De regula fidei catholicae, seu De fide catholica auctore Francisco Veronio

발행: 1853년

분량: 137페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

21쪽

et impugnant; compingunt inde libros suos; nostrales etiam saepe suos his defendendis. Compendiosior via, et regia, reducendis ad castra catholica deviis est, propalam incla mare, nihil horum esse ide fide catholica: proinde nihil horum esse in professione fidei nostrae, quam subscri hendam solum reducendis deviis proponimus.

Sequitur 3': Non est de fide cathulica, quod de initum

foret in uIIo concilio pr0vinciali, etiam Papa ei praes dente per se, vel per legatos. Ratio est, quia tale concilium non est Ecclesia univessalis; quare quod ab eo proponitur, non proponitur ab Ecclesia universali; non est e go de fide catholica; nisi aliunde sensus totius Ecclesiae constaret, Sicut constat de nanitis pronuntiatis contra Pelagium et alios in conciliis Regionariis, ut vocat Augustinus, V. g. , in concilio Mileuitano Numidiae sub Innocontio Papa. Probatur etiam ex illo Bellari uini jam re toto, resurente tres opiniones inter Catholicos, quarum prima est: a Pontificem, inquit etiam ut Pontificem posse esse haere-α ticum, et docere haeresim, si absque concilio generalia definiat, et de facto aliquando accidisse. Hanc opinionem a secuti sunt aliquot Parisienses, ut Gerson, Almain, neca non Castro et Adrianus, qui omnes non In Pontifice, sed et in Ecclesia, sive in concilio generali tantum constituunta insallibilitatem judicii de rebus fidei. a Vide jam supra

dicta. Magna tamen veneratione suscipienda sunt, quae ntantae auctoritalis decretis seu romani Pontificis, seu talium conciliorum, manant. Item ea quae miraculis, aut praedictis revelationibus, s dis tamen, nituntur Seu confir

mantur.

4' Non omnes praxes Ecclesiae, elium universalis, 3uut

sullicientes fundando articulo fidei catholicae. Probatur ex desectu 2 cunditi unis; quia praxes hae non sunt proposi-

22쪽

tiones factae ab Ecclesia veritatis alicujus credendae, sed rei faciendae, regula autem p r8xe0S bonae, potest eme opinio probabilis, et non indubilata; unde sit etiam, ut praxes has posset mutare Ecclesia, quippe quae regulari possunt ex opinione probabili, quam Sequi, vel contrariam etiam probabilem, licitum est. Prohatur insuper ex Va SqueZ. pari. 3, disp. 227, eap. 3, ubi cum docuisset et probasset, α Sacriscium missae suapte natura. institutione divina seu α Christi, pro non baptigatis offerri non posSe, nee unquam

κ potuisse, sive illi Catechumeni sint, sive omnino inside-α les, pagani, aut Iudaei, tametsi publieae orationes pro si eis fieri possint, prout Ecclesia permiserit, objeceritque vi sibi, aliquando id laetum in Eeclesia, sacriscium prou ipsis Catechumenis offerri consuevisse, si probosSelque ex libro qui dicitur: Ordo Romanus, c. 20, post primam suam responsionem objectioni, addit: α Caeterum respon-- dere quis posset, quod attinet ad essentiam et sulista si liam sacramentorum, Ecclesiam semper eam doctrinam α dictis et saetis probasse. quae certa et induhitata est; α at vero quod attinet ad alia occidentaria, non omnino α indubitatam sed prohabilem opinionem aliquando in praxiu seculam, aliquid fecisse, tametsi non tanquam certum a dogma fidei declaraverit; et hac de causa tunc ex prRe-α scripto romani pontificis, Missam pro Catechumenis obtusi lisse, nunc autem eam non Offerre; cum neque publica

K oratio ulla pro illis permanserit, nisi in die Parasceves ,s quando nullum in Ecclesia sacriscium offertur. α Et paulo post: u 0uid igitur mirum si antiquitus Ecclesia secuta α probabilem opinionem de oblatione hujus sacrifici pro Ca-α techumenis, pro illis Missam celebraverit, nunc autem si nullam offerre 3 u Ad his: u Decreta Conciliorum inquita bene Bellarita. , lib. 2 de Conciliis, cap. l7ὶ non indigent

23쪽

K approbatione populi, cum ab eo non accipiant auctorit a tem. Decreta vero de moribus si non recipiantur, et Pon-u tifex conniveat, tandem consuetudine abrogantur, quia a decreta morum mutabilia sunt, et cum Pontifex videtu longo tempore ea non servari, et tacet, censetur ipsea abrogare. At decreta de fide immulabilia sunt, nec po a sunt ullo modo abrogari, posteaquam Semel statuta Sunt.

u Verissimum quidem est illud Augustini, Ep. 1l8 : Si quod

K tola per orbem frequentat Ecelesia, hinc quin ita faciem a dum sit disputare, insolentissimae insaniae est. si Sed non inde sequitur, Ecclesiam per talem praxim proponere tanquam credendum de fide catholica aliquod dogma; sus-ficit praxim esse bonam, cui bonitati salis est, quod sun- detur in opinione probabili; hine, ut jam notatum, tot praxes suas etiam universales Ecclesia mutare potest. Praxes enim sunt variabiles, utpote praecepta: nultu autem modo dogmata fidei variari possunt, quippe veritas invariabilis est. 5' u Εa sinquit bene Vasqueg, tot n. 2. disp. 200. cap. 6 a quae tradit concilium in capitibus, esse silem catholicam a necessario credendam, colligitur ex fine cujusque sessio-a nis, antequam ranones ponantur. α Et pari. 3. disp. 207. cap. 3 : a Quidquid in eapitibus traditur ante canones au concilio pertinens ad doctrinam, est catholica fides, con-u stat ex Trid. Sess. 33. can. 8. in fine, immediate postu capita, et ante canones, ubi dicitur: Ouoniam autem a non est satis veritatem dicere, nisi detestantur et refeIa Iantur errores, placuit sauciae synodo hos canones sub- a jungere, ut omnes jam agnita catholica di strina snem a pe illuc usque traditat, intelligant qu0que, quae ab ila lis haereses caveri, vitarique debeant. Et Sess. Sexta, a similiter post capita et ante canones: Post hanc calli0u licum de justificatione d trinam, placuit sanctae sy-

24쪽

a nodo hos canones subjungere, ut omnes sciant, non δωκ tum quid lenere et sequi, sed etiam quid vitare et fu- a sere debeant. u Ratio hujus rei est quia tam in capitibus , quam in canonibus, propositiones Εeci Siae, quid credendum, quid damnandum, continentur. Addit ibidem Va-squeZ: α Quamvis interdum Ecclesia prohibere soleat dispu-u tationem de aliqua re, quam nondum tanquam dogmau fidei desinivit, ut quod quis damnet, aut aliquo modo u notet propositionem aliquam, vel e contrario dicat esse a probabilem, tamen nunquam hactenus damnavit sub e u communicationis poena eos qui aliquid pertinaciter et ab- a solute asseruerint, nisi eo id damnet tanquam errorema contra fidem, et oppositum, ut catholicam fidem defi-u niat, ita ut haereticus sit, qui talem errorem pertinaci a ter asseruerit; pertinaciter autem illud asserere, stililla aliud est, quam post praedictam des nitionem id scienter u affirmare. u Addendum tamen ex eodem, eadem parte δ. disput. 18 l. cap. 9.: et Aliquando Ecclesia suam definiti a nem confirmat testimoniis, ex quibus aliqua non essica -κ citer eam probant. si Subjungit nihilominus, et bene :α Tamen quando Patres in concilio dicunt, ex hoc aut il-u lo loco, hanc aut illam veritatem Ecclesiam collegisse et g e0lligere, quis, obsecro, indamentum illud infirmum etu incertum esse dicere audeat 3 et Ita Vasqueg. Unde generaliter dicimus, eorum quae continentur in capitibus, id solum et totum esse de fide, quod desinitur, seu lut loquuntur juristaein solum dispυsitivum arresti seu contenti

in capite aut canonu, est de fide; motivum vero arresti, seu ejus probationes, non sunt de fide. Ratio est, quia primum solum proponitur credendum, et proprie definitur, non autem motivum seu probatio. Hinc plurima contine

lur M conciliis etiam universalibus, quae ncn Sunt de s.

25쪽

de, scilicet, quod in eo est obiter dictum; multo minus, quod in sessionibus a variis praelatis dum sententias dicunt, prolatum; multo adhuc minus quae a doctoribus in discussionem rei definiendae praemittuntur aut allegantur. Ratio generalis est, quia nihil eorum desinitur ab Ecclesia.

6' Quod proximum huic est, ut sit aliquid de fide, oportet ex Bellar. , lib. 2. de Conc., cap. 47. adducere :κ Concilium rem eam definivisse proprie, ut decretum fide κ catholica tenendum. u uinc addit: v Non sunt proprien haeretici, qui sentiunt Pontificem non esse supra omnia K concilia, licet dicat: Lateranense ultimum concilium, Sub α Leone X. diserte et ex prosesso docuit Pontificem esseu Supra omnia concilia, et reprobavit contrarium decretum

κ editum in concilio Basiliensi; quod inquit ille concilium

κ Llilernnense rem istam non definiverit proprie, ut decre-κ lum fide catholica tenendum, dubium est; et ideo nonu sunt proprie haeretici, qui contrarium sentiunt. a Requirit quoque idem Bellarminus, cap. 1 l. esse definitum eonciliariter: α Martinus V. inquit, dixit se confirmare tam κ tum ea decreta de fide, quae lacla erant in concilio Conu stantiensi conciliariter, id est, more aliorum concilio- η rum, re diligenter examinata. Constat autem hoc Decre-u tum scilicet Constantiense, sum. 4. concilium generalere habere a Christo immediatam auctoritatem, cui omnes κ oh dire tenentur, etiamsi papalis dignitptis existati sineu ullo examine factum a concilio Constantiensi. Itaque Mar-κ tinus cum confii navit decreta de fide conciliariter con-κ clusa, intelligebat tantum de damnatione haeresum Wiu elesti et nusS. M7' Idem Bellarminus, lib. l. de Clericis, capit. 28. eum objecisset sibi caput quanquam, de censib., u ubi B

. nisaeius papa VIII. dicit, jure humano et divino liberos

26쪽

u esse Clericos ab exactionibus; si respondet, α dicendum α suisse Bonifacium in sententia Canonistarum. et sentena tiam illam Suam aperuisse, non autem aliquid definivisci M. Nam non loquitur per modum definierilis rem cona troversam, sed simpliciter et obiter id asserit: ait enim: u cum jure divino sint immunes Clerici, α etc. Idem dicere possumus de iis omnibus, quae Concilia etiam unive salia dicunt obiter, et non per modum desilientis.

8' Objectum debet esse desiuibile de side. Bellarminus

idem, v. g. lib. 4. de Rom. Pontifice, cap. 4 l. concedit errasse Ioannem XXII. in Extra vaganti ad conditorem de verbis significat. , cum docuit u non posse separari usum a dO-u minio, in rebus usu consumptibilibus, sed non in re si-u dei, ου inquit; haec enim quaestio ad sidem non pertinet. Similiter itaque doctrinae, legum aut philosophiae studia Speetantes, non sunt definibiles de fide. 9' Debet esse decretum unirersale, proρositum tuli Ecclesiae. Dicimus, ait Bellarminus, eodem lib. 4. cap. 5.α non posse errare Pontificem seu concilium generalel inu iis praeceptis, quae toti Ecclesiae praeserihuntur. Quia α in praeceptis et judiciis particularibus, non est absit u dum, Pontificem laut concilium generalel errare. K Et cap. l4. cum sibi objecisset Q Innocentium VIII. Norvegisu permisisse, ut sine vino sacrificium celebrarent, α Sol vit sic: u Sed facile responderi potest: nam non condidit g ipSe Decretum, quo universae Ecclesiae declaravit lice-α re, Sine vino Sacriscium offerro. a Itaque si erravit, erravit facto, non dogmate. Idem est de conciliis generalibus. 40. Bellarminus idem cap. 2. cum sibi objecisset, et Ste-u phanum papam ordinatos a praedecessore suo Formoso, a jussisse iterum ordinari, proinde sensisse sacramentum a pendere a Virtute ministri, qui est error in fide mani-

27쪽

α sestus, a solvit sic: a Respondeo errasse Stephanum,u sed in quaestione facti, non juris, et molo exemplo,u non salsa doctrina. a sit paulo post: a Respondeo Ste-κ phanum non edidisse aliquod decretum, quo decerneret κ ordinatos ab episcopo degradato, vel nominatim a Foseu moso, tanquam degradato, esse iterum ordinandos, sed α solum de facto iussisse iterum eos ordinari. 0uae jussiosi non ex ignorantia aut haeresi, sed ex odio in Formosum re procedebat. α Idem potest dici de conciliis, si casus similis contingeret. 44' Ex eodem, ibidem cap. 5: a Non est erroneum diare cere Pontificem lseu concilium generale) posse errare inu legihus, quae non versantur in rebus necessariis ad Salu-u tem, vel per se honis aut malis; nimirum superstuam le- u gem condendo, vel minus discretam, etc. Atque ut remu totam exemplis declaremus, non potest fieri ut Ponti sexo seu potius concilium generale in erret, praecipiendo ali-u quod vitium, ut usuram, vel prohibendo virtutem, utu restitutionem, quia haec sunt per Se bona vel mala; necu potest fieri ut erret praecipiendo aliquid contra salutem, si ut circumcisionem vel sabbatum; vel prohibendo aliquid

si necessarium ad salutem, ut Baptismum et Eucharistiam, si licet haec non sint per se bona aut mala. It autem ju-u beat aliquid quod non est honum neque malum ex Se, a neque contra Salutem, Sed tamen est inutile, vel subu poena nimis gravi illud praecipiat, non est absurdum diri cere, poSSe fieri; quanquam non est subditorum de hacu re dubitare, sed simpliciter obedire. κ42' Ex eodem, cap. 2: u Conveniunt omnes Catholiciu posse Pontificem etiam ut Pontificem, et eum suo coeturi consiliariorum , vel cum generali concilio , errare in con-κ troversiis facti particularibus, quae ex informatione , t

28쪽

κ stimoniisque hominum praecipue pendent: K Iuxta quod, cap. 11. cum objecisset sibi vulgare illud de Honorio papa

relato inter haereticos a synodo VI. generali, respondi Setque, corruptum fuisse synodum VI. addit: u Quod si u aliquis non possit adduci, ut credat corruptam esse SP a nodum VI. is accipiat alteram solutionem, quae est Ioa a nis Turre crem. , lib. 2. de Εccl. , cap. 93. qui docet, K Patres synodi VI. damnasse quidem Honorium, sed exu salsa informatione, ac proinde in eo judicio errasse. Quama vis enim generale cuncilium legitimum non possit erra-α re, ut neque erravit hoc VI. in dogmatilius fidei desi-u niendis, tamen errare potest in quaestionibus de saeto. a Itaque tuto dicere possumus, hos Ρatres deceptos ex sala sis rumoribus, et non intellectis Honorii epistolis, immea rito cuin haereticis connumerasse Honorium. α Idem ibidem Bellarminus addit, a Patres synodi VII. Secutos esseu synodum VI. et solum repetivisse quod in ea legerant, u proinde deceptos fuisse ex synodo VI. quae vel corrupta a erat, vel per errorem Honorium damnaverat. et Idem addit de Adriano Papa: u Si dicamus acta synodi VI. esse eo a rupta, respondendum est, Adrianum deceptum fuisse exu depravatis illis actis synodi VI. ad δ' Addamus et illud ex Suario, disput. 56. de Indulgentiis, secl. 3: α 0uamvis Pontifex expresse declaret inu Indulgentiarum dispensatione Se moVeri propter talem cau- et Sam, quam reputat Suffcientem ad tantam Indulgentiam a concedendam, non esset insallibile, vel causam esse tau tem, vel squod consequens est) totam Indulgentiam esseu validam. 0uia talis declaratio Pontificis non est de doctri-u na ad fidem pertinente, sed de quodam facto particulari,u quod ad prudentiam spectat, in qua Pontifex non habetu insallibilem assistentiam Spiritus sancti, sed in his tan-

29쪽

u tum quae nil doctrinam fidei et morum spectant, juxtare illud Luc. 22. 32: Ego rogavi pro te, Petre, ut nouu deliciat sides tua sut nec, in dispensatione voti , similiu modo, quamvis Pontifex existimet aut declaret talem cau- Sam subesse, nihilominus decipi potest; quia quoad hoc a prudentia et existimatione humana gubernatur, poSSetqueu etiam humano affectu moveri. κ Quae ratio probat idem pariter in concilio generali dicendum esse. Optima sane est haec Suarii regula. Ex qua etiam longe longius abest esse deside, hanc vel illam excommunicationem esse validam. Addit lamen ibidem Suarez et bene: u Nunquam tamen existimois expedire, imo nec posse absque scandalo et imprudentiau se ei, ut aliqua Indulgontia particularis, quam constat es- a se a Pontifice concessam, publice denuntietur esse nulla a aut supersua: quia id moraliter loquendo est inutile, etu contra reverentiam Pontifici debitam, α etc. Similiter bediendum legibus et praeceptis, etiam sui, excommunicatione latis, et qui non obediret, peccaret et incurreret ex communieationem, licet in iis serendis possit errare pontifex eo modo quo diximus, nec sit proinde de fide, non e rare; quia alia est regula fidei, quae ius allibilis debet esse, et est; alia regula legum, ad quas serendas ut obligent, haec infallibilitas non requiritur: sola sussicit auctoritas in praecipiente rem, quam judicat esse bonam, etc. Imo probabile ad hoc judicium susscit, juxta ea quae Sunt relatu ex VasqueZ, et generaliter deserendum esse plurimum, in omnibus, superiorum tum judicio tum voluntati, cuivis cordato et prudenti constat ratione ipsa naturali hoc dictante, cumprimis vero ipsa Scriptura sacra, Matth. 48. 47. Hebr. 3. 7. etc. Attamen, cum instituti nostri sit solum deviosa side catholica ad illam reducere, haud nobis est in his

30쪽

enucleandis immorandum. Solam secretionem doctrinae fidei a quavis alia instituimus laetendam.

Secretio ductrinae fidei a quusis alia in particularibus

materiis controverSis.

En regulae generales secretionis exactae faciendae doctrinae fidei catholicae a theologia scholastica et quavis alia doctrina. Iam ex ea secernamus in singulis materitS, quid sit de fide, praesertim catholica, et quid non sit tali fide credendum; quidquid sit, cui sit in singulis materiis inter opiniones scholasticas potius assentiendum, quid etiam certo moraliter tenendum, utpote non utcumque probabile, Sed tanquam ex communi doctrina ratum, aut cui tanquam conclusioni theologicae sit inhaerendum; nihil enim horum moramur, qui solummodo devium a fide catholica ad illam reducere conamur; reliquis omissis, quae miScenda non sunt, ne dissiciliorem devio reddamus reditum; tacere de his praestat. Quin et si devius petat de talibus, quod frequenter faciunt, sensum nostrum, satius est illi respondere, Ecclesiam nihil in his quae petit respoudisse, magistram illam nos Sequi, non praeire, nihil horum contineri in professione sidei catholicae, cujus solius amenSum et subscriptionem ab eo requirimus, quo illum in Ecclesiae catholicae membrum cooptemus: Paulum monere, usuylus Supere, quam oportet sapere, sed supere ad sobrietatem, Rom. 12. 3. Postquam fuerit cooptatus in Ecel Siam, nos ei, si Curiosus ScholaSticorum fuerit, sensa Varia pansuros; si nolit, nihil hurum unquam dicturos, s ne quibuS et Sanctus, et salvus esse potest; interim his

SEARCH

MENU NAVIGATION