Duridis Samii quae supersunt edidit J. G. Hulleman

발행: 1841년

분량: 226페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

to elaborando praestare. Patebant ipsi tum alio,

rum sui videtur) libri , qui Sami historiam et antiqui

tates literis consignaverant, tum illa Simonidis 'Αρχαιολογία των , patebant fortasse antiqui iam vales Samiorum , quibus Eratosthenem usum esse Lactantius scribit , Λristotelis etiam Σαμίων Πολιτεία. quod vero maximum est, Samum habuit patriam, Sami longe majorem Vitae partem degit, summis ornatus honoribus; unde iactum , ut ad Vetusta etiam et abscondita monimenta libere accederet, familiarum priscas perciperet traditiones, Omnia denique cognoscendi et accurate conscribendi copia uteretur

I Ex Ilerodoto quoquo pro eisso videtur ex Frui n. XV X. quodammodo huc pertinent quao exstant Fragm. L et I V. 2 Suidas v. Τ. III. p. 3lli. CL Welcher. Sinisnui. ory. jamb. P. 4, T. 3 m fati. relig. I. 6. s. Eratosthenes, natus 0l. CXXII. I es. Fossitis II. G. p. I 46ὶ, Burido quidem junior, sed tamen prope aequalis ei fuit; quapropter illius vocare antiquos vix potuit, quod verbo jam monuit Panoska p. I. Nam Buridem fg. CXXV

vixisse etiam, supra demonstratum est. Ei lamen, fit locum

quendam Ciceronis reputo, qui logitur Fragm. LXII, dubius haereo, quum pateat inde, Eratosthenem Duridis commentarios in consilium adhibuisse. Accedit quod nescis, ipso Eratosthenes

liquos illos commentarios dixerit, an vero a Laetantio voca

bulum sit prosectum. - Minus ambigo do Λntigoni Carystii verbis, XXII. p. 382 ed. Bechmann, ubi laudatur τους Σαμ ιακove l. ωρovo enim cum Εditore et Panos-ka l. o. diei puto de Atoxide, cujus Σαμιακοι 'χροι ab Athenaeo aliquoties ellantur. Do reliquis qui Sami anti Plitates explicuerit ulincerti plerisque aevi scriptoribus es. P. 29 nol.

72쪽

unus in paucis uberrima. Hinc plura dedit, quorum apud alios nullum vestigium apparebat, velut quae ex belli Samii historia carpsit Plutarchus. In quo quidem bello exponendo ceterisque enarrandis

injuriis, quae Samii quondam ab Atheniensibus

passi suerant, horum laudator nec suit nec vero esse potuit; imo, quoties res ferebat, gravissimarum patriae calamitatum, quarum puer fuerat ipse particeps , probe memor superbae illorum dominationi

et iniquis lacinoribus perstringendis haud pepercit. Eo igitur nobis quidem augetur magnopere deperditorum lannalium desiderium, qui Sami sata exscriptoribus maxime cognovimus vel Atheniensibus vel Atheniensium fautoribus ; sed antiquis Buris partium studio indulsisse lacile potuit videri. Quum vero hujus in quovis scriptore maximi certe vitii

Buris ne a Plutarcho quidem satis convincatur, a quo tamen gravissima argumenta jure postula-Veris; contra, comprobent multa diligentiam scriptoris, Veri studio unice duc bi; nobis de isnnalium auctoritate fideque auctoris haud ita male judicandum esse putaverim. Fateor, res agitur dis-ficillima et paene inextricabilis ; sed temere damnare non decet aequum judicem. Accurate igiatur perpendenti haec videtur sententia de Buride pronuntianda : luandoque dormitaverit licet,

rum famen Samiarum vere enarrandarum ni copia

ei Optima fuit, ita nec defuit voluntas.

73쪽

Accessimus ad BisιOmiarum libros: nam ordinem ut paululum converteremus nos quasi coegit Plutarchus. De Agrithoclis Bistoria satius est silere. Raro citatur, a nemine vel bene audit vel male, ut adeo de eorum librorum auctoritate nequeat disceptari. Vixit autem Duris aequalis Λgathocli , ut ab hac certe parte de ejus fide non nisi bene nobis existimarei liceat; sed ab ipsa terra remotior, Suus esse non potuit omnino. Plurimum sortasse ex Callia profecit et Antandro ; an ex Timaeo quoque, Valde dubium est Unde ejus auctoritas magnam partem a delectu pependit, quem in illorum scriptis consulendis adhibuerat. Qua in re semper eum selicissimum suisse, nolim contendere , ubi reputo quae de strage tradidit, a P. De eio bello Samnitico edita Verum, quod modo significabam, tota hujus operis ratio densa nube premitur. Quocirca non i juvat his diutius immorari. Praestat adire certiora.

I De Callia vid. Vossius A. G. p. I 03 sq. , coli. lIeΥlitis Comm. m do D d. p. lIT. Antendor hiatoricus ex fragm. lanium Diodori innotuit. Uss. Uester m. Praef. ad Voss. p. V et Ileritius l. l. 2 Aequales suere cs. p. I 0. , sed de neutro mustat, quo lem poro suos commentarios ediderit. GOellerus, Irim. vii. et sor. P. I8l, Benileiam amulus, Ol. LXX Ill Timaeum seripsisse essicit. ut vero e Polrbio I. 5 palaui est, historiam Timaeus ad Ol. CXXVIII. 3 perduxit. CL 'Festerni. ad Voss. p. 120 n. 26. Itaque ex eo Duridem prosecisse non est probabile. a Fragm. XII.

74쪽

noris Iuridi fuiι primam migrare histor ac

legem, veritatem. Alterum hoc est crimii Nitioliis Plutarcheae caput, quod ex Plutarcho quoque primum explicetur oportet. Quin igitur quae huc conserre videntur ex uellenicis proferamus, ut tam hujus operis auctoritas, quam Buridis fides in genere quanti aestimanda sit, deinceps appareat. - In Vita Eumenis jam continuo a Buride Plutarchus dissentit, qui Eumenis patrem tradiderit paupertate coactum aurigandi artem in Chersonneso exercuisse; filium vero institutum liberaliter, quum aliquando Philippo coram in puerorum pancratiis feliciter certasset, ita placuisse Regi, ut ad se reciperet 3. Plutarchus credere iis mavult, qui hospitii et amicitiae paternae causa Eumenem reserant ad honores provectum. Utrum Verius sit, non dirimo. Ex ceteris scriptoribus, qui de Eumenis

patre quem Hieronymum Arrianus appellat φ) vel

pueritia monuerunt, solus hodie Dio Chrysosto mus δ Duridi apprime convenit: nam au ae filium Eumenem vocat. Recedit Λelianus - , ita ut eundem egeni quidem patris, sed τvui αμ v, silicinia. filium faciat. Tandem Nepos peradolescentulum ad amicitiam accessisse Philippi, sed domestico summo

genere ortum refert F. Videtur tamen cum Nepotu

75쪽

54 Plutarchus a vero proximus abesse. Uti enim iliadum Viri docti animadverterunt i , Macedonibus Eumenes perquam fuit invisus. Ferre illi non poterant, Peregrinum, quamvis alioqui praeclarum Virum, se dignitate et honoribus anteire; unde facile evenit, ut fama de tenui humilique Eumenis domo divulgata sit, satis quidem incondita, sed primum prae invidia et odio arrepta avide, dein etiam vulgo credita. Ipsis saltem quibus Buris vixit temporibus, sagrante odio in Eumenem, valde haec lama increbuerat obtrectatorumque si non alebatur scriptis, at ore palam serebatur; quapropter, si his tum Dionis comparamus assensum, tum scriptorum inter se dissensum, male de Duride suspicari vetamur. Bona ille fide accepit, bona fide reddidit. In Visu Alexandri haec traduntur: si Alexandro in Asiam prosccturo 70 talenta suere stipendium, auctore Aristobulo; 30 dierum cibaria, secundum Buridem; insuper talenta 200 aeris fuisse alieni retulit Onesicritusn Repugnantia in his nulla est.

omnia a se ita sunt aliena, ut verissime singuli Scriptores narrare potuerint. Sic credidisse Plutarchum, declarant quae continuo sequuntur: καίπερ

Vide Interpp. ad Nep. I. I. Et vinicissimi de Geor Spee. hiat. Eumens Caes. α eaetoria /lex. II. ducibus rito distinguendo , tu prodiit Traj. ad Rh. I 838, p. 272 Fragm. IX.

76쪽

τῆς νεωρ. Quid Τ quod duobus praeterea locis ieadem ex kristobulo et Buri de repetiit. Vix igitur locum tetigissem, nisi fidem hujus narrationis suspectam vidissem haberi 3. que huc iaciunt quae in Demosthenis Vita Duris de Thermodonte, non fluvio, sed ανδριαντισκω scripsisse dicitur; nam Plutarchus, ipse Chaeronensis, sua etiam aetate ejus nominis fluvium ignorabat; nec quicquam dirimit. Ταυτα uἐν OA inquit) omouἔχει, διαιτῆσαι ταλε ν Sed si qua alia, in censum veniunt, quae in eadem Vita de Atheniensium demagogis exstant, ab Alexandro M. post eversas Thebas ssagitatis M. Eos Idomeneus et Duris ciscem

fuisse numero tradiderunt, octo οἱ -ῆστοι καὶ δωκιμστατοι τῶν συγγραφέων. Hic ergo ex bonorum

scriptorum numero Duris eximitur; num gravi de causa. mox patebit. Primum ipse notetur Plutarchus, qui a spectatissimis scriptoribus dicat octo memorari: nam Arrianus, qui ex Aristobulo et Ptolemaeo Lagi L, utpote verita lis amantissimis, hausit, nominat novem Itaque nisi utrumque illum parvi pependit, quod nec Verisimile est nec aequum ' , τοῖς δοκι-οτατος historicis Plutarchus

I Vide not. ad Fragm. laud. 2 Sintenis ius enim anno . ad Plut Periel. XXXVIII p. I96 in eo putat Duridem laevis simo auctori, Aristobvio , repuna u. a Fragm. V. 4 Fragm. VIII. 5 m Exp. Aisae. I. 10. T. 6 Nullihi Plutarchus expressis verbis indicat, quid utriusquct

77쪽

sententiam obtrusit alienam, neque laudandus est, qui . duas illas opiniones recensens silentio praetermiserit tertiam. Sed ne moras; ad oratores redeamus. Arrianus hos novem enumerat: Demosthenem,

Lycvmum, Hyperidem , Polyeuctum , Charetem , Charidemum, Ephialtem , Diotimum, Moeroclem pcontra Plutarchus hos octo: Demosthenem , PO*euctum , Ephiatiem , Lycrurgum, IIberoclem, Damonem, callisthenem, Charidemum. Nunc animas

vertas velim non numeri, sed nominum discrepantiam, quorum sex tantum eadem exhibentur, quibus si reliqua addideris, undecim habebis oratorum nomina. Quam autem modo tangebam negligentiam Plutarchi, multo etiam evidentiorem reddit locus

quidam in Vita Phocionis , quo ipse in oratoribus illis praeter Demosthenem, Lycurgum et Charidemum recenset Hyperidem . quem tamen quum octo fuisse contenderet silentio praetermisit. Ulut est, quanta jam inter antiquissimos scriptores, qui de Alexandri aevo. egerunt, varietas suerit in nominibus numeroque oratorum citandis, hinc clare apparet. Duridi- igitur si iustum numerum non tra-

auctoritati crediderii, uno excepto loco in His. Alor. XLVI. ubi inter geri plores reponuntur, Porum probat sententiam. Praeier- quam autem ex Arriano, de Aristobuli fide nihil magnopere constat, a Plutarcho lamen ei Strabone saepe ad eum provocatur. Vid. Vossiua p. 89 et Uesterm. ibi n. lo. De Ptolemaeo cons. Celer,

78쪽

diderit, id condonandum est, et magis etiam quod Diodorus quoque decem scribit postulatos. De numeri controversia ne verbo quidem loquitur; tam tum ut ἐπιφανέστατοι nominantur Demosthenes et

Lycurgus . Quid enim Z si spretis ceteris, quorum copia haud parva usus est , unum Buridem sequi maluit, de hujus fide honorifice senserit necesse est; Sin, quod videtur, alios etiam in consilium adhibuit, patet, non tam inauditam, non tam falsam esse Duridis narrationem, quin plures olim in eandem sententiam abierint. Utrumcunque praesers, causa Duridis, ut ex aliis multum habet praesidii, ita Diodori auctoritate contra Plutarchi, qui ibidem negligentior fuit, vituperium satis su

tentatur 3.

Exploravimus locos, quibus Plutarchus Duridem carpit aut carpere videtur, ad unum omnes. Vel salior equidem, vel nobis se ex aequo pronuntiasse non persuasit. alibi ejus nec laudati nec vituperati verba apponit '. Atqui - quis exspecto rit 7 - cui scriptori inter τοῖς Mati M--ους locus denegatur, idem ille cum Ptolomaeo aliisque praestantissimis historicis componitur, qui omnes quod

I XTII. II. Iucliniis XI. 4 nihil de numero habet. 2 CL tinnius Comm. III. P. III sqq. 3 quae de oratorum numero ad Arriani l. l. disputavit Ellendi, mihi consulere non contigit.

79쪽

de Alexandri cum Thalestri consuetudine negaverint, Plutarcho dicuntur jure negasse, siquidem cum Regis epistolis id congruat et alio etiam argumento comprobetur i. nis adde, quod latent quaedam in scriptis Plutarchi sui supra jam ostendi in qua stione de Annalibus Samio 'um , quae Celato nomine Duridi aperte debuit quod quum in tanta jam fragmentorum penuria appareat, quid universe eum secisse suspicemur 3 Haec omnia si conjunxeris , parum constare sibi Plutarchus videbitur, qui modo silem Duridis penitus studeat subvertere, modo eundem occulte sequatur, hic spectatissimis eum historicis eximat, illic iisdem accenseat. Λtque ita infringitur mirifice vis judicii Plutarchei, erigitur vero depressa Buridis fama. quae autem ceteri scriptores , ΙIarpocrationem dico, Photium, Helgam, Apostolium, in Buri de non laudarunt, ea longe minoris sunt momenti, Certe non tanti, ut nobis fidem ejus. dubiam reddant et suspectam. Ἀ-

Prom. XUl, ubi legantur in primis quae apposui Strabonis

verba.

2 Areadionis historiam, quam tradit do ira eohib. p. 457 VOLVII. p. 795 Rebsk ὶ . depromere Plutarchus ex Theopompo potuit, qui Duridi pio ius sona sortasse suit. Sed huio illo do-huime vi letur, quae Fu Alex. LXVII, poli. Fragm. XXI, do Alexandri in Carmania comessationibus scripsit, quaeque d sumptuoso D motrii vestitu et chlamydo splendidissimo Via. Demetr. XLI. eoll. Fragm. XX xlli. Duridem quoquo sequitur in narratione de cone Lysimaelii. Vide ad Tragm. XXXV.

80쪽

tidem alia fragmenta iis possunt oppoui, quae Veracem scriptorem produnt ;partim etiam ea ipsa, quae habentur salsa, facili opera defenduntur Porro, quod probe tenendum, ita haud raro comparata sunt fragmenta, ut scriptorem, de cujus fide ambigitur, damnent potius quam absolvant. Citantur

enim plerumque aliorum testimonia, quando sive res agitur, de qua inter Omnes non constat; atque tum eorum Vulgo apponitur narratio, qui a reliquis discrepant plurimum; si Ve memorantur, quae apud alios plane non leguntur. Hoc ubi evenit, non habes saepe ad quod narrata exigas, et Vera an

salsa sint dijudices ; ubi illud, eam sere sententiam tibi commendabunt scriptores, quam ipsi laudant

probantque, quo sponte auctores erunt, ut de reliquis diversa secutis minus benigne censeas. quod non satis tenuerunt quicunque inter recentiores, a Plutarchi semperjudicio profecti, tantum non omnia Duridis suspectae fidei putarunt, et repudiarunt auctorem, quasi non idoneum, qui a veris salsa distingueret, pusilla gravibus anteponentem φ. quousque processum Sit, audi. si Critica arte omnino destitutus

sic enim Vir doctus de Dulide pronuntiavit) inlepidis rebus sibi placuit, ct aetati novissimarum

I Iis, ut hoc utar nam de aliis suo loco ageturὶ , Fragm XIV Duridis narratio de Sardanapali exitu dissert quidem a relatione

Clesiae, quae nunc verior putatur; sed illam praetulit Athenaeus, quippe a plurimis auctori hus eo tempore traditam.

2 contra Me inersium paucissimis famam Duridis tueri si uit

SEARCH

MENU NAVIGATION