장음표시 사용
171쪽
vero id non convenit in nostram hypothesim . Siquidem vacuum, utpote pura recipiendi extensa potentia , quae in Deo est , non est aliqua quantitas , quae cum superficie corpusculi simul exsistat. Ergo ratione , qua saltum a natura explodi hi auctores ostendunt,continuam corpusculi extensionem cum principio continuitatis pugnare non demonstratur. Immo si absurdum non est a potentia ad actum, & a nihilo rerum creatarum ad ipsas creatas res gradum proxime fieri, neque absurdum esse ostendetur a nihilo extensionis, & a sola ipsius mistentia, qualis in vacuo est, ad ipsam extensionem sine aliquo interiecto transiri . De quo vide, quae tom. II. 434. Phys. Gen. disputavimus . Nam inde cons quitur eum principio continuitatis nequaquam pugnare , ut post corporis suis perficiem nihil extensionis sit. Nam ut meam summis labiis attingam pro lese continuitatis de exclusione saltus rationem , quam citato loco suse explicari , , repugnat quidem ut duae superficies se proxime contingant sibique succedant,
non vero ut post ultimam corporis superficiem alia sit nulla, seu purum v cuum in quo nulla actualis extensio, ac proinde nec ulla habetur superficies . I7. Verum tamen est Benvenutum mihi assensurum in vacuo nullam esse realem extensionem continuam, ut colligi videtur ex iis num. Ιχ. allatis veris his : Reales hos exfi endi moris admittimus sine ulla reali spatio , qui immobiles
snt, quorum mutatione continua motus fax , qui Iocalis dieitur il quorum aliqui fundant relationem determinatae cujusdam distantiae nune majoris, nune minoris, aliqui vero alii compenetrationem inducunt , si e dissantiam nullamI tum ex his aliis ex quibus apparet ideo nos continuam extensionem percipere , quia quamvis puncta in feris continua di poni nequeant , tamen utcunque proxima duo puncta
cogismus, adhue aIta his intermedia 6se posse cogitantes, ab omni demum absenneamus intervallo et hocque pacto extensonem ad spatium pertinere, quod per i p. sum aliud non est , nis punctorum possbilitas cum suo ea endi modo . Quam continuitatis explicationem adminiculo punctorum, quae in infinitum intercipi possunt, cum etiam apud Buschovichium offendam, fortasse & is in eadem senistentia est , tametsi verba ipsius in superioribus aliud sonare videantur, quod eo verisimilius, ne dicam, certum fit, quia citato loco conceptis verbis affirmat se continuitatis spatii explicationem ad alium locum differre. Qua in re, si ejus
mentem aut non sum assecutus, aut non assequor, interpretetur velim sine dolo
malo id a me factum, qui aliis potius se quid sentiant, decIarantibus credo, quam ipse mihi, dum eorum sensa investigo, & ob illum tantummodo finem ut quocumque demum sensu hoc systema aut ab ipso, aut ab aliis defendatur, sustineri non posse demonstrem . Hoc animadverso ne hi auctores se gravari putent, si fortasse eos induxi sentientes , quod ab eorum mente alienum est, mordicus sustineo nullam realem, & determinatam distantiam, nnitumque realem motum in hoc systemate posse obtineri , idque his ostendo rationibus, quae rem mihi plane conficere videntur. Si distantia inter duo puncta est realis & determinata, aliquid re ipsa esse debet, quod eam realem, & determinatam effetat, aut saltem essicere possit. Duo vero puncta ipsa per se sola hane realem , & determinatam distantiam essicere nequeunt . Nam duo puncta in alia, atque alia distantia esse queunt . Ergo duobus pu his ad omnes distantias indi ita entibus aliquid aliud accedat oportet, quod eorum distantiam definiat . Et revera distantia est relatio, quae tria requirit, duo extrema, Sc aliquid interceptum , quod distantiam determinet atque metiatur. Unde To.
172쪽
docuimus distantiam aliud non esse, quam remotum duorum eorporum contais Elum , ope nimirum intercepti corporis , quod contingat utrumque ex extreismis. Ergo sine aliquo interposito quod duorum punctorum distantiam definire possit, haec distantia , nec realis , nec determinata esse quit. Jam vero ipsis assentientibus Adversariis , & si non assentiantur , ob rationes a nobis supra allatas, nulla est in vacuo actualis extensio, ideoque nec realis, nec determinata, quae realis & determinatae inter duo puncta distantiae rationem contineat; nec id obtineri potest interpositione punctorum . Nam primo cum inter quaelibet duo puncta utcumque varie distantia infinitus punctorum numerus, utpote in extentorum, pariter percipi possit, qui fieri potest , ut idem infinitus numerus varias punctorum cistantias determinare queat, & essicere ut eas intelligamus quantae sint , non dicam absolute quod in quantitate continua fieri nequit, ut I 3I. docuimus, sed neque relate , quantum aliae sint aliis majore λ An id quia in ipsorum lententia , qui mordicus tenent numerum, aut quantitatem infinitam reipsa exsistere nequire , sed solum in infinitum augeri posse, est aliquod indeterminatum, caussa,& ratio determinatae cujusdem dissantiae esse potest λ Num dicent ad intelligendam definiendamque inter duo puncta distantiam ratione habita distantiae inter quaelibet alia duo, non opus esse, ut porcipiamus , quot absolute puncta inter prima intercipi queant, sed illud
unum numerum punctorum inter illa semper esse, e. g. duplum numeri punctorum , quae similiter interponantur inter secunda λI8. Quam nullius momenti sit hoc effugium, liquebit ex secunda ratione, qua monstramus id, quod propositum est . Cum in serie continua puncta intercipi nequeant i sed solum in interrupta , inter duo puncta , alia in infinitum interponere in hac sententia aliud nihil erit, quam majorem duorum distantiam in infinitum dispescere, in totidem minores, ex quibus illa tanquam ex partibus coalescet . Sed quod attinet ad hasce minores , eaedem prorsus difficultates sunt ; nam in hoc systemate ad singulas emciendas non concurrunt, nisi duo puncta inextensa in quibus unis rationem realis, ac determinatae distantiae non esse jam evicimus. Ergo si hae aliunde non fiant reales atque deinterminatae, per eas nec major aut realis, aut determinata fieri poterit , atque ideo nec per quemcumque punctorum numerum , quo distantia major non rein
solvitur in principia ex quorum conjunctione exsistere intelligatur , sed totum in minores distantias, tamquam majoris partes , in quibus intelligendis definiendisque res eodem revolvitur. Et quemadmodum supra num. I. luculenter ostendimus partes non esse rationem extensii continui , quia semper extentum continuum ante quemlibet numerum partium inveniemus' ita etiam puncta intercipienda inter quaecumque duo negamus esse posse rationem distantiae inter
illa , quia ante quemlibet punctorum numerum distantiam inter duo puncta
Ist. Ex quo eruitur , quomodo adversiariis praecludatur dictum effugium. Cum enim hac in sententia in interpositione punctorum sive in possibilitate illa interponendi sit ratio, cur ea distantia si realis, & determinata, quaero ab ad versariis in quonam posita sit hujusmodi possibilitas . Nam ut ex veris Ont logia principiis Is . num. I. sum argumentatus, possibilitas non est iubsta tia quae per se possit exsistere , sed attributum , quod in aliqua substantia per se exsistente reperiatur necesse est. Ubinam ergo est illa potentia, qua fit, ut
173쪽
inter duo puncta duplo major numerus punctorum similiter positorum colloca.ri possit, quam inter alia duo. Non in ipso Vacuo; nam id nihil est exten s, ut ipsi met assentiuntur, vel si non assentiuntur , ut ego probavi, sed pura possibilitas recipiendi extensa , quae in Deo est. Non in Deo, quia cum in Deo non sit extensio atque idcirco neque distantia , per Deum praecise non intelligitur, cur duplo major numerus punctorum inter duo puncta, quam inter alia duo, collocari possit. Neque tandem in ipsismet punctis, quia cuin sint inextensa,& ideo nihil occupent spatii, nulla est in ipsis ratio possibili. tatis majoris aut minoris numeri punctorum , quae inter ipsa interponenda snt. Quare si inter duo puncta duplo major numerus reponi potest, quam inter alia duo, ratio esse debet in ipsemet duplo majori distantia, uti accidit in nostro systemate, in quo cum definitae cujusdam densitatis extensum corpus inter duo corpora reperiatur, & duplo minus ejusdem densitatis inter alia duo collocari queat, intelligi optime potest, cur punctorum , quae similiter , sive aequaliter absint, duplo major numerus inter prima , & duplo minor inter i e cunda interesse queat. Et revera vel puncta haec utcumque distantia interponuntur, vel in aequali in ut que eventu; si utcunque, inter quaelibet ex iis
duobus punctis idem numerus interjici quit. Si in aequali in quo est posita similitudo interpositionis, jam ponitur distantia major in minores dispecta ,
quae idcirco a possibilitate punctorum inter illa interponendorum non derivabunt . Ergo ut paulo ante conclusiim est, ante Punctorum , quae interjiciantur, possibilitatem erit jam constituta distantia , atque idcirco distantia realis 3c definita non ab hac possibilitate essicietur , nec in ea posita erit, sed in aliquo
alio, quod illius possibilitatis sit fundamentum , & ratio.
Eo. Manet ei distantiam realem, & definitam per soIa puncta, quae in. terponi queant, sine extensione vere continua haberi non posse . Nunc restat, ut ostendamus etiam motum verum, ac realem per haec sola puncta non potia se dari. Jam supra docui punctorum, quae numquam sibi proxime succedere possint, adminiculo motum verum continuum esse nequire, nec in potentia . quae umquam redigi possit ad actum. Qui vero motus esse queat verus, atque realis, nisi si saltem in potentia continuus, ego nec ullo pacto intelligere possum, nec ab adversariis explicatum invenio , nec posse explicari puto: nisi velint tamquam commentitiam & imaginariam traducere omnium calculo Philo- phorum receptam motus definitionem , & sensibus vitio vertere, quod quem admodum , ut ii credunt, continuae extensionis, ita & conti rui motus falsi ,& commentitiam notionem in animis nostris insculpserint.
ar. Ex quibus omnibus liquere arbitror repudiandum esse Buschovichii s stema . Nam illud systema est explodendum, quo posito sequitur nullam dari posse realem ac definitam inter puncta distantiam , ideoque nullam veram ac
realem extensionem pariterque nullum continuum motum, quodque aliunde nulla ratione probatur. Re autem vera ex dicto systemate haec consequuntur. E
M hse systema repudiandum est. Rationem autem ad illud confirmandum duis Mam ex celebri continuitatis principio nihil probare supra collegimus ex eo, quod continuitatis principium etiam in nostro servatur, & alioquin 78. jam ostendimus partes in veris continuis, qualia sunt primitiva corpuscula, non ense , & idcirco utpote nequaquam distinctas, se insinita vi non posse repellere. o prorsus cadit argumentum ab Adversariis inde petitum pro inducenda in. m. α Ο ter
174쪽
ter continui partes cli stantia , quae sint di istinctae oportet, ut se repellant. Inductionis autem principium , quam parum habeat momenti , patet ex eo , quia di deficit etiam in iis quae aliqua ratione te sens bus produnt, & si etiam non
deficeret, nihil tamen ex eo contra nostram sententiam erueretur. Nam quod
attinet ad primum, invictae rationes a Muffchenbrocchio allatae Esi de P sq.& a nobis Tom. III. Phy. Gen. productae quibus emcitur obser ationibus compertum fieri divisionem corporum in natura non fieri, nisi utque ad certas ali. quas moleculas , quae naturae viribus sunt iniecabiles. Quod si ita est, per ob servationes certi esse non possumus, quidquid materiae diversas spatii mrtes lina ut occupat, multiplex esse ita, ut partes materiae distinctae partibus spatii distinctis respondeant. Nam ostenta harum particularum, quae in sensus proxime non cadunt , naturali in partes indivisibilitate, qui ex observationibus colligere quit eas ex partibus constare distinctis, quae distinctis respondeanti artibus spatii λ Quare dictum inductionis principium descit in nonnullis , quae
licet in sensus proxime non incurrant, tamen per aliquas observationes declarantur , qualia sint . Quod vero spectat ad secundum , quale potest esse momentum in hac inductione , si prima corporum elementa partibus re ipsa diis
itinctis carere firmis probetur rationibus λ c um enim ex altera parte ex eo, quod extensum continuum ex inextensis componi non posses. 7 I. ostendimus,
etiam partes in ipso distinctas non esse ρ. 78. collegerimus, & ex altera per se. la puncta in extensa & dillantia nullam veram , ac definitam distantiam , nuI-lamque realem extensionem , aut motum continuum haberi posse hic docuerimus; quid manifestius est , quam prima corporum elementa esse continue existensa, & simul partium, quae reipsa distinctae snt, expertia Z Neque dicat
Ben venulus realem esse illam extensionem , quae nimirum a reali hius exsistendi modis reales distantias inducentibus componitur. Cum enim distantia, ut Osten.
di, imaginaria , & contra ipsius naturam in determinata si, illi exsistendi m di , a quibus ipsa inducitur , quique per ipsum sunt hujus relationis landa
mentum , nihil realis complectantur oportet. 22. Quo cadit totum illud, qtlia ibidem ab auctore conclusum est. Uerum ut id magis perspicuum fiat, adverto ex Ontologiae principiis duo esse genera e rum , quae in res compositas cadunt. Alia . enim a conjunctione partium nequaquam oriuntur, sed aut sunt in singulis partibus, sive in aliqua earum sine ullo ad partium copulationem respectu , aut neque in toto composito reperiuntur. Alia vero eis in partes singulas non e veniunt, in iis tamen simul eo. putatis occurrunt, eoquod ab ipsa mei copulatione ducunt originem . Prima sunt, aut esse possunt etiam in separatis, secunda vero nequaquam . Primi generis est vis motrix , uti gravitas. Secundi est corporum structura, quae oritur a sis tu particularum , ex quibus corpora coagmentantur. Jam vero illa sunt praediis cata absoluta, quaeque saltem relationem inter unam partem, & aliam non
continent, cujusmodi est vis motrix ; haec autem rationem, atque respectum aliarum ad alias partes significant , cujusmodi est structura. Qualis enim causa, talis sit effectus oportet. Partium vero conjunctio est aliquod inter ipsas parteS relativum , non vero aliquod , quod in ipsis partibus seorsim inspectis reperiatur. Ergo praedicata quae ab illa oriuntur, atque ideo licet in singulis partibus non sint, tamen in iis copulatis insunt , non aliquid absolutum , sed solam inter partes relationem significent necesse est. Hoc constituto principio, quo
175쪽
quo magno cum fructu in multis Philosophiae locis pei sepe utimur, constat hanc cum Cl. Adversariis disputationem eo revolvi , ut scilicet videamus utrum
extensio corporum, tamquam pura inter partes relatio, a complexione elemen. torum , ex quibus corpora coalescunt, oriatur, an vero, ut quidpiam relatio.
nem inter elementa nequaquam significans, in itidem singulis etiam seorsim consideratis.exsistat. Iam vero extensionem oriri a punctis , sive ab elementis extensionis expertibus tam conjunctis, ut aliud nullum possit interjici , & ii quibuscum digladiamur , tamquam absurdum repudiant, & nos ostendimus ratione quidem vulgata, & antiqua, sed quam nobis videmur tom. I. Phy. Gen.
I s. adversus ea, quae contradicebantur, non 1 olum illustrasse, verum etiam
ex omni parte confirmavisse novis qnibuidam observationibus , atque doctrinis circa Fogressum in infinitum circa partes , quae reipsa non sunt in conistinuo 78. quo praeclusimus illud Zenonis effugium plurium aspectuum in eodem puncto inextenso, circaque puncta inextensa , quae sunt quidem in continuo, sed non tamquam ipsum componentia, sed solum tamquam modi,& limites quaeque sola contingi non possunt , quibus potissimum Zenonis argumentum a ductu sphaerae supra planum diluimus. Realem vero extensionem, atque definitas determinatasque distantias sermari punctis inextensis, quae se non contingant , hic tamquam prorsus impossibile docuimus . Ergo cum puncta inextenta aliter conjungi non possint, quam ut se contingant, vel secus , ex hisessicitur realem extensionem ex punctorum extensione carentium conjunctione oriri non posse. Unde consequens est extensionem esse attributum corporum absolutum , sive relationem inter unam partem , & aliam non exprimens, a que ideo in singula corporum elementa convenire. Ex quo una cum iis, quae
supra disseruimus, deducitur haec elementa esse corpuscula sne partibus reipsa distinctis continue extensa, hancque extensionem esse primariam , & substantia
23. Cum ergo sensus nobis silem iaciant de rea Ii extensione deque deteraminatis intervallis, ex testimonio sensuum si minus proxime, saltem remote, ope scilicet reflexionis , extensionem omnino continuam in corpusculis, ex quibus corpora componuntur, exsistere colligimus. Quamvis igitur in corporibus, quae sub sensus cadunt, haec extensio omnino continua nullisque interrupta meatibus non habeatur, tamen sensus non decipiuntur in ea percipienda, propterea- quod in minimas moleculas ex quibus corpora conglutinantur , convenit. et . Quae rationes prorsus infirmant illam Benve nuti conjecturam , ductam ex eo , quod ex altera parte cum intervallum sub sensus cadens pluribus par.
tibus sit amplius eo, quod parvitate sua sensibus subductum delitescit , pluri. bus partibus probabilius est desectum alicujus proprietatis in primum intervallum cadere, quam in secundum, & ex altera cum desectus partium actualium in illo ampliore intervallo nusquam deprehendatur, verisimillimum est eas partes nec in exiguis quibuscumque materiae particulis deficere, sed easdem tamquam generalem materiae proprietatem ubique reperiri. Hac enim conjectura uti possumus in iis , quae nec experimentis, nee ratione ostenduntur esse ex Senere eorum , quae partibus separatis conveniunt, non vero in iis, quae ex particularum conjunmone nequaquam oriri posse monstrantur, cujusmodi est extensio ,& distantia quas aut in snpulis corporum elementis exstare, aut neque in massas ex iis coalitas ,δc in senius incurrentes convenire posse consecimus. O 2 23.
176쪽
et s. Illud unum adversariis do inter compositum Buchovichii ex pluribus punHis in extensis & inter compositum ex pluribus spiritibus, qui virilius se repellentibus, ut illa puncta , forent instructi, suturum esse discrimen aliquost.& quidem substantiale , si vis cogitandi sit ex iis , quae quibusdam inextensis
convenire queunt, aliis non, & simul postquam coniuncta fuit cum aliquo, amplius separari non possit, quin totum intereat, seeundum ea, quae de sub . stantialibus essentiis atque differentiis supra disputavimus. At quamquam mos mihi non sit illo argumenti genere uti, quo invidia cuidam opinioni conflatur ex periculo catholicae fidei, Sc parum in eo momenti ponam, quod catholicis auctoribus sacile est inter suam & eas, quae ab Ecclesia proscriptae sunt, sententias discrimen afferre: tamen me ab amplexando systemate Leibnitii,& Woruphii substantiarum simplicium , & Buschovichii punctorum inextensorum d
terruit id , quod eodem admisso amplius demonstrari non potest corpora non posse aliquam sensationem & cogitationem acquirere . Et revera simul ac et menta corporum inextensa sunt, & simplicia, quis eas substantias , de quibus hanc negantem notionem habemus, vi cogitandi donari non posse, ne dicam cistendere, verum aliqua probabili ratione suadere poterit λ Id vero quantum toti incommodet Philosopniae nemo non videt. Verum ut ut hoc se habeat, meae parum interest, qui hoc argumentandi genere, ut dixi, non valde innitor . C terum suo patefaciam loco, quantum in mea sententia momenti sit ad ostendendam spiritualem animae nostrae naturam. 26. Quod vero Benvenulus concludit de disti cultatibus, in quas incurrit
communis sententia , continuam, in corporibus extensonem agnoscens , ut inde
Busci victitant systematis praerogativas extollat, id nullo pacto homini possum
assentiri, si communem intelligat sententiam, prout a me explicatur atque de senditur. Nam iis meis sententiis I. quod partes nullae in vero continuo sine
78., 2. quod puncta , lineae, & superficies sunt in continuo, sed solum tanquam modi & limites, non tanquam partes, quae ipsum componant. g. 73. quoὸ eontinuum aliud alio in infinitum densius esse quit pI. quod inane potest esse sed ami extensum non est, sed sola postibilitas recipiendi ex-ra, quae in Deo reperiatur s7. 3dseq. quod continuum extensum ipsum per se penetrari possit, & impenetrabile non reddatur , nisi per vires in interiori substantia expultrices ut infra explieabimus, aliisque multis quae passim in citato libro , & hic cuivis occurrunt, ita mihi videor totam continui extensi, & comporum theoriam illustrasse, ut dissentientes Philosophorum sententias in multis conciliaverim & gravissimas ae sere inenodabiles non solum veteri obiectas memoria dissicultates, verum etiam eas, quae recenti propositae sunt, contra Leib-nitianam eamque veram virium aestimationem aut contra corporum persecte durorum collisonem ex principio continuitatis deductae suerunt, magna facilitate enodaverim. Id quod in consequentibus planum faciam . Quae si eonserantur cum iis quae adversus Lesbnitium, & Wolphium , nec non adversus Bunc hovichium, atque Benvenulum , disseruimus, suturum spero, ut cujusvis non solum cordato viro, sed etiam a studio partium alieno persuadeant nostrum continuae extensionis prout a nobis defenditur atque declaratur, systema ab omnibus esse amplectendum . 27. Duo hic addo , quae sequuntur ex iis ipsis , quae citati operis priore Tomo declaravi, primum nullam esse vim in ea ratione quam Buschovichius
177쪽
protulit, & Benvenulus adoptavit, quaque hi auctores essici putant nihil esse
In extensione continui, quia scilicet si partes substantiae extensae ad contactum pervenirent, se repellerent infinita vi, quae idcirco contactum impedire debet. Sed haec ratio deliderat partes esse actu in continuo, quae ad se accedere poLsint, atque discedere. Nunc vero cum 78. eas non esse jam ostenderimus, qui possunt sese repellere, cum neque re ipsa sint, neque ab omnipotenti Deo emi possint 8 Alterum vero duo puncta inextensa , uti Sc duos spiritus non posse dici distantia interposito vacuo, sed itum non conjuncta. Quo loco veniat in mentem eorum, quae in Log. 3. 2o7. num. I. disseruimus de propositionibus contradictoriis, & exemplo petito a re, qua de agitur, declaravimus. Inde squidem eruemus duo puncta inextensa nec se tangere posse , nec esse distantia; non primum, si nomine contactus intelligitur is, ex quo fit, ut ali. rquid unius ex duobus , quae se tangunt , sit extra aliud , quemadmodum se contingunt duo corpora, quae in sensus incurrunt, proptereaquod iisdem assen. tientibus quibuscum digladiamur, ex rationibus allatis 72. id sequitur manifeste; non alterum ob allatas rationes quia quae ipsa per se non sunt extensa , & extensionem continuam sacere nequeunt, & est quod actu extensi in vacuo , quod est pura possibilitas, non inveniunt, illa determinatam aliquam di. stantiam , aut quae possit determinari , non intercipiunt. Quare aliud nihil est
reliquum, nisi ut dieamus elementa corporum res inextensas esse non posse, aut conjunctas eo modo, qui in eas eadem possit, aut non conjunctas, ex quorum alterutro nulla, aut distantia, aut extensio , sive discreta , sive continua elici potest.28. Μanet ergo corpus ex partibus inextenss componi non posse, & exten, sonem esse illud primum, quod in corpore reperitur. Nam quod quidam r centior Philosophus putat se clara evidentique ratione consecisse impenetrabi. Iitatem esse ante extensionem, eoquod in extenso partes sunt extra Parim, partes autem extra partes esse non possunt nisi sint impenetrabiles, hoc objectum jam tunc praeoccupavimus , eum partes reipsa in extenso non esse docuimus f. 78. propterea quod impenetrabilitas, aut penetrabilitas est relatio inter ea quae diis
stincta sunt suisque terminis propriis circumscribuntur , & ide partes, quae
in uno continuo extenso non sunt, dici nequeunt inter ipsas penetrabiles, aut impenetrabiles nisi virtute , quatenus cum unum extensum continuum possit
duobus prorsus distinctis, tribus, quatuor M. esse aequale, haec duo, tria, quatuor &e. alia ab aliis penetrari possunt. Haec olim disputavi adversus Buschovichium ,3t systematis ab eodem excogia tali defensorem Ben venulum . Putabam autem lare ut primus in altero opere , quod ab homine parari rescieram, in quo disputationem hanc a capite arcessebat, pro Virili parte satisfaceret expositis rationibus, quae non exigui momenti mihi videbantur. Qua in opinione sum confirmatus, cum libro comparato qui inscribitur, Fbilosophiae Naturalis Theoria an . I s8. Proseat Viennae in Auserιa n. CL IU. haec, quae sibi objicit, legi. quodnam exensonis genus erit Uud, quod e punctis ne tensis , i statio ἰmaginario , e puro nihilo eonstat λ suo pacto Geometria locum
habere poteris, ubi nibu habetur reale eontinue extensum 8 Au non punctorum Mini modi in vacuo lanatantium congeries erit , ut quaedam nebula unico oris saturiflubilis prorsus fine ulla ιonsissenti figura, soliditate, res entia λ mc quidem
pertinent ad illud extensionis edi cobaesonis genus , de quo agam in remia differa
178쪽
sationis parte, ἰn qua Tbeoriam applicabo ad Puscam, ubi ἰ li 0sis di tiliae duae saeiam fatis . Verum num. CCCV , & seq. in quibus hunc locum tractat, &de punctorum disputat cohaesione , secundis quidem difficultati, quam ego non tetigi , pluribus satisfacit , & docet qua ratione ex sua theoria phaenomena cohaesionum corporum oriantur ; sed altum habet silentium de prima , in qua ego summam quaestionem esse positam ajo, & ab ipsius & Benvenuti solutio.
nibus acerrime vindicavi , perspicuum faciens nec ullam veram extensionem ,
nee ullam definitam aut quae aliqua ratio no definiri possit , distantiam , nee continuum motum in ipsius systemate posse obtineri. Ergo systema Buschovi chii omnino a Fhysica est explodendum, praesertim si nul Iam habere ad illud
ostendendum vim tres ab homine allatas rationes jam ostenderimus , nee ipse adversus nostras evidentes solutiones aliquid iisdem refutandis idoneum in hoe ultimci opere protulerit. Primam enim atque praecipuam numero χ7. jam di-Iui. Alteram autem ductam a principio continuitatis , quod in conflictu elementorum corporum, si continue extensa sunt , hic quoque servari posse negat jam perspicue resutavi Tom. I. Phys. Gen. 2ΟΙ- num. 2 . cum ex mea theoria corpusculorum primitivorum , quae ipsa per se penetrari possunt ,. non fiunt autem impenetrabilia nisi ob quastim accidentales expultrices vires , quae in eorum interiori substantia se explicant, plane collegi hoc principium, sive exclusionem saltus , & virium atque Velocitatum per omnes interpositos. gradus corruptionem in meo systemate haberi , quin ad Buschovi chianum confugere necesse sit; qua de re disseram quoque ad hujus libri calcem. Tertiam autem ab eodem principio depromtam , in eo positam , quod in mea sententia a summa corpusculi densitate ad nullam , quae in vacuo est momento transitur , jam refutavi, cum Tom. II. Phy. Gen. q. 43 . num. s.& ostenis di totam quae in non servanda continuitate est, contradictionem, ipso quoque fatente, ut mox ostendam, in eo esse collocatam, quod duo duatum quantitatum termini se proxime contingerent reconsequerentur, id quod fieri non posse docui etiam ρ 7s. Contactus enim &consecutio non serent in corpusculo extenso, quod vacuo circumdaretur , eoquod vacuum , utpote nihil actu, & idcirco neque extensum, nullum habet limitem, qui limitem corpusculi extensi contingat, & proxime sequatur. Quae responsio eodem nititur principio , quod ipse usurpavit, cum responderet iis , qui objiciebant in ipsius quoque punctorum
inextensorum se modo attrahentium , modo repellentium theoria saltum haberi, ubi a minima ultima repulsione ad minimam in imam attractionem transtur. Hae enim scribit num. Io3. citati operis. si continuitatis uaturam, quam supra exposuimus, nequaquam intelligunt. Saltus, cui evitando Theoria induiscitur, in eo consiὶit quod ab una magnitudine ad aliam eatur sne transitu per ὐntermedias. Id quidem non accidit in casu exposto. Uerum multo minus in meo systemate , in quo ab extensione continua non transitur ad aliquam magnitudinem , sed ad nihil, cujusmodi esse vacuum docuimus . Quod attinet ad secundam rationem , facta meae solutionis mentione num. 28. ejusdem operis eamdem infirmare conatur ex eo , quod qui contra consensum Omnium Physicorum impenetrabilitatem non solum integris corporibus, sed etiam minimis. quibusque corporum particulis & elonentis attribuentium ponit primitiva corpuscula aliquantum posse compenetrari, sacit contra illam inductionem & analogiam , quam unam liabemus in Physica investigandis generalibus naturae legi
179쪽
hus accommodatam . Tot sunt, quae mihi occurrunt ad haec resutanda, ut ino: prim me copia sectat. Primum nego unam inductionis & analogiae viam esse idoneam investigandis his legibus , idque adversus eumdem in adnotationibus ad Poema Stayi eadem inculcantem jam docui, cum Tom. III. Phys. Gen. I 8 . leges motus corporis unica vi Trciti ex reconditioribus iisdemque necessariis rationibus duxi. Deinde ajo indumonem talem non esse, ut nullae sint in contrarium Physicis obtervationibus confirmatae exceptiones. Nam in opere de Magnete lib. I. cap. 3. ex accuratis Musschenbroechii , & aliorum& meis etiam experimentis collegi magnetica effluvia sine ullo prorius impedimento & sine ulla vel exigua diminutione vis per omnia meare vel soli. dissima corpora, si serrum excipiatur , quibus esse similia electrica in aliqui. bus corporibus transmittendis docui cit. opere 4 . Tum assentior quidem experimentis erui corporum penetrationem per sensile spatium non fieri, inficior autem de minimis , in quibus utrum fiat penetratio , nec ne, sensibus haec minima spatia non reserentibus definiri nequit. Demum contendo possibilitatem penetrationis corporum , si ab accidentalibus repellentibus viribus di. scedamus, tam evidentibus rationibus a nobis effici hie 7s. & pr. & in opere de Magnete Io. ut quemlibet persuadere & cogere debeant. Denique a jo quod unum responsionem Buschovichii convellere potest, non esse necessarium in meo systemate, ut corpora ad contactum atque ideo ad penetrationem 7 s. perveniant, in eum finem, ut vires attractrices in expultrices vertantur, sed solum ut ad intervallum infinite parvum , quia tunc vis attrahens infinita fit ,& ideo in repellentem pariter infinitam abit h. 3 . Phys. Gen. m. II. Vis autem infinita repellens vires motrices corporum sinitas non iainstanti , sed solum in tempusculo infinite parvo atque ideo per omnes interpositos gradus corrumpere potest . Quod satis est ad defendendum continuitatis principium . Quod si adversus ea, quae T. I. Phys. Gen. 88. & T. II. 434. n. 11. disserui has infinitas & infinite parvas quantitates repugnare contendat. nihil tamen decedit de firmitate eorum, quae ad sartum tectum servandum in nostro systemate continuitatis principium statuimus , proptereaquod tunc vires
attrahentes convertent in repellentes, eum maximae erunt, & corpora in aliqua parva distantia reperientur. duod satis est generationi & destructioni virium per omnes interpositos gradus sine ullis corporum contactu & penetratione. go. Quae eum ita sint , omnino certum existimo veram extensionem verumque motum in systemate Buschovichii non posse constare , aliudque nihil reliquum esse video, quod dici possit, quam extensionem & motum esse solum
apparentes , eoquod cum in systemate caussarum occasionalium , quod infra amis plectemur , Deus ipse ex occasione corporum has sensationes efficiat, perinde Iacere poterit, ac si in corporibus serent verae extensiones verique motus 'Verum qui haec ita esse contendit , videat ne impiis hominibus ansam prae beat etiam corpora quaecumque ex hac rerum universitate prorsus eliminandi, proptereaquod etiam sine ullis omnino corporibus Deus potest ipse per se omnes corporum ideas in mente excitare. Si ad haec tam absurda & commenti. tia atque a communi sensu aliena Philosophia deducit, satius est omnino non philosophari. Verum nequaquam deducit, quia I 33. Log. a num. s. uiaque ad I 3. jam rationes attulimus , cur quod consi uiti sensuum testimonio comprobatur, sit certo verum, si certa bc evidenti ratione non ostendatur ei. se
180쪽
se impossibile. Ex quo ibidem effecimus certum Sc exploratum esse eorpora exstare, nec Deum aliter facere potuisse , eo quia nos salleret , quod ipsus summae bonitati adversatur. Jam vero iisdem rationibus efficere possumus veram exstare extensionem verumque motum . Nam extensio & motus constanti sensuum testimonio nituntur; nec Deus nos monuit eam extensionem vere
non esse in corporibus, nec aliquam nobis proVidit rationem , qua in cognitionem venire possemus eam non constare, eo quod jam ostendimus eamdem in nullas incurrere inenodabiles difficultates, ejusque possibilitatem ipsemet Bu schovichius in opere laudato concedit . Quare non minus certum est corpora esse extensa, & moveri, quam sit certum eadem exstare . Nec ajat Buscho victi ius sensus non posse reserre utrum continua sit, vel interrupta ' cum enim evidenti ratione consecerimus veram extensionem esse non posse Interruptam in eo sensu, quo talem esse homo contendit, idem prorsus est reserre exten- sonem , ac referre continuam , sive saltem quae ex extensis omnino continuis constet. Μanet ergo systema Bulchovi chii prorsus a Physica explodi oportere. 3I. Ita constituto meo circa continuum systemate paucis examinanda est
censura , qua supra laudati Philosophiae Prosessores in idem sunt usi propositio ne XIV. ex ontologia, quae ita se habet. Ens quodlibet subsantiale vel smplex , vel compositum. Quantitatem extensam appellat a. Scareua , quae habeo partes spatium oecupantes st quantitatem vero inextensam , cujus partes spatium non complent . Hinc in extenso esse puncta oe lineas , quibus tamen non conis stat , omnes continui partes non esse actu disiactas , ut partes, dedueis laudatus
.auctor . me opinio notionem subsantiae simplicis compostae labefaeis . incompogito haberi partes . at negat ' principia Onrologica a fundamentis evertit. Ad quae primum ajo me non videre rationem , quae illos impulerit ad secundam notam meae sententiae inurendam. Iam enim Tom. I. Phys. Gen. 2I. num. II. & alibi statui corpuscula primitiva omnino continua non habere partes actu, ex quibus reipsa & actu componantur, aut in quavi
reapse dividi queant, sed solum in potentia & virtute, & quia quaelibet potentia saltem per Deum ad actum redigi potest, hic 84, & ibidem docui, quomodo potentiales unius dati corpusculi actuales fiant in aliis persecte distinctis & singulis eo minoribus , quae tamen simul collecta illud exaequent. Conis
sequenter his etiam docui citatis locis corpulculum continue extensum esse actu simplex, utpote quod actualibus careat distinctis partibus, & in potentia, seu Virtute compositum. Iam vero in substantia actu simplici Zc in potentia composita affirmare partes esse potentiales , & negare actuales id non est affirmare& negare partes easdem, nec idcirco contradictoria , quae in reprehensonem ali rum incurrere merito debeant. Quod si ajant me quidem ita- meam protulisse sententiam , sed tamen ex eo , quod affirmavi tom. I. I8. esse in extenso puncta & lineas, aperte deduci partes haberi prorsus distinctas, respondeo me dissicultatibus , quae inde petuntur, cumulate satisfecisse primum quia a Inum. 3 s. ex aliqua parte emendavi quae dicto superiori disserueram circa contactuna in puris punctis, lineis, aut superficiebus, quem fieri non pota
se ob rationes hic q. s. allatas ostendimus; secundo quia ex altera parte evidenS, quam quae maxime, esse videtur ratio a me ibidem allata, quod in substantia sunt quidem modi & limites , non tamen ex modis atque limitibus componitur; ex altera vero contactus etiamsi fiat in aliqua interiori parte