Germaniæ sacræ tomus 1.2. Metropolis Lauriacensis cum episcopatu Pataviensi chronologice proposita authore p. Marco Hasizio, Soc. Jesu

발행: 1727년

분량: 378페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

191쪽

- . .et

6 4 EPISCOPUS PATAVIENSI LXII

set, ad oppugnandam urbem veterem Pragensem se vertit; ubi cum sublimIsy I equo inter globos missiles ex urbe libratos impavide munia Ducis obiret, aspectantibus miraculo fuit. Verum repugnantibus constanter civibus, &fama subinde perlata adventantis cum octodecim millium exercitu Mathiae Wseri se 2 Regis, tempestas illa ad fines Patavi enses se retulit. Mathias ingressus Pra-t gam cum indagari mandasset de Leopoldi consilio, in quaestionem vocatus Franciscus de Nagi, qui ad Electores Imperii literas missitaverat, hunc in modum confessus est: Passaviensem exercitum fuisse quidem voluntate Caris saris collectum: non tamen imperasse Caesarem, ut Patavia moveret, minus ut in Bohemiam concederet: id liquere e mandatis Caesareis, quibus Romeus& Sulgius morem haud gesserit. Archiducis mentem fuisse, ut Pramim caperet, ac Caesarem tueretur: deinde uteretur exercitu ad Mathiam aditu in B

hemiam prohibendum ι quod illius propositum si e voto cessisset, Caesareis

inne eius edictis liberum religionis exercitium abrogaturus erat, statisque Bohemicos reformam s. Haec ille.

Xv. omne Leopoldi consilium ad defendendam rem Catholicam ferebatur squo facilis explicatu est omnis illa fabrica molitionum, quae studio, quam

exitu . commodiore sunt ab eo coeptae. P ter vulnus, quod religio per transactionem nuper factam acceperat in Austria, gravius etiam laborabat in B hemia, ubi Rudolphus Caesiar anno i6oy. per violentiam Utriquistarum eo fuerat adactus, ut libertatem religionis per literas Maiestatis concederet; itaque erat constrictus, ut nullus es Iet religioni tuendae locus. Huc igitur post rem Juliacensem depositam Leopoldus intendit: in quo cum ardori suo minus, ac, vellet, commodum existimaret Mathiam Regem; favore etiam Rudolphi fultus; moliri ipse per sese resormationem Bohemiae constituis, rem sane magnificam, sancteque cogitatam, quam tamen essici, reservaverat DEus Ferdinando fratri. Caetersim in hiis ipsis expeditionibus data passim exempla pietatis: Pietat passim nam anno i6io. Juliaco ab hostibus obsesso cum Bruxellas propemodum igno.

tus accurrisset, nihil prius habuit, quam ad Hallensem Dei parae Virginis aedem instituere piam peregrinationem, ubi sacra Synaxi reflectus piissimis de Virgine sermonibus diem exegit. Rursum autem Bruxellae publice aspectante

populo inter plebeios ad sacram mensiam accubuit. Inde anno I6ii. Pragae chim esset, Rerioris Mariani munus suscipere non detrectavit; quae pietas adeo solennis ei fuit, ut vix esset in provinciis Austriacis reperire so litatem Dei parae eius aetate vel anterius erectam, cujus Albo sua ipse manu non adscrip. serit nomen. Polt recessum Pragensem, Crumloviae cum ageret, verni jejunii tempus una cum aula pientissime exegit; de quo annuae Crumloviensis Collegii ad eum annum : primas, inquiunt, in modestia tenuit aula Serenis. smi Leopoldi, quae apud nos quadragesimae decursu summa Catholicorum admiratione, & exemplis vixit. Aula tota exomologesi expiata licet alias

sepe, tamen maxime hebdomade, qua Catholici Domini nostri cruciatus pie recolimus, tum ipsis Paschae diebus, divinas Agni coelestis epulas aecellit. Ipse quoque Serenissimus Leopoldus ad aedem prodigiosam Virginis Caiovenissis, quae ad Crumlorium est, pedestri itinere non semel proiectus, insigni

aulicorum comitatu; ubi molestias itineris non alia levavit ratione, quam reincitando psalmos; mirantibus ac nonnunquam incommode serentibus ministris, qui exemplum Principis cogebantur imitari vel inviti. Dominicis deis inde, ac festis diebus, quoties eum Crumlovii morari contigit, in aede nostra mane quidem sacro Missae Officio, & Concioni, i meridie precibus vespertinis, &Catechismi explicationi p sentem pie simul, ac iucunde spectavimus. Die Pentecostes publice coelesti convivio accubuit, quam diem, quia peculiari religione ponere peroptabat, nobiscum coenare, nec aliud p ter ordinarium obsonii nostri dimensum admittere voluit. Pridie demum, quam discessurus erat, sub vesperum magno comitatu ad Collegium pedes ex arce descendit, Mestrum L porrectaque singulis dextra omnium se votis, ae precibus commendavit. ΕΟ-- ἡ, Collegium Societatis molitus est. Ex quo primum in Episcopum Passaviensem electus ea in urbe sedem occupaverat, semper indac duos

192쪽

duos nus ordinis Patres in Contubernio habuit , quoriim alter et erat a Coniscionibus & Consessionibus i alter in studiis eum Theologicis instituebar. Quod vero eam Patrum operam ad cives etiam suos promanare cuperet, de erigendo is hic Collegio cogitationem dudum ante susceptam exequi tanὸem constituit. Debebat et Ferdinandus Archi dux certam aeris summam: hane ille in caput annuarum mercedum destinavit, literis ad hoc consed is, quas Patri Provinciae Jesulti eae Privsidi ab urbe Praga evocato die ro. Martii eiusdem anni isti. in manus tradidit, multis verbis explicato gaudio, quod voti tandem sui compos esset effectus. Nec fuit in Capitulo, & Senatu Patavienti mora, quorum utrisque ad se accitis apertum consilium mirifice probabatur. Ipse interim dum propria Sociis locaretur aedes, domum suam iuxta forum peregregiam, ac pro eo numero sat amplam commodavit; libris, aliisque ad minitteria Patrum necessariis munifice instruxit: in eam die et . Martii demigrarunt e palatio episcopali, in quo eatenus a principio Quadragesimae habitaverant: mox & apertum Lycaeum augente indies Scholarium frequentia: anno inde sequente in fundo coemtarum aedium coeptum erigi Collegii aedi- οι ficium structura peregregia; in cujus sundamenta primum lapidem Serenissimus Fundator die 29. Octobris immisit; annuisque inde beneficentiae accessionibus opus ab se coeptum absiolvit, plane geminus hac etiam parte Ferdiis

nando fratri, quod hunc ordinem. eiusque disciplinas pro eo, quo fiagrabat fidem Catholicam propugnandi, ac dilatandi studio propensiissime

complectebatur, praedicante idipsum Magero eius quondam Cancellario, qui secta mentione Patrum Societatis JESU, quod totos se proximis DEO lucrifaciendis impendant, subjicit de eorum fautoribus r is Inter alios saneis Principes, inquit, Reverendissimus ac Serenissimus Archidux Ru striae Leo- is pol dus Episcopus Argentinensis, ac Passaviensis, maximarum virtutum glo-;, ria praestantissimus Princeps, quam propenso in hanc Societatem sit animo, ,, multis in Episcopalibus suis Pataviensi & Argentinensi pro eadem erectis si Collegiis, iisque maximis, quibus Studiosi aluntur, assignatis proventibus, is regia plane liberalitate quotidie declarat, quae omnia ex ardenti Religio. nis, ac pietatis promovendae desiderio prosed a immortale eidem sapientissi ,, mo, ac religiosissimo Principi nomen, aeternam laudem iam dudum concilia-- runt. Haec ille, quae omnia longe uberius fasti domestici prosequuntur, retinebitque Societas altis reposta mentibus ad memoriam sempiternam. Talia domi, serisque pro causa Catholica molientem Leopoldum gravi- XVI. ter assiecit obitus Rudolphi Caesaris amicissimi, ac de religione universim, tum 16α. de dioecesi praecipue Pataviensi quam optime meriti. Obiit die ro. Januarii anno 16Ia. in cujus nomen & regna successit Mathias, idemque eodem anno ρὰ ' ' die decimo tertio Iunii ab Electoribus Francofurtum Maiorum more evocatis opinione citius consipirantibus Augustali throno impositus est: quem Leopol- Leopoldurdus deprecatione Coloniensis Archiepiscopi placatum in arce Norimbergensi ' π convenit, ubi extinctis penitus superioris diffidentiae reliquiis cum eodem rami- bii 'liariter pransus est. Cui concordiae illud accesserat momentum, primum egregium religionis tutanὸae studium, quod in novo Caesare cognoverat: deinde

causa Feroinandi fratris, in quem Caesar in prolis masculae desectu iura sua

transferre constituerat. Caeterum rebus in Germania ob secessionem partium tumentibus nihil omisit Antistes, quo & Caesarem, & Principes Catholici foederis consortes adversus molitiones hostium firmaret, contulitque anno . sequenti in Comitiis Ratisbonensibus grave momentum ad refellenda, quae Protestantes regerebant, gravamina, questus pariter ipse de detrimentis pereaulam eos in Episcopatu Argentinensi sectis; cujus ardorem alii quoque Catholicarum partium Principes aemulati sunt, sed maxime Caesar, qui licet ab adver 'sariis substidium omne in Turcam ct rebelles Hungaros denegantibus, maximinue a Bohemis, & Austriacis novas identidem res in staudem Catholic rum coeptantibus urgeretur, tamen perstitit in gradu, Leopoldi praecipue, & Mathum ad Cleselli hortatu, quorum solenne carmen a politicorum quidem placitis

horrens, sed plane e coelesti, & Apostolica disciplina petitum erat: in causa in I. '

193쪽

696 EPISCOPUS PATAPIENSIS LXm.

DEI nullum incommodum, ne regnorum quidem, aut vitae extimescendam esse iacturam. Quod quidem praeceptum ab iis, qui mundano tantum pede,

sensuque res humanas metiuntur, omni tempore improbatum, attamen quantum prudentiae contineat, intelligi potest ex damnis, quae ex contrario in rempublicam omnibus tempestatibus exortae sunt. Unde enim haereses, haerestimque augmentum, quaeque inde promanarunt confiasiones regnorum, quam ex illa politicorum quorundam cauta nimiiun prudentia, qua principiis, aut progressibus novorum dogmatum obstitum non filii specioso quietis publicae praetextu in dum timentur turbae, dum finguntur imagines periculorum, α incerti consiliorum fortium exitus, quantum indE animorum ad propugnandam DEI causam detrahitur, tantum accedit hostibus ad eandem labefactandam: ignorant videlicet animales isti, firmamentum regnorum non esse a

ma, aut aliud humanum quiddam, sed opem divinam, quae fidentibus deesse non solet: haec fortitudo Evangelica est, quam etsi aliquando eventus destituat judicia namque DEI abyssus multa tamen saepius adjuvat; atque si etiam destituat, tamen de prudentia consillii judicare ex eventu, postremae dementiae est. Quod si tanta esset pro servanda religione fidentia, quanta saepenumero in serendis pro augendo dominatu bellis, constantius procul dubiores humanae haberent. Sed haec obiter propter Scriptorum quorundam illius

XVII.

regnorum Austriacorumhries.

origo belli

temporis dicteria, quibus ardorem illum Apostolicum Leopoldi, & Cleselli appetere sunt ausi. Institit his Consiliis Mathias, dum anno Isr4. Praedicantem E Suburbano Viennensi ad S. Udatricum, ubi declamare coeperat, decreto abegit; de quo quum ordines acatholici per Libellum supplicem anno se- qiue tui quererentur, nihil praeter ea, quae jain alias resoluta merant, retuleiarunt. Idem apud Leopoldum Episcopum intercessit, uti templum Crembsiti magnae DEI Matris in edito situm Societatis IESU Patribus cederetur. Funiadaverat ea in urbe Collegium Comes Adolphus ab Althan cum conjuge Uisabetha de Stor ingen : annuit perlibenter Leopoldus, qui fundationem eo

loci DEO gratissimam, & Religioni Catholicae longe utilissimam fore iudiea

bat ; misitque Ocyus Ioannem Iacobum Episicopum Gurcensem cum Decano Passaviensi, ut de objectis obstaculis inquirerent, quibus discussis traditae Iesbitis claves templi anno I 6 I s. per Georgium Falbium Monasterii Gotvicem sis Abbatem, quem Antistes Legatum et mctioni praesecerat. His quidem mediis religioni per Austriam consulebatur; cum interea per Germaniam Consilia de extirpandis Catholicis inirentur hbc opportunius quod inclinata jam aetate Mathiae Caesaris nulla sobole in spem iuccessionis extante occasio apparebat piscandi in turbido; sed his malis praeventum per

concordiam Austriacorum Principum, qui omnes onus familiae una cum reiagnis, & provinciis, ac spe Imperii in Ferdinandum transferre consenserant; quem Caesar anno Is II. Comitiis Pragae coactis Bohemiae, dein anno seia qtienti etiam Hungariae Regem proclamari curavit; quo item anno erupit

atrox facinus, quo Regii Ministri Pragae de fenestra arcis in praeceps dati sunt: indε origo belli, quod Bohemiam primum, & Austriam, deinde universam

Germaniam involvit. Initium datum a Bohemis Duce Henrico Comite Turariano; mox in Austria coepti motus ordinibus cum ad comitium cogerentur, in medium consulere praecisὸ detrectantibus, nisi gravamina tollerentur, &denique religio undequaque libera permitteretur. Anasini etiam parare vim, extructo ad recenandum Danubium munimento; factaque svlvae Bohemicae Lismidua concaede, specie quidem BOhemos hostes, vero autem consilio Caesarianos dinonα prohibendi: quod clim Pataviensem Episcopum advertisset, is continub Cae-ώ.i ' de periculo admonuit: sed ne dubium esset, quorsium consilia Anasit --corum. norum respicerent, cum juberentur a Caesare demoliri aggerem, transitum in Bohemiam aperire, nihil horum executi sunt. Ipse Leopoldus Episcopus hoc anno IόI8. Viennam excurrit, uti meminerunt Annuae Collegii Viennensis, ubi cum Carolo fratre Episcopo Uratistaviensi deliberationi de negotiis publicis, quae Domum Austriacam juxta ac Religionem Catholicam promebant, interfuit. Indε in Alsatiam ascendit, promoturus copias subsidi ria

194쪽

xl1s e Belgio venturas; sed anno sequenti I 6r'. delata et gubernatio provinaciae Tyrolensis per obitum Maximiliani Archi ducis nuper viduatae i quam

mense Martio auspicatus est: mox autem revocatus in Austriam ob mortem Tituli,

Mathiae Caesaris, quae die vigesima Martii contigit; ubi res ad exitium spectabat: Turrianus enim audito Caesaris obitu milite e Moravia rapto, Danubioque sub initium Iunii mensis trajecto Viennam una cum Ferdinando, qui hono retii andis Numine morienti Caesari p sens habenas rerum Ocytis capestiverat, obstadere ausus est: Urgebant seris hostes, intus timores ab denunciantibus extre ma omnia Proceribus, ni morem placitis ipsorum Ferdinandus geretet; cumferunt auditam ε simulacro Crucifixi, quod hodieque in Τhesauro Caesareo ostenditur, vocem: Ferdinande non te deseram: quod factum constanti traditione vulgatum, quamobrem Scriptores idonei reserro praetermiserint, equidem, nisi minus compertum putaverint, siro loco relinquimus. Turrianus spe sua mistratus brevi se in Bonemiam subduxit; Ardinandus inde ad Comi. tia Francoiartum abscessit, constituto in sui locum, qui Austriam gubernaret, Leomidia Leopoldo, qui mox per edictum civibus Viennensibus imperavit, ut arma Aust'. in pruviritim tradita in unum locum seponi permitterent, quo sic militum praesidiariorum contubernio, de quo erant questi, eliberarentur; eidem cum Boi hemis indE in Austriam irrumpentibus, alia parte cum Ηungaris tumultum, tibus, quos Bethlemus Gaborius ad signa vocatos trans Leytam fluvium im miserat, negotium lait: utrobique Episcopus per Bi quojum, & Dam plerium Duces rem strenub gessit, sustentata utcunque mole belli, usque dum Ferdinandus rediret: Hic die vicesimo octavo mensis Augusti consentientibus, quod admirandum videbatur, Electorum sitffragiis optatus Caesar, die nona Septem. bris coronatus, seb initium Novembris in Austriam reversiis per medias hostium copias Viennam penetravit, obvio sibi Leopoldo Archiduce, qui eadem nocte diem secundam Novembris excipiente cum suis in Tirolim inter varia di scrimina se abstulit. Nihil enim ab hoste tutum, hinc factiosis Αiistriacis, indis

Boliemis Passaviensem ditionem urgentibus. Per hyemem autem Caesare com- Miliis, ἱri

parandis copiis districto Leopoldus cum Duce Bavariae Maximiliano militem in Alsatia colligebat, coercendis correspondentium Imperialium motibus, quo expeditius bellum in Bohemos explicari, & regnum de Friderico Palati no, cui factiosi coronam impossierant, vindicari posset. Idem pariter indicto linio. ad diem tricesimam Martii ordinnm Tyrolensum comitio apud Oenipontem ivbsidia de subsidiis in bellum Bohemicum conserendis retulit. Interea pace cum Σάπω. Imperialibus stabilita, Maximilianus Bavariis, quem Caesar expeditionis Boheia micae Legatum jusserat, Passavium cum exercitu advenit, ubi ditioni primimi episcopali contra Bohemos popniantes consuluit Crojens Duce cum manu militari ibidem relicto: inde misso ad Austriae superioris ordines diplomate Caesareo eis obsequium adversiis Caesarem, ni vim experiri malint, imperavit; ac promoto LinZium exercitu provinciam redegit in ordinem; deinde in Bohemiam duxit, stipante eum Buquolo Caesariani militis ductore ς dentuque die octava Novembris ejusdem anni I 62o. Prope urbem Pragam con victo . . serto praelio nobilem illam reportavit victoriam, quae Bohemiam subegit, Austriam coercuit, Moraviam reduxit, Silesam repressi, Ungariam recuperavit, universam Germaniam stabilivit, religionem Catholicam, quae captiva Rerat, in libertatem asseruit, quae sunt ipsa verba Caroli Carasa, tum apud aulam Caesaream Nuncii Apostolici. Quo tempore Leopoldus versabatur Oeniponte, ipse pariter bello Rhaetico pro Religione Catholica implicatust Rhaetis aracum enim Catholici vallis Tellinae Calvinistarum excussissent jugum, ipse cum i ii ς ῖς Hispano Mediolani Praetore in eorum defensionem accurrit; Comitatu Ca- 16, i. vensi, Brettingovia, Majenseida, utroque Engedino, valle Monasteriens, Curia urbe cum tribus eonfiaederatis in potestatem redactis: avita sacra postliminio reduxit; simul eos, qui ob religionem exilium tolerabant, restituit quae anno Isai. cum ageret, tamen idem ad profligandas belli Bohemici re. selisti, dereliquias curam intendit, die vigesima octava Iunii celebrato Tyrolensium eonia li φ inventu subsidia indixit. Neque segnius in dioecesi Pataviensi res Catholiea R. P. Hom Germania saera Tm. I. Titi prO- movead

195쪽

delicet ut leonem sibi adeo caram venerationi publicae isthic exponeret, instinctu interiore conjecit: ita factum , ut obtenta ex Episcopo venia, ne more primum repurgato , deinde colle commodiore per aspera explicato, templum Deiparae pervenustum extrueret, in quod imaginem illam suam tantorum postea miraculorum operatricem intulit, cum titulo in vis Aux Iratruis, qualem inde frequentissimus devotorum concursus omni tempore declaravit. Locus hodie ob miraculorum frequentiam in eam opulentiam excrevit, ut magnam argenti, auri, gemmarum vim a peregre adventantibus hic depositam cum admiratione sit intueri; manubias etiam Turcicas tholo suffixas, quas militum Christianorum pietas voluit esse monimentum victo- .riarum nuper, ac superiore Seculo per hujus Auxiliatricis opem reportatarum rsed illud inter manubias longe praecipuum, quod anno eodem, & sequentibus XIX. Eccletiae Patavienti partum fuit: resormatio Austriae, quam Ferdinandus Cae- M a3sar urgente Leopoldo, & Nuncio Apostolico Carolo Carata instituit. Posti quam e Conventu Ratisbonensi die septimo anni i623. instituto rediisset, de ii ii sui mi initauranda religione in haereditariis provinciis serio deliberavit; missoque xi anno sequenti ad oppidanos inferioris Austriae mandato exercitium omne alienorum dogmatum interdixit; hortatus etiam eos, ad quos cura Eccleliariam spectabat, uti doctos juxta, probosque animarum curiones parochiis praeficerent; qua in re Ecclesiiae Pataviensiis commodior iam longe, quam olim erat e tavrenis' conditio sic, ut vicinae etiam Bohemiae, in qua resormatio iam antea coepta fuerat, pastores Catholicos submitteret. Anno eodem decretum, ut Praedi- tholico, incantes, ludorumque scholarium moderatores pellantur ex Austria etiam silia Boi sint M. periore, admonito dioecesiis Ordinario, et hisque Vicariis, ut amotis pseud Evangelii seminatoribus alios magis idoneos sussicerent: deinde Lincensi Gubernatori Heberi tormio mandavit, ut in hoc operam strenue conserret, popularibus ediceret, aut sectam relinquendam, aut patriam. Concurrere tum quidem ad preces utriusque provinciae status; sed adeo acerbae superiorum temporum insolentiae aditum omnem indulgentiae praecluserunt: delecti reformatores, quibus anno I 6aς. die septimo Januarii mandatum, uti consul- 161stent, quemadmodum reformatio expulsis praedicantibus initituenda, & continuanda sit. Fervebat opus, quum vulgatus per quOSdam rumor, tanquam Caesar precibus emollitus in animo haberet liberi exercitii veniam statibus Ana- sinis reficere: mox ea res Leopoldum advertit, Omnem etiam auram hoc in satagema genere extimescentem : sed ei cura continuo exemta per literas Ferdinandi eodem anno 162s. die an Martii datas, quibus auctoreS rumoris adeo praeposteri sibi denunciari cupit, aut uti poenam ipse de talibus sumat: denique e dem anno die decima Octobris publicatum Linetii generale edictum, quo recensitis turbarum, proditionum, rebellionum hactenus exercitarum flagitiis, quarum incentores & signiferi fuissent sectarii buccinatores, mandat eos intra spatium disti dui e provincia dimitti, nunquam reversuros sub carceris, aliisq; supplietis: idem fieri iubet de Ludi magistris acatholicis. se Huius decreti pub-ἡ licatio, sit scribit Carolus Carase, multum diversorum animos tortit, qui inino dies consilia inierunt, ut Caesaris animum omnino constantem everterent: is quare advenientibus reformat Oribus omnem lapidem moverunt, ut rem im-

,, pedirent; ac tandem adulta liveme illos audiverunt, ubi jam de bello Saxo nico, & de adventu Bethlemi desperassent: sed parum ex auditu prosecerunt: is nam aures ut aspides surdae obturaverunt, suosque Concionatores in annum se sequentem remiserunt. Ita ille. Inter momenta tutandae rei Catholicae erat stabilitas,& propagatio generis Austriaci, quo deliberatum fuit, uti Leopoldus, & Carolus Uratistavi ensis Episcopus matrimonium capessierent, assignata cuilibet portione terrarum ex illis, quae praeter Tyrolim in Suevia, & Alsatia sitae sunt, & Austria exterior vocatur. Sed Carolus sacro voto obstrictus, cogitatione connubii dudum relegata, onus illud in Leopoldum transmisit, cui Ferdinandus Caesar die et . Septembris anno i6N. Comitatum Teriolensem cum adnexis provinciis pleno

jure transscripsit. Provisa iam erat sponsa Claudia Florentini Ducis Ferdinandi R. P. Hai et Germaniascra Tovi. L Tite et filia, XX.

196쪽

adit Romam. Commendat

mum.

tui, itur.

da studio.

filia, Ducis Urbinatis vidua, quam antequam domum duceret, rei eum Pontifice transigendae gratia profectus est in Italiam, ubi visitata per iter aedicula Lauretana Florentiam primum, inde Romam Decembri mense anni i623. qui Jubilaeus erat, pervenit. Acceptus ab Urbano octavo in palatio Vaticano, habit hisque magnifice, deinde die I3. Decembris in Sacello Pontificio ipse cum Comitibus, & famulis a Pontifice sacro epulo resectus: die ax Decembris solenni convivio honoratus est. Deposuit in manus Pontificis Praeposituram Constantiensem in favorem filii Alberti Bavariae Dueis ; pro infulis autem Pataviensi, & Argentinensi commendavit Leopoldum Guillelmum, pro qu vota Capitularium utriusque Ecclesiae iam antea corrogata attulerat: demum obtenta sacri vinculi laxatione, multis a Pontifice muneribus honestatus die trigesima Decembris ab urbe discessit in Germaniam; quem secuta inde Sponsa, die is. Aprilis anni 1626. Oenipontem appulit, ubi postridie votum nuptiale assistente Paride Salisburgensi Archiepiscopo peractum. Vixit inde Arcti idux in annum septimum, ac solenne suum in religione defendenda, cultuque DEI, ac Carlitum amplificando constanter tenuit. Anno 1628. Cum Mans idio in Alsiatia dimicavit; praesentissimum captivitatis periculum adiit in oppido Tabernarum, conclusus ab hoste; sed is voto ad Virginem

Lauretanam concepto meritus est, quod prodigio simile videbatur, ut evaderet, testatus postea beneficium argenteo simulacro, civitatis formam reserente, quod anathematis vice thesauro Lauretano intulit. In tempestate Suecica Ty- 'rolim pietate servavit: chim enim anno l632. einmarius Claustrum Eren- bergium occupasset, accurrentique Archiduci etiam nunciare ausus, se die postero, qui Julii postremus erat, ipsum coram salutaturum, repente discussum periculum, Nein mario citatissimis cursoribus ab Gustavo Rege Norimbergam evocato. Archi dux salutem provinciae divo Ignatio acceptam tulit, cui votum de procurandis eius honori Feriis per Turolim publicis nuncupaverat. Finis non sit, si pietatis eius elogium par exequi velim. Duos illos Austriacae religionis caracteres, cultum sanctissimi Sacramenti, ac Dei parae Uirginis, mirifice sibi peculiares, velutique ab natura ingenitos habuit: quaqua iter capesseret, non contentus pluribus interesse sacris, omnes etiam Theophoriae pompas praesentia ornavit sua. Divino epulo diebus sacratioribus accumbere

pro lege habuit: quam legem praecipue pro diebus Sanctissimae Virgini consecratis sibi perpetuam dixerat. Nulla celebrior beneficiis Marianis aedes,

ad quam, ubi occasio serret, non inviseret; Oetinganam saepenumero, CGovensem, Bolestavi ensem in Bohemia, quas piis etiam muneribus exornavit: ardori ejus Mariano gratificatus est DEUS memorabili in paucis beneficio, ut geminae imaginis Thaumaturgae fieret auctor, Oenipontanae, inquam,&Passa-viensis. Imago Virginis e thesauro Saxonico, sit sil perius narravimus, aequisita Archetypa colitur Oeni ponte, multis clara prodigiis, quorum illud pere lebre, quo Claudia Leopoldi coniux labore partus jam deposita, vix importati in cusiculum icone, prolem salvam Sigismundum incolumis ipsa praeter spem omnium fudit. Crevit inde veneratio se, ut exposita cultui publico Tabula devotos peregrinos ex ultimis etiam Europae finibus exciret. Quidquid igitur piorum operum, quidquid honoris Mariani per occasionem leonis, seu Archetypae Oenipontanae, seu Patavi ensis ectvpae ultra seculum iam effectum est, seu in posterum efficietur; quidquid gratiarum coelestium in devotos Mariophilos; id omne fructus est & meritum Leopoldinae pietatis. AEgerrime sero ad manum non esse epistolam, cuius mentionem facit Maraceius in Biblio theca Mariana. is Sic ille: Leopoldus, inquit, Archidux Austriae, Ferdinandio Secundi Imperatoris frater, gemina seu margarita piorum Principum merimis nuncupatus, inter alia pietatis suae, reverentiae, & cultus in Dei param illuri stria specimina scripsit ad Urbanum Octavum Pontificem maximum deis Conceptione immaculata Augustissimae Virginis Dei para epistolam unam l, aeterno marmore dignam. Haec Maraccius. Recte in hunc Principem conveniat dicere, eum & calamo, & aere, & gladio, & insatiabili studio, maximό- que exemplo de pietate, & religione quam optime meritum, eoque unice in

197쪽

eommodum, bonisque omnibus lugendum, quod ipso virilis aetatis flore ex cessit ad superos: quippe anno I6;2. die 3. Septembris in oppido Scin agenti repentina tentatus valetudine decimo inde die silccubuit annos natus quinque supra quadraginta, menses undecim, dies octo. Suscepit c Claudia libero quinque, Ferdinandum Carolum, qui in principatu successit. Mariam Eleo notiam in infantia elatam: Iabellam Claram Mantuano Duci nuptam: Sigis. mundum Franciscum, qui fratre defuncto T rolensem dominatum adeptus est. Mariam Leopoldinam Ferdinandi Ι ertii Caesaris coniugem. Sed alia est longe numerosior soboles virtutis eius, templa di arae Deo, Coeli tibiisque per eum erectae, aut regiis donariis doratae ; in quibus memoranda nobis E clesia Oeni pontana Patrum Societatis JESU, sanctissimae Triadi dedicata, quam e fundamentis magnifice excitavit: Academia Mol Shai mensis, quam anno l6l8. in praesidium religionis condidit ; Collegium item Passavi ense, aliaque domicilia Religiosis, aut literarum alumnis censu divite constitutar de quibus Nierembergius noster in Dedicatione Theopolitici: ,, Testis, inquit, Leopoldinae re- ,, ligionis nostra Societas pariter & magnanimitatis, cum fidei propugnandae, is propagandaeque ardore tot Christiana castra erexerit, quot militibus Christiis domicilia: nec contentus pientissimus Princeps salute Germanorum , ultra ,, Indos & Gangem, ultra terrarum orbem ad Sinas & ultra vexilla Christio percupiit fio, & navavit. Denique ejus soboles sunt infinita animarum millia, quas cura, & studio Apostolico, phrque Ferdinandum fratrem Ecclesiae orthodoxae genuit, aut servavit. Juverit attexere grati animi contesta tionem, quam Socii Palsavienses fundatori suo dependerunt. Eorum literae ad annum i632. sic habent:

si Ereptus est nobis Serenissimus Archidux Leopoldus, Ferdinandi II.,, Caesaris frater, Archiducis Caroli Styriae, Carinthiae, & Carnioliae Princiis pis filius, nunquam in oblivione suturus, Collegii nostri ad eximiam ma in gnificentiam eximius Fundator. Fuit, dum viveret, pace, ac hello clarus, is militum amor, quem virtutibus suis, bellicaque laude conciliaverat. Estis in praedicatione multorum illius memoria, quod & supellectilem suam a rigenteam, cum stipendium bello deesset, in frusta comminutam militibus is distribuerit: quoὸ electus a Bohemis in Regem Ferdinando fratri, ut natu ,, maiori, regni aus cesserit: quod Viennam ab hostibus domi, sorisque tenta- is tam conservaverit: quod hostium maXimas copias, BOhemorum, Hunga-- rorum, & Transj lvanorum, ad ponteS Viennenses praesentia sua fugaverit: sequbd Pataviensis, atque Argentoratensii S Episcopus renunciatus, nostrum ,, hoe Collegium ex haereditate sua fundaverit: Residentia Traunkirehensiis ex alictoritate summi Pontificis, Caesarisque Romani Mathiae ditaveritiis pro nobis maximas dissicultatra, quas alius nullus potuisset, ingenio, autho, ritate, & gratia superaverit: quod in Alsiatia plura Societati Collegia mei

,, laverit. Hic, inquam, tantuS Princeps, Haereticorum terror, Catholicorumis amor, Societatis nostrae Pater, & Tutor, gravi cararrho ex venatu affectus,

is inita dies iacem, nobis ereptus est, vita immortali dignissimus. Extinctum ,, luxit Collegium exequiis, quanta potuit maxima celebritate, institutis; ia templi atratos parietes Emblematum ac lugubrium versuum copia explevit; s, Coenotaphium opere magnifico absenti corpori erexit; ad Justa inter Saeris fiet a laudatus est a nostro praesentibus Reverendissimo, & Illustrissimo DD. - Administratore, Illustrissimorum D D. Canonicoriim Collegio, loci nobili

D tate, civiumque concursu maXimo. Ab Omnibus ut vivus esset, ad tem

is pora tot bellis turbata desiderabatur. Eodem ritu instructo templo, dies is septimus, & tricesimus actus, suneralibus hoc anno finem imposivit honori ais bus, quos debebunt Serenissimo Leopoldo Collegii huius futura Secula.

198쪽

EPISCOPUS PATAVI SIS LXIV. EPISCOPUS PATAVI EN SlS LXIV.

I Omni laude

Natale .

EXtet in opere praesenti velut insigne, & ornamentum non rerum modo Passaviensium, sed omnis hominum memoriae, vita Leopoldi Guillelmi, Archiducis Austriae: de quo cum scripserint multi, nemo sine veneratione, ac virtutis admiratione scripsit; quin, dum viveret, nemo etiam hostium non coluit: adeo omnium oculos tenebat sanctimoniae lux, quae exsectis ejus, & Consiliis omnibus elucebat. In tot negotiis, quae gessit domi hel liqtie, non habuit fama, quod carperet; rara laude per omne vitae tempus ad usque tumulum deportata: Principis omni naevo Carentis. Quod clim in privatis singulare sit, in Principibus censiam omnium expositis, prope miraculum. Qui autem sunt eo familiarius usi, dc abditos illos vitae secretae thesauros strutati, non pium modo, & probum, sed sanctum habebant. Admirabilis erat virtutum diversissimarum consensio, ut idem nihil praeter coelestia videretur agere, & tamen reipublicae curas nemo solertius tractaret; idem Imperator belli admirandus in paucis a idem Episcopus numeris omnibus absolutus. Nemo haereses magis oderati ab ipsis tamen heterodoxis amabatur: nemo pacis amantior, idem sere perpetuli in armin. Timebant virtutem hostes: victori tamen etiam victi irasti non poteranti Ah Ecclesiis suis per negotia identidem aberat, eaedem Ecclesiae nunquam exactius gubernatae. Adeo sua stat veritas antiquae sententiae r pietas utilis ad omnia. Exequemur, Ut licet, compendio res ejus praeclare gestas: quid autem in eo non praeclarum habet hoc peculiare & rarum, quod totus omnino, atque a talo, ut dicitur, ad ve licem os erri spectandus possit, in nulla vitae parte sibi dissimilis, contra quam eveniat in plurimis etiam grandibus viris, quorum ut multa cum ii nore narrentur, tamen haud pauca silentio premenda sunt, quadam virtutum permixtione cum vitiis. Leopoldus sic erat, ut seu qui domi in eius contubernio versabantur, seu qui assectarentur foris; seu qui in templis, seu qui in castris: seu privata seu publica agentem: puerum, adolescentem, virum: seu viventem denique, seu morientem spectarent, eundem in omnibus Leopoludum recti, sanctique exemplar viderent. Multi judicium de eius virtutibus generatim complexi sunt ἔ ideam appellando Principum, Pontificum, aliaque in hunc modum: multi partem vitae aliquam executi: sortitudinem nonnulli bellicam: modestiam alii & comitatem, qua omnium animos tenuit: Cath lici sere studium ejus Apostolicum, dc propugnandae fidei ardorem: illam a tem virtutem mortalium conditione majorem, integritatem dico Angelicam, admirati sunt Omnes. Universam eius vitam complexus est is, qui & Leo-poldum de facie novit, & sensium omnium de eius moribus perspectum, &myriadas testimoniorum autographorum, ut ipse scribit, ad manum habuit, Nicolaus Avancinus e Societate nostra; qui mox ab obitu Leopoldi luculentum de eius virtutibus librum magno posterorum hono conscripsit, editum Antuerpiae anno 166s. Eum in partes distinguit tres: prima exhibet Archiducem: altera militem: tertia Episcopum, in quarum omnibus ita Leopoldum a teneris unguiculis ad supremum uxque vitae diem expingit, tantos effert plentissimae illius animae thesauros, ut non profani modo, sed viri etiam Sanctitatis instituta professi habeant, quod admirentur,& obstupescant: certe si quis sit sententiae meae locus, sic planc habeo, vix ac ne vix quidem inveniri sanctorum hominum vitam tam edito persectionis culmine conititutam; nullum adeo

sublimem exempli gradum, ad quem non evaserit illius virtus; quod quum auctor ipse legentibus, nisi me omnia fallant, plane manifestum faciat, luc brationis nostrae ex eodem potissimum haustae, ut adstrictior modus est, ita

propositum indicare potius, quam narrare.

Ferdinandus Archidux postea Caesar huius nominis secundus e prima Coniuge Maria Anna Guillelmi Bavariae Ducis filia liberos suscepit sex: Ioan nem Carolum, Ferdinandum Ernestum postea Caesarem, inde post sceminei

sexus

199쪽

sexus duas Leopoldum Guillelmum quinto loco genitum. Natus est Neo- stadii Austriae anno salutis 16I . die Epiphaniae Domini, id est sexta Ianuarii quanquam alii contendant pridie natum verum sexta Januarii eo nomine notabilis est, quod hac olim die Leopoldus Austriae Marchio Sanctorum Albo

accessit; non absque omine, cujus gereret nomen, etiam sore imitatorem

virtutum. Aquam lustricam affudit Alphonias Requesenius Episcopus Rosionensis: patrini locum pro Caesare, ejus lite conjuge sustinuit Paulus Sixtus Trauissimus Comes e Falkenstain. Eo tempore Ferdinandus Pater Austriam pro Mathia Caesare ad Comitia Ratisbonam digresso regebat, primus ipse in regnorum Austriacorum, Imperiique spem sepositus, numero sobolis in eam partem suffecturo; quam uti bono publico susceperat, ita sincte instituebat; Eduenio. quod operosum haud erat tali sanguine genitis, qui ex utroque parente nati. vam plane sanctimoniam serebat. De Ferdinando supervacaneum scriberer Conjux et simillima ; quae tamen a partu Leopoldi, biennium non multo amispli is superfuit, quippe anno I 6 I s. die octava Martii mercedem adepta epre giae pietatis in coelo. Γ γSed in ipso infante Leopoldo iidem illi pietatis igniculi jam E cunis

elucebant. Matronas educatrices ejusmodi natus est, quae proximE virtutem matris aliaquerentur, quarum ilic in Onita sic observabat, ut semel doctus monitore de caetero non egeret. Principio in DEum, in Divam Virginem, in Angelum Tutelarem instillata devotio sic inhaesit, ut hoc unum in deliciis esset, audire narrantes de puerO IESU, de Virgine Deipara, aliaque argumenta pia, quae tenellum animum adeo capiebant, ut in ipsa oris, oculorum, totiusque corpustuli compositione reluceret imago viva speciei Angelicae, qua ni hil venustius accidere poterat intuentibus, tum Praecipue, cum preces aut sacra Mysteria obiret. Certε cum de ejus estigie coloribus estingenda deli heraretur, haec erat omnium sententia, eo pingendum habitu, quo cacium epulum, aut sumere uoleret, aut adorare. Experire saepenumero Serenissimo

Parenti placuit puerilis ingenii motus: xeniola hinc pretiosa & splendida; illine sacra optioni dabat: citra ambiguitatem in ea involare vidit, quae DEI aliquid sapiebant, eaque tenere exosiculari: iam tum pietatem filii aded aestimabat Pater, ut bellorum, quibus Premebatur, angustias innocenti siuo Leo-poldo saepius commendaret; quod ab eo tam liquido animi sensu, tam stri4dε fiebat, ut ardorem ejus familiares omnes notarent. Exacta hunc in modum pueritia novennem gynaeceo exemptum integerrimis viris instituendi imtradidit, Magistro morum Baroni de Thun Equiti Melitensi; artium vero Eliae Sehillero Doctori, quorum uterque industriam suam in majori natu fratre informando probaverant: ab his ita dumas est adolescens, ut praeter sapientiam, ac virtutem nihil aut oculis usurparet, aut auribus ς quamvis is suapte ingenio a crepundiis omnibus, & levitatibus aded abhorrebat, ut negotii nullius ei set, ei praecepta morum, ac disciplinarum omnia inserere ; quibus de memoriam felicissimam, & judicium aetate longe majus afforchati Caeterom observantia in Majores incredibilis, qua ex omni pendebat nutu sic, ut Augusti illimus ipse Genitor saepius deinde praedicaret, in Leopoldum ne linis

quam aut impulsu filisse Opus ad impetrandum obsequium, aut justis repetito, nedum reprehensione, aut verbo asperiore. Novercam Eteonoram aded colebat, ut matrem impensius haud posset, quo ab illa vicissim ita serebatur in oculis, ut Benjaminum appellaret suum ἔ quae veneratio, quod virtute niteretur, annis etiam adultioribus nihilo remisit. Consiuetudo cum viris D EO di eatis jam puero in deliciis erat: adventantibus occurrebat, deosculabatiar vestes, obviantibus retecto capite honorem habebat. Quidquid oleret noxam, praecipue si quid honestati, si quid adversium pudori, non celabat horrorem vel ipse vultus, atque admirabilis illa verecundia, quae Angelicam ejus innocentiam in moribus, habitu, sermone Prodebat, adeoque ornabat, ut oculos omnium teneret. Quae species adeb transierat in naturam, ut non vigilanti modo haereret, sed etiam dormienti: suere certε, quibus occaso saepius quaesita spestandi vel sopitum; qudd eo compositurn habitu reperirent. qui

200쪽

m Destinatus idini Lo .

Abdieat ius

patrimonii

Deliberat de

suis vitae.

o EPISCOPUS P AT AVIENSIS

qui speciem vivam referret Angeli; id quod in omnem deinde aetatem refianuit adeo, ut Marchio Ledeus Leopoldi in Belgio cubicularius amrmaret, non aliud sibi jucundius offerri spectaculum, quis ubi Principem suum ε somno excitandi felicitas contingeret; quippe qubd eum semper deprehenderet admodum Angeli quiescentem. Sed ista morum Angelica planὸ species ad

omnem turpitudinis umbram exhorrescens Angeli nomen ei proprium fecit rsic eum Parens Augustiis, sic arbiter conscientiae Martinus Becanus Societatis IESU Presbyter, sic eum tota appellitabat aula et id nomen a puero meritus per omnem obtinuit aetatem, intulitque tumulo. Sed in antino scilicet erat decor ille, qui lucebat in moribus; tenerrima conscientiae religio, verbo, Nimore Domini, quem sibi pro formula degendae vitae statuerat, ac suo deinde emblemati, quod erat crux radiata, circumscripsit. Unum aeternumque ejus generis documentum retulisse juverit: Contigit aliquando, ut aestu venandi, seramque persequendi equo eveheretur in agricolae cujusdam segetem: hic ei moderator inclamare: Serenis e Princeps, id non licet: reponendum erit rustico damnum, quod segeti infertur. Et hoc satis: momento repressit cursum, obedientia pariter, & culpae metu. Narrare solebat de privigno mo Eteonora Imperatrix integerrimae mentis praeclarum argumentum. Erat ab obsequiis Ausustae Virgo nobilis ob gratiam morum sit pra caeteras accepta: sensit castissmus adolescens pulsari sibi animum affectu quodam, non pravo illo, aut maculoso, sed naturali: hic enm obsidere metus, & angustiae ; torquere imapo culpae; precibus sollicitare DEum, Divam Virginem, exercitationibus pietatis instare, omnibus modis niti, uti igniculum illum interni sensus obtereret: cum viis sibi per somnium videre celebrem virtutis opinione virum, Aulaeque olim cognitum Dominicum IESU Maria Carmelitam, audirεque monentem, uti animi molestiam Ferdinando Parenti detegeret: detexit, ac momento fibras omnes ut affectiis, sic moeroris elisit. Egregium ceres specimen intaminatae illius animae a teneris unguiculis ad supremum usque diem eodem innocentiae tenore provectae: erit postea locus de virtutibus ejus memorandi mira quaeque, ubi prius seriem vitae, lancti mimque ejus ordine chronico recensuerimus.

obierat mortem Carolus fratrum primogenitus: Ferdinandus Imperio post Mathiam suscepto, duos quos superstites habebat filios Ferdinandum Ernestum, & Leopol dum Guillelmum veluti totidem destinaverat gladios secularis illum, alterum ecclesiasticae potestatis, ut conjunctis amborum operis,& conspiratione res Catholica, quam sanctus ille Caesar Consiliorum suorum scopum defixerat, defenderetur. Et videbatur e re familiae, uti patrimonium Austriacum ne secaretur in partes, jure quodam Majorassis, iit vocant, instituto ; in quo minimε omnium fuit in Leopoldo mora, ut qui ad nutum Maiorum factus, de ostentato Divinae Gloriae lucro rationes suas facilε negligebat Eam igitur providentiae partem sibi relictam intelligebat Caesar, uti pomquam filium dignitatibus sacris idonea institutione parasset, de istis invicem filio prospiceret. Erat Carolus Caesaris frater Episcopus Uratistaviensis idem Magnus ordinis Teutonici Magister. Hic animo destinaverat Leopoldum

nepotem utroque in munere Coadjutorem, ut vocant, & Successorem ; sed nondum erat istius aetas consilio destinato par; & Carolum ista molientem destituit vita anno 16et . in Hispania destinctum. Attamen Canonicorum Uratistaviensium pars potior Leopol dum hac etiam aetate Praesulem ambiebant, praesidium sibi adversus heterodoxos quaesituri: ibant tamen alii Cathedralium in studia diversa: ob quae Caesar mediam iturus viam id egit, ut fasces ejus Ecclesiae ad Carolum Ferdinandum Regis Poloni filium deterren

tur.

Sub idem tempus Ecclesia Passaviensis, & Argentinensis per abdicationem Leopoldi patrui propediem viduandae Successorem spectabant. Erat hic

gradus Leopoldo nepoti expeditus: Vertimis non temere in re tanta statuendum putavit: etsi enim annum aetatis undecimum vix dum attigerat, tamen

quo crat judicio lano annis majore, non humano ductu, sed vocatione divina deli

SEARCH

MENU NAVIGATION