Elementa logicae, ontologiae, psychologiae, ac theologiae naturalis in quatuor tomos distributa ... auctore Joanne Baptista Scarella .. Tomus secundus continens ontologiam auctore Joanne Baptista Scarella ..

발행: 1762년

분량: 294페이지

출처: archive.org

분류: 철학

111쪽

od id signifieandum quod commune Sc unum est , diversa vero ad ea quae sunt propria singularum , e cogitare debent. Siquidem hoc pacto ideae, quae

una sit, unum nomen , ut decet ' diversis autem diversa respondent. Ex quoessicitur unam esse vocem eringendam , qua id , quod Deo cum corporibus, aliisque spiritibus commune est, icilicet illud excludere subjectum in quo lint, efferatur. Qua in re mihi per omne. licet e debet, ut substantiae nomen ad ejus rei signum usurpem. Quamobrem substantia est ens, quod ut exsistat, suta jectum non requirit, immo respuit. Adjiciam autem substantiae vocabula petasectae , & imperfectae , quibus discriminum notiones subjiciam , & persectae

nomine substantiam illam intelligam, quae ut exsistat, non solum respuit ens, in quo tamquam in subjecto se , verum & omne aliud , sine quo perseverare non possit, & a quo perpetuo conservetur impersectae autem illam alte. ram , quae sine alterius entis adminiculo permanere non potest . Ex quibus consequitur substantiam priore modo explicatam unius esse rationis in Deo , & in rebus , quae a Deo prosectae sunt , ideoque una idea exhiberi, & nomen uni vocum esse. Quod cum iisdem rationibus eonfirmari possit, quibus similem de uni voca ratione entis sententiam suasimus 32. num. 3. & seq., itemque iisdem at umentis peti, quae citato loco jam resutavimus , uberius hic a nobis tractari, & ab iis , quae contradicuntur, vindicari non postulat. Sin autem posteriore sensu accipiatur . in solum ens a se cadit, aut in solas res, quae ab alio ortae sunt. Atque haec nobis usui erunt, eum animas & corpora esse substantias a divina diicietas in Theologia Nat. adversus impium Spinosam ostendemus . I i. s. Iam vero nunc videndum est, quaenam ea sint, ex quibus substantiae eoalescunt: cujus rei jecimus fundamenta , cum de primaria , & substantiali rerum essentia tractavimus 8a. Log., & sequentibus: nam genera,& dissere tiae, quae ita copulata sunt, ut nullum eorum detrahi possit, quin totum e per se corrumpatur, & in nihilum abeat , sunt partes , ex quibus substantia

componitur. Siquidem illud omne substantiale est, quod quemadmodum se stantia , non inest in alio ente tamquam in subjecto. ita scilicet ut ab eo se. jungi possiti sed quae genera, & differentiae ita conjuncta sunt, ut nullum deis trahi possit, quin totum ens per se intereat , illa in subjecto non insunt, a quo sine aliorum interitu sejungi possint . Igitur hujusmodi genera, & diis rentiae ad substantiam pertinent , sive partes substantiales dicendae sunt . o. Ex quo peti potest solutio celebris illius quaestionis an substantia divi. di possit, nec ne; nam si quidem intelligatur divisio in partes genere aut specie diversas , eam nullo modo cadere in ubstantiam ex dictis conficitur. Ilulud enim in partes dividi posse dicitur, e quo si quidpiam detrahas, aliquod

tamen restat, quod antea conjunctum erat cum eo , quod separatum est. Ita corpus dividitur in duas partes, quae seorsim exsistunt, vel saltem in substantiam solidam,& extensam, & in accidens, ex. caussa in vim motricem, quia quamquam hoc alterum , facta divisione , nusquam si, tamen primum etiam. num perseverat. At cum res ex pluribus constans omnino interit, nullam in

eo partium alius ab alia divisonem fieri potest intelligi . Sed ea , quae substantiam componunt, ejusmodi sunt , ut nihil eorum avelli possit ab aliis ,

quin omnia omnino corrumpantur , & in nihilum penitus eant num. I.

Manet igitur substantiam in partes diversas internas, & substantiales, ex qui-

112쪽

bus scilicet substantia eoalescit, secari non si loquamur de diὐIsione in partes numero quidem , sed non sepsio, aut genere diversas , qualia est aureae massae sectio in plures partes, quae sunt ejusdem speciei, res' dijudicari non potest , nisi substantiarum , quae in hac rerum universitate constant proprietates teneamus. Alibi autem oreendam non solum Deum, & alios spieiotus qui inextensae substantiae sunt , in partes dispesci non posse , quod apud

omnes sanos Philosophos in conseta est, Verum etiam illa corpora , quae una substantia sunt, non coagmentatio plurium, uti sunt ea , quae in sensus ineu runt, hanc partitionem repudiare . . Ex iis vero quae hactenus disputavimus , elici potest primum peceare Wolphianam substantiae definitionem a. p. int. 759. traditam & in hoe positam , quod substantia sit subjectum determinationum intrinsecus exsistentium , constantium & variabilium, quia determinationes constantes & essentia. Ies, uti sunt differentiae specificae, atque genericae, sunt ipsamet interior substantia, & si proprie loqui velimus, definito corpore tamquam substantia existensa, extensio non est in corpore, quemadmodum vis motrix in eodem rem ritur , quia illa abesse non potest sine corporis destructione, haec vero potem inde extensio est corpus , non vero in corpore tamquam in re distincta rem'ritur: deinde illam substantiae definitionum ess ens per se, non poς se ideis postivis amplius declarari , eo quod ens & per se sunt duae ideae si

plices, quae in alias resolvi non possunt 32. num. I. & I3I. L M. cum vero ita definitur, ut non sit in alio tamquam inter e & mutabilis ipsius determinatio, eam explicari notionibus saltem ad speciem negantibus t tertio

substantiam esse quidem posse subjectum accidentium , si mon substantia qua

de agitur, sit eorumdem capax , non Vero esse necessario , quia ens a se est substantia omnium persectissima , tamen nulla esse possunt in eo acciden. tia , ut seo loco docebimus : quarto pecc re quoque L Hanam definitionem in celebri opere sur c Eην-demenν l. a. cap. 23. num. I. qua is statuit se stantiam esse complexionem rerum omnium cognitarum, sue proprietates sint, sive a idolia, quae in re omnino obscura sunt, veluti in subjecto. Includit enim accidentia, quae ob naturam a determinationibus substantialibus adeo di. versam, ut supra docuimus , esse a substantiae definitione excludenda constat,ex iis quae disseruimus. Nam quod attinet ad Lesbnitianam, quae testimonio Wolphii in Ontia par. a. . 77. ita habet sub antia es ens praeditum vi agm..di , iam in seperioribus docere incoepimus , & inta enunclatius docebimus in substantiis erratis praesertim in corporibus hanc agendi vim essentialem non esse, sed purum accidens in iisdem a Deo creatum , quodque ab iis separarirtest . 8. tandem definitionem Cartesii, qui ponit substantiam id esse quodata exsistis, ut nulla indigeat te alia ad exinendum , convenire in solam latasantiam persectam, qualis est substantia a se, non in alias imperfectas, quae t Meia indigemt alio ente a quo creentur & conserventur , tameta non, ut ac. cidentia, indigerit illa , in quo tamquam interiores & mutabiles ipsius deteris minationes reperiantur , & ansam praebere posse impio Spinosae defendendi suum unius tantum substantiae systema, quod suo loco resutabimus . . 8. Iam vero praeter superius explicatam substantiae proprietatem, aliae etiam consequuntur ex iis , quae statuta sunto Ae primo illud essici potest, substa

tiae jam contatutae, & exstanti nihil substacitiale adjici posse, quod prius non

113쪽

Pars Secunda. 4s

inesset. Ut enIm aliquid substantiale addi possit, opus est , ut quod additus

iterum avelli nequeat sine interitu rei totius; cujusmodi esse non potest, quod ad substantiam jam in rerum natura constantem denuo accedit. Si enim se stantia sine illo aliquod tempus permansit , id argumento est tantum interutrumque necessitudinem non intercedere, ut altera sine altero esse non queat.

Quod evincit nec denuo posse tibi exoriri hane conjunctionis necessitatem, posteaquam copulata suerint. Siquidem alterum ab altero divelli non posse si ne rei totius interitu, non aliunde oritur , quam ex eo quod aliud sine alio constare ne minimum quidem temporis potest. Nihil igitur substantiale substantia jam constitutae addere licet. Cumque jam ostenderimus nec aliquid de substantia , sive de partibus ad substantiam quae pertineant, detrahi posse, sua sponte consequi me substantiam non suscipere magis, aut minus, eo scilicet sensu , quod ad substantiam jam constitutam nihil accedere, quo augeatur, nihil decedere potest, quo munuatur. Quod si quis objiceret corpus corpori additum augere lubstantiam eor poream, aut si de corpore pars detrahatur, eamdem imminui ' sacile refellere. tur ex eo, quod adjectione , sive appositione corporis ad aliud substantia extrinsecus tantum , non intrinsecus augetur , sive plures substantiae fiunt , n In autem quae prius erat, augetur, aut intenditur, sed quae plures erant, tamet. si una viderentur, tamquam plures sub oculos ponuntur. Quo etiam refellitur

ratio, quam ad efficiendum substantias augeri posse extensive, ut aiunt, aliqui Peripatetici ex eo deducunt, quod hominis adulti substantia corporea major sit, quam ejusdem adhuc insantis. Nam non illa singula parva corpuscula , quae sunt verae substantiae ex quibus totum pueruli corpus componitur, augentur ipsa per se , ampliantur, & dilatantur, quod esset recidere in systema puniactorum, quae inflari possunt, a majori parte ipsorum met Peripateticorum jam exisplosum , & a nobis suo loco apertae salsitatis arguendum , sed solum augeri videntur ex eo, quod aliae, atque aliae paulatim maleculae quotidiano cibo,& potu adjiciuntur, quibus ad alias adhaerescentibus tota massa numero subiastantiarum, unde coalescit, fit major. Sed de his in Physica enucleatius. In terim moneo, si quae Peripatetici in ontologicis peccarunt , multa autem eos peccasse satendum est, id maxime accidisse, cum exemplis a scientia naturali petitis res abstractas illustrare conati sunt, seu potius cum ex specialibus notionibus , quas de corporibus, deque corporis qualitatibus habebant, notione universales, quae ad omnes substantias, & ad earum proprietates pertinerent,

elicuerunt. Cum enim omnes sere ideae corporum ,& qualitatum corporearum, quibus mentes hujus generis Philosophorum insormabantur, aut salsitatis , aut saltem obscuritatis vitio serent insectae, simili labe notiones omnes universa. Ira inde expressas insecerunt. Quamobrem necessarium erat I hysicam restitu re , non solum ut suus praestantissimae facultati decor constaret , verum etiam ut Ontologiae nativus color, & dignitas redderetur. Immo eum in Physicam quoque Generalem Recentiorum , verbo absit invidia , multa obrepsissent aura Veritate aut a claritate aliena , quae mihi tam beato esse licuit ut corrigerem , atque illustrarem , eorum adminiculo etiam quam plurimas ontologiae notiones atque principia reformare & explicare potui, ut constare potest ex iis

quae hactenus dicta sunt, & luculentius constabit ex iis quae in posterum

disputabuntur .

114쪽

io. Sed his obiter animadeersis, revertor ad proprietates substantiae , inter quas enumeratue haec alia, quId substantist contrarium non habet non quidem abiblute . proptereaquod ex. caussa subIlantia spiritalis corporeae adversatur, sed in hoc tensu , quatenus non habet id, a quo expellatur destruaturque, uti ha.

bent accidentia. Nain si corpori ex. g. versus Orientem moto imprimatur vis in occidentem , prior vis perimitur. Cujus caussa est, quia cum accidentia sint in subjecto , in uno simul esse nequeunt motus versus orientem , & motus versus occasum; eo quod alterum alterius negationem includit ; eadem vero res simul non potest esse mota versus orientem , & non mota versus orien. tem . At substantiae tametsi contrariae lint,& alia alius negationem includat, nihilominus se mutuo non perimunt, proptereaquod cum nec alia in alia sit, nec utraque in eodem communi subjecto, nullum inde repugnans . & absurdum consequitur. Nam repugnat quidem eamdem rem simul esse talem, non Nero duas res extra se positas habere quaedam , quorum unum neget aliud . Manet igitur substantiam non habere contrarium , a quo. perimatur. Quod planius ni ea nostra doctrina, quam infra exponemus , de una substantia corporea, quae si ipsa per se sine accidentibus , seu viribus expultricibus considereis tur, alteram substantiam sine ullo prorsus impedimento penetrare potest. Ir Aliae a Peripatetici asseruntur substantiae proprietates : sed sere millius momenti una illa excepta , quod substantia est subjectum variis accidentibus recipiendix idoneum ; quae tamen in solas substantias finitas, quales sunt animae, dc corpora, non autem in infinitam cadit. uod cum in pnesenti ostendi non possit, hanc materiem alium in locum disseremus . Id unum advertimus has substantias considerari posse vel antequam exsistant, vel postquam exstitere : si primum , easdem esse posse aliis aliisque essentialibus modis secundum ea, quae, et αρ. Log. & hic num. s. explicavimus; sin autem secundum , non posse illos essentiales. modos sive determinatione; amittere , aut variare & alios suscipere ob rationem ibi explicatam, sed solum posse acquiter , aut amittere diversa accidentia absoluta , seu vires agendi gyia & seq. & earum ope diversos etiam relativos modos. Quae omnia in substantia corporea sive ia eorpusculis primitivis uberrime infra exponemus , indeque ad explicationem subitantiae spiritualis creatae , ipsusque viri uim ac mutationam plurimum lucis

mutuabimur .

I a. Interim aliqua de accidentibus speciatim disseremus. Ae pri mum illud animadvertendum occurrit, quod etiam accidens habere potest non minus quam iubstantia, essentiam primariam; nam si ex . caussa in idea mentis considerem haec duo, accidens & spiritale quo aliquid cognosco , illa itae conjuncta sunt , ut neutrum auferri possit, quin tota mentis idea perimatur , quemadmodum& in motu, si contempler haec alia duo , accidens corporeum , quo spatium percurritur. Sed hoc est proprium, essentiae primariae ut nihil de illa )etrahi possit , quin totum enx destruatur 83, & seq. Log. Ergo etiam accidentiae suam habent essentiam primariam . I R. Locus hic postularet ut quaereremus an absoluta Dei potentia fieri posisit, ut accidentia sine ullo omnino subjecto ipsa per se consistant. Si enim rationis lumen attendamus, nimium id ab eadem dissentire videtur , quod quemadmodum humana mens nullo pacto intelligere potest motum sine re, α substantia, quae movetur; ita nullum aliud accidens percipere potest absque alia ροχ

115쪽

Pars Secunda. 47

qua substantia , ad quam accidat, cujusque interna determinatio sit. Aeciden.tis enim essentia primaria, cui nihil detrahi potest sine totius accidentis inte ritu, haec duo tamquam inseparabilia continere nobis videtur, substantiam ip- iam, aliquid additum substantiae, sive aliquid additum quatenus reipsa in hiret substantiae o Quamobrem reluctatur mens, si quis illi proponat tamquam

rem quae fieri queat accidens permanere, tametsi nulla in substantia insit. At si fidem consulamus, illa contrarium suadere videtur. Credendum enim pro. ponit in Eucharistico Sacramento accidentia panis & vini sine substantia panis& vini , consecratione peracta , durare. Quod vero a fide , quae num. Dam decipit , a nobis proponitur , omnino Verius est eo , quod ratio , quam tot es fallarem experti sumus, nisi prorius claris argumentis nitatur. Ceterum eum hujusmodi quaeitio valde implicata si eum rebus, quae ad scientiam per tinent naturalem , nobis integrum de illa in eum locum servabimus. Hie s Ium moneo in hac, & similibus disputationibus, in quibus fides cum ratione eonflictari videtur, mihi maxime placere sententias illas, quae salva in primisside quod caput est, lumini naturali quam minimum adversantur. Hoc enim intakissimo tempore in pluribus Europeis regionibus res christiana eo dedu- est , ut homines omni omnino fidei, & religioni nuntium mittere malint, quam principiis , quae naturaliter norunt. Quamobrem nulla feracior aetas non solum illius se ae hominum, qui teste Christiano Wolphio in The

Iogia Naturali, retenta religione naturae, Christianam omnem, & revelatam a jiciunt , verum quae maxima omnium insania est, eorum etiam , qui Deum negant, eique nullum exhibent cultum , & quantum in ipsis est, summum Opificem ab hac verum liniversitate deturbant. Hos autem malesanos trans. versum egerunt , & agunt cum alia multa, tum vero maxime rationis prin-eipia, quibus Christianae fidei mysteria adversari perperam arbitrantur. Hinc impius ille fidei Catholicae desertor Baelius , cujus lexicon varia & multiplici eruditione respersum summo cum damno ab imberbi etiam , & illiterata juventute avidissime Iegitur; nullam non arripit occasionem ostendendae pugnae , quae inter fidem, & rationem intersit, idque subdole vocat fidei triumphum 235. Log. num. 3. & seq. In quo merito castigatur a Leibnitio in principio syeei minis Theodiceae Di de la Teisieri j ubi triumphum fidei voeandum esse illud affirmat, quod, ut in pluribus monstrat, nihil nobis credendum fides proponit, cui certa naturalis demonstratio, uti mathematicae sunt, repugnat. Cujus libri adversu Baelium scripti lectionem summopere laudarem , nisi quaedam catholico viro minime probanda interspersa serent . Quae cum ita sint, quis non videt ad hanc impiis hominibus ansam tollendam e re chriastiana nune esse, quam maxime fieri potest, difficultates e Philosophia petitas minuere , & illud unum in fidei Μysteriis asserendis defendere , quod salva fide quam minimum notiones naturales labefactare videtur λ a in re potissimum habenda ratio est Philosophiae Recentioris, quae una in celebrioribus Europae scholis nunc viget , & in eam curam summo studio incumbendum , non ut illam proscribamus, & eliminemus, sed ut eiusdem cum fide conco diam ostendamus. Siquidem illa in animis eruditorum tam altas egit radices, ut potius sibi dentem excitii ex ore, quam ejus decreta ex animo avelli pansi iri sint. Nec fine magno Religionis Catholicae damno illam ut perniciosam& a fide abhorrentem nonnulli rigidiores catholici apud ignarum vulgus tra

ducunt .

116쪽

48 Ontologia

ducunt. Cum enim hostes fidei hae audiunt, aut imunt, hae eo eonsilio Mei tametsi salso putant, quia nostri Praesides atque Μagistri metuentes ne luce ve. ritatis, quam Reeentiorem Philosophiam detexisse iis certum & exploratum est, errores in fide , quibus falso credunt nos teneri, detriantur, eam nobis eripere summo studio contendunt. Qua in re quemadmodum possumus inimi. vos revincere ex eo quod nedum in Italia , verum & in ipsis Romano Pontifici omnino subjectis Licaeis Bononiensi, & Romano & hoc tempore, & Pa. trum nostrorum memoria in recentissimis Μathesis , & Philosophiae inventis doctissimi viri floruerint' ita non possumus non succensere quibusdam nostr tibus, qui hanc illis ansam praebuerint, & iis non edicere, ut antequam j dicent, quid ad summam Religionem expediat, ex varia librorum temone , quam id genus hominum sere contemnit , qualis sit totius Christianae Reipublicae status, addiscant. Nam inde cognoscent nunc expedire vires omnes comtendere non in id , quod fieri nulla ratione potest, in Philosophiae nomine quidem

recentis, re autem vera iam adultae , & corroboratae eversionem , sed in alte

ro, quod proposui, in ostendenda videlicet illius decretorum, & fidei conco dia. Quod facillime fieri potest. Non enim Philosophiatrecentior obstinata est, non jurat in verba cujusquam rugistri , nefas esse non putat aliquando

lateri se errasse, & ab iis , quae antea fuit amplexata , discedere , si verisimi. liora proponantur. Perspicuis facile cedit, experimentis confirmari se postulat, rationem nedum in abstrusissimis fidei mysteriis, sed etiam in multis naturae arcanis fallacem arbitratur. Quid ni ergo sperandum ut in quamcumque partem fides vult, flem se sinat facilius, quam antiqua , sive Peripatetica , quae sua decreta pugnacissime tuetur atque propugnat Attamen scimus hanc eamdem ab Arnibus Philosophis in Hispania degentibus una cum libris Aristo.

telis in eam linguam versis e tenebris erutam 3c pluribus adversus nostra dogmata aspersam erroribus, primo quidem a nonnullis Ecclesiae Conciliis diris

suisse devotam , sed postea a doctissimis Theologis Seholasticae ruae doctrinae

Principibus, Lombardo, Thoma,& Scoto ad unam, & certam fidei regulam exactam. fuisse . Qua in re sapienter usi sunt illa oeconomia, quam erga recentium Philosophorum Placita esse adhibendam e re christiana judicamus. Cum enim pro ea sapientia, qua erant , viderent ex altera parte Philosopolitam Aristotelis tantum apud omnes auctoritatis sibi comparavisse, ut adversus sectatorum impetum , quos illa secum trahebat , contendi amplius non posset , ex altera eamdem non adeo depravatam , & a recto tramite deflexisse, ut ad

fidei normam dirigi, & in viam reduci posse diffiderent ; abjecto priori consilio , quo in ejus incunabulis Ecclesia suerat usa , ad alterum se convertere,& in illo expediendo suam omnibus catholicis operam, ac studium probarunt. Quamobrem si quis idem hoc tempore in simillimo rerum statu erga novam Philosophiam conetur, doctissimos eosdemque sanctissimos Auctores quos imitetur, quorumque exemplo se tueatur, habebit. Quamquam tot praestantissimi catholici viri jam in ea versati sunt, ut hoc negotium maxima ex parte consectum esse videatur , & summis rerum capitibus jam constitutis, & cum sacra doctrina cohaerentibus , Ecclesia instar omnium Rerum publicarum novitates omnes perosa, ut pote quae perturbationem status afferre queunt , & hac nascente Philosophia quorsum esset evasura nesciens , & ideo jure ac merito timens , nihil jam amplius metuere , & in suomet sinu eamdem crescere , &

117쪽

eon mari sinere debeat. Inter alia hoc permitti posse mihi videtur, quod e trisca accidentia eueharistica , unde nobis hujus loci inducendi occasio nata est , summatim attingam , eamdem quaestionem in Physicis, ut promisi, fusius perseeuturus . Hoe unum fidei dogma est accidentia sive species panis in Euchari stico Sacramento permanere sine panis subjecto, qui in Corpus Christi conver titur. Quare modo tueamur eadem accidentia durare sine panis substantia , in qua prius inerant, per fidei decreta nobis licet asserere illa post consecratio nem in aliquo alio subjecto reperiri. Re autem vera pressio illa, ex. caussa qua panis corpora subjecta , ut pyxidem, ante consecrationem urgebat, & lucis illa dispositio, sive, ut ajunt, modificatio in sententia Cartesi, sive earum lucis

particularum reflexio quae colorem album , & figuram rotundam in nostris oeu- Iis efficiebant in sententia Nevvtoni ; quaeque ante consecrationem a qualitate

superficiei panis oriebantur. Ibi a Dei potentia eonservantur in corporibus, quae panem circumstant, iisque Corpus Christi 1 ensibus nostris subjicitur . Quo vita. tur etiam illud, quod objectum filii Recentioribus iis, qui nostris tantum in

sensibus accidentia Eucharistica permanere Voluerunt , in Sacramento latente nulla esse accidentia panis, quo uno maxime Peripatetici suis Adversariis in vidiam sacere apud Ecclesiam conati sunt. Nam allata a nobis accidentia non

quidem interna panis , sed a pane prosecta extra nostros sensus in rebus ipsis exsistunt. In quo nihil miri esse videtur, quod a m a Theologis Catholicis, auta Recentioribus Philosophis admitti non possit. Ceterum ut dixi, in Physica de his i enucleate disseremus .

13. Ex iis vero , quae de viribus 8c mutationibus status supra disputavimus, colligitur in susstantiis creatis dari accidentia distincta a modis, & ab- έoluta non eo sensu, quo Peripatetici volunt, ut per summam Dei potentiam ipsa, per Te exstare queant sine ulla prorsus substantia creata, in qua inhaereant, sed illo altero ut sint aliquid ipsis substantiis extrinsecus ἰ additum , &ia Deo in iisdem crearum & eonseruatum actione distincta tib ea , qua substantias ereat

Qque conservat, adeout possit crearo & conservare substantias, quin ereet ataque eonservet has vires, & postquam easdem vires in iisdem creavit atque per aliquod tempus conservavit, ab earumdem conservatione cessare possit, quin substantias desinat conservare. Quare mea sententia falluntur Philosophi Re centiores, qui puros modos relativos, uti figuram & motum, in i corpore admittunt , sibique hoc pacto viam obstruunt ad multorum in universa Philo sophia ,. &' legum praesertim motus in Physica explicationem'. In quo cum multum momenti sit, ut ex iis quae suo loco disseremus, constabit, operae pretium existimo aliqua hic addere ad rem magis magisque illustrandam, & confirmandam . ii

I . Nobilis enim hie oritur quaestio circa res, quae statum mutant, utrum simul ac aliquam status mutationem acceperunt, in eadem permaneant, donec ab exteriori caussa cohibeantur . Physci Recentiores de legibus motuum disisset aes aranditater alias legem absolute fixerunt, corpus motu 'aliquo percitum eontinuate moveri pergere , quoad exterior caussa perimat motum , ejusque lagis rationem ex eo deduxerunt, quod quaecumque res in eo statu perseve- Nnt, in quo sunt, donee aliquid extrinsecus accedat, unde mutentur. Quo fit perspicuum eos esse in illa sententia , omnia. quae mutantur , ipsa per se in m blatione perstare, nee ab ea desissere, nisi cohibita vi quadam extrinsecus Tom. II. G ac-

118쪽

so Ontologia

aeeedente. Μihi vero amonem a passione distinguere placet hae in re , atque illud statuere substantiam, quae simul cum interiori vi mutat statum , perseverare quidem in mutatione donec aliquid novi extrinsecus adsit - quae vero solam mutationem ab alia accipit, non autem Vim, ab ea mutatione desiste. re simul ac externa caussa cessat. Atque ut ea, quae sum dicturus, magis itisensus incurrant , a generali quaestionis statu ad specialem, qui ad motum peristinet corporum, identidem descendam, illudque monstrabo, si corpus ab alio non solum motum, sed etiam vim acceperit , ipsum per se motum amittere non posse ; sin autem moveatur quidem , sed minime communicato interno motus principio, quiescere statim ac aliud corpus a motu communicando ab. sistit, neque caussa exteriori opus esse , ut quiescat, sed ut moveri pergat. is. Qua in re illud primum constituo caussam effectricem mutationis si tus, ex. g. motus localis, esse aliquid non positum in rerum successione , sed permanens , & ab ipsa mutatione distinctum , atque diversum. Nam mutatio status est iugis, & continuata rerum successio , & transitus ab alio in alium statum, uti motus est jugis transitus ab alio in alium locum . Res vero lac. cessiva , cujusmodi est motus localis , ab aeterno non fuit . Quorum primum tametsi atheis non probetur , assentiuntur tamen ii , quibuscum in praesenti congredior. Quamobrem mutatio in tempore exinit, tum scilicet cum in antecessum non exstaret; ex quo fit ut ab alia caussa tamquam id quod per se esse non quit, oriri debeat. Haec vero caussa vel est aliquod permanens , vel in rerum fluxu positum: si primum, constat , quod propositum est sin vero alterum , ipsa per se esse non poterit, sed ab alia tertia manabit, de qua it rum quaererem , utrum esset aliquid perm nens , an vero fluens , & successu vum; itaque concluderem , ne detur aliquid sine sufficienti ratione , tandem esse veniendum ad aliquam caussam , quae mutatio, & successio non sit, quaeisque mutationum omnium, atque successionum origo, & principium habeatur. 16. Deinde illud etiam in antecessum statuo, ut res in eo uatu, qirem M. bet , permaneat , nihil novi requiri; ut Vero transeat ab alio ad alium si tum, aliquid semper postulari, quo cessante transitus quoque cessaret, ex. caussa ut corpus in eodem loco perstet, nihil novi opus esse; ut vero ad alium locum

migret, desiderari quidpiam, quod hujus migrationis sit caussa effectrix. Nam ut nihil sit, nihilque gignatur, nihil requiritur; ut vero aliquid exsistat, quod

prius non erat, quidpiam etiam novi desideratur. Sed cum res in eodem si tu, ut eorpus in eodem loco, permanet, nihil quantum ad statum ,& ad I cum novi exsistit, quod antea non foret; quia statum illum , & locum jam habebat. Ergo ad eum finem, ut res in eodem statu, & loco permaneat, alio quid novi ponere necesse non est. At vero cum corpus a statu ad statum , & a loco ci locum perpetuo transit, novum aliquem statum ,& locum, quem antea non habebat, continenter aequirit; ergo aliquo semper Est opus, quia sit illius transitus caussa. Neque enim motus ipse corporis usque ad aliquem I cum potest esse caussa motus ad Iocum sequentem. Siquidem motus , omnis

que mutatio non solum originem , verum di continuationem caussae perm

nenti, & a mutatione distinliae acceptam ferre debet. Nam in omni re , quae in iaccessione posita est, uti est motus, alia post alia sunt ; & cum est ant cedens pars motus, nondum est consequens; hacque accedente illa jam interiit.

Qui igitur fieri potest, ut pars motus antecedens ipsa per se ratio & caussa sit

119쪽

Pars Secunda. 1s

sit eonsequentis, eum illius interitum hujus origo sequatur An quidpiam in eo momento , in quo desinit esse, enectum aliquod gignere potest Μanet

igitur quod proposuimus, ut res in eodem statu i maneat , nihil novi requi ei, ut vero ab alio ad alium statum transeat , aliquid exigi, quo cessantemutatio quoque cessat.1 . Hae principia Recentioribus etiam probata homines in errorem induxerunt. Cum enim putarent corpus motum, dum pergit moveri , in eodem statu perseverare; dum autem a motu ad quietem migrat , mutare statum , ex illis principiis concluserunt corpus motum numquam quiescere, nisi praesto sit caussa externa quae motum perimat, sive illud corpus ereeitum sit interio. ei vi, sive non sit. Uerum nisi mea me valde sallit opinio, contrarium omnino concludendum erat , propter quod permanere in motu non est permanere in eodem statu , sed est statum mutare. Nam permanere in motu est in mutatione status , sive Ioci perseverare ; perseverare autem in mutati ne status & loci non est eumdem statum & locum tenere; sed mutare locum di statum. Quamobrem ut corpus perpetuo pergat moveri, opus est quoniam ,

quod sit permanens, & ab ipso motu distinetum, scilicet vi motrice , live in

ipso corpore quod a loco ad locum transit, sive in alio corpore, a quo movetur. Si igitur corpus ab alio vim non accipiat, sed solum motum, quiescere debet smul ac aliud a motu communicando cessat ἔ quia tunc nulla vis est , quae hune motum e cere possit. Quod si vim acceperit, eam corpus ipsum per se amittere nequit; transiret enim a statu vis ad statum non vis , quod esse non potest ; eum enim vis sit aliquod permanens, vere statum mutaret sine exterisna caussa, quod a ratione dissentaneum est. r8. At enim cui persuaseris motum . & quietem non esse status corporis diversos, eum immo sint ex iis, quorum alterum alteri adversatur Φ Quod si

satus diversi sunt , ex datis principiis sequitur corpus ipsum per se a mota

ad quietem transire non posse. ry. Ad hoc primum ajo me dare Adversariis motum , Se quietem status esse diversos, non inde tamen consequens esse aliquid, quod meam rationem infirmet. Nam quemadmodum negatio negationis est verum esse , & solum negatio entis est vera nepatio ; ita etiam solum cessatio rei permanentis est vera mutatio , & successivae cessatio est potius in eodem statu eonsistentia. Quare cum vis sit aliquod permanens , quippe quae tota est in qualibet loci Parte , ea cessante vera fit in rebus mutatio, ex qua status divertitatem oriri neeesse est. Sed in hypothesi a nobix constituta, ut praecise laquamur, corpus ipsum per se sine mutatione causi, exterme omnino non quiescit; nam cessat actio & vis illius eortoris a quo impellebatur. Ergo vera mutatio aecidit rei permanentis. Quid igitur mirum , si effectus caussae perimatur, & corpus qui stat λ Cum ergo negamus postulari caussam externam, ut corpus quiescat, ad mentem loquimur Adversirituum , & exeludere intelligimus necessitatem causissae, quae alia sit, ac ea, quae motum in corpore eruiebat. zo. Deinde expendamus si placet, discrimen, quod inter motum. & quistem interest , & illud conseramus cum discrimine, quod inter plures motus

partes intercedit; illudque in negativo positum, hoc autem in positivo videbimus. Si quid enim positivi est in quiete, in eo situm est, quod per qui

tem corpus uno in loco reperitur, unique loco respondet; quatenus enim in i G ia uno

120쪽

1 a Ontologia '

uno tantum loco est, est negatio relationis, 3c quidem astirmantis ad alia Io. ea. Sed cum corpus per motum pluribus locis respondet , etiam uni respondet, temetsi non uni tantum , ideoque id omne , quod est in quiete positivi, complectitur. At si aliam cum alia parte motus com remus , per alte. ram ad alterum corpus applicari comperiemus . Quamobrem earum differentia

consistit in positivo . Jam vero cum in certa sententia quantitatis quae in infinitum dividi queat saltem eo sensu, quem suo in sca loco explicabimus, sint quidem in tempore quolibet instantia, & momenta , in quorum singulis motus cessare potest, sed talia, ut in iis affirmari non possit nec moveri corpus, nec quiescere, consideremus corpus in illo instanti , quo a caussa movente urgeri desinit, & si in eo quiescere incipiat, jam per motum acquisivisse intelia ligemus locum in quo quiescat I non enim quiescere potest , nisi in eo lo- eo, quem motu comparavit Quid ergo ad hoc , ut vere quiescere incipiat, requiritur , nisi ut agere desinat caussa, quae corpus i Ilud pellebat 8 Nam actionis finem excipit principium ejus, quod actionis negatio est. Ut vero tran1- eat ad locum sequentem quem adhuc non acquisivit , nonne opus est continuatione caussae, quae uti corpus utque ad dictum locum movit, ita ad sequentem etiam impellatὰ Nam ut negatio sit, solum negatione opus est ; ut vera astirmatio exsistat, assirmatione. 2I. Uigere tamen aliquis potest Deum , qui omnia in eo statu, in quo sunt,

conservat, esse caussam efficientem, cur corporis , quod a corpore movente sejunctum est, motus perleveret : nam neque impetus , quem corpus cum alio

communicat eo sensu , quem alias explicabimus, ipse per se durare potest y nia hilotamen minus eum perimi negamus non aliam ob cautam , quam quod a Deo conservatur. Quidni igitur etiam notum fine impetu. servet λ22. Antequam rationem afferam discriminis, cur Deus impetum conservennon vero instium , ajo quod a me conclusum est , hac Dei conservantis

actione minime labefitiari nam hoc unum statui puram passionem sine vi, uti motum localem sine impetu, ipsam per se durare non posse, quod perpetua status mutatio st, quae sine jugi & perpetua causis actione perseverare non potest. duid vero hane enuntiationem infirmat actio Dei conservantis , cum simul ac Dei vis accedit, non ipsa per se passio,& motus localis confidere

tur , sed simul cum caussa effectri e supernaturali, quae munere sungitur natu4ralis λ Ex hoe autem ipsb, quod substantiae , & vires creatae status mutationes fuerunt, cum factae si in t , quarum rationem non ipsae res creatae , sed solus Deus habebat , eas perseverare non posse sine jugi actione Dei conservantis in Naturali Theologia monstratur. 13. Sed ut discrimen intelligatur motum inter ,& impetum, duo distinguen. da sunt genera eorum , quae in hac rerum universitate constant; alia absoluta , quae a solo Deo proxime possint oriri, ut sunt substantiae , dc vires accidentales' alia vero relativa quae non a Deo proxime originem ducunt, sed ab ipss substantiis creatis, atque ab earum viribus, quatenus inter ipsas multifariam copulantur 3 ρ. Ita sunt similitudo, situs, distantia, aequalitas, disparitas aliaque hujusmodi, quae in rerum. relatione posita sunt. Hujus generis est etiam motus; nam est relatio corporis ad. diversas loci partes , quae proxime nascitur ab impetu, qui est jugis, & perenniis corporis conatus mutandi locum 35. Res itaque prioris generis quem-dmodum a lato Deo primit oriri

SEARCH

MENU NAVIGATION