Germaniæ sacræ tomus 1.2. Metropolis Lauriacensis cum episcopatu Pataviensi chronologice proposita authore p. Marco Hasizio, Soc. Jesu

발행: 1727년

분량: 378페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

151쪽

Iientibus, communi omnium voce, & ope resistatur, quin & hoc Ipsb priis henda sua careant, qui eousque Collegii usibus applicetur, donec se errore agnito. statutis Ecclesiae conformaverint, & restitutionem per Capitulum meruerint.

TITULUS VII.

De Congurgationibus Capitulamibus, quo=nodo, quando, π in quibus iudicendae, o quid in iis observandum.

Ainoritas, sive potestas convocandi Capitulum peneς Decanum, aut eo absente, vel Decanam vacante Pr Decanum est. qui id quoties opus videbitur, tempestive indicere curabit, ut Capitulares vocati hora praescripta commode adesse queant.

deliberationem vocanda sunt, apte & explicate ad Capitulum referre, eb citius aderit, ut reliquis adventantibus, quos ad quartam horae partem expectabit, omnia quae proponenda, sunt in promptu habeat.

pituli congregationeni vocabuntur, praefinito tempore praesto esse teneantur, exceptis linquos manifesta corporis infirmitas, aut evidens necessitas vel alia rationabilis, dc legitima causa excusat, de quibus tamen certam Decano vel Capitulo fidem faciant. Quod si qui media hora tardius, quam istaturum fuerat, veniant, distributionem eius diei amittant, nec iis quae per reliquos interim conclusia sunt. amplius contradicere possint. Sin autem prorsus non compareant, muleta irroganda duplicetur.

prius a Decano abeundi licentia discesserit.

gentes fuerint, eisdem poenis quibus alii labiicientur.

na, sed quae scapham siliginis non excedat, indicere, quam tamen a Canonicis nisi approbante & ratificante, & si justum videatur, moderante Capitulo

grediatur, qui secus secerit, distributionem eius diei ne capiat.

munus est negotia tractanda proponere, singulorum vota colligere; hunc ordinem in sententiis rogandis servabit. Primum rogabit D. Praepositum; post quem ipse quoque suam sententiam dicet; deinde seniores non aetate sed pop. sessione, donec ad ultimum usque nemine exclusio, perveniatur. Par enim est, ut quod communiter ad omnes pertinet, omnium judicio & calculo diΩ eutiatur & comprobetur. In sententiis dicendis haec diligenter serventur.

Etaverit, aperte, modeste, graviter, ac placide proponat, nihil aliud quam Drium, utilitatem Collegii, & Jusjurandum quo Eccletiae obitrictus est, prae oculis habendo.

neque posterior prilis dicere incipiat, quam prior loquendi finem fecerit.

sectus, quae mentis aciem & iudicium ita obscurant, ut nec verum, nec utile, . nec decorem cernere possit.

contumeliae, verborum mordacitas, singularitatis studium, &id generis alia, quae maximorum saepe dissidiorum & malorum causa esse solent.

bitate tamen, aut nota vel sugillatione praecedentium exponat.

152쪽

Urbanus. XIV. Si quis euiuscunque generis arma in locum capitularem tulerit, aut ibidem vel alibi insolenter se contra Decanum, vel Capitulum erexeriti vel etiam in quemvis ex fratribus petulantius, procacius & immoderatius deb, chatus fuerit, Iure suffragii omnino privetur, nec restituatur, nisi prius G. pitulo satisfecerit.

XV. Quidquid maior Collegii pars concluserit, definierit, stamerit, id

firmum, ratii que habeatur contradictione minoris partis neutiquam ob

stante.

XVI. Cum nihil in humana vita rutum esse queat, si tollatur secretorum fides, statutum est, ne cui lieeat, ea quae in Capitulo tractantur, soras efferre, detegere, aut quovis modo revelare, nisi sectan talia sint, quae publieari, aut nihil reserat, aut quandocunque prosit. Quod si ciuis evulgati secreti convictus fuerit, ultra periurii notam squam incurret a Capitulo eo ipso exclususcenseatur, nec ante restituatur, quam Capitulo obtenta prius absolutione a per. iurio, & congrua satisfactione exhibita commodum videatur. XVII. Si quid nomine Collegii ad Episcopum sit reserendum, Canonici, quos Capitulum eam ad rem delegerit, onus illud sine detractatione, re te giversatione subibunt, nisi eius recusandi justas rationes a Capitulo probandari attulerint, vel negotium arduum sit, & magni momenti; tunc omnes simul

Episcopum accedant.

XVIII. Nihil unquam Capimium sine expressis Episcopi consensu comcedat, statuat, & decernat, quod innovationem, indebitam submissionem, seu alicujus rei Ecclesiae alienationem contra statuta & jus commune qu quo modo sapiat, si tale quid tentatum, aut factum fuerit, irritum fit. XlX. Cum graviora quaeque negotia in Capitula peremptoria, quae post festa Inventionis S. Stephani, & S. Martini quotannis celebrantur, retici, atque in iis tractari & decidi soleant, statuimus, ne quisquam DD. Capitularium, alias hie non residentium, sive sua sponte veniat, sive vocetur, ante octiduum, cuius initium a secundis vesperis dictorum sestorum sumatur, nisi summa urgente necessitate, de qua tamen penes Capitulum sit cognoscere, hine dis cedat , sed consultationibus pro tempore occurrentibus diligenter intersit. Curabit autem Dominus Decanus ut quando causa maioris est monumenti, eo citisis ad deliberandum proponatur. Ea quoque quae in Capitulo perem intorio statuta fiant, vel statuentur statuta nostra concernentia nisi in Capitulo peremptorio, dissolvi non debent.

TITULUS VIII.

SI inter Canonicos discordia oriatur de negotiis Capitularibus, curabit De.

canus, adhibito consilio,& auxilio Capituli, ut eam in suis initiis opprimat, & dissidentes reconciliet: neque enim convenit, ut quos tanquam fratres in domo DEI unanimes versari oportet, litibus inter se digladientur. Si qui vero adhortante di partes suas interponente Capitulo cum fratribus iagratiam redire noluerint, tam diu a fluctibus praebendae suspendantur, donee

Capituli sententiae obtemperent. IL Sin autem inter eos aliud versetur negotium, quam Capitulare, aut extraneus quispiam, sive Clericus sive Laicus querelam habeat contra Cano nicum , Capitulum audita causa sedulam operam navet, ut controversias m tas dirimat, aut commodis mediis componat: quae si a partibus contentionis

studio repudietur, ut necesse sit litem in judicium legitimh deduci, tum Decanus adhibito Seniore, aut eo, justis de causis a Capitulo pmbandis imp dito, proxime sequenti, causam denuo audiat, examinet, re debito fine terminet, ita tamen, ut sine consensu, consilio & judicio adjuncti Senioris vel Sub senioris

153쪽

86 EPISCOPUS PATAVIENSIS LXII

seniolis nihil agat, & decernat. Si contingat eos opinionibus inter se discrepare, & convenire non posse, Acta omnia ad Capitulum transferantur, quod de causa cegnoscet. Sententiam autem Decanus suo, & Capituli nomine assistente sibi Seniore, feret.

TITULUS IX.

CAnonici omnes vitam, moresque suos ita componant, ut habitu, gestu, incessit, sermone aliisque omnibus rebus nihil nisi grave, moderatum, S religione plenum praeseserant, levia etiam delicta, quae ipsis maxima essent, emugiant, ut eorum actiones cunctis afferant venerationem.

elegantiae studium neque nimium affectatae sordes appareant.

omnino exclusiis.

mediam suram, seu spithamam insta genua promissa.

re, & ad iter accommodato, simplicitate tamen conspicuo, & in quo spiritualis conditionis honestas atque decorum eluceat.

boratas ne gestent.

monilibus & similibus seculi vanitatibus ne utantur.

tra civitatem suspectis locis iter cis faciendum sit.

constituti, clericali tonsura sint insigniti ad eam formam, quam ratio uniuscujusque ordinis postulabit.

tius militum ne nutriant.

Canonicos tanquam Senatores & praestantissima Ecclesiae membra reliquus Clerus oculos habeat semper conjectos & intentos, merito illis curandum est, ut quh statu, & conditione sunt majores, & sublimiores, eo etiam morum de vitae integritate sint persectiores. Quod haud dubiε fiet, si ea omnia , quae a summis Pontificibus & sacris Conciliis de Clericorum vita, honestate, cultu, doctrin que tetinenda ac simul de luxu, commessationibus, choreis, aleis . lusibus, ac quibuscunque criminibus, nec non sccillaribus negotiis fu- flendis copiosὶ sancita, a Tridentina synodo repetita, & statutis provincialius, multis capitibus inculcata siunt, non modo diligenter secum cogitent, α meditentur, sed usu exerceant & moribus observent.

Decano; sin alii Chori Clerici, a Decano nomine Capituli graviter pro modo culpae puniantur; contra eos vero qui in impudicitiae sordibus immundoque concubinatu versantur, poenis a Concilio Tridentino sancitis, gradatim procedatur.

TITULUS X.

De Camonicis defunctis, eormnque Tesammitis N Praesenda gratiae. '

Destincto aliquo Canonico residente, chim corpus ejus efferendum, α sepultiirae mandandum erit, signum pulsu campanarum detur, quo audito Canonici in Ecclesiam Cathedralem conveniant. Unde & superpelliceis induti omnes ordine prodeuntes, bini canentes P almos aliasve sa

cras

154쪽

cras preces, mortuum ab ejus aedibus ad sepulturam comitentur; ibidem in stituta ossicia celebrent; nec prius discedant, quam corpus in sepulchrum ilia latum suerit. II. Deinde iusta seu exequiae, primo, septimo, & tricesimo obitus die, Missarum pro anima deiuncti celebratione, Vigiliarum cantu, & precibus more solito, ad sepulchrum factis a Capitulo diligenter persolvantur.

III. Absentium verb exequiae semel duntaxat consueto campanarum pulsu, Missarum celebratione & ossicii mortuorum recitatione peragantur.

IV. Eaque sumptibus & impensis Capituli fiant, nisi aliter desunt iis,

clara adhuc in vivis cisti, ea de re statuerit.

U. Divinis istis ossiciis Canonici omnes sub poena privationis distribuationum ad triduum interesse debebunt. VI. Praepositus quoque & Conventus S. Nicolai extra muros, quibus cum fraternitas est, primis exequiis cujuslibet Canonici in Ecclesia cathedrali aderunt, ad quas D. Decanus eos debito tempore vocari, ac invitari curabit.

VII. Idem quoque mortem defuncti Canonici Fratribus Monasterii Clo sterneuburgensis literis Capitoli nomine scriptis significabit. VIII. Mortui Episcopi aut Canonici memoria quotidih in omnibus vi giliis & Missis a primo obitus die ad tricesiunum usque, per collectam habeatur, nisi solennitas sesti impediat. IX. Si quis Canonicorum Capitularium mortuus suerit in actuali resi dentia, vel absens in negotiis Ecclesiae, post ipsius obitum per spatium triginta

dierum, omnium fiuctuum, extra praesentias, particeps erit, ejiisque haeredibus cedent centum re quinquasinta florent pro expediendis funeralibus. Similiter & illi, qui inter annum a festivitate S. Martini computando tribus septimanis resederint, eodem gaudebunEt privilegio. X. Dccanus inter spatium trium mensium propinquos & cognatos defuncti Canonici, si commodε fieri queat, de morte ipsius, illorum tamen sumptibus certiores faciat, nisi probabiliter constet, eam ipsis aliunde innotuisse. XI. Cuivis Canonico liberum sit, quandocunque in vita voluerit, testamentum secundum Iuris dispositionem condere, accitis aliquot ex fratribus Canonicis, aut consanguineis vel aliis fidei spectatae & probatae viris, coram quibus factum testamentum subsistat, & validum censeatur. XII. Si quis Canonicorum facto eo modo, ut praemittitur, testamento decesserit, Decanus aut Prodecanus nomine suo & Capituli ad petitionem executorum testamenti, diem publicationi ejusdem per literas ad valvas Eccle spe amxas, quas Cridam nominant, praestituat, qui adhibito Seniore vel Sub seniore operam dabit, ut morientis voluntas & ordinatio intra debitum tem pus executioni mandetur, ει Iustitia in omnibus, secundum formam, titulo octavo praescriptam, fideliter administretur. XIII. 4in autem Canonicus quispiam ab intestato decesserit, Decanus de morte ipsius ad propinquiores cognatos, quamprimum poterit perscribat.& die ex ipsorum voluntate & commoditate praefinita, aditincto Seniore eodem plane modo, quo iam dictum est, procedat. XIV. Sed ne interea temporis relicta deiunctorum bona intervertantur. Decanus & Senior ea omnia Notario & testibus praesentibus describent & in Inventarium redigent atque in loco tuto, quem ipsi annulis suis obsignabunt, usque ad executionem testamenti diligenter collocari & asservari curabunt. XU. Executores testamenti, de executione facta rationem reddent Capitulo, a quo bene admini Istrati ossicii testimonium S apocham seu quietantiam accipient.

Haeredes similiter haereditate adita de receptis defuncti bonis apocham vel quietantiam dabunt Capitulo. Signum magna campana solum detur in Exequiis Episcopi, Praeposti,

Decani, Canonicorum, re eorum qui anniversaria ossicia pro animarum suarum salute celebranda instituerint ac curaverint.

R. P. Hunsia Germanis saera Tom L Ο o o o TIT

155쪽

6s8 EPISCOPUS PATAVIENSIS DII

TITULUS XI. De Custodia Sigilli.

NE ex negligentiori sigilli custodia detrimentum aliquod Capitulum accipiat, decretum est, ut majus Collegii sigillum in capsa peculiariter ad hoc destinata collocetur, quae quatuor clavibus iisque inter se diver- . sis, clausa sit, quarum prima a Praeposito, secunda a Decano, tertia ab uno ex Senioribus, quarta ab aliquo ex Iunioribus/Capitulo deputandis, asservetur. Ex iis si cui, quacunque de causa aliquamdiu discedendum sit, is clavem fidei suae commissam ipsemet, non per internuncium feddet Capitulo, cujus arbitratu alteri, donec redeat, tradetur, & assignabitur.

TITULUS XII.

CAnonici Patavienses, Magister Pontis, & Leprosorum a vectigalibus, α

exactionibus omnibus, praesertim quae vulgo vocantur Umgeld, Auf-schlag und Anschlag in civitate & territorio Pataviensis cuicunque jus ejusmodi vectigalia & onera imponendi & exigendi competat, prorsiis sint liberi & immunes, ita ut sine ullo impedimento & gravamine, vina, aliaque bona sua distrahere & vendere possint, vel civibus vel aliis extrancis, quibuscunque. Ea tamen conditione, ne per ipsos sed per seculares aliquos vina vendant, neve tabernas in sitis aedibus ullas instituant, aut cauponariam exem

ceant.

II. Ab iisdem exactionibus exempta, & libera sint, non modo Canonicorum, sed & Uicariorum, Beneficiatorum, S universi Cleri bona, frumenta, & ejus generis alia, quae vel subditi convehent, vel Clerici ipsi in usum do. meiticum, pro sua & suorum necessitate aliunde in civitatem inferri, vel advehi curabunt, sive ista ad annuos suarum prabendarum census, fluctus, & reditus pertineant, sive empta, aut quocunque alio modo comparata, α ac quisita sint.

TITULUS XIII.

De impig=iorarioticita' alienatione bonorum Mense Episcopalis. SI Episcopiis ob evidentem Ecclesiae utilitatem velit, aut justissima urgente

necessitate debeat arces, castra, praedia, aut alia immobilia bona ad mensam episcopalem spectantia impignorare, hypothecae titulo obligare, aut etiam debitis lennitatibus adhibitis alienare, Capitulum alia ratione non consentiat, nec tabulis impignorationis, aut alienationis sigillum suum appendat, nisi clausula ista literis contractus & obligationis expresse inseratur uns una unsem Insiget, auch unfern Gutern , so ut ir insonderheit haben, alter-dings unvergrimen und oline Schaden. Si secus fiat, literae etiam si Capitulisgillo munitae fuerint, tamen tanquam non carentes suspicione falsi, quoad Collegii obligationem nullius sint emcaciae, roboris & firmitatis.

TITULUS XIV.

De munere Celluris, Subcellarii, tr aliorum o iamirum.

CEllarius, Subcellarius, & alii ossiciarii quando eliguntur aut recipiuntur, loco Iuramenti promittant & polliceantur se muneri suo sedulo perfuncturos, bona & negotia suae fidei commissa fideliter & diligenter administraturos, operamque quantum fieri potest daturos, ne quid in istis Collegium detrimenti accipiat. II. Eorum autem praecipuae partes sunt in Bavaria, Austria, & aliis Iocis omnibus, census, pensiones, fiuctus, Ieditus & Proventus omnes, cujus

cunque

156쪽

oinque qualitatis & species, quocunque etiam nomine vocentur, iis temporibus, quibus solvi darique consueverunt, ea diligentia & fide exigere, & colutigere, ut de acceptis & expensis omnibus nec non de debitis adhuc non soluistis, totaque administratione sua lingulis annis, septimana ante Dominicam Reminiscere, rationem Capitulo reddere queant, praesentibus omnibus Can nicis, maxime Decano, & iis qui certa proposita poena, ad examinandas rationes deputabuntur, debita vero a subditis, di Colonis nondum di luta, sodecimarum sive pecuniarum aut aliorum quorumlibet fructuum & pmventuum, si qua ratione confecta reliqua fuerint, mature & integre exigant, nec quidquam fine consensu Capituli, & rationabili causa cuiquam remittant. lil. Cum Cellarius noster alios sab se habeat Officiarios in Bavaria, qui, bus incumbit, ut ad mandatum ipsius reditus non modo frumentarios & p cuniarios, sed & reliquos in quibuscunque rebus constitutos, videlicet pecora, oves, anseres, gallinas, pullos, caseos, tabas, pisa, papaver, & breviter fructus . c proventus omnes cuiuscunque generis dc qualitatis suo quoque tempore exigant & colligant, munus suum diligenter exequentur,& de omnibus

rationem Capitulo & Cellario reddent. Si quae soluta non sint, docebunt cuius culpa id factum sit, vel fiat, curabuntque, ut primo quoque tempore solvantur. Praeterea si reditibus Annuis quidpiam deesse videatur, aut in illis mutatio facta sit, Capitulum de iis monebunt, ut ea, quae sorte deerunt, tempestive recuperari possint. IV. Qui in his negligentia, vel fraude deliquerint ac stium magis lucrum& commodum quam Capituli quaesierint, non tantiam ab ossiciis caliis in e rum locum sustectis amoveantnr, sed di damnum sua culpa illatum, resarcire

teneantur.

V. Versim ut eo certius, an rationes constent cognosci possit. ne inte ceptis vel perditis monimentis, res quoque Ecclesiae ita pereant, ut in jus suum vendicari amplius nequeant, statutum est, ut omnium & singulorum fructuum, decimarum, annuorum centum, redituum, ιλ cuiuscunque generis proventuum, bonorum item immobilium, alioriamque quorumcunq; ad Collegium spectantium ubicunque locorum sint, Index, seu Inventarium conficiatur, in quo locorum fines conditionesque omnes quoad fieri potest, sigillatim describantur. Exempla autem eius Inventarii. seu Registri, duo sint, quorum alterum in Archivo Capituli asservetur, alterum detur Ossiciariis, ut sciant

quid, quando, & quantum a Colonis & iubditis Capituli exigere & petere de

beant.

VI. Non liceat Cellario praedia, seu alia Collegii bona locare in Emph,

teusim, ad cuiusvis temporis spatium concedere, permutare, censum illis novum imponere, veterem augere, aut imminuere, Emphileotas ullos suscipere,

aut deiicere seu repellere, aut simile quidpiam de illis statuere, nisi praesente Capitulo, aut aliquibus a Capitulo ad haec peculiariter deputatis. Tabulae quoque seu literae eiusmodi contractuum dc obligationum non Cellarii, sed Capituli sigillo obsignentur, di muniantur. Si quid contra faciat, irritum sit

ac nullum.

TITULUS XU.

De Offieis Magistra, seu Ad Uraetoris Fabricae.

alicui Canonicorum, qui d&orem & gloriam domus Domini diligat, authoritate Episcopi, cum consensu & consilio Capituli commendabitur. in qua electione, seu Administratoris Constitutione, si dissensio oriatur, poterit Episcopus iuxta suam conscientiam, aliquem ex Canonicus, quem magis idoneum judicaverit, ejusdem fabricae Gubernatorem & Administratorem

initituere.

IL Ad eum autem spectabit redims ct proventus omnes tam eos quos rica nunc obtinet, quam qui ex piorum hominum liberalitate, &desun-

157쪽

66o EPISCOPUS PATAVIENSD LYR

ctorum legatis, in dies accedunt, aut accedere possunt, accurate & fideliter colligere & administrare ; templum sartum tectum observare: Si quid rui. nosum, vel disiectum fuerit, sarcire, & restituere, atque in omnibus comm do & utilitati Ecclesiae providere.

commissione pertinet, in casibus dubiis, re prius plene explorata, & deliberata sepulturam concedere vel denegare. Item tempore quadragesimali a casibus episcopalibus imposita confitentibus poenitentia salutari absolvere, aliis idem demandare ; quo in munere tam sancto tanquam necessario summa cum prudentia, pietate & religione versabitur. Ill. Porro de omnibus & singulis acceptis,& expensis quotannis Episse po & Canonicis a Capitulo deputatis die ab ipsis praescribenda rationem reddet. Unde & fabricae debitoribus sine scitu & consensu Episcopi & Capituli, nihil prorsus remittet. Si contra secerit, tantundem de suo reponet.

TITULUS XVI.

De aedibus Canonieππια

Cum aedes Canonicorum omnes cum atriis di tota area, quae inter eos interiacet ac vulgi, Psassen-Ηoss nominatur, ea sint immunitate iisque privilegiis ornata, ut neque judici, neque civibus Pataviensibus, nee ulli secularium liceat quempiam iis in locis capere, vinctum tenere, aut quovis modo sive in rebus, sive in persona molestare, aut vexare, statutum est, ut ejusmodi privilegia, singulis annis in conventibus publicis civium quae Ehehamthadung germanice nominantur . non publicentur tantum, sed invio. late ab omnibus observentur. Violatores vero Privilegiorum a Iudice quemadmodum literis Episcopi Beriholdi cautum est, severe puniantur. I l. Vacante aliqua Domo Canonicali, sive per obitum, sive per renunciationem, aut alio quovis pacto Collegium eandem Canonico seniori, actu residenti, & Capitulari alias curiam non habenti conserre poterit, non pluris tamen aut majoris quam hactenus locari consueverant, cui per obligationem iniunget, ut eandem pro necessitate instauret, & in structuris decenter con

servet.

lli. Atque eiusmodi conservationi, & reparationi aedium rectius ceriati iisque consulatur decretum est, ut quivis Canonicus, quo tempore domum impetrat, impia se obligatione Capitulo obstringat, se tantam pecuniae sumamam, quantam Capitulum praescribet, spacio quatuor annorum, aut etiamhreviori, si necessitas exegerit, restitutioni domus impensurum. Quo tem pore elapso, nisi testimonio peritorum & juratorum Architectorum doeeat se tantum pecuniae, quantum praescriptum fuerat, in eandem reparationem contulisse, in usque a perceptione praebendae suspendatur, donee dicta pecunia collecta fuerit, quae vel in aedium instaurationem, vel in alios pios usus convertatur, & nihilominus Canonicus obligationi in reficienda domo, de suo

satisfacere teneatur.

Capitulo tamen prius inspectam S cum ipsius consensu erexerit, instauraverit, & refecerit, atque rationum tabulas Capitulo exhibuerit, eiusdem haeredibus post obitum ipsius dimidium nus quod ultra quinquaginta fiorenos expenuerit, a Canonico, cui domus collata fuerit, reddatur, & refundatur

ditate optaverir, laxam quam vocant, eidem impositam solvere teneatur non obstantibus sumptibus in priori domo reparanda iactis & taxa de eadem s luta. Quod si domus, quam dimissa sua optare constituit, instauratione india gere videar ur, in eandem quoque tantum impendar, quantum Capitulo videbitur, non min et ac si in priori domo reficienda nihil erogasset, nec aliter optioni locus dabitur.

VI. Nem

158쪽

n Nemo Canonicorum absentium domum suam ulli secularium locet, aut custodiendam tradat, nisi Clericos idoneos habere commode nequeat, tum consentiente Decano, α Capitulo facultatem habeat, eandem, iis secularibus, quorum fides, vita & mores suspecti non sint, usque ad suam vel Decani &Capituli revocationem locandi. VIl. Cum pauetores sint Canonicorum aedes quam praebendae, ut omnibus quantum fieri potest decommodis habitationibus prospiciatur, conventum est, ut si Melesia Paroehialis S. Pauli alicui ex fratribus Canoni eis, qui iam domum antea habeat, conseratur, is capta possessione intra spatium trium mensium, in aedes parochiales, satis amplas commigrare, & priorem domum, quae eo ipso vacare censeatur, relinquere teneaturi quam Collegium arbitratu suo, cui velit, consereti quae omnia ut sine difficultate executioni mandari possint, jurabit Canonicus, cui de Ecclesia S. Pauli providebitur, se huic statuto absque contradictione obtemperaturum, nisi de eadem parochia controversia oriatur: tune illi integrum sit in sitis aedibus, donec ista dirimatur, &sopiatur, permanere. VIII. Singuli Canonici de suis aedibus quotannis censum numerabunt trium librarum, usitatae monetae Patavi ensis, dimidiam partem in festo S. Georgii, reliquam in festo S. Galli . quam qui praefinitis diebus non solverit, si praesens sit, a Praebendae emolumentis omnibus ipso facto sit suspensus, nec Cellarius, nee oblayarius illi prius quidpiam distribuant, quam quod debebat,

luerit. Si vero instante solutionis die, pensione, nec per se, nec per alioS numerata, eo tempore discedat, quo aliis Ductus non perciperet, reversus tamdiu in perceptione eorundem suspensus maneat, quamdiu in pendendo censu negligens fuit, etiam si a reditu statim exsolverit. Si autem non relideat, α inter duos menses, a termino pensionis numerandae lapso, postquam admonitus fuerit, per se, vel suos non solvat, aedes ipsias cum Jure, quod in iisdem habuerat, amittat; quas Capitulum cui voluerit Canonico, domicilium non habenti, sine cujusque impedimento conserre .possit. Hoc sane statutum eo diligentius observandum est, quod census illi omnes ad sacra defunctorum Anniversiria pertineant.

ΤITULUS XVII.

De imbedientium, rebellium, ersatura non observantium poena.

Cum leges quantumvis bene sapienterque latae, ad vitam rectE lnstituen.

dam, parum prosint, nisi executioni mandentur, moribus observentur,& earum transgretaribus pinnae pro ratione culpae non decernanturm b, sed irrogentur: . Quapropter communi consilio statutum est, ut Deeanus Canonicos, quos negligenticis, immodestius, aut etiam insolentius se gerere animadvertit, vocatos tanquam fratres officii sui blandis verbi; & huma. nis admoneat, ab illicitis deterreat, arguat, obsecret, increpet in omni boni. rate & patientia, cum laepe plus erga eorrigendos eos, praesertim quos per humanam fragilitatem magis quam malitiam peccare contingit, agat henevolentia, quam austeritas; plus exhortatio quam comminatio; plus charitas quam potestas. Sin vero Decanus deprehendat se lenitate nihil proficere, sed ino lentiam, morum dissolutionem, ac contumaciam in dies augeri, tune re eum Capitulo communicata ex eiuSdem consilio , authoritate & sententia, gravioribu , & acrioribus remediis, quales sunt poenae suis quaeque super titulis expressae, contumaciam ac petulantiam rebellium coerceat, videlicet privatione distribiitionum quotidianarum, Praebendae, vini, Iuris suffragiorum, si1spensione a perceptione fructuum,& aliis pro ratione excessuum &si milibus. Reliquum itidem Clerum suae Jurisdictioni subiectum Deeanus ii dem aut aliis etiam Canonicis poenis ad faciendum officium & obedientiam praestandam pompellat; in puniendo tamen, nec irae nec odio locus pra beatur, sed ea charitatis ratio in poenis infligendis servetur, ut pnimadvertere

159쪽

66a EPISCOPUS PATAVI SIT LXV.

fossint omnes eos non ex privata aliqua assinione, sed aequitatis studio ob g.

ius, qui punitur, vel saltem Ecclesiae utilitatem inferri. Il. Si contingat Decanum ipsum quod absit vel in observandis & tuendis statutis iunctionis suae partes negligere, vel alio quovis modo a munere suo exorbitare, caeteri Canonici simul in loco capitulari congregati, eundem vocationis & ossicii sui, in spiritu lenitatiis & humilitatis modeste & reverenter commonefaciant; quam Collegii piam adhortationem libenter α grato antismo admittet. Et si post ejusmodi monitionem bis terve repetitam non videatur adhuc occurrentibus desectibus satis provisum, & Decanus ea qua coepit perversitatis via progredi pergat, tum Canonici de aliis opportunis remediis deliberent, aut rei statum ad Episcopum deferendo aut quacunque alia correctionis forma, quae expedire videatur utendo, cui ille se vigore Juramenti praestiti, patienter submittere teneatur.

De Juramentis. Forma Dramenti professionis A dei. EGO N. firma fide credo, & profiteor omnia & singula quae continentur in

Symbolo Fidei quo S. Romana Ecclesia utitur, videlicet Credo in unum DEum, Patrem omnipotentem Factorem coeli &terrae visibilium omnium & invisibilium, & in unum Dominum JΕstim Christum filium DEt unigenitum , & ex Patre natum ante Omnia saecula, Deum de Deo, lumen de I mine, Deum verum de Deo vero, genitum non factum consubstantialem Patri, per quem omnia facta sunt, qui propter nos homines, ct propter nostram salutem descendit de caelis, ct incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgiane, & homo factus est. Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato. passus di sepultus est. Et resurrexit tertia die secundum Scripturas, & ascendit in caelum, sedet ad dexteram Patris, & iterum venturus eth cum gloria judicare vivos & mortuos, cuius regni non erit finis, S in Spiritum sanctum Dominum& vivificantem, qui ex Patre, Filioque procedit, qui cum Patre & Filio simul adoratur & conglorificatur; qui locutus est per Prophetas, & unam sanctam Catholicam dc Apostolicam Ecclesiam ; Confiteor unum baptisma in remissi

nem peccatorum di expecto resurrectionem mortuorum, & vitam venturi saeculi Amen.

Apostolicas, & Ecclesiasticas traditiones reliquasque ejusdem Ecclesiae

observationes & constitutiones, firmisisme admitto, & amplector. Item sacram Scripturam, juxta eum sensum quem tenuit & tenet sancta Mater Ecclesia, cuius est iudicare de vero sensu & interpretatione sacrarum Scripturarum, admitto, nec eam unquam nisi iuxta unanimem consensum Patrum accipiam ct interpretabor.

Profiteor quoque septem esse vere & proprie Sacramenta nova legis, ἁJESU Christo Domino Nostro instituta, atque ad salutem humani generis clicet non omnia singulis necessaria, scilicet Baptismum, Confirmationem, Euchari itiam, Poenitentiam, Extremam Unctionem, ordinem&Matrimonium; illi que gratiam conferre: & ex his Baptismum, Confirmationem & Ordinem sine Sacrilegio reiterari non posse. Receptos quoque & approbatos Ecclesiae Catholicae ritus in supradictorum omnium Sacramentorum solenni administratione, recipio & admitto. Omnia & singula, quae de peccato originali & de Iustilicatione in saer sancta Tridentina synodo definita, & declarata fuerunt, amplector & recipio. Profiteor pariter in Missa offerri DEO verum, proprium, ac propitiat rium Sacrificium pro vivis & deiunctis, atque in sanctimmo Eucharistiae Sacramento esse vere, realiter, & Qbstantialiter Corpus & Sanguinem, una cum anima & divinitate, Domini Nostri IESU Christi, fierique converilonem totius sebstantiae panis in Corpus, & totius substantiae vini in Sanguinem; quam conversionem Catholica Ecclesia Transsubstantiationem appellat.. Fateor

160쪽

Urbanus. 663

Fateor etiam sub altρra tantiam specie, totum atque integrum Christum, verumque Sacramentum sumi. Constanter teneo purgatorium esse, animasiaque ibi detentas fidelium sumagiis juvari. Similiter confiteor, & Sanctos, una cum Christo regnantes venerandos, atque invocandos, eosque orationes pro nobis DEO offerre, atque eorum reliquias esse venerandas. sFirmiter quoque affero imagines Christi, ac Dei parae semper Virginis, nec non aliorum Sanctorum habendas, & retinendas esse, atque eis debitum honorem, ac venerationem impertiendam. Indulgentiarum etiam potestatem a Christo in Eeelesia relictam fuisse, illarumque usum Christiano populo maxime salutarem esse affirmo. Sanctam Catholicam & Apostolicam Romanam Ecclesiam, omnium Ecclesiarum Matrem & Magistram agnosco: Romanoque Pontifici Beati Petri Apostolorum Principis Suceetari, ac IESU Christi Vicario veram obedientiam spondeo aejuro. Caetera item omnia a sacris Canonibus & Oecumenicis Conciliis, ae praecipue a sacrosancta Tridentina synodo tradita, definita, di declarata indubitanter recipio, atque profiteor, similique contraria omnia, atque haereses quascunque ab Ecclesia damnatas, & reiectas, & anathematizatas, ego pariter damno, reiicio, & anathematiro. Hanc veram Catholicam fidem, extra quam nemo salvus esse potest, quam in praesenti sponte profiteor & veraciter teneo, eandem integram ct immaculatam usque ad extremum vitae spiritum constantissime Deo adjuvante retinere, & confiteri, atque a meis subditis, seu illis, quorum cura ad me in munere meo spectavit teneri, doceri & praedicari, quantum in me erit me curaturum promitto. Ego idem N. spondeo, voveo, ac juro. Sic me Deus

adjuvet, & haec sanista DEI Evangelia. Dramentum Prae fili. EGO N. confirmatus huius Ecclesiae Pataviensis praepositus, omni studio,

eura, fide & diligentia, nune & imposterum enitar, ut quaecunque ad honorem, utilitatem, honum, florentemque praedictae Ecclesiae statum faciunt, conserventur, & promoveantur. Jura, libertates, immunitates, bona ct privilegia ; statuta item approbata, & laudasiles eiusdem Ecclesiae consuta tua ines, quantum ex ossicio debuero, simul cum Decano & reliquis Fratribus e Collegio pro virili custodiam, defendam & tuebor. Nunquam conabor obtinere, sive per Sedis Apostolicae indultum , sive per Regum & Principum favorem, aut quovis alio modo, ut quoscunque Praepositurae fructus absens, aeque ut praesens percipere possim, neque absolutionem a Juramento, quod nunc praesto, neque ejusdem remissionem in diminutionem & labefactionem a Juramento, quod nunc praesto, neque eiusdem remissionem, & labefactionem Privilegiorum & statutorum huius Ecclesiae

unquam impetrabo, aut per alios meo nomine impetrari curabo, neque impetratis, aut proprio etiam motu concessis utar, Praeposituram meam contra

quoscunque fine damno, impendio & praeiudicio Capituli meis sumptibus &laboribus defendam & tutabor. Praefatis Dominis Decano, & Capitulo debitam reverentiam exhibebo.

Omnia & singula iam dicta, omni dolo,& fraude remotis inviolate praestabo, & ita promitto & iuro. Sic me DEus adiuvet, dc haec sanista Dei Evangelia. Dramentum ante Uectionem Decani ab Hectoribus praefandum. EGO N. iuro, sipondeo, sancteque promitto DEO Opta Max. & Stephano

Protomartyri hujus Cathedralis Ecclesiae Pataviensis Patrono, me eum in R ii Capituli nostri Decanum electurum, quem sciam eidem utili rem fore in administratione spiritualium & temporalium, nullo habito respeetia Precum, aut aliarum corruptelarum, quae quovis modo nominari possint; nullo quaesito colore aut suco maligno. Sic me adjuvet, de haec sancta Dei Evangelia. Dra

SEARCH

MENU NAVIGATION