Elementa logicae, ontologiae, psychologiae, ac theologiae naturalis in quatuor tomos distributa ... auctore Joanne Baptista Scarella .. Tomus secundus continens ontologiam auctore Joanne Baptista Scarella ..

발행: 1762년

분량: 294페이지

출처: archive.org

분류: 철학

191쪽

Pars Secunda. I 23

sed a contactu eorporum, quae alio atque alio colore inficiuntur. . At enim non solum in exteriorem extensi continui superficiem , sed etiam in interiores substantiae partes diversa cadere possunt rei pla distincta . Nam si sphaera continua circa axem torqueatur in gyrum , particulae centi propiores minori velocitate, remotiores majori cientur. Quod profecto sine

distinctione reali earumdem fieri nequit ; hoc enim pacto singulae diuerso spe. eiali motu feruntur, qui terminos in singulis partibus distinctos postulat etiam

in nostra sententia, qui hanc ob caussam corpuscula primitiva continue extensa comprimi non posse suo loco docebimus. 8. Sed alia est natura specialis motus particularum, qui fieret in sphaerae continuae compressione, alia natura specialis, qui rotationem sphaerae circa axem consequitur. Namque ille situm particularum inter ipsas mutat, hic auiatem nequaquam. Immo ne in conversione sphaerae hic situs varietur, tanto major in partibus velocitas sit oportet, quanto illae a centro plus absunt. Qua. re prior exigit ut Frtes vel lam habeant, vel acquirant suos quaeque termi. nos , quo singulae moveantur eo speciali motu , qui situm variare queat se eundus autem id minime postulat. Unde consequens fit in extensum conti. nuum cadere quidem distinctionem realem, sed non eam , quae numerum s

ciat, & partes suis quasque limitibus circumscriptas. o. Quid ergo est haec distinctio, quae inter illos duos cubi palmos interes dit 8 non realis minima , quod illi palmi non sunt duo gradus metaphysici, uti substantia , tamquam genus, & spiritalis , tamquam differentia, qui hac diis

stinctione in sententia quorumdam Philosophorum secernuntur. Non realis media, quia inter substantiam & ejus accidens non est. Reliquum igitur est, ut sit maxima, quali duae substantiae internoscuntur. Sed maxima verum conis stituit numerum , qui ex discretis unitatibus coalescat. Ergo & veras partes numerum facientes . Quid quod duo palmi percipi nequeunt , nisi verus numerus una percipiatur uid enim inter veros numeros referri potest, si duo palmi non reserantur Ergo iterum patet esse duas veras partes, quae num

rum faciant.

ro. Ad tae , quibus proposita difficultas ad speciem non parum urgetur , refellenda, res altius repetenda est, & ad trutinam revocandi communis illa Peripateticorum atque adeo Philosophorum doctrina de tripartito genere distin.ctionum realium 26. Itaque hi tres distinctionis realis species constituunt, minimam, mediam , & maximam. Μaximam dicunt , quae intercedit inter illa duo, quorum primum sine altero , & alterum sine primo constare potest saltem in statu absoluto, cujusmodi est distinctio inter duas substantias mediam, quae interest inter illa duo , quorum primum esse potest sine secundo,

non autem hoc sine primo, uti substantia secernitur a modo ; minimam, quae est inter illa , quorum neutrum sine altero exstare quit . Quibus constitutis ad aliquam harum revocare conantur rerum distinctionem quamcumque . Sed in re parum utili molestias non necessarias sibi creare mihi videntur. Nam primo ex angustiis, in quas se compulerunt, evadere non poterunt, si quis petat,

quae distinctio intercedat inter duos modos ejusdem rei , qui seorsim esse posisnt , ut inter motum , & figuram rotundam in corpore ; non enim ad maximam referre possunt, quod inter duos modos ejusdem rei, qui simul exsistunt in eadem omnino substantia, ut veluti alius in alio sit, minus discriminis in. Q α ter

192쪽

Ia 4 , Ontologia

tercedit, quam inter duas veras substantias , quarum alia extra aliam omnino est: neque ad mediam , quod alteruter sine altero constare potest , ad nullam igitur . Nam de minima res ipsa per se clara est . Deinde in SS. Trinitati, Μysterio nonne inter Divinas Personas est distinctio quaedam realis, quae ad fitillas ex dictis revocari potest, proptereaquod ob unitatem Naturae , quae in stagulis eadem & una creditur, minor est maxima distinctione, nee tamen in ter medias & minimas, ut ab iis definiuntur, enumerari potest. Ut breve faciam , alia praetereo , quae huc possent conserri ad id ostendendum , quod propositum est, non esse tres illas tantum distinctionum species constituendas aut si nomina retineantur, alio modo explicandas , & ut edicam quid sentio.in distinctionibus eonstituendis niihi videtur habenda potissimum ratio naturae reis

rum , & fundamenti, quod in ipss rebus est, distinguendi aliud ab alio fi Vecognoscendi unum non esse aliud , adeo ut pro ratione majoris, aut mi.

noris landamenti, quod rebus inest , mena magis vel minus dii inguat, idest cognoscat unum non esse aliud, quod negativum ipsis rebus assixum non est sed mentis illud eognoscentis est proprium. Quia re distinctio maxima omnium' quae esse possunt, inter illa erit , quorum a Iterum cum altero nihil commune de idem intrinsecus habebit,&quorum primum omni ex parte spectatum aliud non erit. Ita substantiae a substantiis internoscentur , non autem modi a modis ejusdem substantiae, tametsi seorsim esse queant , proptereaquod in substantia, in qua insunt, aliquid commune dc quodammodo idem intrinsecus habentis Alia vero omnia , quae aliquid commune & idem in individuo habent, distinctione minori secernentur, quo plura sunt ii. communia dc eadem. Sed nee est necessienee magni momenti est hos distinctionum minimo minorum gradus secernere, de pro diversitate rerum, quae hoc modo internoscuntur, diversa distinctionum vocabula fingere oir. His ex disputatione distinctionum in superioribus habita praelibatis re . deo ad propositam dissicultatem , dc ajo ex dictis liquere, si quarum rerum diastinctiones ad mediam , veb ad minimam, quatenus a Scholasticis explicantur,

revocari non possint, non continuo inter maximaS referri oportere. Et reve ista definitio a nobis tradita maxinm distinctionis educta ex ipsa natura ejus , quod in quoque genere maximum est, dc in eo posita , quod unum omni ex parte spectatum nihil alterius intrinsecus habeat , non convenit in duas cubi

omnino eontinui dimidias partes, quarum altera quantumvis extra alteram stut natura extensi requirit, tamen eosdem omnino communes terminos habent,

nec hane extra positionem actu sed selum Virtute obtinent j. 84. nee ideo proprios acquirere 3c idcimo disjungi possunt. Et nihilominus termini in extenso sunt ejus naturae, ut hoc undequaque persectum dc absolutum esse nequeat sine iliadem, quibus undique circumscribatur. Quod indicio Ze algumento est dimidiam illam cubi partem , quae si ipsa per se consideretur, omni ex parte ter minis propriis non ambitur, habere aliquid commune eum altera Sc idem in individuo, ideoque ab eadem non secerni distinctione omnium maxima , qua ad verum numerum unitatibus discretis coalitum componendum si1ssiciat.12. Nam quod de duobus palmis additum fuit , probat tantum superficiem illius cubi vim duorum palmorum habere , dc duo extensa persecte distincta , quorum quodlibet palmi magnitudinem exaequet, super illa posse locari, ut e hi superficies cum illorum superficiebus adam usum congruat, 84. Quamobrem

193쪽

Pars Secunda. Ias

verus & actualis numerus non cadit in cubum , qui solum duobus extensis magnitudinis unius palmi aequivalet , & ideo solum virtute & potentia nume. rus est, sed in illa duo extenta discreta , quorum quodlibet palmare est. Quiabus mihi videor huic dissicultati penitus satisfecisse. I 3. Ex hoc autem , quod partes in uno continuo disti nictione reali maxima discretae non sunt, & ex aliis, quae in antecessiim sunt constituta, omnia huis jus difficillimi loci mysteria in quam clarissima luce ponuntur, & sere inen dabilium dissicultatum eruuntur solutiones , ut constat ex iis , quae tractenus disputavimus , & ex hisce aliis , quae hic observamus . Primum enim veniatio mentem illius ab antiquis temporibus depromtae a contactu sphaerae in punis cto in extenso plani Sc ex ductu ejusdem supra idem planum , quae ingenia Philosophorum mirifice torsit, & eos compulit ea respondere , quae aliis probare non poterant , cujusmodi sunt solutiones eorum , qui aut possibilitatem sphaerae & plani persecti negabant perinde ac si in contactu superficierum non

eadem sere dissicultas occurreret , aut contactum pariter inter inpossibilia numerabant , aut sphaeram per saltum moveri comminiscebantur. Iam vero haee

dissicultas prorsus disparet in meo systemate, qui cum ostenderim contactum in pura superficie haberi non pollis , inde elicui sphaeram etsi persectam non contingere planum in puncto inextent. , sed aut cum ipsus parte tribus d

nata extensionibus compenetrari , aut a plano aliquantum distare ' in quorum eventuum utroque nihil est in allata ratione momenti adversus nostram eamque communiorem sententiam extensi , quod ex in extensis componi non po

I . Deinde succurrat etiam illius alterius, in qua solvenda Peripatetici praesertim desudarunt, quid sit illud primum ad quod corpus proxime transit simul ac loco, in quo antea quiescebat, discessit. Deum enim illud videre dicebant. Ex iis autem quae II 3 , & seq. exposuimus clare intelligitur quid

sit respondendum . Vel enim corpus movetur in Vacuo , sive non contingens

ulla corpora , quibus circumdetur , & in hoc eventu a nullo puncto , linea , superficie, aut lolido , sive a nulla prorsus extensione discedit & ad nullam

transit , eoquod vacuum nulla ratione est actu extensum s7. num. 2. Uel

dum movetur, alia contingit & ideo in interiorem illorum substantiam saltem aliquantisper se insinuat. In hoc altero eventu illud primum , quod a corpore moto percurritur, quodque Deus videt, est illud primum corpusculum, cujus interiorem substantiam primo penetrat & a cujus altera ad alteram superficiem transit , sed ita ut si corpus motum percurrat solum quiescentis di mudium , illud primum sit aliud corpusculum , quod potest esse aequale dimidio primi & in illius locum substitui si percurrat solum unam tertiam primi partem , unam quartam, unam quintam, unam&c. sint alia corpuscula, quae his par.

tibus aequalia esse possunt, & in primi loco pariter collocari. Unde quamdiu corpus motum adhuc est in interiori substantia primi corpusculi, contingit quidem plures gradatim partes, sed solum potentiales, & vere plures acta partes non peragrat nisi cum ab alio ad aliud corpusculum transmittit, Sc dum primum datae magnitudinis percurrit, revera plures peragraret , ut duas, tres , quatuor &c. usque in infinitum, si Deus alia minora corpuscula & simul juncta primo aequalia in ejus locum substitueret . Quae partes fieri possunt etiam acta in sinitae, si ex nostra sententia et O. extensa infinite parva esse queunt;

194쪽

ia 6 Ontologia

sunt autem semper numero finitae , si singula corpuscula qiue in pesmi locum

succedunt, finitis liniitibus circumscribuntur . Is . Tum memoria repetamus, quae in scholio 32. Li . , 2 . observavimus circa illas notiones Geometrarum . qui ajunt rectangulum esse aequale producto ex hasi lineari in altitudinem, aut parallelepipedum rectum aequale producto ex basi rectangula pariter in altitudinem . Nam ex his , quae hactenus

disseruimus, constat nas atque similes notiones esse imaginarias, proptereaquod cum substantiae ex terminis non componantur, nec rectangulum, utpote modus,

ipsum per se moveri & duci potest secundam altitudinem parallelepipedi .

Me ex ductu rectangulae superficiei, utpote modi, parallelepipedum ipsum, utpote substantia, generari quit, sed Deus creat corpora extensa cum suis diversis superficiebus, in quibus corporibus mens virtute praescindendi aliquando Iam suis perficiem considerat , quemadmodum eadem virtute in superficie soIas lineas tamquam principium superficiei ,3c in lineis sola puncta pariter tamquam principia linearum contemplatur. Illa vero aequalitas non est nisi similitudinis rationis inter duo parallelepipeda & rationis inter duo illa producta , aliis priniscipiis demonstrata, ut tom. I. Phy Gen. I 6. num. 2I- docuimuς-I6. Alia nunc mitto , quae ex hoc meo systemate mirifice illustrantur . proptereaquod de iis mihi integrum servo, cum ad nonnulla, quae ad naturam corporum & ad leges motuum pertinent , sub finem hujus operis explicanda pervenero. Hic tamen ante solvenda est alia dissicultas, quae adversus nostram

motu definitionem fieri potest, quaeque ita se habet. Μot g est aliquid acta& reipsa : idvero quod actu & reipsa est , per aliquam tantum potentiam deis finiri non potest; hoc enim pacto non intelligitur quid res fit, sed solum quid

sacere possit; ergo motus non potest definiri per proximam potentiam tangim-di alias post alias alterius corporis partes 97. Et sane hoc pacto non venimus in cognitionem naturae motus , sed solum illius, quod corpus. motum sacere potest .r7. Ad haec primum aio pysse rem definiri tum a priori, quando notae deis finitione contentae sunt essentialia , Iss. Log. sive illa, quae actu sunt in re

, t 29. Lo3. num. 4. tum a potariori eum notae sant attributa propria, quax certe definitiones me attributa repudiandas non esse monstravimus 2 s. n.Σ-Log. etiam exemplis ex Geometriae penu depromtis . Quamobrem ob unam rationem ab Adversariis allatam nostra motus definitio repudianda non est . Deinde non sum alienus ab ea sententia , quae statuit motum esse positum ii, ipsemet mutatione contactus , ex qua sequitur nullum esse actualem motum ire vacuo, uti nullus est actualis locus externus, sed solam proximam motus potentiam ortam a vi; nec sine caussa. Nam ex altera parte ubi nulla sunt extensa quorum partes contingantur, corpus easdem alias post alias contingere nequit; sint enim ante necesse est, quam ad eas corpus acta reseratur : & ex altera nulla potest

alia percipi mutatio genita a vi motrice, nisi haec exterioris ad extensum l cum qui in vacuo est solum potentia, relationis mutatio . Neque id pugnat aut cum eo quod corpus in vacuo potest habere vim, cui nihil obsistit , aut cum eo quod actualis vis actualem mutationem gignere debet: quia vix est eonistinuus mutandi statum conatus 3 s. Nam quod attinet ad primum, haec vis otiosa non est, quod corpus sine vi solum habens remotam potentiam ea tes aliorum corporum gradatim contingendi , Per eam vim fit ad id proxime

195쪽

Pars Secunda. 127

potens , admut ad eas re Fcta pereurrendas aliud nihil desit nisi aliorum eor porum ad corpus percitum admotio ; quemadmodum lapis sine calore solam h bet remotam potentiam calefaciendae manus , si ad lapidem applicetur si v to eorpusculis penetretur ignis, & nulla sit manus admota , non quidem reips. manum , quae non est, calefacit , sed ipse per se iis omnibus instructus est, quae ad id proxime desiderantur , & aliud non deest , nisi exterior manus ad lapidem applicatio. Quod autem pertinet ad secundum, est quidem corpus e pax internae & absolutae mutationis positae in eo, quod cum nullam habet vim motricem , quae est aliquod absolutum, a. potest eam a Deo recipere; cum habet, potest eamdem amittere , aut aliam acquirere; non vero est aptum suis stipiendae alicui internae mutationi, eoquod ex altera parte mutatio genita avi motrice non potest esse nisi motus, & ex altera nullus in uno corpusculo partibus actu distinctis carente potest esse internus & intestinus motus, ut patet, δὲ insta magis declarabimus, sed idoneum est soli externae positae in mutatione contactus ratione habita alterius corporis, eoquod ipsum potest habere vim, alterum ea carere. Nec ex eo, quod vis definiatur continuus mutandi statum conatus, sequitur hunc statum semper actu mutari debere a qualibet vi, si substantia illa praedita sit capax solius externae mutationis, quae ut actu sit, pendet etiam ab alia re , quae potest abesse, quemadmodum in vi motrice usu-

uenire docemus. Ex quibus eruitur allatam motus definitionem , quae potius convenit in vim motricem, esse ita emendandam ut nomine motus intelligatur id, quo corpus vi percitum alias post alias alterius corporis partes actu contingit eo sensu, quem f. 8 . explicavimus. Is 8. Animadversiones ad Art. VI. Ex iis, quae tomo I. Phys. Gen. 88. & seq. disserui, constat tum nulis Ilus esse momenti rationes, quibus aut Peripatetici , aut aliqui etiam ex RNeentioribus ostendere conati sunt quantitates infinite parvas, aut magnas repugnare; tum vero quantitates infinite parvas, aut infinitas esse non posse alia

cujus definiti gradus, ex. g. aut primi, aut secundi, aut &c. in infinitum, si cum finitis quantitatibus comparentur. Nam si ex diametro circuli abscissa infinite parva abscindatur , haec primi gradus esse non poterit, quia ordinata illi respondens est media proportionalis inter abscissam infinite parvam, & re. sduam finitam ex diametro . Nulla vero nee finita , nec infinite parva potest esse proportionalis inter finitam, & infinite parvam; non finita, ut patet; nee infinite parva , quia deberet esse infinite parva in minori gradu , quam primo; esse vero non potest, si abscissa , quae est tertia proportionalis, est inis finite parva primi fradus. Quare quantitas infinite harva primi gradus rati ne habita quantitatis finitae haberi non potest . Similiter in circulo infinitae

diametri, aut parabolae in infinitum productae efficiemus nullam quantitatem infinitam primi gradus, si cum finita conseratur, posse obtineri. Simul ac vero quantitatem infinite parvam aut magnam primi gradus repugnare monstratur , perspicuum est cum ratione pugnare quantitates infinite parvas aut magnas cujulcumque alterius definiti gradus at 3i 4i &c. in infinitum si ad fini. tas reserantur, eo quod omnes alii numeri, repusnante primo , ad quem necessario reseruntur, esse non possunt. Ex quo confirmari puto quod supra statui

Iso. infinitum haberi non posse transitu, qui fiat a finito ad infinitum qualitate finita, sed eo solum , qui qualitate ejusdem generis pariter infinita, scili

196쪽

1 et 8 Ontologia

eet vi ignente velocitatem finitam spatium infinitum percurri non posse, sed solum vi, quae infinitam generaret. Nam si velocitate Ianita ad spatium infinitum transiretur, corpus transire deberet ad infinitum aliquod determinati & definiti cujusdam gradus ratione habita spatii finiti, eoquod primum sciret in spatio finito, & deinde ad infinitum transiret modo & qualitate finita, quae inis finities infinitum saltum non posset emcere. Dices id posse fieri tempore infi

nito , quale foret si Deus ab aeterno corpora cum motu creasset. Verum alo

hoe ipliam tempus infinitum ex iis quae paulo ante statuta sunt, fore motum per spatium infinitum velocitate finita . Cum vero hoc ipsum eorpus veloci. rate fulta spatium infinitum absolvere impossibile sit ob allatam rationem &ob eam , quam ex Achardo,sio. Phys. Gen. & supra I 7. petivimus, constat esse non posse corporis ab aeternitate creati hypothesim, ex qua hoc absurdum consequens foret. Alias vero rationes , quas Cl. Buschovichius protulit adversus quantitates infinitas, aut infinite parvas, resutavi tom. II. Phys. Gen. 43 . sub finem quem videsis.

CAΡ UT TERTIUM. De Ente Simplici re Composito.

159. Definitiones

ENs simplex est id, quod partibus caret; ens compositum quod

ex partibus constat. Ens compositum in primo gradu est ens, quod constat ex simplicibus; compositum in secundo quod ex compositis in primo ; compositum in tertio quod ex compositis in secundo &c. a. Si vero incipiamus ab ente composito, partes proximae sunt illae, ex quarum proxima conjunctione illud fit; remotae in primo gradu sunt illae, ex quarum conjunctione proximae partes fiunt; remotae in secundo, ex quarum conjunctione fiunt remotae in primo; remotae in tertio &c. Tandem simplices, quae ex nullis aliis partibus fiunt, Sc idcirco in nullas resolvi possunt.b I6O. Propositio. Quod libet extensum continuum, qualia sani primitiva corpuscula est actu simplex , potentia vero compositum dici potest ; nam actu nullas habet reipsa distinctas partes, ex quibus coalescat, *. 78. sed in potentia aequivalet pluribus distinctis corpusculis, quibus

aequale esse potest, ut f. 84. explicavimus. Ergo quodlibet extensum continuum est actu simplex, virtute autem & in potentia compossitum dici potest. a. Inde fit corpora quae ex corpusculis primitivis coalescunt, esse composita in primo gradu; quae vero ex compositis in primo, esse Diuitiam by Coral

197쪽

Pars Secunda. 329

esse composita in secundo; quae ex compositis in secundo, esse in

tertio &c.

I 6 I. Definitiones 'Ex his oritur distinctio simplicis, & compositi duas in species. Aliud est simplex extensum , uti sunt corpuscula primitiva ; aliud

simplex inextensum , uti est anima; item compositum aliud est compositum ex pluribus simplicibus extensis , uti sunt corpora in nostra sententia; aliud ex pluribus simplicibus inextens s , uti esset compositum ex pluribus animabus, & uti sunt corpora in sentemtia a nobis refutata Cl. Buschovi chii. a. Quibus addi debet compositum mixtum , idest partim compositum ex compositis extensis, partim ex simplicibus inextensis, qualis est homo, qui partim ex anima, quae est substantia simplex,

partim ex corpore coalito ex pluribus corpusculis atque moleculis coalescit. q. I 62. Propositiones Ens simplex extensum, & ens simplex inextensum conveniunt in his, quod neutriun potest dividi in partes, eo quod iis caret,& habere motum intestinum , quia cum motus intestinus sit is, quo, toto requiescente, singulae partes hac illac moventur Sc situm mutant , in neutro potest esse hic motus, qui partes requirit dis stinctas, quales non sunt neque in ente fimplici extenso. a. In his autem differunt, quod smplex extensum potest moveri per spatium, & habet figuram aliquam, quia figura est limes

extens; non vero smpleae inea tensum , quia cum non occupet locum extensum ex desectu extensoqis, nec potest a loco ad loeum transire; muri vero sit inextensum , figura, quae est limes extensii,

circumscribi, nequit. ι' 3. Εtis vero compositum tum extensum, tum inextensum secari

potest in partes, sed illud potest habere motum intestinum , non

vero hoc, quia entia simplicia, ex quibus coalescit, utpote inextensa, moveri non possunt num. 2. Ita nec extensionem habet, quod extensum ex inextensis componi nequit *.7i- q. I 63. O . . Propositio. Essentia entis compositi posita est in duobus, in partibus, & in modo, quo partes conjunguntur; sed haec essentia non est primaria, sed secundaria; a. essentia entis compositi in primo gradu posita est in partibus simplicibus, & in modo quo eaedem jungantur; 3. eompositi in secundo in partibus compositis in primo & in modo,

198쪽

a 3o Oviologia

partes Sc modus , quo illae copulantur, sunt illud, quod a nullo

alio interiori profluit, & sunt ratio omnium eorum, quae enti comis posito conveniunt 3. 8o. Log. nec satis est pro essentia ponere partes, verum etiam ponendus est modus, quia partes distinctae alio atque alio modo coniungi possunt, Zc ita formari diversa composita, quae diversis proprietatibus gaudeant, ut alius est terminus amor, alius quia tametsi eaedem sint partes, tamen aliter copulam tur. Ergo partes 3c modus, quo partes junguntur, sunt essentia entis compositi. a. Haec tamen essentia est secundaria & accidentalis, quia constat ex iis, quae possunt abeta quin totum intereat, eoquod partes & sejungi possunt, di separatae permanere, & alio etiam modo conjungi. f. 82. IX g. 3. iacunda pars cum reliquis similiter ostenditur, sed in sing

iis compositis praesertim attendi debent partes proximae, ut compositi in tertio gradu partes composiIae in secundo, quia hae comtinent etiam alias usque ad simplices, & partes proximae dc earum coniunctio sunt ratio proxima eorum, quae composito conveniunt , paries res tae in primo gradu sunt ratio remota in primo, , partes simplices sunt ratio in ultimo. f. 164. Propositio In Ente simplici datur essentia primaria & substantialis. Prob. Essentia primaria & substantialis complectitur ea praedicata , sive genera & differentias, quae neque per Deum se jungi possunt, quin totum Ens in nihilum abeat. f. 8a. Log.; sed in ente simplici

etiam extenso datur talis essentia, quia cum nullas habeat actu Partes f. I 6 I. neque Deus ipse ab eodem aliquam substantialem partem separare potest, nec in eodem illam destruere, quin totum in nihilum abeat; ubi enim partes non sunt, nec Deus sacere illas potest. Ergo in ente simplici datur essentia primaria & su stantialis.

g. I 63. Objectio

Potest Deus aliquid destruere in ente simplici, quin destruat tintum ens; Ergo in ente simplici non datur essentia primaria. Prob. ant. Potest ex. g. in corpusculis primitivis gravitatem dei tr re, quin corpuscula in nihilum redeant. Ergo &c. f. 166. Responsio Dist. cooseq. potest aliquid destruere, quod sit accidens eatis semplicis cΟ., quod sit essentia ne. Vis enim gravitatis, uti & quael. Det vis motrix in torpusculis non est ipsorum cssMotia, neces muss

199쪽

Pars Secunda. I 3I

nec differentia, sed accidens absolutum in ipsis jam constituti; &sine illo permanere potentibus a Deo creatum 48. Quamobrema vi gravitatis creanda cessare potest & ita illam destruere, quin

totum corpusculum corrumpatur.

f. I 67. Instantia

Atqui potest Deus in substantia simplici destruere differentiam

aliquam substantialem , quin perimat genus ex. g. potest in corpore, quod est substantia extensa, in nihilum extensionem redigere, quin redigat substantiam quae est genus. Ergo &c. Genus est

aliquid distin lium reipsa a differentia ,ut substantia ab extensione. 23. Ergo potest &c., I 67. Responsio Dist. Genus est distinctum a differentia dis Inctione reali minima co. aliter ne . Nam ut diximus 3. 23. est quidem in rebus fundamentum aliquod distinguendi genus, uti substantiam, a differentia, uti ab extensione, quia est in rebus fundamentum percipiendi substantiam extensam tamquam similem substantiae inextensae , quod attinet ad substantiam, sed hoc fundamentum est adeo exiguum, ut multi putent hanc distinctionem non esse realem, sed per mentem , & videatur proximum illius sundamentum non esse in rebus, sed prius opus esse vi mentis, quae genus abstrahat a differentiis, cum quibus arctissime conjunctum est. Id certum est tantam esse hanc utriusque connexionem, ut impossibile sit extensionem ex. g. separare a substantia quin haec intereat. Nam substantia nec pedimanere potest per se, quia quidquid exsistit prorsus determinatum est, nec genera & species per se exsistere in rebus possunt *. III. Log.; nec potest eadem persistens conjungi cum alia differentia, scilicet inextensione & spiritalitate; quia sicus eadem in statu exsistentiae substantia posset esse capax tum recipiendae extensionis, tum differentiae contrariae inextensionis; atque hoc pacto quod est extensum, inextensum fieri posset; quod vero inextensum , extensionem recipere. Quod prorsus repugnat, cum extensum ex rebus inextensis fieri nequeat j. 71. g. I 68. Instantia

Atqui differentiae substantiales & individuum componentes stantita distinctae ut possint saltem per Deum separari. Ergo &c. Prob.

min. suta omnes extensi continui partes potentiales per nos huiusmodi sunt, ut tale individuum corpusculum constituant. Atqui sabiem Deus potest aliquam partem extensam a corpusculo separare. Ergo &c. Prob. min. Ad id faciendum opus alio non est, quam R et ut

200쪽

ut inter hanc partem & residuum corpusculi iaciat novos term t. nos, qui antea non erant. Atqui Deus potest sua vi infinita ho, novos termihos facere. Ergo &c. f. I 69. Responsio Dist. min. Deus potest sua infinita vi hos novos terminos sacere, sit termini per se fieri possent co. , si non possent ne. Nam ut dixi l. o. relativa per se nec a Deo fieri possunt, ut similitudo, distantia &c. sed solum absoluta ex quibus deinceps hae relationes exsis hini. Jam vero termini rerum extensarum sunt aliquid reislativum in iisdem . Ergo potest quidem Deus facere corpusculum extensum, quod tales habeat terminos, sive superficiem; at novam in illo superficiem & terminum creare non potest, quia tunc illum per se sacere deberet. f. I Fo. Definitiones.

Creatio est productio rei ex nihilo; interitus est reductio rei in

nihilum. Generatio est ortus rei unius essentiae ex altera diveris; corruptio est destructio rei unius essentiae, quae in alteram alius eD sentiae convertitur is Unde generatio & corruptio eodem tempore fiunt, sed in illa potissimum consideratur nova res, quae exsistit; ia hac prior res, quae perit . Ut cum ex semine nascitur arbor, perit

semen, & ia illo est corruptioe; nascitur arbor & in illa est ge

neratio .

a. Ex quo fit ut in rane ratione Acorruptioire aliquid primae rei persteta 3. AIteratio rei est mutatio rei quod attinet ad sola accidentia, ut cum aqua fit calida, quae perstat ejusdem essentiae., 171. Propositio Simplicia possunt creari, interire, & alzerari, non autem generari & corrumpi. Prima pars quod attinet ad creationem & interitum, suo loco eruetur ex natara entis a se, a quo ita creantur, ut si ab iis conservandis cesset, continuo intereant quod attinet ad alterationem, liquet ex divertis ideis & volitionibus in anima, R ex diversis viribuς in corpusculis. a. Secunda vero ex dictis in antecedenti quaestione. Nam ipso. rum essentia primaria & substantialis est hujusmodi, ut solam ire accidentibus, non in substantialibus differentiis mutationem accipere possint, nec Deus ex ipsis aliquam differentiam detrahere possit, quin prorsius intereant. Atqui tam in generatione quam in corrωptione, destructa essentia prioris entis, aliquid tamen ejusdem permanere debet. IIo. Ergo simplicia nullo modo possunt aut generari aut corrumpi. g. III. Diqili od by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION