Germaniæ sacræ tomus 1.2. Metropolis Lauriacensis cum episcopatu Pataviensi chronologice proposita authore p. Marco Hasizio, Soc. Jesu

발행: 1727년

분량: 378페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

231쪽

Leontius II. Archidux.

& respondere promtus, copiam sui citra longas atriorum moras faciebat. Domestici vocem ejus velut Angeli in remedio moeroris habebant: Exteri haerebant attoniti affabilitate, qua omissa dignitatis pompa prope in aequum descendebat. Hoc irritamento multos etiam Principum ad se videndum excivit, pervicaces ad obsequium, hostes ad consilia pacis inflexiti sed in milite praesertim, quem duxit, quid amore posset, ostensum est: id erat ejus fatum, ut quamvis a seculi negotiis alienissimus uni DEO, & Ecclesiis sibi creditis vacare ardentissime cuperet, tamen iterum atque iterum cogeretur Imperatorem

agere ea potissimum gratia, qtidd ab exercitu tantopere amabatur. Eamus, inquiebant & nos, & moriamur pro DEO, Rege. & Archiduce nostro. Miraculo visum simile, qubd ea rerum difficultate succiso belli nervo, stipendiorum & annonae penuria quae primae sunt seditionum causae nihil tamen unquam ausa sit mercenarii militis insolentia, nullum ex laslitudine eeperit armorum fastidium ; quin ad omnia promti certatim convolabant ad accipienda imperia, ipsos praevertebant nutus, ambitione in gravioribus quibusque probandi virtutem: ubi verb periculis objicientem se viderent, tum ips ultro assectari eum salutis suae immemores, stipare latus, quo corporum

suorum obiectu a telis protegerent. Hunc unum habebant modum, quo caro capiti cavebant: quod nulla contentione precum eum ab aditu periculorum retrahere possent. Flagitiosos quum aversaretur, tum oderat praecipue genera tria; men- XXVI. daces, adulatores, & impudicos. Audierat aliquando dicentem, inter honi odiuinu Legati dotes esse artem mentiendi: mox ille, atqui, ait, ne ut mundus univer W-sus lucrifiat, mendacium vel leve proserendum est. Adulatores pestem Principum appellabat, impostores, canes. Impudicos nec aure, nec oculo dignabatur, non alias gravius offensiis, quam verbo minus pudico. Fixum erae

jam Oolescenti, cum sui juri, olim fieret, aulam suam ab id generis labo puram, sanctamque servare. Eam sanε ita fingebat, ut esset DΕΟ servientium sina. Collegium: in cooptandis ad munus quodpiam aut obsequium suum ministris eam adhibebat cautelam, ut prii 'is in Candidati vitam, moresque indagaret: 'an pietati deditus, ad moderationem compositus, exemplone aliis, aulae suae decori suturus esset y tum vero ephebos praesertim ipse alloqui, explorare non tam, quae spectant alii, natalium splendorem quanquam neque hoc praetem ire decuit quam tenorem vitae, morum compositionem , α genii propensionem: advertebat, qui assidui magis, qua pietatis significatione obirent divina, aut intenti essent sacro oratori; quos, ut ad dictionum seu tuni excitataret, ipse super mensa audita repetebat; quid cuique arrisisset, quaerebat; quos chim puderet coram si io Principe rerum dictarum ignaros comparere, attendendi studio accendebantur. Id ut facilius adolescentibus accideret, eo illos loco statuit, quo etiam Domini oculis intendere compellerentur; si quem tit in juvenum aut servorum congressia fieri solet seu divinorum, seii dictio nis tempore, aut fabulis, aut aliis intentum conspiceret, vel severiore oculo admonebat, vel accitum negotii demandatione occupabat, ut sua staret sacro loco reverentia. Quas eis leges dedit, omnes spirant Principem Ferdinandi II. filium. hoc est, Sanctitatis tam suae, quam alienae studiosum: quas non s Eim chartae commisit, nec ad superficiem, sed ad persectionem servari voluit; ide6que in menses singulos accuratam rationem a Praesecto exigebat; plem delinquentes, praemiari ab exacta observantia laudatos imperabat. Cum vero in una eius aula magna esset nationum, linguarumque diversitas, ne cuiquam deesset adminiculum animae, gnarum earum linguarum Sacerdotem assumpsit, tui prodesse posset omnibus; quocum&saepius de singulorum in virtute pro- emi disserebat: & liquida animi voluptate perfundebatur, si eos, quales optabat, vera virtute nobiles reperisset. Ad annuam publicamque seriae V. Majoris Hebdomadae Divini Epuli refectionem paterno eruditus exemplo, voluit anticos omnes unὶ secum accedere, sive dum in Germania militi, sive dum in

Belgio Provinciis, bellisque praeesset. Fuit, qui illud pietatis specimen declinavit ; Princeps illico in causiam inquirere: ubi seu praetextum, seu verum

232쪽

36 EPISCOPUS PATAVIENSIJ LXV

valetudinis impedimentum accepit; erit igitur, inquit, tempus, ubi integra finitati fuerit restitutus. Stitit se Aulae; differebat tamen, quod opta bat Princeps. Ergo eum moneri judit, ut se re Catholicum non tepidum, Msuum quoque Aulicum esse, Ecclesiae praeceptorum observantia common straret: non deerat rei ad speciem tegendae color, sed non deerat Archiduci, ad suum votum obtinendum curae igitur ad Divae Uirginis imaginem mira culis claram iter instituit, similique iteratd monet segniorem illum ossicii Christiani; nec prius destitit, quam impetraret. Quod si ex mediae, imae lisortis domesticis illi ossicio quis defuisset, aut testimonio consueto satisfecisse non probaret, promeriti stipendii suspensione ad praestandum adigebatur. Ephebis hanc legem statuit: solemnioribus festis Paschae, Pentecostes, omnium Sanctorum, Nativitatis Domini, re omnibus etiam festis B. Virginis, ScSS. Apostolorum, sive quot mensibus semel, iisque diebus, quibus moderatoribus devotionis ergo visum fuerit, ad sacram Communionem, praemissa sacramentali Confessitone, simul omnes piε ac reverenter accedant. XXVII. Ciam adeo semper anhelaret Ecclesiis suis restitui, qud ne animarum Pro curatio detrimentum caperet; egit tamen, ut potuit, etiam absens, ut S. acrO-

rem Vicarii, ut Curiones ossicio suo diligenter fungerentur. Sanctiones condidit egregias typis editas primum pro parochis, ut inquirant in eos, qui liberos suos privatim curant institui, & doceri; α observent, cujus religionis snt ejusmodi Instructores, & quam morum probatorum; ne forte pro lacte doctrinae Christianae imbibant venenum haeresis exitiale. In haeresi errantes oviculas singulari plane studio, cura, & conatu ad Ecclesiae gremium reducere adnitantur. Denique in annos, quot quilibet in sua Parochia haereticos comverterit, quot non conversi supersint, ad Consistorium speciatim perscribant. Quae ut consequeretur emcacius , eos semper delegit animarum Curiones, quibus apud improbos vitae integritas, apud rudes doctrinae ac sapientiae nomen, auctoritatem conciliaret; qudd crederet; & horum, & illorum animos facilius ab eo expugnari, cujus doctrinae ipsa vitae ratio 1bifragaretur. Ejus generis Vicarios sibi substituit, iudicesque & assesIbres tribunalium ; in quibus deligendis praecipue spectabat tria: probitatem, Zelum, sapientiam ; in quo ne niteret tir, Candidatorum vitam & dotes ad quaestionem vocari jussit rquae singulorum cum DEO vivendi ratio, quae Sacrorum reverentia, quae morum compositio, quae ad aras facientis pietas, quae ad populum dicendi vis,

quae conversationis maturitas, quae conficientiae integritas, quam frequens exomologeseos usi is, quae castimoniae puritas, quae victus vestit sisque moderatio, quae publicae famae praescriptio, quae intellectus capacitas, quae doctrinae amplitudo, quae sacrorum oraculorum notitia; a quibus vis omnis depe det populum bene, feliciterque ad salutem dirigendi. Unde cum ad unum idemque beneficium aspirarent plures, in eum conseni decreverit, qui his nominibus caeteris antecelleret.

Si quis dignitatem status morum dissolutione infamasset, poena non deinsuit, ne transiret in exemplum: quos poena non coercuit, exauctoratio ami-xit: qubd nulla pestis violentius grassatur in populum, quam toga vestita scelera. Quem sanare non poterat, extra limites amandavit: nec ossicio deesse patiebatur, ne unius χcordia multorum esset ruina. Visitationes annuas, quo reto obiri mandaverit, ipsius verbis acciperrum attentrus paulo consideramus, quid causaest, qu)d S. vostra Mater Ecclesia, emulceratis hisce Iesustentis aevi rem ribus ferὸ ubique 'laborare videatur: id missi--m Hri evenire lisutia animadvertimus, quia ii, qui, ut binocentius Ist um-- Pontifex res appellas, in sortem sive haereditarem Domini sunt adstiti, ab instituta vitae ratione, fotoque illo, quem meriιό sibi semper habere debent praepositum, quam

maximὸ deviarint, or tum negle sacrorum Canonum, tum etiam vitae, morμροῶ mutisne, ob sim prolapsi, ut non tantum huic illius languori feri unicam causam

praebuerint. vertim etiam ipsis hostibus contra illam arma quodammodo porrexerim, quibus gravius oppugnareIur. God ut magnopere es deplorandum, ira certo vias

eis acriores μιjecis simulas ut soliciis iaspiceremtu, qua Iob imum ratione las

ommodis,

233쪽

eommodis, ae scandalis obviaretur , tantaque mala, qua hi Ecclefiam DEI moram dissolutio invexit, accuratiore diligentia tollerentur. Cum autem ad hanc rem permerendam nihil nobis emacius esse videatur, quam id ipsum, quod Nobis non tantum vetera Concilia Oecumenica, Tarraconense, Toletavum M. O Maccareω II. sed etiam novi h Tridentium Sep. 24. c. 3. de Resremat. prascribit, ut nempesalubem rimum illud visitationis remedium, tanquam coutra Omnia hi tumori mala certum quoddam, di indubitatum antidotum adhibeamus: ideo ne res tam Νlutam is, tamque necessaria, quae hactenus ob continentes bellorum motus, non mesummo tae urum detrimento, is missa est, rursus is Uum, praximque revocetur, vobis districtὸ ρυ- cipiendo mandamus, ut aluti consilio, auctoritare, piri etiam a sentia 'Ureali

quando res ita exigere videbitur nostrorum incitam supra i Iam vistationem quasi postliminio, di citra eunctationem reducatis, ac totum velum districtum, qui vobis commissus es, una cum ciero, ct Ecclejus quam diligenti h lustretis, omniaque juxta praescriptum is hae tabella modum, non perfunctoris tri quandoque fieri IOILium sed exquisii a cura inquiratis, atque id ipsem etiam imposterum ita

Iugiter cistinuetis; vistationem Impulis amis, prout Er antehac usitatum fuit, σIupradicta Concilia Oecumenica praefir ni, fine uia interruptione celebretis: ita tamen, n propter amplitudinem vestri distraditas unius annisspatium tanto negotio non hi secerit, ejus saltem majorem partem obeatis; ut id quod reliquum essequente anno

sine longiore inord confici post. Quae veri assidua vestia atque indensed diligentis

investigaverisis, ea cum omnibus circumstantiis annotata, scriptoque comprehensa aci Nos transmistasis ut non tantum p sentem Ecclesiarum flatum, qualem nobis

bellici furores reliqtnim sisere, probe cognitum, ac planὸ pervectum habeamus,sed etiam ea, quae collapsa sunt, erigere, vitisa emendare, de remis vitari suo restituere, O qua Ulauratione indigent, reparare possimus: Disuri in his omnibus, quis serio, oestverro mandato fieri volumus. Humiae ex Curia nostra Episcopali passumim ad S. Mariam in hi tore fitam, quinto decimo Kal. Aprilis. M. DCLVI.

Sed quia vel mortuum correctionis genus est, nudum imperium exempli anima destitutum, vel parim emcax sententia judicis, qui eodem tenetur crimine, quod condemnat; qua desiderabat omnes virtutis. ac honestatis via incedere; hac eos praeire voluit, quibus visitationis munus imposuisset: ide&que salubriter monuit: Chim nihil magis aedificet, quam innocentia eorum, qui nobis praesunt; sicut ε converio majorum delicta facilὴ trahuntura subditis in exemplum: ideo ne Decanus, cui visitationis munus incumbit, volens sibditis 'exhibere medicamenta calutis, praebeat exempla mortis, prius domum suam reformabit, moresque ac vitam ad sanctorum Canonum praescripta componet, ac se factis ipsis atque actionibus muneri mo per omnia conformem exhibere studebit. Tum vero rebus domi suae bene, probeque constitutis, quo in alios animo prodire eos oporteret, monuit omnes & singulos, ad quos visitatio spectat, ut paterna charitate, Christiantique Zelo omnes complectanis tur; nihil aliud, quam DEI honorem, & lucrum animarum sibi ante oculos

proponant.

Expressit deinde succincta verbis, amplissima senti Tridentini capita,

quae confici potissimum oporteret, ut sana, orthodox que doctrina, expulsis haeresibus inducarur; boni mores manuteneantilr, ac plantentur, pravi corrigantur: populus cohortationibus, & admonitionibus ad religionem, pacem,& innocentiam accendatur; Clerus reformetur, caeter que omnia, prout locus, tempus & occasio ferret, ex visitantium prudentia, ad fidelium fructum constituantur. Et quoniam ut praves morbi non serunt moram, ita quae in populum, vel se insinuant, vel lam indurtierunt pravitates, non segni manu, aut arcendae sunt, aut emendae; idcirco imperavit, ut totum hoc visitationis

negotium quim celerrimE, debita tamen cum diligentia absolvere niterentur. Quoniam verti Concilii TridentinI sanctione, Episcopus non satisfacie obli/ationi suae, s ipse te timi impeditus constituat vicarium quantumcun- hue idoneum, & dotibus instructum qui Dioecesim ex Offcio visitet, nisi parit cr ipse invigilet, an & quomodo idem vicarius exequatur ea, quae sent sui munei is, quaeque illi per peculiarem instructionem fuere praescripta, & de-

234쪽

38 EPISCOPUS PATAVIENSIS LXIV.

mandata: indὶ sic statuit Princeps: Ego similis amus a meis Vicariis generambus rationem exigam de satu omitum Ecclesiarum, aliorumque piorum locorum meae jurisdictioni suHectorum. Ea vero de quibus potissimum erudiri voluit, ad liaec

capita revocavit.

Primo. An, quomodo, quos um Me amo per Dircesim visitatio si celebratast Secundd. LVVtarori, m muneris suistinctisne, per secularium potentiam Obstaculum possum' an er quomodo submotum p qua rasione cum exemtis pro cessum Tertib. An reperta in Ecclesis, praesertim Catiat alibus, ct collegistis, debita diminorum cura, Iusserum requentia, Verbi DEI praedicatis, Canonisarum Hor rum Cantus cm ZQuartό. Quae Ecclesinum, O de ararum Curionibus aedium constitutis 'quod fabracae, avi tectorum robur p an O quantis nominibus obstricta ΘQuinto. uuis nitor Aliarium P quae mund iussacra suppellectilis, O re 'taculorumst

Sexto. suae cieri cum popula conmersatior qua uis uerbi exemplist quae vestitus decentia, ac moderatio Septimo. An cuivis gregis parii praess idoneus Pastor 3 an inter hos si R gularis p qua causa hie munera applicatus ZOctavd. unus pluribus Curatis beneficiis praest y an id exigat Sacerdotum paucitas 3 qua populi satisfactisve qua O quam accurata adolesentium is Ieminariis cura Nono. Guem Paro i zelum prodam protegendi viduas, or pupillos, corrigendi mores, Dianae naias consuetu es, cre actiones desuperstitione suspectat, pr pagandi orthodoxam fidem, re imendi haereticorum audaciam pDecimb. sae accuratis, e Usiduum tenerae aetati, russique plebecula CD sianam Do mam proponendi 'Undecimo. Ausios dirigant,inbortentur ad Confirmationis Sa amentum

fuscipiendum Z

Duodecimb. An parecti sei laboris mercedem arbitrio βο taxem p avcim

sarii sanitione D aescriptast, ct quae '

Decimotertio. An sis multorum fundationibus, ct legatis, seu pro vivis, seu pro defunctis,seu pro Ecelesyso pro bospitalibus, seu quoad Missis, seu qua alas obligationes, satis ιῖ Decimoquarto. Iuae Carnobiorum Regularium, praestertim Sanctimonialium consitutio 3 quis clausurae rigor qua religiosae dsciplinae rvantia' Decimoquinto. An in Diarces versentur, seu obligati loco, seu vagisvngi

Sacerdotes otiost, murte scandalost, infames oec Atque hujus pastoralis vigilantiae stetere fructus eximii, quos per capitacdicere magis libet, quam prolixius enarrare. Sicubi enim in his aliqua a recto tramite reperta deviatio, sublata; si quae fuit ii mensis abundantia, inducta frugalitas, de temperantiar ejectae pellices & prostituti pudoris mulierculae ; qui eis abusi, si lateret scelus, occulte emendati; si pateret, pro merito castigati: indigni a beneficiis repulsi, digniores acciti: cujusque juri

dictionis definiti limites: repressa avaritia, incitata segnities, accensus Zelus, extincta odia, & simultates: ad aestimationem extensa auctoritas, ad moderationem arctatus luxus: vel aucta, vel sundata seminaria; & quisque ad Qt muneris oblationem constrictus: Ecclesiarum propusnata immunitas, procuratus nitor; va rum ac siippellectilis aucta mundities, stabilita revercntia, reparatae ruinae, expuncta nomina, reposita psalmodia, Missarum, orbique Divini, ac caeremoniarum accurata observatio: proph septiliae sundationes ad vitam revocatae: iudiciorum, ac tribunalium correcta dilatio; sublati affectus, eliminata persisnarum acceptio, repulsa majorum patrocinia; aucto judicam lium stipendio impeditae sponsiones & munera, & sanctae aequitati' leges. gori suo restitutae in populo: haereticorum multorum centenoriam militum, ac multarum etiam illustrium familiarum conversio, perversorum correctio, scandalorum exilium, mutua pax & concordia, divinorum mysteriorum aestim

235쪽

tistiirivIo, frequentior sacramentorum usus, divinarum ae Ecclesiasticarum

legum observantia, vita cum virtute traducta, & mortes obitae cum solatio. Nec vero dimisit miles, quod agebat Antistes, raroque miraculo simul XXVIII. magnanimum belli Ducem, simul Apostolicum animum eadem castide prote-Zelus in xit. Quoquo haereticorum terras stabibat, adhortabatur Verbi Divini praecones, quorum numerum ad exercitus sui Qlatia, curandasque animas secum devehebat; ut si unquam alias, hic praecipuε, α frequenter & serventer ad populum dicerent; futurum ut acatholicorum concursus, qui vel ipsium nomen Romanae fidei, Religiosoriimqtie virorum, per rabularum mendacia ad horrorem descriptum execrabantur, humaniore de nobis, nostrisque dogmatibus siensia imbuerentur. Neque spes sesellit auctorem. Fuere enim, qui non modb perlibenter audirent, sed etiam aestimarent, & ad redarguendum Ministrorum suorum ignorantiam, in palimpsestum reserrent audita. Alii qui religiosos viros Africana, seii perniciosa monstra arbitrabantur, posteaqi iam mores doctrinae consentientes exploravere, non modb cicurati sunt animis, horrore deposito, ut horum ambirent commercium, quorum declinabant aspemam: sed etiam palam fateri non erubuerunt, se per suorum Pastoriimmendacia delusos, promptosque Romanae Ecclesiae ritibus accedere, si id suorum Principum auctoritate concederetur.

Religionis propagandae studium ardentissimum, natura, institutione, exemplis paternis insitum, illis divini amoris, quo aestuabat, facibus accendit, ita contestatus chirographo: hoc unum voveo, inquit, ut in Confessionem Dei mihi vita tormenus acerbissimis eripiatur. 3 quae mea felicitas, si auxiliante Deo id assequereri adnotatus erat annus is ipse, quoad reprimendos acatholicorum progressus arma Caesareo mandato sumpserat; quo facile est intelligere, quonam impulsus ille heroicus respexerit. In omnibus ejus seu civilibus, seu militaribus, ac maximε Pontificalibus curis, quin & privatis congressibus ardor ille fidei, & animarum fervebat. Nullus illi iucundior auditu sermo, qukm qui vel semereret media reducenda

rum animarum, vel singularia, aut numerosa spolia erepta haeres reserret. Quam ob causam, quoties licebat, reduces ex oriente Societatis Patres, qui excolendis illis regionibus colonias conducebant, affatum desiderantes, admittebat benignE, verecundantes adficiscebat; & potissimum, quis fructus, quae spes, quae fidei nostrae aestimatio, quae ad hancillarum gentium inclinatio, ea suavitate explorabat, ut non obscurὶ proderet oratio, quo affemi animus aestuaret. Utque etiam in illius populi salutem conserret aliquid, non tantum eos liberalibus, ac regiis muneribus ad inescandos barbarorum animos id neis , sed etiam annua pensione est prosecutus Sedem Apostolicam, ejusque Caput omnibus, quae filium decebant, ob- XXIX. sequiis colebat: quam reverentiam Pontifices ipsi, sub quibus vivebat, Uiba- studium mnus VIII. Innocentius X. Alexander VII. multis encomtis extulerunt: ablegatos sacris pedibus deserebat oscula: ad Iani Calendas secundum anni cursum precabatur: recens inauguratis ossicium gratulationis exquisite dependebat: de Episcopatuum suorum statu saepius, qu in pro debito, referebat: ipsi Belgii Archiepiscopi,& primores Ministri studium illud solicitum, quo obedientiam Sedi Apostolicae debitam asserere studuit, non semel obstrupuerunt;

cujus experimentum tum egregi E patuit, cum in causa Iansenti per Romanas literas quasi frigidior reprehensius est. Ea erat morbi conditio, quam violentis remediis exulcerandam potius, quam curandam existimabat prudentia Archiducis. Ergo erant inter Ministros regios, qui censuram Romanam indignδferentes aculeum regerendum suadebant eo fremitu, ut nuncius Pontificis metuens vim, se loco subduceret; at Archidux ab horum consiliis aversus literas reddidit observantiae plenas: mulcebat delinimentis, nudam iacti speciem, quid, quo fine, qua spe, quo eventu ab se actum, exposuisse contentus ad caetera reverenter siluit: Legatum autem Pontificium o iis revocavit, secutamque iussit. ino tempore de Pedo ad arma vocabatur, neque calami-

236쪽

4o EPISCOPUS PATAPIENSIS LM.

tatem publicam, neque preces Augusti seatris, neque deinde Regis Catholiel

sibi tanti putavit esse, ut acquiesceret: auctoritatem Pontificis interpositam oportuit, cuius demum approbantis iudicium imperii loco veneratus est. Par studium suit eiusdem reverentiae apud alios quoque promovendae: Certe nepotem suum Carolum Iosephum Archi ducem destinandum sibi in Episcopatibus Passii viensi, olomucens, & Uratistaviensi Successorem, ad a ternum Romanae sedi exLibendum honorem ac obedientiam, prolixe est adhortatus,e6que nomine tanquam sedis Apostolicae filium Alexandro VII. commendavit. Quibus contestatae reverentiae argumentis eam sibi Pontificum henevolentiam conciliavit, ut ex Germania nemo, nemo ex Belgio illusti iore sanguine oriundus ad pedum osculum venerit, ex quo non illico quaererent Pontifices, qud uteretur valetudine optimus, ct obedientissimus filius, cir frater Serenissimus Leo idus Guillelmus: nemo in illas regiones rediret, quin salutem paterianam cum prolixi affectus testificatione, tum sacris muneribus, & Sanctorum Lipsanis adferrent. XXX. Non erant haec ingenii tantum, aut naturae sedatioris bona, sed heroici

Moitificitio. cuiuςdam rigoris ac imperii, quo adversus irritamenta sensuum,dc appetiti nes animi utebatur: a teneris namque annis corpusculo vim facere, propensiones reprimere edoctus, tum anno seculi nono supra trigesimum hoc sibi decretum posuit: Ego iniquus servus servorum tuorum DBis meus, coram Hvino tuo constdu prostratus, Dondeo me nullum animo desiderium abad Minisurum, quam tibi u serviendi, ut sim ex toto tuus, σ corpore, σ' anima. cim vero m- relligam fuste i a me status dignitatem exigere, ut ad majorem virtutis rei estimem comisar, Dondeo me vim illaturitin sensitas, ct immoderatos appetitus compressurum: nec enim mundus es posthac meus, nec ego mundi, sed totus sum DBI mei. Ex eo tempore animadversum solito violentius in semetipsit m agere coepisse: fuitque cura prudentis Consessarii adhibere modum aestuantis animi servori, quo caeteroquin ad complura valetudini noxia prorupisset. Nulla sensibus venia ad supervastaneas, nedum ad illicitas voluptates et oculis omnis ademta licentia, etiam quam urbanitatis, & animae leges admisissent; in alterius sexus formam eos defigere piaculum ratus, nec etiam in sororum vultibus haerere voluit. Α Gubernante audiendae quandoque fuerunt mulieres: sed ne vid rentur, legem ponebat oculis in terram defixis. Picturas amabat quidem; sed, utcunque raras, pulchras non credidit, nisi castas. Gustum vu)garibus& facile parabilibus assuefecit, deliratis, ac sumptuosis abstinuit. Inediae statos dies rigide; his adjectos rigidius observavih pervigiliis praesertim Dei parae Virginis, & eorum Sanctorum, quos peculiari assectu venerabatur. In vini usu sibi legem fixit, quam Paulus Timotheo: eo quod necessitati serviebat

contentus, quod voluptati esset, non admisit. Musicae amori indulsit aliquid, non ut aures oblectaret, sed ut lassatum curis animum reficeret. Argumenta erant, vel quae pium excitarent assectum, vel quae ipse arguto calamo de Christi cruciatibus conscripsisset: in theatrum si haec prodiint, castam voluit : hoc si non saperet, aures non exhibuit. Flores mirae raritatis domesticus hortus suppeditabat, naribus tamen virtutis consilio subn ahebat: in conclavi industria servorum locatos oculis saepe & naribus submovit, auram magis innocentem ratus, quae sine oblectamento traheretur. Somni parcissimus. ultra id quod natura exigebat, etiam inter longa militarium curarum Astidia, non admisit. Nec movebamr valetudinis necessitate, dum suas vigilias honopublico magis utiles aestimaret. Strati modum nuda saepenumero praebebat humus praecipue in castris. Tegendae virtuti in lecto primum, spectante, ut moris est, cubiculario se componebat; eo digresso prorepens, super duro pavimento sternebat corpus; quod cum alias sine teste iaceret, tum casus aliquando obtulit, ut ob exortum noctu hostilem tumuimm a cubiculario excita. tum ingressio deprehenderetur, rubore tum quidem & mandato, quam vellet occultum, testatus. Certe quod ignorarunt permulti eo vivo, non sine admiratione deprehenderunt ab obitu , nempe acre flagellum 3 praeterea texti, acutique

237쪽

tique ferri catenam macerando corpori frequenter adhibitam. His ille praesi XXXI.

diis tuebatur caltimoniam, qua nomen Angeli sibi apud omnes pepererat. Cassimonia Eius generis multa per vitam documenta. Inviserat aliquando honoris ε'ῖς causia Electoris Brandeburgici sororem Ducem Brunsicini censem, Schoningae. Submotis mensis, Archi ducem ad arcanum conclave deducit. actura cum eo de ditione Brunstituti censi adserendi Domino suo. Cura hic optimo Le pol do, ne solus desereretur sine teste: nutu ergo, cum verbis non posset, Camerario imperat, ut propius adiit actionum spectator, licet non negotiorum auditor. Instabat illa, ut ipse nondum refectus prandio, eius gratia recede ret : Sed intellexit iteratum Archi ducis signum, ut non prius moveret loco, quam alter succederet. Quanquam dudum antea innocentiae eius nomen

vulgo esset praescriptum, ut nemini sequior subiret de suo Principe cogitatio; valuit tamen aliquid ad augendam innocentiae famam; quod tanto in Lempoldo censeretur laudabilius, quanto erat & ipse, & quacum agebat honestissima Princeps, ab omni suspicione remotior. Erat Bruxellis quaedam sce. minis nobilioris sanguinis concessa libertas, animi relaxandi causa cum luberet, Aulae hortum sitheundi; erat & aliqua in Aulam se inserendi licentia. Suspicionibus id obiectum ratus utrumque sustulit. itaque dum isthic moratus est Arehidux, eo praesente nec hortus patuit, nec Aula: S ut pretiosius thesaurus securius custodiretur, abolitis prioribus, novis seris munivit. Debuit tamen Regis Catholici voluntate Reginam Sueciae Christianam in sua Aula habere hospitem: sed ita habuit, ut quam longissime abella videretur: imperuvias ficit ianuas, quibus mutuus aditus concederetur. In ipso Belgii aditu, eimi visi ndi Principis gratia conflueret populus, & urbis plateas stiparet, exhibuit se mulier ad omne lenocinium instrum, quae specie sua plurium, &grandiorum animos depravasse serebatur: adjiciebatur, in interioribus huius Provinciae visceribus, huiusce generis Helenas complures esse, formaque longe elegantiores. Tum vero Archi dux se in hol es incidisse ratus, ncivis animi propositisse armavit; ea oppositurus moenia, quae semper inexpugnabilia ex. pertus erat. Ergo hic primum ille taminarum nulli porrig re olei ilandam manum. Contra morem illius Aulae, patriaeque id esse videbatur; sed pro

sus ad morem castarum mentium.

Ad oculos progressius, eis legem statuit, quam dictat pudicitia. Ex equo

prolapsia mulier, indecentius suspensa stipedi haerebat: illuc omnium conversi oculi, omnium risus rei novitatem ingerebat Archiduci, ut innocentem ni istum eo verteret, quo caeterorum vultus serebantur: sed veritus scilicet, ne quid minus honesti ingereretur oculis suis, illos etiam avertit a non visa re, & mo. destia sua castigavit aliorum licentiam; ut jam suae illos curiositatis pud ret, qui erubuisse Principem advertebant. Bruxellis honoraturus Ecelesiam Patrum Societatis comparuerat Archidux. Stabat, i it moris est, erectum iulius dignitati Conopaeum: mediam inter hoc & Αram summam se locaverat. seu spectatura seu spectanda, certe non tam cauta, quam compta mulier, non

parvae dignitatis. Vix illam distinxit Leopoldus, mittit, qui loco abire iubeat i haerebat tamen illa, nestio, an admirationem sui factura, an Archiducis admiratione suspensa. Jubet iterum exesse, aut manu satellitis amoveri. Sed luculentius filii, quod ad virginem Lachensem dedit verecundi oculi speei-men. Prostabat veneranda prodigiis statua theatro altior, ad quod gradus ascensum dabant. Archiduci odaeum intractum fuit, ex quo, quam invise-hat, Uirginem spectare posset, & venerari. Curiositatem mulierum major tenebat cura videndi Principem, quam venerandi Virginem: igitur theatri gradus occupant, ut liberius spectent Archi ducem. Ille ubi observavit studium,

delusit expectationem: nam neglecto odaeo, processit ad aram summam, ut nihil obversiarenar oculis nisi DKus speciebus panis velatus. Quae tamen se delusas dolebant, laudabant deludentis virtutem. Ita ubique cautus, nusquam offendit gradum.

Sed ne & aliis lapis scandali poneretur, submovit theatra publica, quae plerumque in Venere & Cupidine, aut in amasiorum artibus sunt ingeniosa: A aaaa 3 ea Disiligod by Coos e

238쪽

a EPISCOPUS PATAVIENSIS LXIV.

ea solum licita voluit, quae innocentem iucunditatem parerent. Sciebat enim quod in theatris luditur, facile in animis saevire. Est in Belgio relaxationis genus, quod Nou h la mode vocant: ad hoc obeundum etiam Princeps invitatus, ubi ex conscientiae arbitrio per schedam intellexit, eo tempore consuevisse mulieres per omnes urbis plateas circumcursare, & sub specie publicae laetitiae pericula circumferre: schedam momenti reposuit dignam sua integriatate: Ago Ibmmas gratias pro Da admonitione: nulla praecauito es nimia, pro sermet avia tam pretioso ib6auro. Sed quam cautus ipse fuit, tam suos voluit: nihil quod obscoenitatem oleret passus in Aula: signa, verba, aspectus, libros, Omnem privatam conis suetudinem a suis Ephebis proscripsit. Denique Aulae suae totius consensu is habebatur, qui ne veniali quidem culpa hanc virtutem vulneravit. Nec aliisum fuisse sensum illius crediderim, qui cum aliis mixtus in conclavi quodam spectaret varios Principes pictoris arte exhibitos, in iisque essent, quorum vitam, moresque non commendasset pudicitia, ac media inter eas

Leopoldi icon penderet: Tollenda: inquiebat, hinc est Leopoldi emgies,

ct in choro eorum Sanctorum collocanda , qui integerrimam, re a castimonia laudatissimam vitam duxerunt. Quare quia talis omnium voce,&publico majorum imorumque consensu ferebatur; qui ei scripserunt elogia, qui mortuo dixerunt Panegyres, vel argumenti parte, vel tota dictione id egerunt, ut innocentem Angelum exhiberent; rati non ingratum suturum thema, quod omnium approbatio suggerebat. AEqMMitis Sed animi imperio, seaenbque sic usus est, ut nihil inter bona numeraret, quod DB us non estet: nihil inter mala, quod Deum non subtraheret; caeteris ne moveretur quidem; fama, infamia; honor, opprobrium; laudes, calumniae, hoc uno absorbebantur. Hinc rebus ad votum cadentibus, occupatis urbibus, fractis fugatisque exercitibus, & ad omnem secundae sortunae auram nunquam immodice exultare: nunquam fracta fortuna sua, deposito exercitu, ad illatas injurias, ad instructas calumnias vel animo dejici, vel frontis sereni talem mutare visius est; nunquam praesentibus periculis sermidare, nunquam, quod vilis est animi, alienae invidere fortunae; nunquam impotentisis irasci, vel quamquam indigna multa occurrerent, indignari; nunquam inflammari superbia, aut ambitionis aura amari, ut merito, qui ei ab arcanis animi fuit, hoe demum ei elogium scripserit: internos animi motus, sicut & sensus externos, ita in omni occasione cohibuit, ut nihil minus ordinatum in vultu, se mone, gestitque illius appareret, videreturque esse absque omni sensu, ct in quadam perpetua malacia versari. XXXII. Erat ei adamantinum voluntatis decretum, mori millies, quam DEum Horrorpe ostendere. Destinabatur nobilissimi generis sponsa pari cuidam sponssi: dubium movebatur de foecunditate: erant, qui narrarent, optatum prius experimentum a sponsor at esto, subiecit Archidux, millies millies mori praeoptarem ,

ejus ista si essem, quam veι uuam DEI Uerigam incurrere. Pereant regna, interis eant familiae, neque enim in borum spem ullum peccaetum est admittendum.

Non magnum in eo erat, quod sane magnum est, ut jam inde ab teneris culpam omnem graviorem veneno, ac morte magis sorreret: ultra progres.sus est, contenditque religione summa, ut ne levibus etiam noxis contaminaret animami sed ne isthie quidem constitit: illud etiam austis est stupendum sane, & sanctissimis etiam mortalium intra conclavia sua reclusorum vix audendum, certe rarissimis obsignatum exemplis; illud inquam in turba seculi& negotiorum ausus Archi dux, quo virtus humana niti altius haud possiti voto se peculiari obstrinxit, in rerum agendarum deliberari e semper es parti

accedere, qua major DEI gloria assulgeret, Idque eo agere in DEum ainctu, qui

perfectissimus videretur, Er suturas DEO gratisti M. Hoc votum manu eius conscriptum in propositorum spiritualium libello repertum est. Observavit Religiosus, & incorruptae fidei vir eius arcanorum conscius, a coactis in conia silium Ministris morae veniam postulasse, qua ille interim in conclave seces

sit, prostratus coram DEO ut postea eidem affirmavit contestatus, se unam

239쪽

eo eonsilio DEI gloriam moliri. Huc pertinebat herolea protestatio, quam

ub se conscriptam ad ultimum usque spiritum de collo gestavit. Prates , inquit, paratum me beatitudinis aura praemio careres imo tormentis eruciari aetemnis nulla tamen intervemente culpa mea morio majoris DEI gloriae imis emersura

lnue profluebat illa, quae amorem ei omnium conciliabat, admirabilis XXXm. animi demissio, atque modestia, procul omni fallu, procul tumore & are ema. gantia, ab cujus omni specie innato quodam fastidio abhorrebat: nullus ei tam abiectus etiam de egentium plebe, cujus alloquium dedignaretur: obse quia, quae sibi penderentur, promptis illico obsequiis rependebat. Illud eius erat emtum: apud Mum nulla Primipum praerogativa: G, inquit, ae imus, qud quisque mortalium viliseimus: hoc ipstam crebris meditationibus usurpabat, dignitatem, honores, extraneum quid esse, quod ad animae ornatum nihil

conserat. Devenerat ad eius manus volumen, in cujus fronte, & Filius, ct Frater, Sc Patruus Caesarum appellabatur: at ipse Muram, inquit, placeam Cre

tori meo, ut sariendo istauraum DEI Pastis, qui in caelis es, ejus er filius, orst

ter esse merear. Extat in illo ingentium propositorum numero etiam hoc: Amm simὸ statuo, ad mensuram virium mihi per gratiam Des conserendarum, non an

mo tantum, sed opere etiam, quautum ιίs mei rationes patientur, omnem hon

rem, plaustim, existimationem, O quidquid vanitatis, ambitionis, O Derbiae est,

constat nysimh contemnere. Audivere complures testantem saepius, se maioris facere neminem, quam qui hac virtute praecellereti mi vero animum eius arcanius tractaverunt, testes sunt, eum nullam facile siti a tetendi oecasionem

praeteriisse. obstupuere non rard vilissima mendicabula,cum vel feria quinta maioris hebdomadae ad suos pedes abiectam Principis dignitatem, eosque exemplo summae Maiestatis abluentem, tergentemque s vel cum diebus si gulis Dominicis, ac testis, quamdiu castris abesse, ac Passavit residere licuit, cibos inserentem, porrigentemque, ac non nisi paucissimis testibus, liberali singulos stipe donantem conspexerunt. Sed patentem demissionis eampum obtulere castra, quibus ita moderabatur, ut sola sibi retenta imperandi potestate par caeteris videri posset i ad vulneratos infimi pili gregarios se demittebat, quibus admiratione virtutis attonitis verba quidem eripuit, plenas tamen solatio lacrymas expressit. Iacebat Marchio Sibndratus gravi vulnere ad Gr velingam deiectus, & Burburgum deportatus ν excurrit humanissimus Princeps , trenuo militi impensurus latium t quae Austriaci animi ad se demissi inclinatio ita Marchionem occupavit ut palam testatus sit, se ampliorem, dum vita suppeteret, praestitoriam a se Obsequiorum mercedem ne quidem votis optare potuisse; ae si mille vitas haberet, se eas sub tam humano Principe libem ter pro DEO, Rege, ac publico bono immolaturum. QDd vero de applausuum publicorum fuga lecum statuerat, ita impleis vit, ut omnibus constaret, quam ab ejus generis pompis esset alienus. Rebus . prospere gestis, partisque plurimis in Germania,&Belgio victoriis, nulla laudis parte in sese derivata, id impense per literas agebat, ut omnem gloriam in alio. rum virtutem conferret. Gubernationem sigii adituro parabantur 1 Bru-xellensibus apparatus magnifici, quibus adventantem exciperent. Excussit consilitim is, qui ingenium Principis perspectum habebati Inde brevi tempore receptis ex hoste luculentis Belgicae urbibus triumphatorem ad se invitarunt Amverpiani: orantium votis non ante consensit, quam promitterent non erecturos, quos paraverant, triumphales arcus. Nequiit tamen impedire m

destia Principis, quin tabulis & inscriptionibus publice defixis laetitiam testa

renrur. Cum e Belgio rediret, rerum gestarum gloria clarissimus, Ferdinandum fratrem Caesarem obviam venire cum universis aulae comitatu, aliaque in contestationem gratulationis publicae instituere parantem, quum deprec

aione praemissa nihil effecisset, pio dolo fefellit: aula sua majorem partem Danubio commissa, ipse cum paucis adfuit improviso, populique concursu evitatoseauis amplexum occupavit.

240쪽

4 EPISCOPUS PATAVIENSIS LXIV.

Sed heroieum animi planE subacti, atque humana spernentis documentum est illa coronae Imperialis, cujus spem praesentem in manisus habebat, recusatio invicta. Ferdinandus Quartus Romanorum Rex fatis immaturis excesserat, Leopoldo Ignatio ejus Germano annum aetatis quartum decimum vix dum egressio: Ferdinandus Tertius Imperator vergebat in declive; quems prolabi contingeret, successore nondum constituto, enim verb, iit erant ternpora fluctibus intestinis, & factione Gallica perturbata, metus erat, nescistione Principum non Austriaca modδ Domus, sed Religio, & Imperium veniret in discrimen. Ergo Electorum nonnulli rectius in Austriam animati Leopoldum Guillelmum spectabant: per fidum interpretem ejus mentem explorant; reipii blicae, religionis, familiae periculum ostentant, precibus agunt

multis planε argumentis auctores sunt, uti coronam ultro venientem acceptet. Hic modes istamus Princeps ipsis vultu, ac oris habitu declarare ingratissimam sibi aecidere ejus honoris delationem : quasi verb, inquit, Pris raptissorbi ignotum si, me nihil unquam ambiisse, idque stmper suduisse, ut quorum

arbitrio me DRufulverit, eorum imperata obedimer more quodam emo Iacerem. Ego vero multam Principibus gratiam habeo pro eo candore, quo mihi conflia sua demonstranda putaverunt; quibus in vicem animi mei togitara considenter promam. Tum gravit limis egit argumentis: si, inquit, mei sanouinis baberer hostis, er ius in Austriacae familiae detrimentum de me postulo i haud poterat. Se- eari in partes 'ovincias austriacas, id quidem praesens exitium est sed id iis fiat,

Rex reo fine terris, sive regno, e viribus. Alia hunc in modum exocutus, gratias haberi iussit propenso glectomm studio, oratosque voluit, ut ea coiisilia in Leopoldum Ignatium brevi adulturum omnia converterent; de se omnino deponi, ac posthac nihil moveri. Sic ea machina tum quidem repulsa: sed mortuo subinde Ferdinando tertio vehementitis instaurata: Leopoldus Ign

tius annum aetatis octavum decimum nondum attigerat: aperta hostibus oce

so electioni ejus, aetatis vitium opponendi; detrahendique aliquando Austri eis fasces Imperii: id ne fieret potior Electorum pars literis affectu plenis ad Leopoldum ouillelmum convers 1blicitant, urgent: quin & Viennae in con- filio regio deliberabatur, qua sententia roganda essent Electorum vota: an pro Leopoldo Isnatio definit E; an presso nomine pro aliquo de domo Aiistria- ea. Haec omnia discussit obfirmatus ille ad honores repellendos animus &industria Archidiicis: hic enim studium Principum in se collectum per literas primum gravissimas, deinde in urbe Francosurto mirifica linmanitate sua, de

prudentia sic tractavit, ut omnium demum animos in Nepotem deflecteret. En exemplum rarum omnino, ac seculis vix auditum; cui Maximilianus Ru-dolphus Episcopus Littomericensis sic applalisit: Tanta tibi bonitas, tanta est prudentia Princeps, ut, sis major utra laude, nec ipse sciam. Maluit Imperio virtus tua digna videri, quam tanto, vel si posset, honore frui. Hinc Pater ex patruo fis Caesaris, & vel in ipse se tibi tam grandis Caesare debet honor. Hinc tanta virtute tua te vincis & ipsum: Principis est virtus macina, inde regi. Quod postremum quam ex vero dictum sit, qutim proprium sibi, san mquel uerit malle regi, in propositorum mori .n cumulo explicuit; statuo, inquit,ommode. in omnibus. quae mihi obvenerint, obediendi occasionibus, judicium meum,mo te v. utatis arbitrium exuere, m que amore tui, mi DEUS, nonfium tibi, er ordinariae tua praevidentiae, sed etiam ιibi Abstituto, quem milii praesecisi, quemque princere libebit, cujuscfra sit natura, condisionis, aut dignitatis simittere, acm Omnibus ab eo dependere. Im4 decerno meam, is rebus bestis. σ tibi Deo meo placitum, obedire tam aeqvalibus, quam insterioribus, quorum voluntatem efectui mandare nitar, me omni illius meae mmemiae considerar-e. tamquam mihi a te se coram usta manifesta , mumque meam volumatem penuus eradam, vi tua

SEARCH

MENU NAVIGATION