Lucubrationes in Surrentinorum ecclesiasticas civilesque antiquitates nuncupatae sanctissimo domino nostro Clementi 12. pont. max. a Philippo Anastasio patriarcha Antiocheno pridem archiepiscopo Surrentino. Pars prima altera

발행: 1731년

분량: 635페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

301쪽

arguimus , quod hoc tormenti genus aedificia dejicere , sternereque Valeret, ut cecinit Lucanus: At saxum quoties ingenti merseris ictu Excutitur: qualis rupes , quam vertice montis Assidis impulsu mentorum adjuta vel Zas , Frangit cuncta ruens , nec totum corpora pressa Exanimat , totos cum sanguine dissipat artus. De cujus vi , atque vehementia plura scripsere Paulus Diaconus , Hegesippus , ct Lipsius . Eapropter miraculo verterunt cives Surrentini . quod ingens ille lapis sancti Antonini templum, impetens neque everterit , neque concusserit. Non autem ab onagro emissum credimus , quem eundem fuisse novella sua aetate ac Scorpionem seri Ammianus ; quod haec machina non tantum virium

contineret. Μulto minus a FuHibalis , quod genua tormenti bellici descriptum suit a Modino , quisquis fuerit is , qui omnia serme ex Vegetio hausit de Rei Μilitaris Vocabulis. aitque: Fufitistius eHIovus pedes quatuor , cui per medium ligatur δεηdu decorio , o utraque man impulsus prope , non in laronagri dirigit saxa . Hoc enim instrumentum p trarium non ad evertenda eminus aedificia , sed ad enecandos cominus praeliantes aptum videtur. XIII. Porro Balista posterioribus temporibus plura nomina , ct horridula quidem accepit apud

Latinos . Graeci eam mwυα , aut A γλυώ Latini

Mansanum dixerunt . Unde Abbo in obsidione Parisiensi ait: Conssciunt Aetis eque lignis geminatis H h a Manis

post Seorpionis desti tistium aD it audia

302쪽

. s.

a De Chrimax. Sura ent. Antiquit. Mavana, quae proprio vulgi libitu vocitantur. Saxa quibus jaciunt ingentia . Eodem prorsus modo loquitur Leo Imperator S piens dictus Tacticae , seu De Re Militari c. I s. An

vero haec Μangana eadem sint ac quae ΜOnangones vocat Hero, quos nonnulli Fundas vocant, ut ipsemet tradit, non adhuc satis liquet. Αt de his quidem videtur locutus Paulus Diaconus , qui scripsit: Dejicitur lapide emisso ex Marione, contritum e Icaput ejus, o facies . Unde apud ipsum Paulum,

ut ex ea locutione educitur, idem videtur Μa gon suus , ac Μonanson Heronis . Alio etiam

nomine appellata fuisse Balista legitur iis temporibus apud Othonem Frisingensem ψentem : FOruat quodam die lapidem mi tormenti ex Balim, quam modo Margam mulgo dicere soleat , propulsum ad superiora loca conscendisse . Ubi potius legendum sertasse Μangam ; nam Radevicus de Gestis

Friderici Imperatoris inquit: Tormenta quae vulgo metas vocant. Atque ex hac voce, ut sentit L, psius , Vel ex superiore voce Mavana derivasse videntur Mangonella, Mangonalia, Mavatella; quae Verba in Avorum , Atavorumque historiis legere est; quarum sane vocum non pauca exempla in Leodicensium Chronicis annotavit Agidius Ru tius . Τurpinus autem Caroli Μagni aevo aliis nominibus idem videtur exprimere , ubi habet: Apt tis juxta murum Petraeiis , o metatellis , o Troiis . Quibus in verbis advertit Lipsius Balistam Petrariam vocatam, quia lapides emittebat,

303쪽

Lib. II. Cap. XIII. a s

aliaque projiciebat in urbes , ut etiam caput a scissum e trunco , sicut refert Paulus Diaconus. Et in Chronico quodam Leodicensi legitur . Disi pus misse Leodium Mangonestir , seu FuHisula Tribuceta, vel Arietes, aut Sues , Vineas , Bistias Petrarias, si e Cattos mersatiles , nescio quae ex his ingeniis in signum, quod intendebat ea ira solo aequare. In quibus verbis nomina quaedam offenduntur machinarum muralium , quae ne OEdipus ipse quidem explanaret . Et in alio pariter Leodicensi Chronico invenimus Bibliam Petrariam , ct cetero bellica inHrumenta . Ac denique in vetusta Caroeli Μagni vita, quam edidit Pithoeus, Clitas etiam inter murales machinas legimus . In his omnibus advertit Lipsius Biblias Petrarias Balistae genus dictum . Verum pace tanti viri dicimus nos non satis videre, quare his diversis Petrariis machinis Balistarum potius species , ct non Scorpionum etiam indicentur ; & solum colligimus hasce machinas obsidionis Surrentinae tempore usui militibus fuisse, & aliqua ex iis sepulcrum S. Antonini impetitum, ac verosimilius, ut diximus, Balista . CA

304쪽

De sancti Antonisi Apparitione , iva

Agarenos deterruit . I. Ecundum celeberrimum sane miraculum est, quod cum aliis quatuor sanctis Surrenti Τutelaribus semel, his , S iterum in Saracenorum classibus Anariam insulam infestantium apparens , illos tam vehementer primo terruerit, ut sugam raptim capessere coegerit, indeque Surrentinis cum iisdem pugnantibus ita praesens ait, terit , ut ne unus quidem illorum , litis magna Anonymi lae. eit. eorum strage profligatis, in navali pugna ceciderit . Ita prorsus Anonymus. II. At de qua Saracenorum incursione heic loquatur laudatus Auctor , non adeo facile est conj cere . Plures enim Saracenorum impressiones memoriae proditae sunt , quas inter alios accuratissisci x x . . me describit Leo Ostiens1s . Ex iis prima est , qua hi Christiani nominis hostes anno salutis 8ao. invaserunt Siciliam , ac sub jugo Panormum re degere . Secunda, qua Sergio ΙΙ. Romano Pomtifice , S Bassaeio Abbate Casinensi anno ejus decimo , salutis 8 , ut notat etiam Pithoeus , direptis sanctorum Apostolorum Petri , ct Pauli templis , Roma digressi Cajetam irruperunt , ubi

Spoletio venientem Francorum exercitum , eosque comprimere satagentem in fugam foedissim

305쪽

LA II cap. XIV. 2 7

verterunt; unde parta victoria superbientes, quum in Casinense monasterium irruere conarentur, illuc pervenire insigni miraculo a sancto Benedicto inhibiti suerunt. Tertia, qua monasterium Cas,nense iterum Coelitus , ac sancti Benedicti ope , servatum fuit anno Reparationis humanae 8 7.

Quarta, qua, devictis Capuanis, ac Neapolitanis admodum afflictatis, sancti Vincend monasterium prope Casinum landitus eversum suit, ac depinpulatus Τhesaurus; hanc vero Angelus de Nucefactam recte opinatur circa annum 873. Deinde

pergit Ostiensis , ac foedera percenset , quae a Neapolitanis , C etanis , Amalphitanis , & SD Iernitanis inita suere , proh dolor i cum ipsis Saris cenis , quibus tandem permissum fuit a C et nis praesertim non sine Christiani nominis dedecore , ac sempiterna Italae virtutis infamia Liris amnis ostia incolere , ubi Ao. annos constitere ; unde anno sis. sub Iohanne X. Pontifice Μaximo tantem aliquando exturbati , ac prorsus ejecti fuerunt . III. Verum quum nulli ex his Μaurorum im cursionibus convenire videantur, quae habet Anonymus in recensenda insulae sinariae direptione , nos illam , cujus heic Anonymus meminit, eam omnino fuisse opinamur, quam licet insigniorem, silentio tamen involvit Ostiensis : at fusissime commemorat Anastasius Bibliothecarius . Atque

ipsissimam elis ducimus cum Caracciolo , BOllando , & Luca Dacheryo , quam , ut ulcisce

306쪽

di 8 De Grinian. Surrent. Antiquit. rentur Neapolitani , Surrentini , Cabetani , ceterique una foederati in Saracenos conspirarunt ,

eosque fugientes, Duce Caesario Sergj Neapolitani Magistri militum filio , prope Ostia Τiberina assecuti , collatis signis , magna Neapolitani Regni gloria , ac selicitate , summoque Romani

Pontificis, S levamento, ct laetitia Saracenorum navales copias profligarunt, eorumque classem vel ad ultimum navigium delevissent , nisi, oboseta magna Ventorum vi , ab invicem aegre sejuncta fuisset utraque Classis . Iisdem tamen Ventis foeda excitata tempestate ita reliquae concussae suerunt hostium naves , ut in Ostiense litus sere omnes fuerint allisae . Qui vero ex Μa ris eo naufragio evaserunt per quasdam nostrat in sulas , ut ipsis Bibliothecau verbis utar , famis Iasonoetur penuria plurimi a nomis hominibus iste fecti fuerunt . Id anno 8 s. sub Leone IV. acci

disse colligit ex ipso Anastasio doctissimus Cardi

nalis Baronius .

IV. His igitur positis , conjicimus Mare nos hac instructa Classe ad Crateris oram ap pulisse , ibique pluribus iactis excursionibus imsulam praesertim Anariam devastasse . At audito inde foedera in seipsos iniri , instructamque comparari classem , ab imminenti conflictu calamitatem , excidiumque sibi metuentes ex ipsa Anaria Τiberina Ostia versus solvisse , ubi nostri foedo

ratis navalibus copiis eos assecuti selicissime fregerunt . Idque innuere quodammodo videntur verba

307쪽

Lib. II. Cap. XIV. s

verba haec Anonymi : Tempore autem procedente , Saracenorum infinita multitudo contra Chri Buna pacis tranquiliitatem conjurata omnia, quae attiPt , t ea more nimbosissimae grandinis proterens eras res,

quis . Emenso taaedem infesti liti Praedones pelaginatio , applicuerunt ad insulam Neapolitanae poteri ii subjectam , quae Ainaria , usitatiori vero nominensula Major nuncupatur O . V. Verum heic non pigebit advertere hanc Ii sulam illam esis , quam modo vulgus IIchia n minat . Verumtamen numquam alibi, neque apud antiquos , neque apud posteriores legisse scriptores meminimus hanc Insulam hujusmodi Majoristiselae nomine suisse appellatam . Scimus equidem . Eneariam , vel potius contracte Amariam astatione navium Aneae dictam , ut Plinio placet rct Inarimen etiam Virgilium eam Vocitasse carinmine illo :Durumque cusile Iaarime, vis imperiis imposia Dphoro . Quo in loco non desunt , qui criminentur Μaronem , utpote deceptum hoc carmine Homeri:

R Arimis , ubi dicunt T phari esse cubilia .

Qtiod scilicet Ela AE i. , quae apud Homeorum duae sunt voces , quasi unam putarit ille Latinus Poeta , & conjunctam pro Inarime acceperit secus , ac mens fuit Homeri , qui , ut isti propugnant , voluit potius illis vocibus innuere

I i apud

308쪽

α so De Chrissio. Surrent. Antiquit. apud Arimaeos Syriae populos , teste Strabone , habuisse Τyphoeum incunabula, ubi insuper coim tendunt eumdem fuisse sepultum . At cuiqueis Pindarum , Hesiodumque legenti patet easdem has voces, quibus Homerus usus est , hosce pariter Poetas ad indicandam , exprimendamque Anariam insulam adhibuisse . Et quamvis non obscure quidem intelligatur ex praepositione illa

Eis , ct voce Ah ic conflatum hoc nomen Inari- me : nihilominus usus apud Latinos invaluit , ut Anaria hoc etiam composito nomine Inarime ar

pellaretur . Sic post Virgilium cecinit Valerius

Flaccus I Ut magis Inarime, magis ut mugitor anhelat .

Sie Silius Italicus e Non ProchIte, non ardeatem sortita Typhoea

Sie Statius: me miri Inarimen , illi Prochria aspera paret. Et passim alii , quos omnes imitatus est Italicus Lyricorum Princeps Petrarcha, ubi concinit: Non Darime allor, ehe Tiso plange . Quem versum pluribus explicuit, atque ab omni censura vindicavit Jacobus ΜaZZonius . VI. Pithecusas insuper, & Pithecusam dictam etiam suisse eam Insulam invenimus , sive a Simiis , quibus dicitur olim reserta ; nam Graece Simia est ; sive a Πίθοι , quod dolium significat, a doliariorum scilicet copia, quae ibi excreta conficiebantur, ut revera nostra etiam aeta te

309쪽

Lis. II. Cap. XIV. as Ite ex ipsa creta quamplurima , ct diversi generis vasa conflantur . Ad id allusisse videtur Ovidius

inquiens: Orbaracue pνoide Pinus Inarimen , Prochytenque legit, Herilique loeatas Cotti Pithecusas habitantum nomine dictas. Verum hoc nomine contendunt alii utrasque insulas Inarimen scilicet , Prochytenque indicare voluisse Ovidium . Utquumque tamen est, nunquam Anariam Insulam Majorem , quantum poς sumus memoria repetere , appellatam fuisse invenimus ; nisi sorte Anonymi tempestate Abaria comparatione Prochytes , quae minor est , Majον Insula vulgo suerit nuncupata . Haec obiter , adeat Cornelium Nepotem, laudatum Strabonem,

Philostratum in Imaginibus etsi hic sere omnia sabulose) Philippum Cluerium, Capacium, Glan-

netlasium , aliosque, qui de Anaria plura desiderat. VII. Quantum ad miracula, ne hasce notas longius producamus , cetera, quae apud Bollandum ,

Αnonymum, aliosque legi possunt, heic missa fac

mus. Non tamen praetermittendum est , quod recentioribus temporibus accidit anno scilicet Iss8. , quo, paulo antequam Turci Surrentinam urbem civibus , sortunisque exhaurirent, Voces quaedam peream civitatem auditae suerunt, quasi e saneti Antonini sepulcro erumpentes , quibus commonebantur Surrentini, ut sibimetipsis consulerent, mili

tum prassidio munirent urbem , ejusque custodiae diligentius invigilarent . At hisce vocibus nihilo

310쪽

asa De Chri Baar. Surerat. Aκtiquit. cautiores facti cives negligentiae poenas luerunt , quum paulo post praeter opinionem effusa Turcorum multitudo praeter quatuor capitum millia , S amplius in servitutem adducta, in quibus non exiguus fuit Virginum sacrarum , ac monachorum numerus , quorum ibi propter amoenitatem, ac nobilitatem loci quamplura semper fuerunt CC nobia, complures infantes , senesque occidit , urbisque penitus direptae , atque alicubi incensae faciem infandum in modum De alam reliquit , ut alibi attigimus. Id non modo apud Μatrem Jacobam legitur , sed ejus etiam apud ipsos Surrentinos extat memoria a majoribus ita prorsus tradita, ut legere est in manuscriptis Codicibus, qui de ea calamitate apud privatos Surrentinos

servantur .

VIII. Similibus , aliisque innumeris jampridem Surrentini cives beneficiis obstricti , tam bene merito, vigilique Τutelari suo magnificum sane, ac

nobile templum erexerunt in urbis moenibus, ubi traditione acceperant sacrum corpus extare , ac

supra hoc posuerunt altare , in quo sacra fiunt . Quam vero antiquum sit hoc templum non satis constat . Nos vetustissimum illud facimus , asse-Veramusque non abs re jam inde ab initio nonisectili , quo tempore Caracciolus , aliique hunc perperam secuti sancti Antonini obitum accidisse statuunt, sanctissimum Abbatem eodem loci, quo nunc , templum habuisse . Idque clarissime colligi putamu4 ex Μario de Vipera , qui referens

Sicar Diuitiaco by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION