장음표시 사용
211쪽
sibilitas; haee autem non foret, si in Deo non reperiretur : ita nubia foret entis a se possibilitas, si haec in nullo prorsus ente posset haberi, quemadmodum non haberetur, si Ens a se non exstaret.
De unitate entis a fe ct aliis eiusdem attributis de errationere confer atione entis ab alio.
g. 198. Propositio. ENs a se est substantia prorsus simplex adeout non solum e cludat compositionem ex pluribus partibus, verum etiam illam minorem, quae est in animabus & corpusculis primitivis, ex substantia & accidentibus. Nam quod sit substantia & quidem pem sectissima in genere substantiae, patet, quia nullius prorsus indiget
ut exsistat g. 18 I. quod non admittat compositionem ex accidentibus & subst uitia, patet ex iis, quae s. I 82. num. a. disseruimus. Quod vero non admittat compositionem ex partibus distinctis, sic probatur. Hae partes non possunt esse nec prorsus similes, nec di similes. Cum enim praedicatum a se sit omnium maxime absolutum & substantiale, singulis partibus seorsim conveniet g. 96. Log. &hic f. I 3.&singulae partes erunt a se. Quod si partes sunt dissimiles, in una reperietur aliquod ens, in alia nequaquam, sed illius negatio. Ens autem a se nullam entis negationem continere debet. Ergo illa pars ob primam rationem erit a se,& ob secundam non erit a se. Si autem stingulae partes sint prorsus similes, non erit unum tantum ens a se, sed plura. Iam vero ens a se est unum tantum, ut mox ostendam. Ergo Ens a se ex pluribus distinctis partibus coalescere nequit. f. 199. Promptio. Ens a se est una tantum substantia; non vero plures prorsus similes, quia iam s. antegresso ostendimus plures substantias a se dissimiles esse non posse. Ῥrob. Quod est omnino determinatum etiam quod attinet ad exsistentiam, id plures exsistentias habere non potest; atque idcirco sit una substantia necesse est. Atqui ensa se est omnino determinaim etiam quod attinet ad exsistentiam 3. 28 I. Eam enim necessario postulat, nec potest non solum esse, Verum nec intelligi sine exsistentia. Ergo plures exsistentias habere non potest. Siquidem si plures habere posset , vere percipi qui- t, ut ad hanc aut illam indifferens, sive in potentia ad plures.
212쪽
Si vero percipi posset in potentia ad plures exsistentias, haec potentia entis a se non exsistentis , sive saltem illius fundamentum extra mentem alicubi reperiretur, ut paulo ante probavi q. I93. Non potest autem potentia entis a se, sive possibilitatis ipsius fundamentum extra mentem alicubi reperiri g. I93. Igitur non potest percipi ut in potentia ad plures exsistentias. Ex quo fit ut plures determinationes exsistentiae habere non possit. a. Confirmatur ex disterentia inter entia ab alio , & ens a se,
R ex iis, quae 3. III. Log. diximus de rebus jam exsistentibus, quae prorsus determinatae sunt & ideo plures exsistentias habere nequeunt, cum jam exsistunt. Nam entia ab alio possunt in pluribus esse individuis, quia cum possint esse in statu merae possibilitatis, idest tamquam attributum entis a se , cum exsistentia atque ideo cum aliqua individuali differentia , quae inde oritur s. IIo. Log. necessario copulata non sunt, atque idcirco ad plures sunt in differentia. At cum ens a se in statu merae possibilitatis esse nequeat 3. I 8 I. sed cum exsistentia debeat esse & intelligi nece sario conjunctum , ad plures individuales determinationes indifferens esse non potest . Ergo sit unum tantum individuum necesse est . Et revera si Ens a se consideratum ut exsistens, quemadmo dum ob allatas rationes necessario considerandum est, ut illius es
sentia fartatecta servetur, quiret nihilominus in pluribus individuis reperiri , exsistentia entis a se plures distinctas exsistentias posset habere. Quo quid absurdius Nam hoc pacto acquireret id , quod sim habere intelligitur, & recessario habet. Si quis ad haec inbmum acriter intenderit, nullus dubito, quin hanc rem, qua de agimus, hisce rationibus cogi & effici clarissime videat.
q. 2oo. Corollarium. Quo evertitur Epicureorum systema, qui omnes substantias, uti sunt animae & corpora, esse a se atque idcirco ab aeterno arbitrantur. Quod confirmatur ex eo, quia animae, & corpora accidentibus gaudent, illae scilicet diversis ideis & volitionibus, haec autem
viribus motricibus, quae esse & abesse possunt . Ens autem a se nullum accidens habere potest f. 182. num. 2. Ergo corpora &animae non sunt entia a se. a. Ex quo etiam efiicitur Ens a se esse distinctum ab animabus atque corporibus, & ex nihilo eduxisse easdem animas atque corpora. Cum enim haec non sint a se, non potuerunt esse nisi ab alio, sive ab ente a se . Ens autem a se , ut omnino simplex &
213쪽
go debuit illa creare, sive ex nihilo educere. q. Io I. Definitio & Propositio Conservatio est eontinuatio illius actionis, qua Deus primo rege nihilo eduxit. Qua posita definitione, aio iat res creatae perseverent, opus esse conservatione, idest continuatione illius actionis, qua Deus illas primitus e nihilo eduxit, adeout eaedem e sisterocessent, simul ac Deus ab hac actione cessarit. Prob. Si actio divina ad eum finem ut creaturae exsistant, debet in iis per aliquod tempus durare, debet tamdiu durare quandiu creatae res perstant; atqui actio divina ad eum finem , ut creatae res e sistant, debet in iis per aliquod tempus durare. Ergo tamdiu durare debet, quam- . diu eaedem durant, adeout si ipsa cessat, etiam creatae res in nihilum abeant. Antequam probem majorem , demonstro minorem . In vero &inextenso momento nulla res exsistit, sed tantum incipit esse, aut desinit f. Ia 3. Igitur actio divina, qua creatae res ex nihilo educuntur, in ipsis 1olum in vero instanti esse non potest , sed soluin incipere. Cum ergo ut corpora & animae exsistant , opus habeant actione Dei creantis q. a oo., haec actio ut vere in ipsis sit, debet per aliquod tempus durare.. Nunc ostendo maiorem. Ex altera parte temporis partes minores atque minores in infinitum designari possunt, immo etiam partibus infinite parvis minores atque minores infinities in infinitum aliae minores designari queunt j. 14o. Iam vero nulla est major ratio, cur duratione actionis divinae sit opus per definitam aliquam partem , ex. g. per unam secundam minuti, quia potest solum dinrare per unam quartam, per unam quartam, quia potest per unam octavam , per &c. in infinitum. Ergo nihil aliud reliquum est, nisi ut dicamus conservationem divinae actionis, qua res ab initio
creatae fuerunt, esse tamdiu necessariam, quamdiu res durant; atque ideo, sine continuata conservatione Dei res non posse durare. I. Confirmatur ex eo, quod in rebus creatis creatio est vera
passio, quia est mutatio status, sive transitus a non esse ad esse per principium & vim , quae in rebus creatis non est, sed quae est extra res creatas, sive in ente a se . Atqui ut duret passio, opus est continuatione illius vis, a qua genita fuit; ut vero cesset, satis est cessatione ejusdem vis q. 42. & seq. Ergo &c.
Quod attinet ad ea, quae hoc capite statuimus, plura supersunt eXaminam
dZ p iςrtim quod attiρet ad dissicultates, quae ab impiis hominibus excreu
214쪽
rati sunt. Verum de iis mihi integrum servo in Theologia Naturin ; pro. pterea quod ea quae statuimus, satis superque sunt ad eum finem , quem in Ontologia propolitum habemus, constituendi principia, quibus in singulis Ρhi-
Iosophiae partibus opus est. Et revera sine et nitione tum naturae Entis a se, tum naturae entis ab alio, quod ab eo tam In sui creatione, quam in conis
servatione pendet, nihil certi in Physica & Psychologia statui potest , & mutito minus ad investigationem caussarum in hisce scientiis progredi licet. Quia vero ex altera parte in Scholis Psychologia & disputatio de caussis ante Phy.seam tractari solent, & ex altera nonnulla circa essentiam corporum , atque eorum vires & actiones nobis necessaria sunt ad ea declaranda, quae ad diEtas Philosophiae partes pertinent, idcirco in sequenti capite de ente extenso, &inextenso paucis disputabimus.
CAPUT. QUINTUM. De Ente extens , inextens, sυe eorporeo re spiritiai. ARTICULUS I.
De essentia primaria corporis , sive rei extensae. zo 3. Propositio.
Corpus definitur substantia extensa , & hac definitione continetur eius essentia primaria & substantialis. Prob. Essentia pri. maria & substantialis complectitur ea praedicata, quae & ita necessario connexa sunt, ut nullum ab aliis sine totius interitu nequo per Deum separari queat, & ita omnium prima , ut a nullo interiori pendeant, sed ab ipsis omnia alia praedicata necessaria proficiscantur. 6. 8o. 8a. Log. Talia vero sunt substantia & extensio in corpore. Ergo hac definitione primaria & substantialis essentia cor.
poris continetur. Prob. min. quod attinet ad I. partem. Si extensio posset a corpore separari, quin totum intereat corpus, restabit aliquid extensione carens, quod per Deum fieri potitit extensum ; atqui nihil inextensum in corpore potest restare, quod extensum deinde fieri possit ; nam ex inextensis extensum fieri nequit f. I. & alioquin solum genus substantia permanere nequit f. I M. & seq. Ergo su stantia & extensio in corpore sunt ita necessario conjuncta, ut ne que per Dei potentiam disiungi queant, quin totum corpus in nihil um abeat.
Prob. min. quod ad secundam. Nam primo extensio significat id, quod reipsa corpori inest, non autem possibilitatem alicujus rei , quae
215쪽
non semper insit. Atqui id quod actu inest, est id, quod primario
inest, & attributum significat possibilitatem alicujus rei, sive modi,
qui non semper est 3. I 9. num. 4. Log. Ergo extensio est esse tia corporis. Secundo siquid natura esset extensione prius, serent partes ; atqui partes non sunt priores extensione, immo posteriores natura, quia partes sunt rantum in potentia, non actu g. 78. Se ante quaslibet partes invenitur extensio ab iis minime pendens f. I. Ergo &c.
Si substantia extensa seret integra corporis essentia primaria, ab extensione ponent derivari omnia illa, quae de corporibus nobis nota sunt; nam ut argumentatur Musschenbroechius in Elfai de Pb ipf. I 6. quia nobis eis nota essentia trianguli, omnia quae de triangulo ostenduntur, ab illa derivantur Atqui non omnia, quae in corpori hus esse cognoscimus, ab illa derivari possitnt. Ergo &c. f. 2OS- Responsio Diit. maj. ab extensione possent derivari cinnes modi & omnia
accidentia ne. , Omnes possibilitates modorum & accidentium, sive omnia attributa nobis cognita co. Et dist. min. a substantia extemn non derivantur omnes modi & omnia accidentia co. omnes trularum possibilitates sive attributa ne. Nam attributa sive possibilitates modorum & accidentium profluunt ab essentia 87. Log. modi autem & accidentia pendent ab ente externo Log. Unde illorum ratio ab essentia sunt,enda est, non autem istorum. Iam vero ai' nullum esse attributum corporum nobis perspectum,
quod ab extensione derivare non possimusia Id quod ex solutione objectorum, & ex iis, quae infra dicentur, constabilia
6. 2C6. Instantia Atqui nec omnium attributorum ratio ab extensione repeti potest; ergo &c. Prob. min. sub. Impenetrabilitas est attributum codiporis; nam in omni corpore constanter inest; atqui ratio impen trabilitatis a pura extensione repeti nequit; nam per solam ex te sionem non intelligitur corpus esse impenetrabile. Ergo &c. g. 2 7.. Responsio Impenetrabillitas in omni corpore constanter inest tamquam ac cidens perpetuum con. quod attinet ad quamplurima; tamquam attributum ab essentia corporis inseparabile subd. in statu remoto in in proximo ne. Nam sunt aliqua accidentia perpetua, uti est motus lunae circa tellurem, quae tamen, salva rerum essentia pri, maria,separari queunt. Ita est corporum impenetrabilitas in statu, T a Pro Diuitiaco by Cooste
216쪽
proximo. Nam extensio & corpora illa donata ipsa per se penetrari possunt, ut docui s. 73. Corpora autem non fiunt impenetrabilia nisi per aliquas vires expultrices in interiori substantia, quibu fit ut cum corpus motum incarrit in alterum quiescens, & se in interiorem subitantiam intrudere incipit , vis expultrix corporis percussi ante perimat aliquam partem vis & motus percutientis,& vis expultrix percutientis ante gignat aliquam partem vis Semotus in percusso, quam percutiens & percussum aliud in alius substantiam saliena per sensibile spatium se in trudant, ut in Physica &paulo poli uberius explicabimus. Hae autem Vires sunt accidentia perpetua, ut jam docui 3. a. & etiam infra sum ostensurus. Ergo etiam ampenetrabilitas abiis in statu proximo penden&erit accidens perpetuum. ao8. Animadvertio Idem responderi potest ad vires inertiae, & gravitatis, qua pariter prolicisci a viribus attractricibus de expultricibus corporum, quae ad essentiam eorum jam constitutam accidant, in Physicis &infra olfendemus f. 3o . Atque hoc pacto salitat Leibnitio, MuG sthenbroechio, & aliis, qui ad completam corporis essentiam etiam principium agendi requirunt . Narn hoc principium necessarium quidem est ad explicanda phaenomena, sed non constituit essentiam primariam , quia est vis accidentalis additae extensioni jam in suo
Tantum abest ut impenetrabilitas sit accidens extenserum, ut si primaria ipsorum essentia, & ab impenetrabilitate extent oes gratio petenda sit. Ergo &c. Prob. min. sub. Extensum , ut argumentatur Cl. P. Fortunatus Phil. Sens Mech. est id quod habet paries extra partes atqui partes non possunt esse extra partes, nisi sint ante impenetrabiles; nam si penetrarentur, congruerent, & aliae extra alias non serent. Ergo ab impenetrabilitate.
textensionis ratio petenda est, & idcirco impenetrabilita; est prima, ita ipsorum essentia.. q. 2IO. Responsio Dist. maj. Extensum est id quod habet parto potentiales extra
par tes co. actuales ne . Et dist. min. atqui ut sint partes potenti
lex e tra partes, debent esse impenetrabiles ne. ut sint actuales subdit non debent actu & omnino penetrari co. debent esse absoluie impenetrabiles ne. Huius argumenti, quod . insolubile apparet, vis in ni eo tyilemate nulla est. Nam penetratio est relatio inter
o quae idcirco distincta esse debent, ut se invicem in interiori
217쪽
substantia penetrare , aut non penetrare dici possint. Quare & penetrabilitas & impenetrabilitas sunt possibilitates aut impossibilitates hujus relationis, quae eamdem ob caussam non possunt nisi imter duo prorsus distincta collocari. Iam vero in extenso continuo non sunt partes actu distinctae l. 78. sed solum in potentia , quatenus unum extensum nullis conflans partibus actu distinctis, potest: tamen esse aequale duobus, tribus, quatuor &c. omnino distinctis extensis f. 84. Ergo impenetrabilitas, qualis inter duo distincta intercedit, in partibus continui esse non potest. a. Quod vero attinet ad alteram distinctionem, adverto ad eum finem , ut duo ex. g. extensa continua majus extensum faciant nam ex in extensis extensito fieri nequit non opus esse, ut sint impenetrabilia, sed solum ut alterum cum altero non prorsus com- penetretur. Ad penetrationem autem praeter possibilitate in ejus te inrequiritur vis motrix , qua alterum in alterius substantiam per motum se in trudat. Quare si per motum ad contactum perveniant,& posteaquam aliquae solum utriusque portiones se penetrarunt, vis, qua ea penetratio facta est , extinguatur, ex iis duobus coalescet extensum singulis maius , eoquod aliquae ipsorum partes existra se invicem sunt. Quibus omnino satisfit propositae difficultati. f. 2II. Objectio II. Si extensum ex inextensis non componeretur, nulla posset assem ri ratio suiliciens extensionis & aliarum proprietatum corporis inde pendentium : atqui debet a flerri ratio sui liciens extensionis &aliarum corporis proprietatum. Ergo Scc. q. a I 2. Responso Dist. maj. nulla posset afferri ratio interior sufficiens extensionisco. nulla exterior ne.; & dist. min. debet esse ratio sufficiens ex- terior co. interior ne. Nam cur essentia rei talis sit, nulla interior
ratio afferri potest, quia essentia est primum omnium praedicat rum , quod a nullo alio interiori pendet f. In . Log. sed solum exterior, quia talis a Deo creata est. Cum vero ex hoc ipiis, quod extensum ex in extensis fieri nequit, intulerim extensioneni esto primariam rei extensae essentiam, hinc ratio interna afferri non potest, cur corpus sit extensum , sed solum exterior, quia scilicet a Deo substantia extensa creata est. f. a I 3. Instantia Arqui interior extensonis & aliarum corporis proprietatum ratio in elementis inextensis reperitur. Ergo &c. Prob. min. sub. In partibus quae sint semper extense, non potest haberi ratio sufficienς
218쪽
eorum, quae corpori conveniunt. Ergo &c. Ut habeatur ratio sus fiesens, debet haberi prima quia si non possemus pervenire ac primam , a qua omnes aliae pendent, nec alias omnes satis cognosceremus: atqui in partibus extensis non porest haberi ratio prima eorum , quae corpori conVeniunt. Ergo &c. In partibus semper ita infinitum compositis ex aliis minoribus non potest dari primα pars ideoque nec ratio prima; sed partes extensae sunt ex aliis ire infinitum minoribus compositae. Ergo non potest dari prima pars, ideoque nec ratio prima, quae sit omnium aliarum ratio sufficiens, quemadmodum in Logica f. 96. docuimus non dari rationem sub ientem entium in serie infinita entium ab alio , quia non potest dari primum ens. q. 2I4. Responsio Diti. min. partes extensae sunt acta compositae ex aliis in infinitum minoribus ne. potentia cin Hoc argumento Wolphii probatur quidem elementa corporum esse debere simplicia, non vero eadem ex tensione, figura, & magnitudine carere , ut ipse contendit, quia primitiva corpuscula, ex quibus omnia corpora componuntur sunt extensa,& figura ac magnitudine donata , & nihilominus actui simplicia sunt, eoquod ipsia carent actualibus partibus f. 78. &I6aia& solum habent in potentiae & virtute in sensu supra explicato. Quamobrem ipsa sunt ratio prima atque idcirco lassiciens omnium eorum, quae in corpus cadunt. 2II. Instantia Atqui partes extensae sant actu compositae ex aliis in infinitum mi, noribus; ergo &c. Prob. min. sub. Ideo non serent, quia extensum non potest componi ex inextensis, quae sunt infinite minora extensis. Atqui extensio quae est in corporibus. fieri potest ex elementis inextensis. Ergo M. Prob. min. Extensio quidem continuiu fieri nequit ex punctis inextensis conjunctis q. 7 L. num. I. bene vero interrupta ex punctis inextensis disiunctis & interpositoe vacuoedistantibus: atqui sensus referunt quidem in corporibus esse extensionem , non vero prorsus continuam esse evincunt, quia minimi meatus sub sensus non cadunt. Ergo &c. q. 2I6. Responsio. Disti extensio apparens fieri potest ex inextensis disjunctis eo.
Vera & realis ne. nam extensio corporum, quae per sensus apparet, pro vera & reali extensione extra nostros sensus posita admittenda est, eo quod ex altera parte sensibus corpora constanter extensa
apparent, & ex altera quod constanti seruuum testimonio exstare
219쪽
videtur, tamquam exsistens ab omnibus admittendum est, ut f. aa . Log. perspicuum fecimus, nisi evidens ratio id fieri non posse de monstret, qualem hic non esse pro explodenda possibilitate extemsionis verae & realis ex superioribus constat. Iam vero extensio vera & realis emci nequit ex punctis inextensis disiunctis nee habita ratione partium componentium , quia inextensae sunt, nec habita ratione modi, quo conjunguntur, quia hic modus in eo po. situs est, ut sint disjuncta interposito vacuo, quod utpote actu minime extensum extensionem veram saccere nequit. Ergo vera &realis extenfio ex pundiis inextensis disjunctis fieri nequit. q. 217. Instantia Atqui extensio ex punctis inextensis disiunctis composita est vecra & realis; ergo &c. Prob. min. sub. illa extensio, ut rationem concludit Buschovichius, est vera & realis, quae ex veris & re libus coexistendi modis in hisce punctis oritur; atqui ex veris &realibus modis, quibus haec puncta simul exsistunt, oritur. Ergo &c. Prob. min. Haec puncta fiant inter se vere distantia. Ergo dic. q. 218. Responso Dis . haec puncta sunt distantia actu ne. In potentia sub. in systemate nostro quod non repugnet extensio continua co. in hypothesi quod repugnet ne. Nam distantia inter duo disjuncta requirit actualem extensionem esse interpositam f. 7o. Atqui vacuum non est actu extensum f. 37. Ergo distantia aliualis inter duo puncta disjuncta non est, ideoque nec vera extensio. Quod vero ait,net ad potentialem , dico eam esse in nostro systemate, quia redigi potest ad actum interpositione alicujus determinati extensi, quo distantia illa fit actualis. At si repugnet hujusinodi extensum continuum , distantia inter puncta disiuncta numquam redigi potest ad actum , eo quod alia quidem puncta inextensa interponi possunt inter duo quaelibet, sis semper disjuncta, quia ob rationem
contra Zenonem allatam l. 7 I. num. I. ex punms inextensis se contingentibus extensum fieri nequit. Quo fit ut inter duo quaelibet purum vacuum, quod actu extensum non est, atque ideo numquam vera actualis extensio interponatur.3. 219. Instantia
Atqui extensio & distantia actualis redigi potest ad actum etiam
per elementa simplicia & inextensa. Ergo &c. Prob. min. sub. Secundum principia Leibnitii in Decimine DFnamico in Act. Erud. Lips. an. 1693. mens. Apr. & Wolphii extensio oritur a vi, qua substantia agit, & reagit. Ergo &c. Prob. ant. Per ipsos extensio
220쪽
est continuatio 3c distuctio substantiae nitentis atque renitentis, quae jam supponitur exsistere. Ergo &c. q. 2 2 O. Responsio Dis h. extensio es .continuatio & diffusio substantiae, quae iam e tensa ponatur co. quae sit inextensa & extense fiat ob vim, qua agit Sc reagit , sive nititur & renititur ne. Nam alio modo sunt per locum extensum diffusae substantiae inextense, uti Deus,& anibmae ; alio extensae , uti corpora; primae ita sunt in loco extensis, ut totae sint in singulis partibus; at extensae ita s uni in loco extenso, ut totae sint in toto loco, sed lingulae partes sint tantum in singulis loci partibus. Prima diffusione non fit ulla vera extensio;
nam ad veram extensionem opus est, ut partes ejusdem rei sint
extra partes saltem in potentia in sensu supra explicato. Sed in prima diffusione partes unius substantiae non fiunt extra partes , sed ad summum eadem substantia quodammodo multiplicatur, ut tota sit in singulis extensi cuiusdam partibus. Quare si substantia
agens Sc reagens non iit extensa, Veram dc realem extensionem generare non potest.
q. 2 2I. obiectio III. Corpus Christi in Eucharistia caret extensione . Ergo extensio non est primitiva Sc substantialis corporum essentia, qua neque per Dei potentiam carere possunt f. 8a. Log. Prob. ant. Si haberet e. tensionem , non posset in quolibet Vel minimo contineri fragme to ; atqui continetur. Ergo &c. Prob. maj. Si singula corpuscRla, ex quibus Corpus Christi componitur, suam extensionem haberent, omnia sinul juncta etiamsi alia ad alia propius accederent, non exiguum spatium occuparent, 3c quidem minimo fragmento majus. Atqui neque per Deum ad minorem ei tensionem, redigi possent. Ergo &c. Coffuscula primitiva neque i a Deo in minus spatium comprimi potant, ut ex nostra sententia consequi infra docebimus.
*.222. Responsio Dist. cons. Neque per Deum redigi possunt ad minorem extensimnem sine compenetratione co. , per compenetrationem plurium ne.
Igitur ad efficiendum ut corpus Christi vel minimum occupet fragmentum , nihil aliud est necessarium , quam ut ab iis tollat acci, dentalem Vim repellentem , a qua impenetrabilitas oritur in corporibus , quae se invicem ex sui natura penetrare posse jam osten diinus f. 73. , di hoc pacto tot ex ipsis compenetrari saciat, quot opus est ad eum finem, ut corpus Christi redigatur ad occupandum Disiliam by Coral