Elementa logicae, ontologiae, psychologiae, ac theologiae naturalis in quatuor tomos distributa ... auctore Joanne Baptista Scarella .. Tomus secundus continens ontologiam auctore Joanne Baptista Scarella ..

발행: 1762년

분량: 294페이지

출처: archive.org

분류: 철학

231쪽

Pars Secunda. I 63

bux superficiei proximis, non vero in remotis a superficie. Ergo&e. f. 23 a. Responsio Corpus impingens non potest transfundere suam vim , nisi in

partes, quas contingit, tamquam caussa essiciens coe tamquam occasionalis ne. Infra docebo corpora non esse caussas emcientes incommunicatione motus & vis motricis, quia virtute propria aliud

corpus in aliud eam transfundere nequit, sed solum occasionales, quatenus impingens & impactum sunt occasio, cur Deus aliquamvis partem in percutiente corrumpat,& aliquam in percuta creet. Possunt autem occasionem Deo praebere, tametsi percutiens non omnes percussi partes contingat. q. 233. Instantia Atqui licet corpora sint caussae occasionales in communicatione motus, tamen si primitiva sunt prorsus dura , leges motuum iacommunicatione nequaquam servantur; ergo &e. Prob. min. subcina ex legibus motuς est, ut nulla pars finita motus in instanti aut corrumpatur aut gignatur, sed solum paulatim & per omnes interpositos gradus. Atqui haec lex nequaquam servaretur, si omnia corpuscula dura serent. Ergo &c. Prob. min. simul ac percutiens durum perveniret ad superficiem percussi pariter duri, in instanti in percuta gigneretur pars aliqua vis, Sc in percutiente corrumperetur. Ergo &c.

f. 234. Reseonsio Diff. ant. in instanti in percusso gigneretur finita vis,& motusi& in percutiente destrueretur, si corpora serent simul dura & impenetrabilia co. si serent dura sed penetrabilia ne. Ideo Bernullius

aliique Leibnitiani corpora prorsus dura e mundo eliminarunt, quia cum putarent esse impenetrabilia, inde futurum esse crediderunt, ut in eorum incursu & occursu eorumdem vis & motus iainstanti perimerentur & gignerentur. Sed argumentum hoc pro sus cadit in nostra sententia, qui volumus corpora posse penetrari,& a penetratione per sensibile spatium non impediri nisi ab aliqua vi repellente, quae est in illorum interiori substantia , ut in Physica & infra docebimus. Siquidem inde eliciemus vim & motum finitum in impingente paulatim extingui, tum in impacto paulatim

gigni, ut dictae legi , de qua pariter in Physica , satisfiat. Vida

Tom. I. Phys. Gen. q. ΣΟΙ. num. 24.

q. a 3s. Corollarium. Ex quibus eruitur figuram uniuscuiusque primitivi corpusculi in eodem esse necessariam & in variabilem. Nam figura variari non X a PO Duiliam by Corale

232쪽

potest: nisi aut per compressionem, aut per divisionem in partes , quorum utrumque est impossibile , ut ostendimus. Quod si corporum, quae sub sensus cadunt, figura variatur , ea non est primitiva singulorum corpusculorum, sed derivativa prosecta ex situ , quem corpuscula inter se habent, qui situs variari pote:

a. Ex quibus fit subitantiam extensam esse genus in corpasculis primitivis, eo quod in eo omnia conveniunt haec tria, hanc vel illam liguram, hanc vel illam densitate in , eo quod aliud alio densius esse potest, & hanc vel illam magnitudinem e Te differentias

s ubstantiales , eo quod in iis stingula diis erre possunt , & postea

quam hae disterentiae cum subitantia extensa coiri anchae sunt, amplius separari non possunt, quin totum intereat.

q. 236. SCHOLION VIII. Hunc locum accurate tractavi To aio I. Phyι Gen. 84, & multo Iuculentius Tom. III. i53, ubi exposui se.ὶtentiam Cl. Fromon ii in Pilano Lycaeo Pessessoris erutam ex libro imis crinio Duta β:ιHisis de Corpἰ, editoque Liburni an. 1 s , & q. tequenti, ubi ean dem late copioleque refutavi. Quia vero hic idem locus multa complectitur ex intimiori Ρllysice linu petita, quae hie satis explicari & ostendi nou potiant, de iis mihi integrum servo , cum Philosophiam Naturalem ex pomm . praesectim cum ratio pro corpusculorum persedia duritie superiori a nobis allata tam evidenter csse conclusi uideatur. ut nihil objici posse, quod iacilem non admittat solationem, quid que praeis videre queat . Exemplo sunt objecta algurienta supra in medium producta ,

quae Adversariis etficacissima visa sunt, & rem non tantum conficere, taliaque forent , si cum vero congruerent communes Philosophorum ci rex continuum

opinationes ; at in no ira lententia , qua easdem falsitatis arguimus , nullius. ptorsiis esse momenti fuere monstrata . Ejusdem modi est & ea praecipua de ad speciem firmitsima ratio Fromondi, quam tamen in nostro circa ori inem fluiditatis systemate nihil habere virium citato docuimus . Sed de his in Physica, ut dini. Nunc adverto me nihil hie seorsim disserere de substanti, extensionis experii , quam praeter Deum , I 82. num. q. esse quoque mentem humanam in Psychologia docebo, & aliqua ex hactenus disputatis elicio. 1. Ae primum colligo lingula corpuicula primitiva ex his tamquam eorum

substanti alam essentiam constituentibus componi, primo ex extensiione tamquam

genere, Sc ex hac vel illa densitate , hac Vel illa figura, hae vel illa magni tudine tamquam substantialibus differentiis , propterea quod extensa substantia , cujusmodi est eorpus, antequam exsiliat, potest percipi&esse majori vel minori densitate . pi , maiori vel minori magnitudine, hac vel alia cujuscumque speciei fi gura sive superficie donata ; sed postquam exstitit & cum aliqua determinata aut densitate, aut magnitudine, aut figura copulata est, uti necessarium est quoreipsa sit, amplius nequit ab iisdem disjungi , quin tota substantia extensa in nihilum abeat f. 228. 23s. Ita sic haec tria sint ejusdein substantiales determinationes ae differentiae 82. Log. & f. Iap. Log. Ex hoc vero intelligi potest veras superfities esse quidem in extenso, non autem extensum ex itidem aliis alias con: equentilias componi, quia differentiae vere Sc proprie sunt

233쪽

In subtantia & eum genere copulantur at substantia ex genere & disserentiis

constat, non autem ex solis differentiis , quemadmodum ex iis solis coalescere deberet, si extensa substantia ex superficiebus inextensis, quarum aliae aliis proxime succederent, ut aliqui comminiscuntur, solum componeretur . Unde non video qua de caussa Cl. Auctores Diarii Litteraturae Italicae & Helveticae inscripti Exeerptum Litter. Berme Uol. I. ad an. I7s8. pari. I. artic. I. dum referrent tomum primum meae Phys. Gen. , cui praeclarum sui judicii testimonium mihi certe non debitum tribuerunt, hanc meam impugnaverint sentenotiam , quam I 8. Phys. Gen. Tom. Ι. defendi, & haec duo tamquam contradictoria repudiarint , Sc puncta, lineas & superficies imaginatione quidem

exstare, non autem re ipsa contenderint . Nisi ex eo quod differentiae substantiales a genere distinguuntur solum ea minima distinctione , quam 26. explicavimus, quaeque in sententia multorum solum a cogitatione pendet , coIligere velint easdem in hac rerum universitate minime reperiri . Quod eum aberret a veritate, nemo non videt hinc emci terminos & superficies in suta stantia extensa, tamquam subitantiales disserentias, non imaginatione tantum , sed re ipsa exstare . Scio equidem me communi Philosophorum sententia , quod contactus in pura fiat superficie, non in interiori substatuta , in fraudem inductum citato loco defendisse, quod erat alienum a vero , puncta , lineas, &superficies posse contactu corporum desisnari. Sed cum operas progressu in perspicuam vulgaris circa contactum erroris cognitionem venissem, me ipsum correxi & in contrariam abii sententiam eodem Tomo β. 2o I. num. 33. quem locum si laudati auctores consuluissent, sortasse ab hac censura abstinuissent.

De accidentibus corporis ρο de modo, quo tarpora in se

invicem agunt o operantur.

g. 237. Propositio.

IAm g. 4 a. & seq. docuimus purum motum in corporibus gigni non posse, sed gigni & esse vim motricem, quae sit aliquid a

motu distinctum, tamquam aliquod absolutum & permanens a relativo & fluente, quaeque sit ultima illius ratio, eamque vim esse aliquod accidens corporis, non vero ad illius essentiam pertine

re 48. Nunc examinandum est an corpus in alterum incurrens, R illua, ut experimentis patet, movens siti caussa essectrix motas ejusdem . . a. Itaque aio non esse caussam effectricem, sed occasionalem Sc Veram causam esse Deum. Prob. I. pars incurrens in aliud quietum Virtute propria non gignit motum. Ergo &c. Prob. min. Non

potest gignere motum, nisii gignat motricem vim, quia puraῖ motus ei fici nequit per se , ut pote relatio 3. 4 a. , a qui corpus ia' Diuiligod by Corale

234쪽

166 Ontologia

currens in alterum virtute propria non potest in illo g nere motrLcem vim. Ergo Scc. Prob. min. Duobus tantum modis vim gignere potest, creando illam ex nihilo , & communicando eam, quam habetia Atqui unum corpus nec potest in aItero creare vim ex nihilo, nec illam quam habet, cum eo ccmmunicare. Ergo&c- Major patet, quia quod est absolutum non potest de novo exsistere nisi aut per creationem, aut per communicationem; vis autem est aliquid absolutum f. 4a; ergo in corpore percussis&quiescente non potest gigni, niti corpus percutiens aut illam creet ex nihi Io , aut partern sua: Vis communicet. Unde probo minorem

quod attinet ad I partem. Inter ens & nihil est infinitum in te vallum, quod superari non potest nisi virtute infinita , qualis est

in Deo; ergo corpus incurrens, quod habet solam virtutem finitam, non potest in altero Vim creareia Prob. nunc. supradicta min. quod attila et ad 2. partem. Eadem in individuo vis non potest communicari sive a corpore impi gente in impactum transire, nisi a partibus tactis ad alias non tactas migret Nam in corpore omnino duro non potest moveri unae Pars , quin omnes moveantur 3. 22M nec aliqua pars sine vi m trice motum acquirere potest f. 42. Atqui vis a partibus. tactis ad alias non tactas transire nequit. Ergo &c. Probia min. Non potest migrare nec in instanti, nec in tempore; non primum, quia eodem instanti seret eadem numero viq in partibus tactis, & in partibuς remotis non tactis , quod repugnat οῦ nota aIterum, quia toto illoe quam tumuis exiguo tempore, quo vis a partibus tactis ad alias non tactas migraret, corpus percussum quiesceret , cum ex altera parte non omnes ipsius moleculae serent percitae vi, quae ad motum

est necessaria β. 4a , & ex altera in corpore persecte duro nullae pars absque aliis moveri possit j. 228- eo quod parte; actu distin-elae non suntia Atqui corpus percussum eo tempore quo vis ira sit, quiescere nequitia Nam corpore quiescente interea vix interi rem ipsitus substantiam permearet, & ideo sine eo orae moveretur Quod autem sine corpore ipsum per se movetur, non est accidens,

sed substantia; vis vero non est substantia, quia per se non potest

exiistere. Ergo vis nec in tempore a partibus tactis ad alias non tactas transire potest. Cum vero neci in instanti migrare queat , concluditur vim ab uno corpore cum alio communicari nequire , A ideo corpora non posse esse caussas effectrices motus in corporibus, in quae incurrunt, nec creando vim , nec illam comm

235쪽

Pars Secunda. I 67j p 6.1.&3. Caussa occasionalis est ea, qua posita sequitur stilactus,

non ipsus virtute, sed virtute alterius caussae atqui posito incursu unius corporis in alterum quiestens, in hoc sequitur motus ut videmus,

nec tamen Virtute corporis incurrentis, ut ostendimus. Ergo ille motus gignitur virtute alterius caustae , quae non potest elle nisi Deus. Nam motus non potest esse sine vi motrice vis autem motrix cum corpore quiescente communicari non potest ab altero incurrente, num. 2. Ergo tantum creari ex nihilo cum sit aliquod absolutum. Solus autem Deus habet creandi vim , ut constat ex

dictis num. a. Ergo Deus est vera caussa eflectrix motus geniti in corpore percussis, quatenus partem vis destruit in percutiente , &aliam creat in impacto. 4. Confirmatur prima pars hac altera ratione. Corpus vi percitum nullam ipsum per se aut amittit, aut in altero, in quod incurrit, gignit vim & nactum, si s ne ulla prorsus res stentia trajicit interiorem substantiam corporis quiescentis ab altera ad alteram ipsus partem, & illo immoto manente moveri pergit. Res autem ira se habet; nam corpora ipsa per se & sola essentia considerata, se vicissim penetrare possunt; vis autem motrix se exserit quidem in corpore, in quo inest, sed non in altero, in quo non est. Ergo in corporibus per se consideratis nulla est resistentia, qua impediri debeat continuatio motus corporis incurrentis per substantiam qui e ti, & idcirco aliqua pars vis destrui in moto,&generari in quiet O . Quare cum experimenta hanc resistentiam esse doceant, ideo esse apparet, quia Deus hanc sbi in incursu corporum legem statuit, ut partem aliquam vis in incurrente destrueret, & aliam inquieto crearet.. q. 238. Obiectio.

. In explicandis naturae effectibus ad Deum statim confugiendum non est. Ergo non solus Deus est caussa eflectrix motus, ted etiam corpora. Prob. ant. Effectorum naturalium primo tradendae sunt caussae proximae & naturales motus; Deus autem est ultima & supernaturalis. Ergo.

f. a 39. Responsio Dist. Eilectuum naturalium primo tradendae sunt caussae pro innae & naturales, si enectus oriri possint a caussis naturalibus eo. si non possint ne. & dist. min. Corpora sunt caussae proxiniae Anaturales, sed minime idoneae motui in aliis corporibus gignen Q co. idoneae ne. Nam alia pro .ime a solo Deo oriri debent, alia Vero remote ἰ ut creatio proxime a Deo pendet, quia nihil praetς

Deum

236쪽

Deum virtutem creandi habere potest l. 237. num. 2. Generatio vero solum remote , quia ex. g. arbor pro ime nascitur ex suo semine, & solum remote a Deo, qui semina ipsa creavit. In secundis non est confugiendum ad solum Deum , quia mens avet etiam cognoscere caussam proximam, qua Deus ad illam generandam utitur, ex. g. semen ejusque interiorem structuram , ex qua proxime arbor ducit originem . In primis autem continuo veniendum est ad Deum, eo quod ipse est sola caussa effectrix ,3c frustra

conaretur mens, si aliam praeter Deum caussam creationis aut conservationis rerum investigaret. His positis dico aliud esse motum, aliud motricem vim, quae est proxima caussa motus ille non pendet proxime a Deo, nec pendere potest f. 42. sed a vi , quae in corpore est; haec autem vis a solo Deo pendet, non solum quod attinet ad primum illius ortum, quia ut aliquid absolutum a solo Deo creari Honservari,&destrui potest; sed etiam quod attinet ad communicationem, quia ut ostendimus f. 237. eadem numero vis ab alio ad aliud corpus migrare non potest. Ex quo fit, ut in corpore percusso proxime a Deo creari, in percutiente corrumpi debeat. 3. 24O. Instantia Atqui corpora sunt caussae gignendo motui idoneae ; ergo &c. Prob. min. sub. Non solum Deus, sed etiam corpora & alite substantiae creatae sunt verae caussae effectrices. Ergo &c. q. a I. Responsio Dist. Corpus est vera caussa eflectrix proprii motus co. motus qui excitatur in altero corpore, in quod incurrit, ne. Nam alia est mutatio interior substantiae, quae habet vim; alia est exterior genita in alia substantia; uti anima mutat se ipsam, dum ab alia ad aliam ideam volitionemque transit, & mutat corpus, dum ex. g. movet brachium . Quod attinet ad primam mutationem, anima est caussa effectrix, quia mutat se ipsam per vim, quae in ipsa est. Quod attinet ad secundam, est caussa tantum occasionalis, quia non ipsa, sed Deus eam vim & motum in corpore gignit, ut in Psychologia docebimus. Ita etiam corpus est caussa efficiens proprii motus , quia est in illo vis ad motum gignendum accommodata, non vero motus alterius corporis ob allatas rationes. Ergo ex nostra sententia non sequitur illud absurdum , quod Adversa rii consequi ajunt, solum Deum esse caussam rerum effectricem. q. a a. Instantia Atqui corpus est vera caussa effectri κ motus alterius corporis ,

in quod incurrit. Ergo &c. Prob. min. sub. Ad motum gignendum

non .

237쪽

Pars Merenda. I 69

non est opus nec ereatione, nec eommunicatione. Ergo&c. Prob. ant. Ad gignendam novam relationem non est opus nec crea. eione , nec communicatione; atqui motus est relatio corporis ad locum. Emo die. q. 243. - Responsio Dii L mai. ad gignendam novam relationem non est opus proxima creatione aut communicatione ipsius relationis coe rei ex qua exsistit relatio ne. & dissi con. Ergo ad signendum in altero corpore motum non est opus proxima creatione aut communicatione ipsius motus cin vis motricis ex qua exsistit motus ne.

Nam pura relatio non est ex iis quae proxime creari possint, communicari ,variari, aut corrumpi , sed solum quae remote L M,

quatenus creantur, communicantur, Variantur, aut corrumpuntur

illa absoluta, ex quibus relationes exsistunt. Ut ad gignendam novam inter duos parietes, alterum album, alterum nigrum, similitudinis relationem , non ipsa proxime similitudo generatur, aut generari potest, sed necesse est aliquod absolutum in pariete nigro ponere, ut album colorem, ex quo postea ipsa per se similitudo exsistit. Similiter corpus incurrens in alterum, ut illud moveat, non debet proxime in illo emcere motum , quod fieri nequit, quia motus est pura relatio j. 4et, sed debet essicere vim, ex qua ut ex aliquo abibluto motus exsistit. Vis autem fieri nequit, nisi aut ex nihilo creetur, aut communicetura Quorum neutrum fieri posse docuimus 3. 237. 244. Instantia. Atqui corpus incurrens in altero potest essicere vim , quin illam creet, aut communicet. Ergo dic. Prob. min. sudi Creatio,

quae soli Deo convenit, est produino rei tum ex nihilo sui, tum ex nihilo subiecti, ut creatio substantiae corporeae aut spiritalis est productio rei tum ex nihilo sui , quia antequam a Deo crearentur, nihil ipsae in se erant; tum ex nihilo subjem, quia in nullo subjecto, sive in nulla re virtute continebantur. Atqui productio vis motricis in corpore quiescente est quidem productio rei ex nihilo sui, non autem ex nihilo subjecti. Ergo &c. Prob. min. vis motrix in corpore quiescente virtute latet. Ergo &c., 243. Responsio. Dist. vis motrix in corpore quiescente virtute continetur, si nomine virtutis intellisas in eo re esse passivam ipsius vis possibilitatem, idest potentiam recipiendi motricem vim m. si aliter intelligas ne. Haec sunt involucra verborum in scholam inducta a

238쪽

a Peripateticis , ut quarumdam inexplicabilium absolutarum soromarum in materia latentium novam generationem sine necessitate

Dei creantis defenderent. Verum ex claris Ontologiae principiis aio possibilitatem substantiarum in Deo tantum reperiri quia ad hoc ut exsistant, habent opus sola divina potentia, δc indigent soliugentis a se ut in eo sint, non alio creato subjecto; possibilitatem

vero accidentium absolutorum uti sunt vires motrices, proximam in substantia creata, quod in ea soluin exsistere. Possum, remotam

in Deo, qui eadem gignere debet, sed in substantiis a se creatis , 37. Quare sicuti activa possibilitas substantiarum , quae in Deo

reperitur, non impedit quo minus illarum produino sit, vera creatio, quae soli enti infinito convenire potest ; ita passiva accidemtium, uti virium motricium , quae in subitantiis creatis proxime

est, impedimento non erit, quominus productio virium & accidentium sit vera creatio, quae in solum Deum cadere possit. Et revera possibilitatem virium in: corpore contineri nihil est aliud, quam corpus posse recipere vim motricem, si modo sit caussa, quae illam ut aliquod absolutum creare possit. Ergo uti corpus incudirens vim in altero quiescente efficiat, necesse est ut illam vel in illo creet, vel partem illius, quam habet , cum eodem communicet, atque in illud transserat. Quorum neutrum cum feri nequeat 3. 237. manet corpus incurrens non posse in altero gignere vim, nec idcirco esse posse motus ipsius effectricem caussam. 246. Instantia

Atqui vis motrix in corpore quiescente ita virtute continetur, ut corpus motum, & in alterum quietum incurrens illam efficere queat. Ergo &c. Prob. min. sub. Corpus quiescens ex concessis aptum est, ut recipiat motum. Ergo&c. Prob. conseq. Etsi nucleus cerasi non sit actu cerasum , tamen quia aptus est ut cerasi sermam recipiat, virtute corporum naturalium cerasum fieri potest eantque formam recipere, quam non potest recipere nucleus alterius fructus ut amigdalae. Ergo a pari etsi corpus quiescens non habeat motricem vim , tamen quia illi recipiendae est idoneum, virtute corporum naturalium recipere potest.

q. 247. Responsio

Dist. ant. nucleus cerasi sola virtute corporum naturalium sormam cerasi recipere potest ne. virtute etiam Dei creantis co. Cl. Crousatius, qui hoc utitur argumento, videre potest formas, per

quas aliud corpus ab alio differt, esse positas , ut in Physica docebimus, partim in corpusculorum viribus, quae sunt aliquod ab

solum

239쪽

Pars Secunda. 7 T

lutum, & partim in situ, quem inter se habent corpuscula eo iuncta, qui situs est interior corporum structura ,. quae est aliquod

relativum: novum autem situm, atque structuram a corporis particulis. acquiri non posse, nisi per. novum ' Otum, insevumque motum nisi per vim motricem: f. 42. Ouare inucleus cyrasi continet interiores. partes in eo situ ac in ea ultria tura dispositas, ut possint alium acquirere situm aliamque texturam , in qua istina amig- data, seiu ad id est opus motu , & motrice vi, qua partes nuclei impellantun, atque . expliceatur , atque ad idoneum cerasi situm venire compellantur . Haeci vero z: vis. in solis nuclei partibus i non est, sed pendeti etiam a tui solis. & terrestrium succorum, quorum viribus partes. nuclei moveanrur eriplicentur Iam vero. unum corpus non potest in altero gignere vim tamquam effectrix caussa, ted opus est actione Dei, qui eam creet. Ergo in exemplo allato a Croesatio res eodem revolvitur, & nucleus non potest formam cerasi accipere, nisi praesto sit actio/ Dei creantis vim necessarianain corpusculis nuclei occasione radiorum solis . & aliorum corporum terrestrium, quae in t interiores: in lei partes incurrunt ..248. Instantia & Responsio, a fAtqui nucleus , cerasi sola VirtuIe corporum inaturalium sermam

cerasi accipere potest. Ergo &cι P a. ura sub. corpus gignere potest vim ita altero sine actiones Dei 'creantis. Ergo &c. Ideo non posset, quia. per nos est i m. ni rum Intervallum inter vimi motri. cem & nihilum vis motricis i f. Σ37. num. I. Atqui intervallum infinitum non est sed finitum inter vim motricem & non vim ;emo &c. Prob. min: Res finita a negatione sui distat noni infinis

to , sed solum . finito. intervallo ; atqui vis est aliquodi finitum .

a. Res italiae imn distat a . negat ne sui intervallo infinito ab soluae cin. relativo ne. Cum enim vix 4 minor & minor usque in

infinitumi esse possit scutio& extensio *.i: 88. negari non potest inter vim R extensum, & inter negationem vis & extensi inter. vallum esse infinitum non quidem absolute, quia dari potest aliud infinitumi majug f. I o. 3c seq. sed relative , idest ratione habita

distantiae interi maiorem aliquam vim, aut extensionem , interquς minorem. Ergo sarta. tecti mafiet vis rationis ex eo capite . supraelicitae , quod caussa creata non potest eam virtutem infinitam habere, qua superet hoc infinitum intervallum inter non Vim &vim, gignendo novam vim in corpore, in quo reipsa noni est... Y 2 247. Diuili od by Corale

240쪽

q. 249. Instantia & Responso. Ex concessis res finita distat a negatione sui selum intervallo

relative infinito; atqui res creatae possunt superare intervallum re. tativa infinitum. Ergo potest res creata aliam rem creare. Prob. min. In nostra sententia exposita , I4o. 3c seq. potest corpus habere vim 3c velocitatem infinitam , & ideo spatium relative infi. uitum superare. Ergo &c Di . com possunt res creatae superare iurervalium, relativolafinitum positam in aliquo pure relativo m. posuum in aliquo abistuto ne. Hoc argumentam valet estiam contra Peripateticos, qui nobis hac in in adversantus. Nam impii possime haec iisdem o jicere. Inter nihilum spatii & spatium finitum intervallum datur infinitum, ut inter nihilum Dinantiae & substantiam finitam, quale est corpus fin tae magnitudini L. Corpus autem potest a nihilo spatii ad spatium finitum transire; ergo etiam substantia creata enihilo alterius substantia transmutere potest se finitam substantiam, dc ideo illam, creare.. Quod igitur responsum ii dabunt ad solutionem hujuste difficultatis, eodem utar ad sollutionem illius, quae adversus me proposita est, quaeque est propemodum eadem. Itaqu&ajo discrimem esse inter intervallum relativa infinitum,. quod inter nihil spatii & istium aut finitum aut infinitum intercedit, inter. que intervallum, quo ens absolutum. a negatione sui distat , quod illud non est niti relatio quaedam corporis. ad. spatium, quin exbgit vis abseluta in corpore a Deo. creata , eo quod relathra ipsa per se creari, corrumpi, aut variari non possiant, sed solum ab se Iutat, ex quibus eadem exsiliunt qua nihil profecto repugnat; quia relatio non est aliquod novum. ens, quod a re creata gigni debeat; sed ex ipsa entis a Deo creati eositione necessario exsistit &su: uti corpus virtute Dei creantis vr imet uanta a statu non vis ad statam. finitae vis, ita virtute ejnsdem vis transit a negatione spatii ad. spatium finitum , aut etiam. infinitum , si vis illae ab Deo creata infinita sit. 'At substantiae, accidentia soluta., uti vires,sunt aliquod novum. ens indigens proxima actione Dei creantis, qui solueta non ente vero & abistuto ad. creationem entis ejusdem transire potest. Ergo ex eo quod. corpus a nihilo spatii ad spatium finitumi, aut infinitum transire potest , nihil contra nostram senten,

tiam, colligi quid.

25 O. SCHOLI NIX. Cartesiatrurn caussarum occasionalivin systema male audit apud. nonnullos Chetis stianos Philosophos, quod eo posito virtutem efficientem caussae ereatae,& sinuvini,

SEARCH

MENU NAVIGATION