Elementa logicae, ontologiae, psychologiae, ac theologiae naturalis in quatuor tomos distributa ... auctore Joanne Baptista Scarella .. Tomus secundus continens ontologiam auctore Joanne Baptista Scarella ..

발행: 1762년

분량: 294페이지

출처: archive.org

분류: 철학

141쪽

Pars Secunda. 73

ea suum centrum in aere movetur, easdem semper aeris partes contingit, Ergo M. q. IO3. Responsio. Disti Tota sphaera co. fingulae partes sphaerae nego. Nam singulae partes successive contingunt alias post alias aeris moleculas; sed uia in locum ab aliis relictuin aliae succedunt, ideo tota sphaera

lamper easdem oorporis ambientis partes contingit. f. Io4. Objectio contra II. Partem. Paxillum in aqua currente defixum semper alias aquae partes contingit, ct tamen non movetur; ergo datur successivus contactus sine motu., IOS. Responsio. Dist. Contingit propter rationem & vim in aqua sitam coe in ipso sitam nego; nam ratio mutationis contactuum, seu vis motrix, non est in paxillo , quod fixum quiescit, sed in aqua , quae gravitate percita deorsum delabitur, cujusque particulae alias post alias paxilli partes contingunt. Idcirco adjeci in definitione illa

verba: propter rationem O vim in ipso corpore moto sitam. q. Ios. Instantia. Si lapis quadratus , quo tempore v. g. minuti navis in cujusetabulato iacet, sex pedes versus orientem desertur, eodem a manu per totidem pedes versus occasum pellatur; is neutram in partem movetur, quia viribus aequalibus in contrarias impellitur partes; atqui nihilominus successive contingit plures tabulati partes propter rationem in ipso sitam; nam habet vim a manu versus ociscidentem . Ergo corpus potest successive plures contingere partes propter rationem, & vim in ipso sitam, quin moveatur. f. IO7. Responso. Di t. ma. Habet vim a manu, impeditam a vi contraria aequuli co. , non impeditam nego; nam vis tunc est ratio motus, quando a vi contraria aequali non impeditur atque corrumpitur vis enim impedita perinde est ac si non seret, quod attinet ad motum sive effectum. Iam vero ille lapis recipit quidem vim a manu , quo tempore unius minuti sex pedes versus occidentem serrideberet; at quia lapis cum tabulato navis iunctus est , & ab eo aequalem vim, sed in contrariam recipit plagam, haec secunda vis impedit atque corrumpit priorem. Unde lapis quiescit eo tempore unius minuti. Interea tabulatum una cum navi sex pedes versus Orientem promovetur propter vim in ipso sitam , atque ideo plures lapidis partes successive contingit. Quare ratio mutationis

142쪽

74 Ontologia

contactuum non est in lapide , qui duabus aequalibus , iisque comtrariis viribus percitum nulli obtemperare potest, sed in tabulato &navi, quae Vim unam versus orientem non impeditam habet. q. Io8. Animadversio. Cum inane non sit actu extensum, quia extra Deum nihil est,

in Deo vero est solum potentia recipiendi extensa f. 37. & seq.

motus corporum ad inane referri non potest. Cum enim inane plures partes non habeat, nec eas corpus percurrere potest .

f. IO9. Objedtio. Nec dicas motum referri debere ad rem immobilem , qualis est inane, quia si reseratur ad rem mobilem, non potest cognosc i quantus sit, & quando sit: sit quidem hac distinctione utor, non potest cognosci, quando & quantus sit motus, si nesciamus in quonam

corpore vis reperiatur co. si cognoscamus subd. non potest cognosci absolute co. relative nego. Nam primo cognoscimus corpus illud quiescere, quod non habet vim , illud vero moveri quod habet; deinde si videamus duo corpora mutare contactum partium tertii corporis, & nesciamus, an vis sit in tertio corpore , an in iis duobus, tamen si alterum ex iis duobus plus spatii eodem tem pore conficiat, quam alterum, scire possurnus, quanto plus motus sit in primo quam in secundo, quod est cognoscere motum relative : & sane omnia continua solum relative cognosci possunt, ut infra ostendetur. q. II O. Propositio. Motus est omnino continuus saltem in minimis ipsius partibus. Prob. Motus est omnino continuus, si corpus non possit a primo puncto spatii transire ad secundum & postea aliquantum quiescere, a secundo ad tertium, & rursus quiescere, a tertio ad quartum Jcc. Aiqui corpus id facere nequit; ergo &c. Prob. min. Si corpus transiret a primo ad secundum, deinde a secundo puncto ad tertium &ita porro, vel a prima superficie ad secundam, a secunda ad tertiam &c. extensum ex punctis inextensis aut superficiebus prosunditate carentibus juxta se positis coalesceret : atqui extensum expunctis inextensis aut superficiebus profunditate carentibus non coalescit f. 7 I. Ergo Icc. f. III. Objectio.

Motus potest esse interruptus; ergo &c. Inter singulas partes motus, ex. g. per decein palmos possunt esse morulae sive consistentiae corporis in eodem loco, quamvis sub sensus nequaquam cadentes. Ergo &c. Diqili od by Goral

143쪽

Pars Secunda. 7s

. q. IIT. Responsio. Inter singulas partes minimas quidem sed continuas motus po- sunt esse morulae co. non continuas nego. Ergo potest esse interruptus identidem co. continuate nego .. Sicuti totum aliquod corpus extensum constare potest ex minimis quidem , sed continuate extensiis corpusculis, inter quae singula sint minimi meatus, adeo ut totum corpus non sit continuum, sed tamen constet ex partibus, quae singulae sint continuae; ita totus motus veri gr. per spatium decem palmorum fieri potest, ut non sit omnino continuuς, quia morulae quaedam indentidem intercipiantur; sed tamen ipsius singulae sal-

te in minimae partes debent esse continuae , nec ideo semper intercipienteς aliquas morulas, ut in propositione explicavimus, in qua idcirco adjecimus verba festem in minimis partibus. q. II 3. Instantia iaAtqui motus potest esse semper interruptus. Ergo &c. Prob. min Lib. Cnrpus. dum movetur a primis puncto & superficie transit ad secunda punctum &superficiem,&a secundis ad tertia. Atqui si res ita se habet, postquam transivit a primis ad tertia, percursis secundis, potest quiestere aliquantum &. deinde rursus moveri; quo pacto motus est continuate interruptus. Ergo &c- β. II 4. Responsio. Diff. maj. Corpus dum movetur, a primis puncto & superfici e transit ad iecunda, quae non sint proxime post prima co. quae sintne. Nam vel corpus movetur in vacuo & tunc a nullis punctis& superficiebus transit ad alia, quia cum in vacuo nulla sit rei. pia extensio, nec sunt limites. extensionis, qualia sunt puncta & superficies: vel movetur in pleno, & neque tunc post primam superficiem potest tran ire ad secundam proxime sequentem corporis, quod contingitur a corpore moto, atque in interiori substantia in vero contactu percurri debet nam post primam superficiem non potest proxime reperiri secunda, sed substantia continua te extensa

inter utramque superficiem, ut res terminata inter utrumque modum & limitem, quia nec substantia ex puris modis coalescere potest, nec extensum ex pluribus inextensis f. II. Quare post primam superficiem reperitur quidem secunda, sed intercepta reperitur

substantia continuate extensa, quam motu continuo, vel ex continuis constante corpus motum ante peragret necesse est, quam ad secundam perveniat superficiem o Praeterea motus numquam incipere potest a superficie alterius corpolis, aut in eam desinere, quia contactus in pura superficie fieri nequit f. 73., fieret autem, si

144쪽

res ita sciret. Ergo tantum abest, ut a prima snperficie transeae ad secundam, ut nec ab illa corpus motum incipere queat. f. III. Instantia. Atqui post primam superficiem reperitur secunda proxime se. quens. Ergo nulla distinctio . Prob. min. subs Deus videt illud,

primum quod est post primam superficiem ; atqui illud primum

non potest esse prosunde extensum. Ergo &c. Prob. min. si fore e profunde extensum, haberet parres ante, quas primo corpus peragraret, & partes post, quas deinceps percurreret. Ergo &c. . II 6. Responsio. Dist. ant. haberet partes ante & partes post in potentia conia

actu M. Ergo id quod est extensum, non est illud primum quod post primam superficiem Deus videt , si attendat ad illud solum

continuum corpusculum, quod a corpore moto peragratur ne. Sattendat etiam ad alia , quae ipso minora esse queunt co. Nam

quodlibet primitivum corpusculum actu est unum tantum l. 87. in potentia vero est multiplex, quia potest esse aequale duobus, tribus, quatuor &c. quorum singula sint ipso minora duplo , triploe quadruplo &c. Quod si corpusculum a corpore peragratum actu est unum tantum, actu est etiam primum, quia. unitas est principium numeri. Quare vel Deus attendit ad illud solum corpusculum quod actu peragratur, vel etiam ad alia ipso minora , quae in eius locum substitui possent. Si primum, illud primum quod a Deo vi,

detur a corpore percurri, est dictum corpusculum, quod non habet partes ante &. partes post, nisi in porentia, quae a Deo redigi possunt ad actum , si pro illo corpusculo a Deo ponantur duo quorum singula sint illius dimidia pars. Tunc enim Deus videret

corpust uim aequale dimidiae parti primi esse illud primum quod a cor

pore moto conficitur. f. III. Propositio .. Unus motus omnino continuus potest esse alius alio velocior

usque in infinitum. Probatur iisdem rationibus, quibuς supra confecimus dari posse continuum extensum aliud alio densius in infinitum *. 9 I. & praesertim ea quod sicuti nullus dari potest definitus densitatis continuae gradus in continuo permanente, quale est extensum, ita nec dari potest continuae velocitatis in continuo successivo, qualis est motus. Et revera datur vis major alia, quia vires sunt absolutae quantitates, quarum alia major esse potest alia; sed ex parte altera in vacuo motus omnes sunt prorsas continui , eo quod vis semper agere debet, niti ei resistatur; in vacuo autem nulla est Diqiligod by Cooste

145쪽

Pars Secunda. 77

est resistentia,& ex altera vis major generare debet maiorem προ locitatem, quam minor in aequali corpore. Ergo motus omnino continuus alius alio velocior esse debet g. II 8. Objectio. Quando motus est continuus , datur in eo omnium quae esse positant, maxima velocitas. Ergo &c. Prob. ant. Non potest dari velocitas major illa , qua corpus singulis instantibus temporis si gula spatii puncta percurrit ; quia si eodem instanti conficeret ex. g. duo, tria, quatuor 8 c. puncta spatii, corpus eodem instanti in pluribus punctis loci simul reperiretur, quod naturaliter repugnat. Atqui in omni motu continuo corpuς singulis puactis temporis. singula spatii puncta percurrit. Ergo M. l. II9. Responsio. Dist. in omni motu continuo corpus singulis instantibus temporis singula puncta spatii percurrit, si spatium ex punctis & superficiebus aliis alia proxime consequentibus constaret co. aliter ne . Nam nec corpus extensem, sive spatium & locus *. ses constat

ex hujusmodi punctis & superficiebus, quarum aIiae alias proxime

consequantur , nec corpus per motum transit proxime a primo pu

cto aut superficie ad secundum punctum aut superficiem f. II & seq. immo nec transtre potest. Si enim, ut adversiarii volunt, corpus singulis instantibus unum punctum sive unam superficiem percurreret, corporis superficies eodem instanti reperiretur in tribus spatii superficiebus, in illa, unde digreditur, in illa quam percurrit, & in illa ad quam pervenit. Atqui eadem corporis superficies eodem instanti non potest esse in tribus spatii superficiebus. Ergo hoc pacto motus fieri nequit. Ex qua clarissima ratione non solum colligitur nullius esse momenti objectam maximae velocitatis difficultatem , verum etiam majus momentum accedit sententiae, quae negat spatium extensiim ex punctis inextensis posse constare. q. Izo. Instantia.

Atqui quodemum cumque modo spatium se habeat, corpus mo tum in uno instanti solum punctum spatii conficere debet. Ergo singulis initantibus singula spatii puncta perficiet. Prob. ant. Compus in sngulis instantibus motus aut movetur, aut quiescit; atqui non quiescit; ergo movetur. Sed si movetur, ad summum in uno instanti percurrere debet punctum spatii , quia si plura percurreret, eodem instanti foret in pluribus locis. Ergo &c. Prob. supradicta maior Quies & motus sunt contradictoria. Ergo &c. Probant. Quies inc Iudit negationem. motus. Ergo &c.

146쪽

ν 8 Ontologia

f. I 2I. Responsio. Dis .ant. Quies includit negationem motus & etiam aliquid aliut

eo. solam negationem motus ne. Per motum enim corpus respondet pluribus locis , per quietem uni, atque ideo quies non includit negationem omnium locorum, quae in motu sunt, sed plurium tantum. Ex quo fit ut motus & quies non sint contradictoria, sed tantum contraria , atque ideo possint esse utraque falsa g. 2 or. &seq. Log. Et revera substantia inextensa, uti Angelus, nec in loco quiescit, nec movetur, quia nec uni loco, nec pluribus respondet. Jam vero cum initia, & termini rerum per se sola esse nequeant f. 75. , instans sive initium aut finis temporis, non est capa v, ut corpus per illud aut quiescat, aut moveatur, sed solum ut incipiat, aut continuet quiescere & moveri. Ergo falsum est corpus in instanti punctum spatii percurrere; quia in instanti solum incipit, aut continussit, aut desinit conficere spatium. Quo ruit proposita difficulta

ARTICULUS V.

De Tempore. q. Iaa. Definitio.

romine temporis Philosophi intelligunt continuam rerum lac 1 l cessionem , sive alius in aliud mutationem.

f. I 23. Propositio. In solo corporum motu est tempus. Pro. Tempus est continua rerum successio, sive continuata alius in aliud mutatio ; atqui in solo motu est continuata rerum successio , sive alius in aliud mutatio; ergo &c. Prob. min. Quod enim in motu corporum sit alius in aliud mutatio continua, patet ex dictis, quia motus est continuus , sive per motum corpus continuate transit a contactu unius partis corporis ad contactum aliarum ; quod vero in solo motu , non in aliis rebus, patebit ex solutione objectorum. Ergo &c. f. 124. Objectio. In anima est continua alius in aliud mutatio; ergo in aliis rebus pri eter corpora est continua rerum successio . Pror ant. Anima transit ab una idea & volitione ad aliam . Ergo &c. q. Ia I. Responsio. Dist. transit continuuate neg., interrupte con. Nam idearum successio continua esse non potest, sed interrupta. Quia si anima continua te ab alia ad aliam ideam transiret , quaelibet idea solum instanti duraret: atqui id ea solum instanti durare non potest ; si enim

147쪽

Pars Secunda. 79

in instanti duraret, esset simul eodem instanti, & non esset; esset ut ponitur, non esset quia dςstrueretur, & in aliam abiret. Atqui nihil pote ii simul esse, & non esse . In quo sita est ratio, cur in aliis

rebus praeter motum non sit continuata rerum successio.

q. I 26. Instantia & Responsio. Atqui in anima esse putest continuata alius in aliud mutatio ; ergo &c. Pro. min. sub. ratio a nobis allata, & ducta ex eo, quodec em instanti nihil potest simul esse & non esse, non obstat quominus in motu corporis sit continua alius in aliud mutatio; ergo a pari obstare non debet, quin sit in anima. a. Dist. conseq. Si actus animae serent aliquid relativum, uti est

motus con. , si absolutum nego. Inter actus animae & motum coros oris hoc est discrimen quod ideae & volitiones sunt aliquid abs utum , Sc una idea essentialiter differt ab alia diversa. Quare si

ideae & appetitus perpetuo in alias mutarentur, fieret interna , &absoluta in anima mutatio, & quidem in iis rebus, quae per aliquod tempus permanere possunt , quae mutatio interna & a soluta ob allatam in propositione rationem esse non potest continua . At in corporis motu aequabili , idest semper ejusdem celerita. iis , nulla est vera interna, & absoluta mutatio, sed solum externa& relativa , eo quod corpus motum aequabiliter idem permanet non solum quod attinet ad essentiam , sed etiam quod ad accidentia, scilicet ad vim motricem , quae in motu aequabili eadem permanet ; dc sola fit stus mutatio relate ad partes alterius corporis, quarum alias post alias contingit. Quare non repugnat relationem aliquam, qualis est motus, in continua successione positam esse. f. I 27. Instantia & Responsio. Atqui nullum est allatum inter animae actus & motum corporum discrimen. Ergo &c. Prob. min. subsumta. Etiam actus animae sunt aliquid relativum, & in continuo veluti effluxu a Deo;

atqui continuus a Deo effluxus est continuua mutatio . Ergo &c. Prob. maj. Actiones animae & omnes aliae creatae res ita pendenta Deo, ut non solum a primo creari debeant, sed etiam conservari, quae conservatio est continuata rerum creatio, adeout si Deus ab hac actione creandi abstineret , res omnes in nihilum reverteremtur atqui continuata rerum creatio est continuata status mutatio, sicuti creatio est initium hujus mutationis. Ergo &c. a. Dist. conseq. Etiam actus animae & omnes aliae creatae res sunt aliquod relativum, & in continuo est luxu a Deo, & ideo mutatione ps situm, si reserantur ad Deum co. , si ad se ipsas ne. Fac duo Diuitigod by Corale

148쪽

eorpora palmum distantia aequali velocitate in immobili plano mo

veri secundum eamdem directionem . Peto an mutent statum, &situm ; respondebis utique si reserantur ad planum, & ad alia co sora quieta, non autem si reserantur ad se invicem, quia cum aequa- iter, & similiter moveantur, eamdem prorsus inter se palmi distantiam tuentur. Ita res hic se habet. Habita ratione Dei abso luti, & immutabilis omnia creata sunt aliquod relativum, eo quod a Deo pendent, dc in continua mutatione positum, eo quod continuate conservantur; sed relate ad se invicem substantiae creatae sunt aliquid absolutum, eo quod aliae ab aliis non pendent, & permanens, eo quod cum singulae sint aequaliter in illa continua mutatione effluxus a Deo, aliae ratione habita aliarum statum non mutant. At corpus in motu positum statum continuate mutat etiam ratione habita alterius corporis quiescentis. Ergo mirum non est, si in solo motu sit illa continuata rerum successio , quae ad temporis notionem requiritur.

f. I 28. obiectio.

Si in solo corporum motu seret tempus, hoc tempus foret idem, ac motus; atqui tempus non potest esse idem, ac motus; ergo &e. Prob. mi. Tempus est mensura motus; atqui si tempus seret idem

ac motus, tempus non foret mensura motus; ergo &c. Prob. mi.

Non possumus metiri motum per eumdem motum ; ergo &c. f. I 29. Responsito. Non possumus metiri motum per motum eumdem in individuo conc., per motum eumdem in specie nego . Nam mensura debet esse distincta numero&in individuo a re, quam metimur, non au

tem distincta specie ; immo debet esse eadem. U. g. pannum ex tensum palmo, sive brachio pariter extenso metimur; & cum in extenso sint tres dimensiones, lineae, superficies, solida, non possumus lineas metiri superficiebus, aut solidis, sed solum aliis lineis. Et revera metiri quantitates nihil aliud est quam cognoscere , quantum alia sit alia major, quod certe obtinetur, si videamus quantum unaquaeque in alia simili quantitate, quae pro communi mensura sumitur, contineatur. Quamobrem etiam duorum corporum motus metimur, cum cognoscimus quantum alius sit alio major, comparando hosce motus cum tertio quodam cognito, scilicet cum motu solis diurno, M annuo. Unde ex hac ratione potius eruitur tempus a motu nequaquam distingui.

q. I 3o. Instantia, & Responsio. Atqui non possumus metiri motum per alium motum eumdem in Disiti od by Corale

149쪽

Pars Seeunda. 81

in specie; ergo Zcc. Prodi min. sub. si hoc pacto metiremur mo.

tum, non cognosceremus, quantus foret; atqui cognoscimus quantuς sit; ergo &c. Pro. ma. mensura per quam cognoscimus rem, debet esse nobis cognita ante ipsam rem; atqui ille motus, quo alios metiremur, nobis esset incognitus; ergo &c. q. I 3I. Responsito. Dist. ma. Mensura debet esse cognita a posteriori con ., a priori nego; atqui mensura motus non soret cognita a priori con. , a posteriori nego. Ergo non cognosceremus quantus fit motus absolute con. , relative nego. Nullae quantitates continuae, quales sunt extensio& motus, absolute cognosci possunt in se quantae sint, eo quod in i piis paries minores, atque minores in infinitum designari queunt f. 88. Infinitum autem mens nostra finita idea politiva, & omnia,

quae in eo sunt,& esse possitnt, repraesentante cognoscere nequit f. I. Log. Cognoscitur ergo solum relate, id est altera ratione habita alterius, idest an sit aequalis, an major & quanto , an minor Aquanto. Ita cognosco pannum esse duplo longius aliero, idque assequor communi mensura , sive alio extenso, uti brachio, quod aposteriori & experientia tensuum mihi notum esse satis est . Similiter nosco unum motum esse majorem altero, si non solum spatium consectum adhibeo pro mensura, sed etiam alium motum , quicum una exsistit; isque motus est motus solis diurnus, & annuus, qui sensuum experimentis mihi exploratus est. Ergo manet tempus

a motu non distinguis. I 32. Instantia & Responso. Atqui tempus cognosci potest absolute ; ergo &c. Pro. min. sub. cognosci potest absolute, si constat ex partibus re ipsa distinctis iisques nitis ; atqui constat ex partibus hujusmodi ; constat enim ex instantibus, quae sunt numero finita, quia sunt in tempore instantia; qiremadmodum in iis, quae supra disputata sunt, vidimus esse in corpore extenso puncta inextensa. Ergo &c. a. Dist. Sunt in tempore instantia tamquam paries componentes extensum neg., tamquam modi & fiues sub. tamquam fines, qui tamen designari non possint co. , qui designari possint nego. Nam uti in extenso sunt vera puncta, sed non tamquam partes componentes extensum f. 73. , sed solum tamquam fines & limites, sive principium & finis extensi, quae tamen per contactum sphaereae aut

anguli cubi designari non possunt, quia jphaera in solo pancto, aut

superficie planum contingere nequit f. 75.; ita etiam in motu atque idcirco tempore , quod non est nisi certus ac determinatus T. H. L aequa-

150쪽

s quabilis motus, qui pro aliorum motuum mensura sumitur 6. Ia . sunt quidem instantia, tamquam initium aut finis motus & temporis, quae tamen designari nequeunt, eo quod initium motus ab uno inexte,so puncto aut inextensa superficie duci nequit 3. II .; sed non sunt partes, quae motum mi tempus componant. q. 133. Instantia & Responsio. Instantia sunt partes temporis, si datur tempus vere praesens, &tempus vere praesens sit instans; atqui datur tempus Vere praesens,& tempus vere praesens est instans. Ergo &c. Prob. min. Deus te mispore praesenti vere Vivit; aut enim nunc vivit, aut cessat vivere; sed non cessat vivere; ergo vivit. Ergo datur tempus vere praesens. Rursus in tempore vere praesenti non sunt partes ante , 3c partes post, quia illae serent praeteritae & hae futurae . Ergo tempus vere praesens debet esse instans vere in extensum , in quo nullae partes ante & partes post reperiantur. Ergo &c.

cum tempus sit idem ac motus , in quolibet vel minimo motu, atque idcirco tempore dantur partes anteriores & posteriores , quia in motu & tempore est continuata rerum successo. Ergo totus aliquistmotus aut totum tempus non potest esse abs tute, & quod ad imium seipsum praesens. Sed soluin dari potest praesens ratione habita aliorum motuum & temporum . Ut sit orator tota hora undecima orationem habeat, tota illa est praesens toti orationi, si icon seratur cum horis ante undecimam, quae sunt praeteri ραῖ α cum horis post undecimam, quae futurae. . a 3. Illae vero duae propossitiones non sunt contradictoriae, sed contrariae q. et o I. Log., & alioquin falsae, ut apparet ex his, vel lapis ympore praesenti viυix, vel tessat vivere, quae aperte salsae sunt. Instans itaque non est capax, ut habita ratione ipsiusi aliquis vivere. dicatur, sed solum ut vel incipiat, vel continuet, vel desinat Vivere. Quare in instanti Deus non vivit, sed solum vivere pergit 3.12O. . Deinde hoc pacto distinguere possumus aliam enuntiationem. In tempore vere praesenti non sunt partes ante, & partes post actuales co. , potentiales ne. Nam ut ostendimus f. III. , nec extensum unum Vere continuum habet partes anteriores & posteriores actu, quia nullae sunt in ipso partes actuales f. 84.; habet tamen in potentia, quia unum extensum potest esse aequale duobus, tribus, quatuor &c., quae possunt haberi tamquam i psius partes. Ita si habeamus tempus Omnino continuum , positum scilicet in aliquo motu aequabili omnino continuo, illud erit unum tantummodo tempus

SEARCH

MENU NAVIGATION