Elementa logicae, ontologiae, psychologiae, ac theologiae naturalis in quatuor tomos distributa ... auctore Joanne Baptista Scarella .. Tomus secundus continens ontologiam auctore Joanne Baptista Scarella ..

발행: 1762년

분량: 294페이지

출처: archive.org

분류: 철학

91쪽

Pars Prima. as

Idem sit, ae unum non esse aliud , distinctio maxima omnium , quae esse posis sunt, inter illa erit, quorum alterum nihil cum altero commune, & idem in individuo habebit, sed quorum primum omni ex parte consideratum aliud non erit. Ita substantiae a substantiis internoscentur , non autem modi a modis ejus dem substantiae, propterea quod licet seorsim esse queant, tamen in substantia, in qua insiti sunt, aliquid commune, & idem in individuo intrinsecus habent. Alia vero omnia, quae aliquid commune, & idem in individuo habent , di

stinctione minori, quam maxima, secemuntur, & eo quidem minori, quo plura sunt iis communia, & eadem . Sed nec est necesse , nee magni momenti est ad summam Philosophiam hoc distinctionum maxima minorum gradus seia cernere , 8e pro diversitate rerum, quae hoc modo internoscuntur, diversa diis stinctionum vocabula fingere.. Num. Is . Propositio & Definitiones. Examinandae supersunt aliae duae proprietates entis , quae in quodlibet enseadunt , quaeque sunt veritas, atque persectio. Dicimus itaque veritatem ea.

tis esse aptitudinem , sive possibilitatem , qua quodlibet ens ipsum per se intelligi potest. Nam nomine veritatis entis id Philosophi intelligunt , quod

in omne ens cadit, quod soli enti convenit , quodque est fundamentum veri. tatis nostri intellectus: haec autem omnia in dictam possibilitatem conveniunt.

Nam simul ae aliquid ens est , percipi potest ab aliquo intellectu si minus

humano, aut angelico, qui finiti sunt, saltem a divino, qui utpote infinitus quodcumque vel infinitum comprehendere, scilicet omni ex parte e noscere potest. Hoc autem confirmabitur , simul ac intellectum infinitum exsistere si ne horum adminiculo infra ostenderimus. Deinde solum ens ipsum per se intellisi potest; nam n gationes entis, ut nihil, entia impossibilia, & entia r tionis, ut unt, quae tantum in mente esse possunt, intelliguntur quidem aliuquo modo, sed non ipsa per se , sed propter aliquod ens, quod in iis ines ditur, quodque percipitur. Quo soluta remanet in antecessum difficultas, quae ab his tribus , quae modo enumeravimus , ab aliquibus ducitur adversus comia

munem sententiam veritatem entis in possibilitate, qua percipi potest , reponentem ; proptereaquod posse intelligi non cadit in solum ens. Huie enim nullus est locus, postquam communi definitioni verba illa ipsum pej se adj, eimus. Nam stilum ens sine ope alterius diversi sive non entis ipsum per se intelligi potest ; negatio autem ut aliquid relativum sine re diversa , scilicetente, pereipi nequit. Quod autem id, quod diximus, sit etiam fundamentum veritatis nostri iudicii , duobus explicari potest modis . Primo enim ex eo quod duo entia, quorum alterum alteri insit, percipi possunt inesse, sive ideam

unius alteri convenire , idcirco exsistit judicium affirmans verum. Et ex eo quod propter ens percipere possum etiam negationem entis alteri enti, aut alia teri negationi entis convenire; idcirco possum etiam formare iudicium negativum verum. Deinde ex ente profluunt duo principia, in quibus veritas nostrae cognitionis nixa est, primum scilicet quantum ad entium possibilitatem; quod contradictionem non includit, esse potest , & quod includit, esse non potest , & e contrario 78. LAE., alterum autem quantum ad exsistentiam speciatim; nihil est absque ratione sufficienti 7 . & seq. Log. Ab his autem duobus principiis pendet veritas judiciorum . Si enim & impossibilia possent

92쪽

litatis aut propositionum absolutarum, in quibus praedicatum subjecto semperi necessario convenit, quod est vel essentia subjecti, vel attributum vel hyp

theticarum , in quibus stab data tantum conditione necessario convenit , qui nimirum est modus. Nam simul ac repugnantia esse possunt, nulla necessitas.

est vel absoluta , vel hypothetica: quia quod est necessarium , posset fieri non

necessarium: sublata vero necessitate convenientiae praedicati cum subjecto ceristitudo veritatis, quae inde exs Ilit, penitus tollitur Log. num. IS. Athis principiis servatis sua necessitas , & certitudo tum issolutis enuntiationis bus, tum hypotheticis constat. Ab eo igitur quod eris cognosci potest , & αprinei piis ab ente prosectis pendet veritas judiciorum intellectus . ,2. Quod autem haec possibilitas , qua cognosci potest quodlibet ens , nihil addat positivi supra idem ens , & nisi distinctione virtuali non distinguatur . patet ex iis , quae supra disputata sunt. Quare necesse non est in his diutius immorari, & latius ad persectionem & bonitatem transire. Num. I 6. Propositio & Definitio . . Est autem Persectio & Bonitas entis aliud nihil , quam possibilitas , quaens per se amari potest. Nam bonitatis, & persectionis entis nomine id intelligitur, quod eadit in omne ens , quod enti soli convenit , quod demum

est fundamentum & ratio persectionis actuum nostrae voluntatis. Re autem vora posse amari convenit in omne ens: quod enim ipsum per se est intellectus objectum, sive ipsum per se intelligi quit ' etiam a voluntate amari potest ;& quidem ob rationem in illo sitam. Siquidem G altera parte voluntas amisi e non potest. nisi id quod cognoscitur , ex altera cognoscere est in testectus persectio , 3 8a. Log. Ergo. vὰuntas omne ens saltem ut est intellectus o

jectum, ejusque persectio, amore prosequi potest, Quod si dixeris etiam nonens cognosci posse , atque ideo ut porsectionem intellectus diligi , tibi rem nam, quemadmodum non ens ipsum per se intelligi nequit, sed solum ob ens,

in negatione ent;s inclusum num. Is', ita etiam non ens ipsum per se amari non posse, sed tantum ob ens, quod in negatione continetur. Quo conseiactum est etiam alterum , & simul occupatum id , quod poterat contradici . Tertium autem nunc difficilius probatu est , quia non sine multis Theologiae

Naturalis , atque Philolbphiae Moralis Principiis intelligi potest , in quo voluntatum persectio posita sit . Quamobrem illud tantummodo ponam persectissimam esse voluntatem illam, quae Summum Bonum, scilicet Deum amat.& quae a Deo praecipiuntur, vult . In Deo autem solum ens est , nulla verientis negatio ' immo quidquid in aliis rebus entis est ., i etiam in Deo reperiis tur. Ergo in entis amore voluntatis persectio posita est. Patet igitur bonitatem , & persectionem entis esse possibilitatem , qua potest ipsum per se amari , sive cum haec possibilitas in rebus non sit, nisi ipsum ens, ut toties probavi, ens, bonum, atque persectum in rebus eadem erunt, nec bonitas ab ente secernetur alia ratione , quam virtuali. Num. I7. Definitiones.

Atque inde compertum fit, quomodo definiri debeant Persectio pura, & a soluta , sive, ut aiunt, s liciter simplex, & Persectio impura, & mixta, sue. ut Scholae loqui amant, feeundum quid , idest secundum aliquam tantum parritem . Scilicet persectionem simpliciter simplicem esse ens tantum , sive illam , quae aliud nihil nisi eas necessario includit; perfectionem ante secundum quid esse

93쪽

Pars Prima. 27

esse illam, quae non solum ens, verum etiam alicuius entis nesationem neces.sario includit. Seholastrici quidem dicunt persectionem simpliciter simplicem esse illam , quae est melius ipsa, quam non ipia persectionem autem secun . dum quid, quae est melius non ipsa , quam ipsa, sive satius est persectionem

puram habere , quam ea carere persectionis autem impurae expertem esse, quam eam polsidere. Qua in re veras quidem proserunt definitiones, sed quae nulli propemodum usui sint οῦ quod peccare solent major pars definitionum. quae ab iis traditae fuerunt I 68. Log. n. 8. Nam qua de causa Persectiones simpliciter simplices a l-ersectionibus secundum quid secernere Peripatetici contenderunt, nisi ut quaenam corporum, & animarum persectiones in Deum ea. dant, quaenam secus , dispicere ,& aliis ostendere possint λ At quaenam bone Deus lsunt notae ab iis traditae, quibus utrasque internoscant ὶ Nam qui cognoscam satius esse aliam persemonem habere, quam illa carere, alia carere, quam ha here , nisi quaenam si perfectio ab omni imperfectione secreta , quaenam vero aliquid impersemonis habens admixtum, aliunde scierim λ Unde res ad caput

redit , & etiamnum explicandum relinquitur , quid sint persectio simpliciter simplex, & persemo secundum quid . Nam habere persectionem simpliciter

simplicem satius esse, quam illa carere, est attributum proprium, quod ab essentia ejusdem persectionis proficiscitur. Quamobrem vel essentia prius cognoscenda est, quam attributum, vel saltem ab attributo, sive definitione per attributum proprium tradita cognitio essentiae elicienda est ε. Is 7. Log. Quorum neutrum Philosophi adhuc fecisse mihi videntur. Non enim id certo a Armem qui non omnes Philosophorum libros evolverim. Hinc iactum est, ut in transserendis ad Deum qualitatibus , quae sunt in anima nostra , dictae deis finitiones nulli propemodum usui suerint, & quotiescumque in iisdem aliquam demonstrationem constituere, nihil propemodum constituere. Quis enim quaeso.tibi ex. gratia assentiatur Deum habere intellectum , ex eoquod satius est intel- .ligere , quam non intelligere, & ceteroquin Deus, ut ens Summe Persectum,

nulla persectione simpliciter simplisi careat λ Nam si tibi neget satius esse imtelligere, quam non intelligere , & dicat esse posse aliquid cognitione melius,

quamvis id in mentem nostram ut finitam non cadat, quo tandem argumento hominem refutabis 8 Non improbo tamen definitiones ab attributis propriis petitas, modo ex iis etiam essentia concludatur, quam concludi potuisse in re nostra patet ex eo, quia eum essentia persectionis simpliciter simplicis sit esse - purum ens, nullius entis negationem includens ς essentia antem persectionis .fecundum quid in eo posita sit , quod praeter ens admixtam habeat aliquam

negationem entis r eonficitur ens tantum esse ut, quod satius est habere ' ens, simul cum non cnte esse id , quo melius est earere: nam habere ens est verum, ac proprium habere ' habere non ens est non habere aliquid. Quae desinitiones a nobis datae quanto suturae sint usui , ex iis, quae in Theologia su- se disputabuntur, plene constabit; nunc vero subobscure quidpit m videbimus. Ut esse in loco est persectio simpliciter simplex, quae in Deo quoque reperitur, quia hoe nihil penitus negativi habet at esse eum parte alia in alio doco est persectio secundum quid; quia quatenus hac pars est in loco, est persectio, & positivum aliquod: quatenus non est in alio, est negativum,& ideo impersectio quae non eadit in ens summe persectum , quodque idcirco est totum in qualibet loci patre. In hoc enim nulla loei negatio in. Ita moveri per

94쪽

locum, uti eorpora, est persectio secundum quid; nam includit neeessario neaa. tionem exsistentiae corporis in locis omnibus praeter illa tantum , in quibus compus motum gradatim reperitar. Ita posse movere corpora est' persectio sim.plex, quia est ens purum; at posse m Vςrς solum cum aliqua amissione vis ut unum corpus alterum mOVet, negationem Viis, quae detrahitur incurrenti in eludit, atque ideo est imperfectio , quae in Deo non est. Intellioere has res est persectio simpliciter simplex nullam neSationem includens ' unde enti sumia me persecto tribuenda est ; at intelligetro uno tempore has tantum.& no alias, uti contingit in nostra fin ta mente , continet negationem entis' & ideo est imperfectio ab Ente summe Persecto aliena. 'x. Uerum tamen est, quod ad haec penitius intelligenda summopere necessarium est internoscere eos a non ente , & id quod possibile est ab eo duodest impossibile. Negatio enim non entis, di impossibilis est enἰ- & eiusdem amrmatio non ens . Hinc si quis in ente summe persecto ponere vellet simia plicitatem, qua omnem etiam distinctionem virtualem excludit, qualis est entis , & unitatis simplicitas, proptereaquod haec sit major illa, quae lam di stinctionem realem excludit , nihil propemodum essiceret, proptereaquod fieri non potest ut aliquod individuum , quale est Deus, illius etiam distinctionis quae est inter genus summum entis di primariam differentiam intereedit fit ex pers: & in errorem incideret illius, qui triangulum negaret esse omnitum figurarum, quae rectis lineis concluduntur, minime compostam , ob eam ratio. nem , quod figura duabus rectis ii Dei. Conclusa esset minus composita Cum enim haee figura esse non possit , qui dum rectae spatium conprehendete n queunt, sacere non potest , ut triangulum omnium , quae verae Murae sunt &Vera entia , maxime simplex esse desinat 3. Porro ex his etiam perspicuum sit , quomodo intelligere oporteat illud omnium Philosophorum , & Theologorum Xioma, omnia quae is rebus eremiis exsistunt , vel formatiter , idcii VCre ac proprie in Deo reperiri, vel minuataliter , & eminenter , quorum alic o significare volunt Deum habere vim aevirtutem eorum , quae in creaturis sunt, e nihilo edueendorum altero autem Deum meliori modo, quam In creδturis sint, eadem continere. Omne enim quod in rebus creatis est entis , Vere , & proprie in Deo reperitur nec illi

creandi virtutem haberet, nisi id prius esset in se. Negationes autem & l mites entium in Deo sunt primum Virtute, quod ob id ipsum quia entia nignere potest, & haec infimia non sunt, negationes, & limites errat non quiisdem proxime & per se; id enim seri nequit; sed remote, & adminiculo G-tis , in quo necessario eΣsistunt z deinde eminenter , quia is entia ereata meliori modo , idest sine ullis negationibus, atque limitibus continet Oin, aliquantisper minuitur dissicultas percipiendi possibilitatem ereationi, persectionibus hic disputavimus, colligitur etiam solutio illius Mastria dissicultatas , CuJus num. s. mentionem fecimus. Nam unitas entis est quidem hirsectio, sed hoc sensu aecepta est idem ae ens.&ab in non distinguitur nisi distinctione virtuali, ut supra docuimus num. iti Quare enti non addit, ut homo contendit , aliquod positivum ab ente diveri L

32. S C H OLI ON III. Num. I. Definitiones.

Reliqum est ut de eotis diri otiis disseramus . Hae autem vel primae

sunt

95쪽

Pars Prima . 29

sunt, vel seeundae, vel tertiae, vel quartae &e. Primae disserentiae entis sunt illae primae determinationes entis , quae aliam nullam in ente prius determi . nate requirunt, quam cum eo jungi posse intelligantur ; qualis ea differentia ab alio, quae aliam nullam differentiam in ente definite requirit , ut eum eo

esse possit; non diiserentiam per se, quia potest suscipere disterentiam in alio,& fieri accidens, nee disserentiam in alio , quia potest acquirere differentiam ρὸν se , & fieri l ubstantia : non differentiam spiritalitatis , quia potest esticorpus , nec corporis, quia potest esse spiritus . Diiserentiae autem secundae ilialae sunt, quae primam aliquam determinate requirunt , nec sine illa in ente esse possunt. Ut disserentia in Aio , secum trahit etiam differentiam ab alio. Cum enim in ente a se nullum accidens esse queat , ut suo loco ostendetur , patet ens in alio esse quoque ens ab alio . Differentiae tertiae sunt illae , quae ut sint in ente, prius determinate postulant aliquam ex secundis, vel duas exprimis. Ita est differentia, qua substantia constituitur corpus; nam ut differentia corporis sit in ente, primo requirit disserentiam ab alio , quae est prima ; omne enim corpus ab alio est , nec a se esse potest, ut suo loco ostende tur: deinde ditarentiam per se, quae est alia prima: corpus enim, ut substan. tia , per se exsistere postulat. Differentiae quartae &e. 2. Hoc vero ens ab omnibus differentiis abstractum , sive sine ulla ex sui, disserentiis definite consideratum dicitur ens omnino indeterminatum . Alia vero, ut substantia,& corpus, quae & cum aliquibus differentiis copulata sunt,3e alias etiam suscipere possunt, partim determinata, partim indeterminata di. cuntur, ut in Logica IIo. disseritimus. i3. Haec autem entia plurium generum sunt . Alia enim sunt determinata primi gradus , quae habent unicam tantum , dc primam aliquam disserentiam: uti substantia , vel ens ab alio . Determinata secundi gradus , quae habent vel disserentiam secundam, in qua est implicata etiam prima ut ens in alio, vel duas ex primis. Determinata tertii , quae habent vel differentiam, qua contiis nentur prima, & secunda, vel tres ex primis differentiis , vel unam ex pri. mis, & alteram ex secundis quae aliam ex primis complectitur: uti corpus,

quod 1. habet differentiam primam pe se , a. differentiam secundam corporis, in qua includitur alia differentia ab alio. Et ita porro. At enim dixerit aliquis . Qui differentia ab alio est simplex, eum ineludat tum differentiam exsistendi in tempore I ens enim ab alio esse ab aeterno non potest, tum differentiam finiti; ens enim ab alio infinitum esse nequit Hu.jus dissicultatis solutio naturam differentiarum, quae primae dicuntur, mapis sub oculos ponet , & quid intersit inter secundas , & primas , magis perspicuum faciet. Cum igitur alia differentia aliam includit , viden8um est an contenta reperiri possit etiam in alio ente , in quo continens non sit, nec ne . Si primum, id argumento est , eam differentiam haud esse primam, sed vel secundam, vel tertiam, vel uno verbo aliquam ex compositis: nam cum continens esse nequeat sine eontenta ; haec vero sine continente esse queat, clarum est primo contentam esse continente priorem, & secundo continentem non esse attributum , quod a contenta determinetur , sed differentiam aliquam a contenta diversam. Ex quo sequitur continentem priusquam enti jungatur, differentiam aliam ante se requirere in ente , ideoque inter primas numerandam ense . Ut disserentia in alis non potest esse sine diffurentia ab alis; haec tamen sim Dissiligod by Cooste

96쪽

sine illa esse potest; nam substantia corporea est ab alio , non tamen ἰn HAut aeeidens. Quare differentia ab alio prior est differentia in alis - eumque haec illam prius in ente requirat, quam cum eodem jungi possit, vere priorem requirit, atque ideo secunda est . Sin autem ex praedictis ditarentiis autera sine altera esse non potest, alterutra earum non desinit este prima ; nam si tam arcta connexio est, altera ex iis est vera differentia, & pars essentia. lis, atque determinans; altera autem eli determinatum ab illa attributum. atque ideo non vera disterentia essentialis , sed aliquid, ex illa quod necessario consequitur I 28. n. 3. Log. Quamobrem illa, quae vere differentia est, quamvis aliquid aliud includat, non tamen priorem aliquam differentiam an. te requirit in ente, quam cum eo copuletur, ideoque non desinit esse prima.

Ita est differentia ab alio, quae comprehendit quidem & exsistere in tempore,& alia multa , sed non differentiam aliquam, quae in alio ente esse possit , quod ab alio non sit. Siquidem exsistere in tempore non potest esse, nisi in re, quae ab alio sit. Nam ens a se ab aeterna fuit, & esse necessario debuit, ut infra ostendetur. Quare illud exs stere in tempore vera differentia non est, quae differentiam ab alio praecedat, sed attributum ad eadem prosectum. Igitur dis. ferentia ab alio non desinit esse prima ia .

Num. Σ Corollarium .

Ex quibus consequens est differentiam primam esse genus habita secundarum ratione, quia priusquam exsistat , potest esse cum aliqua secunda, ut esse aΚ alio potest copulari Zc cum differentia per se,&cum differentia in alia: item, que secundam esse genus habita ratione earum, quae tertiae appellantur, deterritiam &e., & ita porro. Nam eadem ratio est Num. 3. Proposito

Plures hie Aristotelaei quaestiones meo quidem judicio satis inutiles instia

munt an ens a tuis differentiis abstrahi, ut ajunt, possit, sive cogitatione avetili , & sne aliqua earum cogitari , an ab iisdem secernatur , & quomodo , an sit univocum habita ratione entis a se , quod dicitur Deux , & entis ab alio. quod creatura; item entis per se , quod substantia, ut corpus , & entis in alio, quod modus, sive accidens, uti motus , appellatur. Circa has unicam enuntiationem, qua tertiam definiam, propono,& pauci x expediamia Nam exsolutione eorum , quae contradicentur , quid de aliis sit statuendum constabit . Ad haee autem intelligenda memoria repetendae sunt definitiones χχ. Log. Inae

quibus explicatur , quid nomine univoci , analogi , & aequivoci Philosophi

intelligant. Σ. His constitutis a jo ens esse uni vocum habita ratione Dei , 8c creaturae, subitantiae , & accidentis. Nam in itidem rem omnino eamdem , quaequae una

idea exhiberi poteli, significat . Siquidem ens aliud nihil sibi vult nisi esse,

posse exsistere , & esse id , cujus cum natura non pugnat exsistere Re autem vera esse, & posse exsistere, & esse id, cujus cum natura non pugnat exsistere, tam in Deum , quam in res a Dro profectas, tam in substantiam uti coriapus, quam in modum substantiae , uti motum, cadunt. Igitur habita ratione Dei, dc ereaturae, substantiae, & accidentis ens uni vocum estia Num. q. Objectio. - At enim ens est analogum attributionis, non univocum ς proptereaguod fi-gnificat quidem rem eamdem in pluribus ς sed haec plura, diverso modo ejusdem

97쪽

Pars Prima. 3I

dem pia iei pant: nam ens in ente se , & δb lis ex primit idem este, &eamdem exsistenili potentiam, sed hujus inet, & potentiae exsistendi alio modo particeps est ens a s e , alio modo ens ab alis, scilicet i liud absolute , neces sario, & primario; hoc autem mut/bilitςr , iccundario , & quatenus aecipit

ab ente a se . Non igitur est uni vocum. Verum si res ita se .haberet , nullum omnino genus esset uni vocum , si referretur ad species diversas , quas uana eum diversis differentiis componit , siquidem iis ut pote diversis fit , ut ejusdem generis aliter alia species sit particeps. Ita substantiam quae simul cum differentiis corporis, & spiritus has duas substantiarum species facit, ali ire participat corpus, aliter spiritus , illud cum extensone in longum, la tum, atque profundum; hic Vero simpliciter, dc sine ulla extensione. Quamobrem eum quaeritur utrum aliquod genus sit uni Vocum nec ne, quaestio nequit esse de genere, quod suis differentiis definitum intelligatur, sed de genere so lum , quod si differentiis mente percipitur , tametsi cum iis ita arctissimo

vineulo conglutinatum sit, ut cum e siliit, nulla ab eodem avelli possit,.quin totum intereat I 28. num. 3. LOS. N m genus eatenus est genus, quatenus a differentiis per mentem abstrabitur . Praeterquam quod supervacaneum s rei inquirere an genus conjunctum cum distere nitiis iisque diverss , atque ideo ut plures diversasque species componens habita ratione earum univo. cum foret . nam & esset omnino idem ac species , & ex ipsis vocabulis lique. ret rem omnino eamdem in pluribus significare non posse . Quamobrem cum .stitue de generis significatione, differentiae attondendae non sunt , ideoque nec

illud discrimen quod non a natura generis indefinite percepti , sed ab iisdem oritur differentiis. Unde si quod dii crimen significationis ab iis ortum ducit,

non tollit naturam univoci, nec facit, ut genus rem omnino eamdem in pluiaribus non significet. Cum enim sola gonera , & species in pluribus esse potisnt nee ea rem omnino eamdem fignificent , nisi cogitatione avulsa a dis ferentiis , quibus diversa componuntur, Philosophi aut nullum nomen uni v

eum in 'Philosophiam inducere dcbucrunt , si nollent , aut non possent gen ea , & species sine differentiis considςrare aut si inducere voluerunt, & se posse id sacere arbitrati sunt, genera si ac differentiis ,& sine discrimine , quod ob iis proficiscitur , contemplari , itaquς propter id tantum, quod in iis ret-cipitur , univoca dicere eos oportuit.

a. Ex quibus patet quid ad propositam difficultatem sit respondendum .i Vliadendum est enim unde oriantur illa dii crimina modorum, quibus ens a se,&ab alio esse, & potentiam exsistendi participant. Si enim ab ipso genere enatis originem ducerent , iis esset ad judicanda adversariis ; sin autem a differentiis , nihil ea res nostrae caussae noceret. Cum enim differentiae includi in genere non debeant , cum de illius significatione disputatur, per discrimen ab iis prosectum non stat, quominus rem eamdom in pluribus genus significet . Re autem vera illud particeps esse entis, & potentiae exsistendi absolute , necessario & praecipue in ente a se mutabiliter , secundario , & quatenus aliunde aciscipit, in ente ab alio, a disserentiis a se, bc ab alis proficisci dilucidius est. quam ut hic docere, & conficere Oporteat. Quamobrem si volunt analogum sonificare rem eamdem , quam plura diverso n.odo participant propter aliquid quod in ipso analogo includendum , & intelligendum est , non dubitamus id eis assentiti. Sin autem velint diversum modum esse petendum etiam ab iis, quae

98쪽

eorpus a finita vi 3c velocitate ad nullam transire, & a nulla adfinitam , ut nec aliter esse possit, si quantitates infinite parvae iamagnae repugnent. Nam ex altera parte creatio & destructio in instanti esse debent 3. 293. & ex altera Vis creata eadem aut tota , aut ex parte perseverans non potest aut augeri aut diminui . Nec in creatione 3c destructione inflantaneis esse potest alia contra dictio, quam si continuate sequeretur alia vis propter utriusque terminos, qui sibi invicem proxime succederent; ut etiam docui tom.

secundo Phys Gen. g. 434. Quod si quantitates infinite parvae aut

magnae esse possunt, ut nos volumus 3. I4o. Deus in corpore descendente incipit creare vim aliquam infinite parvam, eaque per

tempusculum infinite parvum durante, & deinceps in instanti corrupta, pariter post rempusculum vim infinite solum parva quantitate minorem prima creat,& ita semper creat omnes consequentes ab antecedentibus solum infinite parva quantitate discrepantes itaque interruptas ut solum tempusculum intercedat ; talique pacto accurate servatur continuitatis principium . At si quantitates infinite parvae repugnant , prima quae creatur & omnes aliae com sequentes, uti 3c tempora intercepta, finita esse debent, sed ita exigua ut sub sensus non cadant: qua in sententia continuitatis prin. cipium non servatur accurate, sed solum quod attinet ad se usus. Ex quibus liquet ratio, cur citato Physicae loco dixerim contradictoria affirmare Rusellovichium dc alios Recentiores, qui continuitatis principium stricto sensu in natura servari contendunt , & simul esse posse negant quantitates infinite parvas aut magnas. His constitutis, propositionem , quam multis illustribus Geometriae RAnalysis exemplis Tom. II. Phys. Gen. 3. 434. confirmavi, &variis conditionibus circumscripsi, quaeque eit hujusmodi, aliqua

quantiras xantum augeatur ut flat infinita aut tantum minuatur ut

far in ite parva , o nihilominus postquam insinite magna aut parva facta est, variari persevero, eadem ab illo flaru in quo antea fueraν , transi ad statum eo rarium, hac simplici metaphysica ratione hic ostendo. Posteaquam infinite magna facta est , omnes prorsus accepit possibiles gradus, quos in eo statu accipere potest. Quare si pergit variari, non potest in eo statu novos accipere, sed solum acquisitos rursus amittere, qui status est cotrarius priori,&si antea erat in statu augmenti, in statu decrementi deinceps esse debet. Similiter postquam infinite parva evasit, omnes amitit possibiles gradus, quos amittere potest. Quare si pergit variari, non potest alios quos non habet , amittere gradus, ud solum amis-

99쪽

sis rursus acquirere , & si antea erat in statu decrementi , ad statum augmenti transeat opus est; qui status priori adversatur. Ex quibus colligo vim pellentem Versus unam plagam si fiat in. finite magna, converti in vim quae pellit versus contrariam , eo quod hic status vis est priori contrarius. In scholio qui sequitur, adverto mirum Philosophis visum iri, quod hic adversus communem eorum sententiam defendo circa vires quae vere nou augeantur, aut minuantur. Verum si ad rationes quas attuli, animum acriter attenderint, resero me sperare ut facile in meam sente

tiam concedant. Sunt enim perspicuae & ex perspicuis ductae principiis , quibus toties usi sumus magno cum Iructu in convellendi vulgo receptis erroribus, & in disiiciendis tenebris quae totum hunc de quantitatibus locum mirifice involvebant. Quod si rationum vis in hoc vitium negotio non ita lacessit oculos, quemadmodum ita negotio corpusculi cujusdam primitivi, quo alterum quidem maius aut minus creari potest, ipsum autem aliqua parte augeri & minui nequit , 84. id non aliunde oritur quam ex eo , quod neci

ipsarum virium ita claram, sicuti corporis extensi, aut saltem non ita in sensus incurrentem notionem habemus. Ceterum rem dilibgenter examinanti apparebit in utrumque locum similiter valere non solum allatas in antecessum, verum etiam alteram, quam pro corpusculis olim proposui, nunc vero etiam pro viribus urgeo. Ex his colligo magis magiique confirmari rationem qua supra diluimuς celebre Cartesianorum argumentum adversus Leibnitianam virium

aestimationem, positam in similitudine , quae intercedit inter superis ficies extensii, interque celeritates sive pressiones vis l. 28 o. Cui rationi a tanta petitae similitudine, quantam ibi observavimus, mai-jus accedit momentum ex iis, quae hic disputamus. Constat enim similitudo etiam in alio capite, quod hac in re potissimulti est at tendendum; quia sicuti figura & superficies cujuslibet unius primitivi corpusculi non es h verus extensionis. enectus qui χb extensionatamquam a caussa eruiente oriatur, sed est una ec ipsius substantialibus Jc primariis disserentiis,. ut neque per summin Dei potentiam a corpusculo sine illius & extens e sutillantiae quae est genus, interitu disjungi queat j. 233. sel unus ectensionis effectusust illa exterior ad alterum corpus positae in contacta relatio ; itae ex iis quae hic disseruimus , apparet pressiones 3c velocitates nota

esse veros vis motricis & ab ea tamquam a caussa essiciente.

distinctos e flectus, sed ejusdem primarias & substantiales disserentias , quae sine cor uptione ejusdem vis & creatione altςrias omnib

100쪽

no diversae divina potentia separari non possunt, aut aliquantum variari, & unum virium effectuin esse illam exteriorem successivi

contactus, non simultanei, ut in solo extenso sine vi, relationem, quemadmodum ibi notavimus. Aliud eruo ex dictis non bene a nobis cum communi Physicorum sententia tom. I. Phys Gen. f. I 29.

3c III. f. I 3 s. statutum fuisse vim eamdem corporis in plura plana obliqua aliud post alia incurrentis in partes contrarias dirigi posse. Cum enim id fieri nequeat nisi eurruptione illius virium partis quae primo plano ad perpendiculum insistit, ex hactenus co stitutis fit manifestum id fieri non posse , sed totam vim primam

cum sua velocitate & directione corrumpi debere,& alteram minorem cum minori velocitate & aliorsum directam creari oportere. Cum autem objici possit vim corporis in circulo eadem semper, ut notum est, velocitate rotantis eamdem permanere, & nihilominus in contrarias dirigi plagas, haec repono, ex quibus mihi videor theoriam corporum in curvis incedentium maiori in luce coblocare. Di rectio virium in hanc potuis plagam quam in alteram

est aliquod pure relativum , quod ipsam per se nec a Deo fieri aut variari potest 39. nisi essistatur aut varietur absolutum albquod a quo illa pendet, idest absoluta vis quae dirig tur. Quare

vel repugnant quantitates infinite magnae aut parvae, vel, ut nos

volumus f. I o, esse queunt. Si primum , peripheria circuli in qua alicujus corporis centrum moveri potest, erit composita ex parvis quidem, sed finitis lineis restis aequalibus & aequales angulos comprehendentibus , & corpus prima vi motrice pulsum unam ex libfice lineolus velocitate aequabili peragrabit, in cujus fine Deus com rumpet hanc vim , & intercepta exigua mora sed finita , alteram aequalem vim directam secundum sequentem lineam creabit, idque perficiet in omnibus aliis lineis, quousque corpus in integra hujusmodi peripheria fuerit revolutum . Sin autem secundum, haec e dem usuuenient, sed in lineis A morulis exiguis; quo in eventu theoria motus corporum in circulo & in aliis curvis magis, quam in altero, sartatecta servatur. Sic meis hac in re subductis rationibus, claram quoque colligo solutionem difficultatis propositae 3.

II p. n. 8. adversus nostram de ea tenso continuo partium experti sententiam; nam his efficitur nullum primitivum corpustulum po0 se in gyrum torqueri , adeoue aliquoι ipsius partes remotiores a centro motus celerius ferantur prae iis, quae propiores sunto Siquidem unica vis non potest ciere corpus nisi per unicam rectam , quo in motu singulae partes eadem velocitate cientur. Ita uno vo

SEARCH

MENU NAVIGATION