De regula fidei catholicae, seu De fide catholica auctore Francisco Veronio

발행: 1853년

분량: 137페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

41쪽

per habitum, sed in universum solum definivit, omnem justificationem si ori per inhaerentem justitiam. a liabet tamen et recte, cap. 2: a CommuniS et vera theologorum sententia est homines justificari, non solum creata justitia ipsis inhaerente, Verum etiam hanc justitiam, et Sanctitatem esse qualitatem permanentem in anima, quam communiter habitum appellamuS. Q 0uin et habet, cap. 6: αΕx definitione Tridentini aperta ratione colligitur parvulos et adultos, qui virtuto sacramenti remissionem peccatorum consequuntur, solo habitu, et qualitate permanente justificari, ac proinde hanc sententiam ad fidem catholicam ita

pertinere, ut Sine errore negari nequeat, et non tamen Sine haeresi, ex nostra Tellula.

Ex quibus patet, qui est fructus secretionis hujus nostrae, vix jam esse controversiam de fide inter nos et Pro testantes in hac materia. Et cap. 40. generaliter: a S

eundum communem et Veram Scholasticorum sententiam,

concedendus est habitus gratiae justificantis in Omnibus qui justiscantur; licet id de fide hactenus non sit definitum;

concesso autem hoc habitu, multo melius est tribuere ipsi justificationem et emundationem a peccato, quam actui, ut

in omnibus eodem modo justificatio sal; siquidem in parvulis, et in iis qui virtute sacramenti justificantur, habi

v Iustitia inhaerens, dicit uestregatius libello de Gratia, cap. 35. id est renovatio animarum nostrarum in famelitate virtutibus christianis, locum tenet in salute nostra. u Et pag. 42: u Justitiam inhaerentem Deus non imputat, sed produeit in nobis. v Et pag. 37: κ Quantum ad spiritum novi Adam, derivatur in nos per regenerationem, S eut eorruptio habitualis Adami derivatur in nos per gene-

42쪽

rationem naturalem. u Agnoscit ergo iustitiam inhaerentem; est ergo catholicus: quin et agnoscit esse habitualem, quod inter nos non est adhuc de fide. Et manet solum quaestio de nomine. a Si sumntur terminus justificationis, inquit

Molin. - in Eras. , pag. 49. in Sensu quo adversarii nostri accipiunt, pro regeneratione et sanctificatione; salsum est nos dicere solam fidem justificare, nam christianus regeneratur per omnes virtutes christianas. K Εn ergo etiam Molinaeus catholicus. En hallucinationem causam dissidii, en secretionem nostram, causam concordiae.

S. 3. De satisfactione. ' u Si quis dixerit, inquit Concit. Trident. Sess. 14. can. 43. pro peccatis quoad poenam temporalem, minime Deo per Christi merita satisfieri poenis ab eo instictis, et patienter toleratis, vel a sacerdote iniunctis, sed neque sponte susceptis, ut jejuniis, Orationibus, eleemosynis, vel aliis etiam pietatis operibus, anathema sit. v Et can. 44: a Siquis dixerit satisfactiones, quibus poenitentes per Christum

Jesum peccata redimunt, non esse eultus Dei, sed traditiones hominum, doctrinam de gratia et verum Dei cultum, atque ipsum beneficium mortis Christi obscurantes, anathema sit. u En quod damnant Sub anathemate. 2' En proinde doctrina fide catholica tenendo, quia pr ponitur a concilio universali. Sed a contrario sensu sequitur 1' non esse de side, sitiit de meritis dictum est, ausatisfactiones sint de congruo vel de condigno, an eae dignitate sola operis, an eae promissione, uu eae utroque,

an eae justitia, vel etiam ejus rigore, an eae sola sidelitate Deir Probatur quia Tridentinum nihil de his habet; 2', quia variant doctores. Ledesina et Durandus docent ii

43쪽

mines satisfacere pro μ0ena ex benevolensia Dei accer antis illam satisfactionem, reserente VasqueZ, p. 3. q. 94.art. 1. duh. 3.3' Nec hanc steri per opera, nisi per opera charitalis, aut jejuniis quidem, orationibus, eleemosynis, etc. Sed dummodo a charitate sint imperata. Probatur 1', quia Pridentinum nihil de hoc habet, sive canone alluto, sive alio. 2' Quia nutant opiniones doctorum. Henricus significol imperium charitalis esse necessarium, refert SuareZ, de Poenit. disp. 37. Secl. 3.

4' Non est de side, justum posse satisfacere prs alio. Probatur ', quia Tridentinum id non proponit seu docet. 2' SuareZ, disp. 48. Sect. 2. cujus titulus est: Utrum unus possis alteri suffragari pro illo satisfaciendo, seu poe-uum illi debitam persolvendor α Sententia, inquit, quorumdam modernorum theologorum est, non posse unum fidelem alteri suffragium ferre pro illo satisfaciendo, et so vendo poenam debitam, sed Solum impetrando ac merendo de congruo, ut Deus remittat talem poenam, sive imm diale gratis illam condonando propter orationes alterius, sive dando aliquod auxilium, propter easdem Drationes, quo bene operetur ad ejusmodi remissionem Ohtinendam. Funda. mentum hujus sententiae est, 1' quia debitum poenae est de . bitum personale, qu0d per actionem vel passionem propriae personae solvendum est, et ideo non potest per alium solvi, quia non potest unus ita donare ulteri actionem Suam, vel passionem, ut illius propria efficiatur. Propter peccatum fila liquis dignus poena in seipso, non in alio; ergo contrahit dehilum persolvendum per actionem vel passionem propriae personae, non alterius; 2' quia hoc debitum poenae tale est, ut contrahi non possit per opus alienum, Sed per pr prium; ergo etiam e contrario solutio hujus debiti non po-

44쪽

test fieri per alienum opus, sed per proprium. δ' Aliunde

vero omnia quae adduci solent ex Scriptura, ad summum probant sideles posse se mutuo juvare Orando et impetrando. Atque ex hac sententia insertur, etiamsi unus justus pro alio offerat opera sua satisfactoria, ut illi obtineat remissionem poenae temporalis, et de facto illain impetret, nihilominus aequo satisfacere per illa pro peccatis propriis, quia non se privat fructu propriae satisfactionis; cum enim per p0enam pro alio non solvat, consequens est, ut pro Se Solvat. Sicut justus, quando orat pro alio, aut bene Θperatur, ut alter impetret auxilium gratiae, vel aliud honum, non minus meretur sibi de condigno vitam aetemnam, quam si nihil alteri mereretur de congruo; ita ergo, quamvis alteri impetret de congruo remissionem po nae, nihilominus pro se aequaliter satisfacit de condigno, ac si nihil alteri impetraret. α Tribus his generaliter elucidandis et comprobandis, adde duo singularia in hac materia. Primum ex VaSqueZ, pari. 3. de Poenit. q. 94. Brt. 1. dub. 4. a Poena Peccutis debita post culpam dimissam, non liberamur nisi per Sati Ssactionem, non per satispassionem, et illa habet apud Deum rationem meriti. Unde infert: Deus mstuIut salis fu-cιionem, ut Poenam cond0net; haec autem cum sit Per modum meriti, nunquam habet effectum nisi sit in homine justo; seu homo existens in peccato mortali, non pu test satisfacere pro tali poena; quare haec opera eaιrra charilatem facta non sunι meritoria, nec satisfacιοntia. Secundum est ex Suario, loco supra citato, disp. 48. Seet.

2: u In hujusmodi praemiis, inquit, vel poenis taxandiS, nihil potest ex sola rei natura desumi, sed necessaria eSt supremi legislatoris institutio, qui potuit unam tantum poenam purgatorii praecise ac definite pro peccato remisso

45쪽

praescribere, et tunc nullus posset in hac vita pro tali P0ena, etiam per propria opera, Satisfacere; tamen et lain potuit non ita desinite poenam taxare, sed quaSi alternat Ve vel talem purgatorii poenam, vel aliam condignam et moraliter aequivalentem hujus vitae, latque ita de facto facit ex virtute quam justi habent ad satisfaciendum pro suis peccatis. Ita ergo nunc dicimus potuisse Deum disjunctionem illam ita extendere, ut debeat homo tantam poenam in purgatorio sustinere, vel in hac vita pro illa satisfacere, aut per se, aut per amicos suos, interveniente ex parte satisfacientis voluntaria oblatione suae poenalitatis pro alio; et quantum est ex parte divinae legis sussicienter illi satisfit. a Haec Suareg generaliter de Salissa-ctione. Qui licet addat de prima illa sententia relata: Hanc

εententiam censeo esse falsam, et valde novam in theoIo-9ia, ideoque omnino vitandam in materia adeo stravi; non audet tamen dicere, esse contra fidem: multo minus contra sidem catholicam. Imo ingenue fatetur: Hujusmodi fuisse diuinam iustis utionem quod unus pro alio satisfaciat) non possumus ratione ostendere, cum hoc per eateae divina voluntate, nee etiam habemus testimonium Scripturae, quo id subpicienter convincamus; num quae sustra adduaeimus, de intercessione per m0dum impetrationis, et meriti de congruo, posse ut in rigore declarari. Quin et probabiliter dictae sententiae statuendae, sussicere videtur auctoritas Theolosorum illorum modernorum quos allegotidem, Secl. 3. a Dissicultas est, an haec satisfactio unius pro alio, ita sit de justitia, et de condigno, sicut pro seipso. Prima sententia est, hanc satisfactionem non esse de condigno ex justitia, sed ex libera acceptatione ipsius Dei; quae potest etiam landari in aliqua congruitate ex parte

offerentis satisfactionem suam; non tamen propterea aeco-

46쪽

ptatio erit insallibilis, etiamsi a justo et pro justo offeratur. a Ita Medina et Corduba. ' Quia nunquam tenetur judex satisfactionem per alium acceptare, etiamsi alias foditasse aequalis sit; sed jus habet puniendi ipsa minet pers

nam. 2' 0uia nec Scriptura sacra, nec traditione constat, eam legem Seu promissionem factam esse, scilicet acceptandi satisfactionem pro alio. δ' Quia sicut mereri, ita et satisfacere de condigno pro alio, censetur eSSe proprium Christi Domini. 5' Longius etiam abest a doctrina et certitudine sidet,

viventem posse satisfacere pro mortuis, nisi oraudo, et per modum aufragii. Patet, quia non habetur in Tride tino, aut alio concilio universali. 2' Quia variant in hac parte doctorum sententiae primae; K Sententia, inquit Sti reZ, Sect. 6. eSt, Satissaetionem pro animalius purgatorii solum esse ex misericordia. Ita tenent Crietanus, Canus, Soto, etc. Idem a sortiori tenent Medina et Corduba, cum idem dicant de satisfactione unius viventis pro alio. Pr pria et unica ratio esse debet, quia de hoc nulla exstat promissio, aut paetum divinum, cujus Signum esse poteSt, quia Ecclesia et sancti orant Deum, ut acceptet haec sus- fragia pro defunctis; ergo signum est, non esse opuS justitiae, sed misericordiae. Item colligi potest ex eo, quod animae in purgatorio existentes jain sunt extra forum e clesiasticum, et pertinent tantum ad forum Dei. Cum ergo etia in inter viventes incertum Sit, an tale pactum vel prOmissio intercedat, verisimilius est respectu defunctorum nullum esse; maxime, cum nullo sussicienti testimonio, et ratione ostendit possit. v Et infra: a Ob hanc causam tam de nostris satisfactionibus, quam de Indulgentiis Ecclesiae solet dici, prodesse animabus purgatorii per modum Sus-

fragii, per quam locutionem aliqui putant excludi insallia

47쪽

bilem applicationem ad acceptationem ex justitia. a Et paulo post: si Si est insultibile, necesse est ut intercedat divina lex et promissio, quia in nullo alio potest illa insul- lihilitas fundari. N6' Sequitur nec esse de side, thesaurum EscIeaiae, ut vocant, satisfactionem sanctorum nec proinde, ut dicetur postea, Indulgentias, quae dantur vivis seu destinetis) dari per distributionem hujus thesauri Probatur, quia non est de fide, ut ostensum eSt, unum posse Satisfacere pro alio, quia non habetur in concilio, in quo nec habetur hujus thesauri mentio, nec in alio concilio universali; non est ergo propositum ab Ecclesia credendum de fide. Verum quidem est, Clementem V l. in Extravnganti Unigenisus, de Poen. et Rem. dicere: a Ad thesauri infiniti, eae sanguine et meritorum Christi cumulum B. Dei Genitricis , omniumque electorum a primo justo usque ad ultimum

merita adminiculum praeStare noscuntur. De cujuS consumptione seu minutione non est nilquatenus formidandum,

tam propter infinita Christi merita , quam pro eo quod quanto plures ex ipsius opplicatione trahuntur ad justitiam,

tanto magis accrescit ipsorum cumulus meritorum. α Sed η' non est ibi mentio satisfuclionis sanctorum , de qua Sola loquimur. 2' Id solum obiter dictum in Extrav3ganti. δ' Quae etiam scripta est archiepiscopo Tarraennen Si, non universae Ecclesiae. 4' Denique Papa non est concilium generale. Non itaque sussicit fundando articulo fidei catholicae. SuareZ, disp. 51. quae est de isto thesauro, secl. 2:u Ex theologis, inquit, praeter Matronem, Durandus ausus est negare thesaurum EccleSine, ut conStantem ex meritis vel satisfactionibus aliorum, praeter Christum. ALfertque duas rationes; prima est eadem cum ratione Mal-ronis. Quia opera justorum sunt condigne remunerata in

48쪽

Animalius eorum. Secunda , si quae merita sanctorum reponerentur in thesauro Ecclesiae, maxime illa, quae sanctis Superflua sunt; nam quae Sunt ipsis necessaria, aliis non applieantur; sed nulla sunt merita ipsis superflua, quia omnia sunt eis utilia et efficacia ad aliquod praemium, quia nullum est vel minimum opus apud Deum, quod eareat mercede sua; ergo nulla superflua sanetorum merita, quae in thesauro reponantur. a Et infra: u Dixerunt aliqui, ut supra vidimus, agendo de suffragiis, haec opera, etiam quoad vim satisfaciendi, ita esse propria ipsius justi operantis seu patientis, ut nullus justus praeter Christum po sit alteri donare illa sub hac ratione, seu pro alio Solvere, aut satisfacere; juxta quam opinionem consequenter dicendum est, thesaurum Ecclesiae non constare ex satisfactionibus sanctorum, neque ex illis applicare aliquid per Indulgentias ad solutionem temporalium reatuum . si In quo multum accedit illa sententia ad Durandi sensum; differre tamen potest ab illo, dicendo merita Sanctorum, quatenus habent vim impetrandi aliquid, merendo etiam illud de congruo aliis, sub ratione manere reposita in thesauro Ecclesiae. Nam sub eadem dici possunt superabundantia seu superflua, quia sussicientia sunt ad impetrandum et obtinendum a Deo, ex praedicta ratione meriti plura beneficia , quam de facto Deus propter illa contulerit justis seu Ε clesiae. Quod videtur salis ad salvanda verba Pontiscum. Nam Clemens VI. in Extravaganti citata: Non de satisfactione, sed de meritis loquimur. Ita Suar g. Quae sussiciunt spinandae nostrae illationi, scilicet, thesaurum illum constantem eae satisfactionibus sanctorum, non esse de side, eum varient in ejus assertione doctores.

Etsi illo solum intelligatur, quod actiones sanctorum in hae vita, vim habeant impetrandi a Deo aliquid etiam post

49쪽

mortem, et sub ea ratione manerent in thesauro Ecclesiae, nequaquam devii thesaurum Ecclesiae, negant, tam clarum in Seriptura, Gen. 26. 24. Ego sum Detra Abraham P tris tui, benedicam tibi et multiplicabo semen tuum proinpler servum meum Abraham. Et Psal. 331. 0: Propter David sersum tuum non avertas faciem Christi tui, id est, ut habet Glossa Gene vensis: noli contemnere vel rejicere preces, quas rex Salomon in generali facit pro omni populo. En thesaurum Ecclesiae explicatum, ut audivimus, ab aliquot theologis, agnitum a Protestantibus nostris. Quam uim impetrandi, saepe nostri meritum de congruo Vocant. Aliis non placet nomen meriti de congruo ne quidem pro se, inulto minus pro aliis. Audivimus etiam uestreetatium admittentem merita proposita ut Supra. In quo ergo , Secretione illa exacta doctrinae fidei nostrae ab aliis doctrinis facta, manet dissidium, seu de meritis, seu de satiasfactione, Seu pro εe, Seu pro alio, per modum impetrationis, ut in oratione, Seu de thesauro Ecclesiae 3 Quan-los adversariorum hallucinatio circa doctrinam sdei nostrae

excivit dissensiones 3 Quot ex hallucinatione illa implent libros 7 Si quaeris, quae nobis probabilior videatur doctrina

de his quatuor articulis seu deductionibus, resp. PBdem quae de meritis: eodem siquidem modo de meritis et de satisfactione Tridentinum supra allatum loquitur, et similis militat ratio. Quare censemus probabilius satisfacti nes esse de condigno, condignitate orta partim ex natura operis, partim ab acceptatione divina. 2' Non sola opera charitatis elicitive vel impetrative, sed alia etiam aliarum virtutum, maxime poenalia, esse satisfactoria. 3' Posse fideles sibi invicem suffragium ferre, dum unus pro alio solvit poenam temporalem pro peccatis remissis debitam, ADtissaetionis nomine in proprietate, et rigore Sumpto; quod

50쪽

non est solum impetrare gratuitam remissionem poenae , sed et debitum solvere; non est itaque Solum per modum impetrationis. Λddo, quod siletes hoc modo satisfaciunt, tum pro vivis, tum pro de inclis; et utramque satisfactionem insallit,iliter prodesse iis pro quibus offeruntur, Sive viventibus in hoc mundo, sive in purgatorio existentibus, et secundum totum harum satisfactionum valorem. 4' Unde dicendum etiam esse in Ecclesia Christi thesaurum, non solum et quidem praecipue constantem ex Christi meritis et Satisfactione, quo sensu thesauro Sumpto, fide is eo stat, Sed etiam ex sanctorum tum meritis, tum satisfactione proprie sumpta, pro aliis, ut dictum supra. Quae omnia suse SuareZ, disp. 48. secl. 2. 3. 5. 6. et disp. 5 . Sect. l. et 2. quo lectorem amandamus; cum nostri Sit solum instituti, quae sint de fide catholica credenda proponere, et ab aliis quibusvis secernere; quod praestitum numeris praecedentibus. S. 4. De InduIgentiis. Professio nostra et concilium Tridentinum haec habet, nec aliud, de Indulgentiis. Ρ sessio quidem nostra, ex Tridentino excerpta: et Indulgentiarum potestatem a Christo in Ecclesia relictam fuisse, illarumque usum christiano p

pulo maxime salutarem esse affirmo. a Tridentinum, seSS.

25. decret. de Indulgentiis: et Cum potestas conserendi Indulgentias a Christo Ecclesiae concessa sit, atque hujusmodi potestate, divinitus sibi tradita, antiquissimis etiam temporibus illa usa suerit, Sacrosancta synodus Indulgentiarum usum christiano populo maxime Salutarem, et Sacrorum conciliorum auctoritate probatum, in Ecclesia retinendum esse docet, et praecipit, eosque anathemate dam-Disisti Coosl

SEARCH

MENU NAVIGATION