. 683

nos abiecimus: ibi cum patientia commorati spem omnem nostram in eadem

Maiestate reposuimus, omniaque sumus executi, quae nobis imperabantur. Atque ita nos gerere etiamnum paratOS&Obligatos profitemur; cum de causa nostra tanto nos amplior habeat confidentia, quanto certius novimus, quod

ea justa, atque ipsa veritas sit, cui insuper stra Majestas, suaque Serenitas quam

optime consultum velit.

Quod si deinceps Maiestas Caesarea, suaque Serenitas praeter haec omnia Maiorum quoque nostrorum merita de quibus acatholici status in suis pravaminibus, uti intelleximus, mirum in modum se jactant, etsi ipsimet Mastorum

morum religionem imitari non velint ob oculos ponat: tum certe multo magis nos Catholicos horum meritorum intuitu clementissimus manebit favor, ut qui non tantum per omnes nobilium virorum virtutes, sed quod caput est, etiam per amplexum verae Catholicae Religionis, Maiorum nostrorum vesti

giis insistimus, ct Laus DEO, neque ad dexteram deste timus neque ad siniburam: quin imis in medio viae, quam ipsi tenuerunt, nos quoque ambulamus. Ut proinde nulla ex parte de suae Maiestatis, suaeque Serenitatis clementissimis & benignissimis decretis moveamus dubium, sed potius cum omni tamen subjectione speremus, suam Majestatem, si ecclesiastica gravamina, quae Matholici status obtendunt, imminuerit, nostra etiam, id est, Catholicorum statuum gravamina ac demisissimas iupplicationes clementissime respecturam. Id quod Altissimus, cujus res agitur, suae Maiestati uberrime compensabit, cui nos devotissime commendamus. Hucusque Catholicorum literae ad Archi

ducem.

Obierat eodem anno 16or. die 24. Novembris Carolus LotharingusCa Lm pola

dinalis Epistopus Argentinae; suo statim Franciscus Grichinous populum verba Leopoldi, cui desponsa jam nuper Ecclesia fuerat, adegit. Paulo pbit ohuri. h.

Archidux ipse Argentinam cum equis trecentis tenuit; indeque duos Epileo. sis. patus alternis insedit, multa utrobique in rem religionis molitus, cujusmodi erat illud, quod anno sequente effecit in Austria: Nova illic reipublicae permutatio inciderat: Mathias, quod alias diximus, alienus a fratre eo recens imistatus, quod acta sua in pacificatione eum Turcis rata Rudolphus nollet; Hun- garorum, Austrioriamque studiis in se conversis collecto milite tetendit Prasam, perfecitque, ut sibi Hungariae regnum, Austria, & Moravia cum nomine designati Regis Bohemiae cederetur. Injuriae religionis, quas adversarii dissidio Principum in rem suam usi IX. eatenus attulerant nam ct Lincium, & alios Austriae locos, insuper habitis Rudolphi decretis, Praedicantes reduxerant) stimulavere Leopoldum; quis 'convento Viennae Mathia, phrque seipsum , perque nuncium Apostoli eum Ioannem Garetiam Cardinalem Melinum, partes etiam suas adjungente Ca

dinale Forgatio, & Melchiore Clesello Viennensium Episcopo, huc demum precibus impulit Regem, uti is per edicitam iuberet Eocissas roresammm υ-neri clausas s nise positae ab ullo Pastorum verba ad populum seri permitterens.

Quibus hunc in modum decretis ad extrema prolapsi Ordines acatholici seceG- is sionem fecerunt: negare primit m dicturos Regi Sacramentum; deinde parare vim, ad quam trigesimum quemque virorum, deinde decimum, quintumue R in horas accinctum stare iubent. Horna urbs est Austriae Borealis ι ibi ma num colligunt, ac per literas denunciant Regi, nisi confirmato religionis inisdulto, se Deos hominesque vocare testes, in culpa non fore, si obsequium profiteri abnuant, aliaque designent, quibus co cientiam, salutemque animarum suarum in tuto collocent: interea per nuncios Posbnium ablegatos Ordines Hungariae ad coronandum Regem congregatos omnibus modis imis plorant, uti ex scedere secum icto sibi ne delint, patrocinium apud Regem susseipiant; quod ab istis non segniter factum, sic ut essent, qui non antea imis ponendum diadema Regi, quam Austriis satis iactum esset, censerent. Verum contra Rex de ordinum insolentia,& rebellione vehementer questus, Ut qui non contenti Maximiliani Caesaris privilegiis, quae ultro eis obtulisset, etiam arma sumere, Lincensem urbem occupare vi, Magistratus exauctorare, claves

R P. Havita Germania Iaera Tom. I. R rrr a Iudici

SEARCH

MENU NAVIGATION