Elementa logicae, ontologiae, psychologiae, ac theologiae naturalis in quatuor tomos distributa ... auctore Joanne Baptista Scarella .. Tomus secundus continens ontologiam auctore Joanne Baptista Scarella ..

발행: 1762년

분량: 294페이지

출처: archive.org

분류: 철학

201쪽

Pars Secu uda. I 33

III. Propositio. Componia possunt generari & corrumpi. Nam essentia entis comis

positi posita elt tum in partibus, tum in modo, quo partes unium tur , quia haec essentia non est omnino substantialis, sed ex

parte accidentalis 3. eod. num. I. Jam vero eaedem Omnino partes possunt alio atque alio modo conjungi, quia modus, quo conjunguntur, est partibus accidentalis. Ergo priori modo destructo prius ens, quod attinet ad essentiam, corrumpitur, & novo inducto novumens pariter quod attinet ad essentiam , oritur , in utroque eventu manentibus partibus solum simplicibus, quae in corporeis etiam compositis reperiuntur I 6I. f. I a. Propositio. Ex natura entis compositi eruitur alia in ipso esse praedicata , quae sunt in singulis partibus independenter ab earum connexione alia vero quae oriuntur a modo quo partes copulantur, sive ob earum conjunctione, adeout in partibus separatis non sint, sed solum in iis, posteaquam conjunctae fuerunt. a. Praedicata primi generis si non sint in singulis partibus, aut in aliqua earum, nec in iis copulatis esse queunt, eoquod a con junctione partium nequaquam oriuntur . Praedicata vero secundi

non sunt in partibus seorsim , sed tamen in iisdem coniunctis deprehenduntur , eoquod originem ducunt a conjunctione. q. 173. Propositio. Ad hujusmodi vero duo genera pradicatorum compositi entis internoscenda hae notae adhibendae sunt. Primo praedicata quae a conjunctione partium oriuntur, relativa esse debent. Nam qualis caussa, talis sit effectus oportet. Sed conjunctio partium est aliqua inter partes relatio . Ergo praedicatum inde ortum sit relativae naturae necesse est. Unde praedicata quae sunt ita absoluta , ut nec relationem inter partes , nec relationem ad aliud a partibus pendentem significent, illa in singulis simplicibus partibus reperiri debent,&si in iis non sunt, nec in iisdem coniunctis reperiri poterunt.

Talis est vis motrix, quae nec relationem inter partes , nec rela

tionem ad aliud a partium conjunctione pendentem significat; quae idcirco vel erit in singulis primitivis atque simplicibus corpusculis, vel neque in toto corpore ex iis coalito esse poterit: figura Vero corporis , quae relationem inter partes corporis exprimit, a conjunctione earumdem proficiscitur. z. Secundo praedicatum substantiale & ita necessarium ut ab en

te composito sine destructione totius disjungi nequeat, in singulis

202쪽

134 Ontologia

simplicibus partibus, aut in aliqua earum debet esse, ut in comis posito reperiatur , eoquod cum modus , quo Partes coniunguntur , sit accidens , quo parte& carere possunt , quin destruantur s. num. a. praedicatum a partium conjunctione ortum , accidentale esse debet, non vero potest esse ita necessarium, ut sine illo pauetes exsistere nequeant. Talis naturae est praedicatum a Ie, quod cum omnium maxime necessarium sit , aut in aliquo ente seorsim ab aliis reperiatur oportet, aut neque in infinitis entibus ab alio eo

junctis esse quit f. num. 4. LODL I74. SCHOLION WΜultum est in hae enuntiatione momenti in universa Philosophia : iam vidimu aliquem ejus usum in gravissima quaestione entis a se, quod exstare omnia tere ab. entibus ab alio distinsium primo ex principiis in hac explicati s ostendimus 6 ρ6. Log. altero etiam nullo negotio monstrare poterimus. Alios vero ejusdem usus in Physica & ire Psychologia videbimus. Cum vero agitur de re composita in altiori quodam gradu, ut ita quarto, qualia esse corpora, quae in sensus incurrunt, in Physicis conficiemus , praedicata quae sunt in partibus proximis, aut ab earum coniunctione ducunt originem , probe distinguenda sunt ab iis, quae sunt in partibus remotis in primo gradu, aut ab earum coniunctione derivantur, & ab iis, quae in remotis in secundo, in tertio &c. usque ad simplices Fae enim aliquod corpus esse compositum in quarto & ideo componi ex partibus compositis in tertio, quae componentur ex partibus compositis in secundo, &has ex compositis in primo, quae tandem ex simplicibus coalescent. Alii sunt ipsius meatus, qui sunt inter partes proximas sive in tertio compositas, quique

ab earum conjunctione proficiscuntur ; alii qui sunt in singulis hisce proximi partibus , & a conjunaione partium compositarum secundi gradus oriuntur , alii qui ire singulis partibus compostis in secundo , & a connexione partium primi gradus compositarum ducunt originem , alii demum, qui in singulis paristibus in primo gradu compositis &a conjunctione simplicium petendi sunt ..2. Ex iis vero, quae de ente simplici extenso atque inextenso disputata sunt, in clarissima ponitur Iuce hic alioquin in Philolaphorum' libris obscurissimus

locus de entix simplicis atque compositi naturaia Nisi enim etiam in composi, corporeo possimus ad partes simplices pervenire , rationes ultimas eorum, quae in corpora cadunt, cognoscere non poterimus , & inde perceptionibus quoque rationum, quae reximae sunt, aut in aliquo eradu remotae , magnas sentiemus offundi tenoras, eoquod omnes rationes a primis partibus, quales sunt simplices, necessario proficiscuntur Is s. num. 3I. & seq.

. Quod autem de primaria & substantiali entis simplicis, tametsi extensum

203쪽

Pars Secunda.

. CAP. UT QUARTUM.

De natura o auributis entis a se. LIIM es Propositio.

IAm docuimus a posteriori exsistere ens a se g. ses Log. nunc diligemius investiganda est natura entis a se,& entis ab alio. Qua in re primum statuo ens a se esse omnino positivum, nihil negativi includens. εια Illud ens, cujus genus & differentia sive partes illud constituentes, lant omino positiva, nihil negativi includentia, est ens omnino positivum, nihil negativi includens; atqui talia sunt senus & differentia entis a se; nam de genere ens patet; de dis larentia a se ostenditur. Ens a se est ens prorsus absolutum 33. utpote quod a nullo alio proficiscitur, & sine quolibet alio esse potest. Atqui si differentia a se includeret aliquam veri entis negationem , necessario esset in ente a se relatio alterius entis adens a se, q- illo ente carere intelligeretur. Ergo ens a se, sive differentia a , se nihil negantis includat oportet, atque ideo sit purum & simpliciter absolutum ens. - 2. Confirmatur. Ens a se est ens omnino positivum, nihil negativi includens, si in se contineat omne possibile ens, atqui ens a se continet in se ipso omne possibile ens. Ergo &c. Prob. min. velentia abi alio sunt possibilia, vel secus; si non sunt, solum ens a se est possibile atque ideo ens . a se complestitur omne possibileens. Si sunt possibilia, non possunt oriri & effici nisi ab ente a se g. 96. & seq. Log. atqui si entia ab alio efficiuntur ab ente a se, debet esse omne id, quod est .veri entis in entibus ab alio. Ergo&c. Prob. min. effectus non , potest habere aliquod ens , sive persectionem, quae est idem fac ens f. 9, quae in caussa non sit; nemo enim dat quod non habet. Ergo dic.

176. i Objectio contra II. rationem. Hac ratione non probatur ens a se habere omne possibile ens &ideo esse omnino positivum si ens quod est in entibus ab alio si- sue 'in creaturis, necessario non debeat esse in ente a se; atqui ne- inessario non debet esse in ente a se; ergo hac ratione non proba tur. ens a se &c. f. 78. Diqiligod by Cooste

204쪽

136 Ontologia

Prob. min. Ideo probaretur quia nulla caussa dat essectui quod ipsa non habet; atqui haec ratio nalia est in ente a se ; ergo &c.

Haec ratio valet in cauta , quae habet solam virtutem communiis candi, non autem in ea, quae vim creandi, ut est ens a se. Ergo&c. Prob. Caussa quae habet vim creandi, cum rebus creatis non comis

municat aliquid ex suo , sed res er nihilo educit; atqui si educit res ex nihilo, potest iis dare ens, quod ipsa non habet. Ergo&c. f. III. Responsio. Dist. min. potest iis dare ens, quod ipsa non habet in individuo co. , quod non habet in specie, sive cujus simile ipsa non habet ne.

Nam caussae, quae non habet virtutem creandi, uti sunt omnes creatae substantiae, non possitnt dare & cum effectibus, qui ab ipsis gignantur , communicare , nisi id, quod habent in individuo; ex. g. corpus ad summum non potest cum altero corpore, in quod incurrit nisi communicare aut partem illius vis, aut totam illam eamdem in individuo vim , qua ipsum cietur. At caussa vi creandi praedita, qualis est ens a se , potest quidem e nihilo educere novum ens, & in individuo distinctum ab eo, quod in ipsa est; sed hoc ens debet esse simile illi, quod est in caussa creante. Nam illius entis possibilitas est in ente a se tamquam ejusdem attributum, quia possibilitas esse per se non potest, sed istum in alio ente j. sa. atque ideo esse debet in ente a se, quod solum potest habere vim creandi alia entia. Attributum autem similem essentiam, a qua determinetur, habere debet. Ergo essentia Dei debet esse similis potabilitati illius entis, atque idcirco etiam enti, ad quod illa possibi

litas resertur,& a quo suam naturam minuatur. . f. 178. Instantia. Atqui ens creatum non debet esse simile enti, quod in cauta creante est; ergo &c. Prob. min. sub. Revera non est; ergo&c. Prob ant. Corpora ab ente a se creata sunt extensa atqui extensio in Deo non est; ergo &c. i f. 179. Responsio. i. . Dist. min. Extensio in Deo non est, quatenus includit negatio nem entis co. quatenus includit ens ne. Nam extensio haec duo

includit, ese in loco, quod est ens & a firmatio , & esse in hoc

tantum, non in aliis, & cum una sui parte esse in una parte loci, non in aliis, quod est negatio entis. Nam creatae res sunt aliquid mixtum , partim perfectae , quatenus complectuntur ens , partim imperfectae, quatenus aliquam entis negationem habent A. 29. Jam vero esse in loco, quia est ens, reperitur etiam in caussa creante, sive

205쪽

Pars Secunda. i 37

sive in ente a se; non esse in aliis, & cum una seu parte reperiri in una parte loci, non in aliis, quia est negatio, ideo in eu-

te a se non invenitur.

I8o. Instantia & Responsio. Deus potest creare negationes entium , quae in ipso non sunt; ergo potest creare etiam entia quae in ipso non sunt. Non enim est major difficultas in primo, quam in secundo.

a. Dist. potest creare negationes enetium remote cO. proxime ne. Nam Deus proxime creat entia absoluta; negationes vero entium solum remote . Nam cum entia creata finita esse debeant saltem

in aliquo genere q. I 38, ex creatione illorum ipsi per se exsistunt termini & fines, & idcirco negationes entium quae ab ipsis terminis

oriuntur. Unde creat negationes entium & terminos solum remote, sicuti & omnes alias entium relationes g. 4o. Ex quo intelligitur cur negationes entium non debeant in ente a se reperiri, quia non ab ipso proxime creantur, sed exsistunt ex rebus , quae

proxime; bene vero entia ipsa, quia Deus illa proxime creat, &ideo similia in se ipso offendat necesse est , ad quorum imaginem

alia e nihilo creet. q. I 8 I. Propositio. Ex his omnia entis a se attributa facile eruuntur; ac primo ensa se est aeternum, idest numquam incoepit exsistere, & numquam desinet. Prob. Ens a se non potest incipere exsistere & numquam potest desinere. Ergo &c. Prob. I. pars. Si aliquando incoepisset ex-1ittere, cum antea non exstaret, eodem instanti fuisset, & non sui Gset; quod repugnat; fuisset, quia cum non posset exsistentiam ab alio accipere, secus enim non seret a se sed ab alio, eam sibi daret; quod autem sibi dat exsistentiam, agit, quia mutaret statum ob rationem in se positam *.33. n. a. quod vero agit, eodem instanti quo agit, exstare debet. Ergo fuisset. Non fuisset, quia si haberet exsistentiam, sibi illam dare non posset; datur enim quod non habetur. Ergo eodem instanti non fuisset . Atqui contradictorium est eodem instantisiisse , & non fuisse . Ergo ens a se numquam potuit incipere erasistere sa. Prob. a. pars. Nullum ens ex possibili fieri potest impossibile, quia possibilitas est prorsus necessaria & immutabilis. Atqui si ensa se aliquando desineret exsistere , ex possibili fieret impossibile ;quia non posset amplius exsistere nec ab alio, quia secus non esset a se nec a se, ut modo probavi. Ergo Ens a se numquam pintest desinere exsistere. Objectio quae hic fieri potest, infra solvetur. m. II. S 3.182. Disilaod by Corale

206쪽

138 Ontologia

I 8 I. Propositiones. Ens a se est ens summe & infinite persectum quia ens a se comtinet omne possibile ens , I73., quod continet omne possibile ens, continet omnes possibiles perse ctiones , quia ens & persectio idem sunt f. 29. , quod continet omnes possibiles persectiones, est summe& infinite persectum. Ergo ens a se &c. a. Ens a se nullum habet accidens; nam si in ente a se serent accidentia, ens a se posset amittere aliquid , quod ante habebat,& sie ex parte continere aliquam negationem, aut de novo suscipere aliquid , & ideo prius ejusdem negationem habuisset. Atqui eas a se est omnino positivum, nihilque negativi includit. Ergo &c. 3. Ex quo sequitur esse intrinsecus immutabile. 4. Pariter sequitur non esse extensum neque infinite; nam in extenso est saltem illa negatio , quod extensum cum una sui parte est in una parte loci, non in aliis l. 179. s. Similiter fit esse actum omnino purum. Nam id est actus omnino purus, in quo omnia sunt actu, quae esse possunt, nihil vero in potentia; atqui in ente a se omnia possibilia sunt actu, quia si aliquid foret in potentia, posset illud suscipere; quod repugnat n. a. Ergo &c. 6. Item consequens est Ens a se habere intellectum & quidem infinitum, voluntatem & quidem optimam atque liberrimam. Nam intelligere & velle sunt ens. Ergo in ente a se , in quo est omne Iossibile ens, reperiuntur. Quia vero ex altera parte entia possibilia uni infinita f. I o. & seq., R ex altera Ens a se cognoscit omne possibile ens, quia si non cognosceret, posset denuo aliquid cognoscere & ita intrinsecus mutari, quod repugnat num. 3. , concludi tur illius cognitionem esse infinitam. Qui vero perfecte cognoscit omne ens atque ideo omnes persectiones, illas amat & vult; qui vult omnes infinitas possibiles perfectiones habet voluntatem optimam . Ergo ens a se habet optimam voluntatem.

sui iuris,& pro libito posse aliquid sacere & non facere, ut postulat libertas, est aliquid positivum & assirmatio- Ergo in Ente a se reperitur. Efficacius id demonstrabitur in Theologia Naturali.

3. I 83. Objectio adversus num. 3. Ens a se e non creatore factum est creator, cum mundum in tempore condidit. Ergo Ens a se est mutatum in creatione, ideoque non est immutabile.

207쪽

Pars Secunda. I 39

6. I 84. Responsio

Dist. Ens a se est in creatione muratum extrinsecus cin intrinis secus ne. Nam cum Deus mundum condidit, & ex non creatore factus est creator, non ipse intrinsecus mutatuς est, sed solum creatae res, quae ante non erant, & tunc esse coeperunt. Ex hac vero rerum mutatione nascitur in Deo mutatio extema 8c relativa sive

nova creatoris relatio, quae ut dixi g. 4 I. sine interiori mutatione haberi potest, dummodo alterum Ens, ad quod prius refertur, intrinsecus & absolute varietur. g. I 83. Instantia Atqui nova creatoris reIatio Deo supervenire non potest sine interna & ab luta ipsius mutatione; ergo &c. Prob. min. sub. Non potest mutari effectus , nisi priuς caussa mutetur , quia quidquid novi supervenit effectui, a caussa procedit. Ergo &c. - g. 186. Responsio Dist. Non potest mutari effectus, nisi prius mutetur caussa, quae vim creandi non habet co. , quae habet creandi vim ne. Nam cauς si, quae virtutis creandi expers est, non potest aliquid efficere nisi per communicationem ejus quod ipsa in individuo habet; non potest communicare, nisi amittat; non potest amittere , nisi intrias cus & absolute mutetur. At caussa virtute creandi praedita nihil ex suo cum effectibus communicat; sed effectus ex nihilo educit. Quare necesse non est, ut ipsa intrinsecus mutetur, quo novum gignat effectum. q. 187. Instantia Atqui etiam caussa virtute creandi praedita intrinsecus mutari debet, ut novum gignat effectum; ergo &c. Prob. min. sub. Si intrinsecus non mutaretur, Deus fuisset idem in momento quo creavit mundum,& in anteriori momento, quo non creavit; atqui non

potuit in urroque momento esse idem ergo &c. Prob. min. Ide litas non potest esse caussa tantae diversitatis, scilicet non creationis in uno momento, & creationis in altero. Ergo &c.

g. 188. Responsio

Non potuit in utroque momento esse idem reIative co. esse idem absolute neo Nam Deus ab aetemo elicuit actum suae voluntatis , quo se ad mundum creandum libere determinavit, sed retulit hujusmodi actum ad mundum non ab aeternitate creandum , eoquod mundus ab aetemo creari non potest. Sed de hoc in Theologia Nati accuratius. Unde substantia adlux divinae voIuntatis absolute suit

eadem ab aeterno, & quando mundum e nihilo produxit; sed quia

S a ille

208쪽

ille actus ad mundum post aeternitatem creandum relatus suit, ideo voluntas divina tunc relative diversa fuit. 189. Instantia Atqui actus divinae voluntatis intrinsecus & absolute est mutabilis; ergo &c. Prob. min. ista Deus est liber in volendo. Ergo &αPro. ant. potest Deus hodie velle unam rem, & cras contrariam. Ergo &c. q. I9O. Responsio Dist. Deus potest hodie velle unam rem,& cras contrariam in sensu diViso a divina praescientia, idest non considerata divina praescientia eo. in sensu composito , idest eadem considerata ne. Est enim discrimen inter libertatem animae nostrae, & voluntatis divinae. Cum anima nostra nou omnia cognoscat, praesertim quae sutura sunt, potest nunc percipere aliquid tamquam bonum, & idcirco appetere & vel .le, paulo vero post percipere tamquam malum & aversari ; inddi nascitur mutatio nostrae voluntatis, quae semper sertur in id , ouodi sub specie boni apparet. At Deus omnia futura & possibilia ab aeterno perfecte cognovit, & ex iis aliqua libere voluit creare raconservare, alia non . Cum: nulla in ipsius cognitione mutatio eqsistere queat, nec ulla esse potest in actu voluntatis, quem ab aeter no libere elicuit. Unde si non habeas di vinae praescientiae rationem, posset velle unam rem, & deinde mutare consilium, & nolle. Sed ea considerata, nequaquam. Ergo divina voluntas est simul libera. R immutabilis.

De Possibilitate emis a se, re inde eruis altera demonstratiose ex flentiae eiusdem . . f. I9I. Propositio .

EN; a se est possibile; et . & si est possibile, etiam exsistit. Prob.

I. pars. Ens & differentia a se possunt simul esse, si haec duo talia non sunt, ut unum negationem alterius continere queat nam omnia impossibilia sunt ea , quorum unum continet negati O- nem alterius *. 73. Log. ; sed differentia a se non potest continere negationem entis; nam a se aliquid prorsus positivum nihilque negantis includens, β. III., atque ideo negationem entis continere non potest. Ergo Ens a se est possibile. 2. Prob. a. pars. Si non exsisteret ens a se , nec seret possibile; ergo sit est possibile , debui exsistere. Pro. ant. Si non exsisteret enS

209쪽

a se , in nullo prorsus eventu ad exsistentiam & ad actum reduel posset q. I 8 I. si in nullo prorsus eventu ad actum reduci posset, non seret possibile, quia quod est possibile, saltem in aliquo evem

tu ad actum redigi potest. Ergo si non exsisteret ens a se, nec so-ret possibile . Est autem, ut supra ostendi, possibile. Ergo Ens a se exsistit; idque probatur nova ratione ,. quae licet non sit a priori, eo quod nihil natura praecedit ens a se, quod est prima ratio omnium entium 96. & seq. Log. tamen nec est a posteriori , quia non ducitur ab exsistentia rerum, sed ab ipsa ejusdem entis ci

se natura.

q. I92. Obiectio Ens a se potest esse possibile, quin exsistat. Ergo etsi ens a se

sit possibile, non tamen inde monstratur exsistere. Prob. ant. ET

possibilitate rei non insertair ejusdem exsistentia; ergo &c. q. I9 3. Responsio, Dist. ex possibilitate entis ab alio non colligitur illius exsistentia oo., entis a se ne. Nam est discrimen inter entia ab alio, &ens a se, quia etsi non exsistat ens ab alio, tamen illius possibilitas esse potest & reperiri in Ente a se, quod habet illius creandi potentiam: ad si non exsistat Ens a se, illius possibilitas nusquam reperiri potest, non in alio ente, a quo gignatur, quia Ensa se ab alio nequit oriri; non in se ipso, quia antequam exsistannihil est, L sibi exsistentiam tribuere nequit. Ex quo apparet, cur ex possibilitate entis ab alio, non colligatur illiuς exsilientia, bene vero ex possibilitate entis a se colligi possit. q. I94. Instantia Atqui nec ex possibilitate entis a se illius exsistentia colligitur; argo &c. Pro. min. suta Potest esse possibile quin exsistat. Ergo &e.. Prob. ant. Ideo per nos non seret possibile si non exsisteret , quia a nullo Ente posset ad actum & ad exsistentiam reduci; atqui haec ratio nulla est, & nihilominus possibile seret, etiamsi ad alitum redigi nequiret. Ergo &c. Prob. min. Ex eo quod ad actum reduci nequiret, colligeretur Ens a se non esse possibile extrinsecus, quia in nullo Ente soret issius ad actum redigendi potentia, non autem, colligeretur non esse possibile intrinseeus, quia etsi nullum foretens potens illud gignere, tamen intrinsecus nullam involveret contradictionem; . in quo possibilitas interna posita est. Ergo Scc. q. I93. Responsio Dist. Colligeretur ens a se non esse possibile extrinsecus , non vero colligeretur non et se possibile intrinsecus, si possibilitas inter

210쪽

42 Ontologia

na posset haberi sine ulla prorsu; externa co. si non posset ne. Nam si aliquid intrinsecus est possibile, & ideo nullam involvit contradimonem, reipsa esse debet fundamentum, cur illud tamquam possibile mens cognoscat; quia mens suis cognitionibus rex non facit

possibiles, sed illarum fundamentum sive ipsam possibilitatem in

rebus extra seipsam offendit. Possibilitas autem non est substantia,

quae per se exsistere possit, sed attributum, quod in aliqua substantia ae debet q. Ias. n. 4. Log. Ergo si aliquid est revera intrinsecus: possibile . & mens in eo tamquam possibili percipiendo non fallitur, in aliqua substantia esse debet illius eficiendi & ad actum redigendi potentia.. Quamobrem interior rei possibilitas. sine ulla prorsus externa, idest sine ulla prorsus substantia, quae illius rei es-ficiendae potentia praedita sit, nullo modo esse potest .. Jam vero si

non exsisteret ens a se, in nulla prorsus substantia foret potentia redigendi ad actum ens a se,& nullo prorsus modo redigi quiret ..f. 18 I. Ergo manet quod probare contendo, Ens a se non esse possibile nec intrinsecus, si non exsistat,& idcirco ex ipsius iam demonstratae possibilitate optime illius exsistentiam colligi posse.

, Atqui rei possibilitas internae sine aliqua externa dari potest, si-vdi sine aliqua substantia , quae illam rem ad actum reducere pos

sit. Ergo nulla distinctioia Prob. min. subf. Etiamsi nullum, exsist rei corpus luminosum , lux possibilis seret intrinsecus,. non autem extrinsecus p etiamsi nullum exsisteret corpus, tamen motus petlocum possibilis foret intrinsecus, non extrinsecus.. Ergo &c.. f. Istra Responsio..

Disti interna rei possibilitas dari potest sine aliqua externa proxima cο. sive aliqua tum proxima, tum remota ne. Nam etsi notae

exsisteret aliquod corpus , non foret proxima potentia gignendi motum, soret tameta remota,. scilicet Deus , qui habet potentiam primum gignendi corpora, & deinde in corporibus essiciendi: motum. Idem dic de luce. At si non exsisteret ens a se, nulla foret nec proxima nec remota illius potentia, nec foret aliquod ens, quod posset ad actum reducere possibilitatem entis a se. Deinde actualis motus pendet ab actuali corpore; at possibilitas motus pendet a sola possibilitate corporis, non ab illius exsistentia sI. Log. possibilitas autem corporum est in Deo, qui corporum creandorum habet potentiam. At si non exsistit ens a se, in nulla prorsus en- te esse potest eiusdem possibilitas. Ergo quemadmodum nullae motus interna possibilitas foret, si nulla seret interna corporum' pose Disiliam by Coral

SEARCH

MENU NAVIGATION