장음표시 사용
71쪽
mitivis corpusculis constant, pro una essentiae parte habent substantias; quate.
nus vero corpuscula tali modo inter se copulantur , habent accidentia , sive modos . Uerum de his tractabimus accurate , cum de ente composito sermo. nem habebimus. Hic tantum duo monemus, alterum considerandam esse rem,
cujus essentiam inquirimus' nam si substantia sit, ejus essentia substantialis es.s e debet, si accidens, accidentalis, si mixta, ex utrisque constet necesse est :alterum vero id quod est aecidens substantiae, tale non esse ratione habita accidentis, ut quatuor latera sunt accidentia corpori , non vero figurae quadra.
tae, & quod est accidens entis smplicis , hujusmodi non esse ratione habita compositi in primo gradu, & quod est accidens compositi in primo gradu, es. se posse necessarium enti quod in secundo compositum sit , ut ideis simplicibus necessaria non est perceptio convenientiae inter duas ideas , bene vero judicio , quod ex ideis coalescit , & similiter illatio alius ab aliis judiciis munime judiciis necessaria est, bene vero ratiocinationi, quae ex iisdem componitur.3. Quo loco juvat paucis examinare sententiam Cl. Verneti circa rerum essentias. Is enim l. 4. de Re Metaphysica cap. g. primum repudiat illam communem essentiae ὸefinitionem essemia es id, per quod res es id quod est, quia ex tali definitione domores non evadimus , & illud unum intelligimus
essentiam rei esse talem rem . Tum hanc alteram obtrudit essentia es cumulus proprietatum omnium, ex quo res es haec, non alia. Quia vero pleraeque rerum
proprietates nobis incognitae sunt, duplicem distinguit essentiam , alteram me. taphysicam & nominalem , quae ex quibusdain tantum ideis notioribus mente componitur ' alteram realem & physicam , quae omnes rei proprietates sive omnia quae in re sunt, complectitur. Ex quibus deinde plures canones ded cit primum ex essentia metaphysica non bene in serri physcam smilem esse :quia singularum rerum naturam nemo cognoscit , scd tantum proprietates aliis quas, quae totam essentiam non faciunt ' secundum essentias rerum physicas esse aeternas & immutabiles, quia mutari non possunt, eo quod statim ae essentiis physicis aliquid additur, aut detrahitur, eaedem non manent , ideoque non variantur, sed corrumpuntur, quae prius erant, novaeque gignuntur: tertium essentias metaphysicas & nominales esse, quia cum sint cumulus earum idearum , quas putamus rei essentiam constituere , iste eum ulus augeri potest& minui. Demum cum advertisset multas easque obscuras & inelites de Escs entia quaestiones a Scholasticis institui, proptereaquod verbis vel ambiguis veInihil significantibus uti consuescunt , & hoc vitio inquinari etiam qui ex disciplina disputant Recentiorum , monet illa , quae vel ad recte iudicandum, vel ad commode contra alios disputandum aliquid asserunt utilitatis, ex hucusque dictis & facile & aperte deduci ,& revera deducit octo corollariis , in
quorum primo colligit delinitiones rerum , quae a Deo conditae sunt , esse tantum definitiones nominales, quia solam essentiam nominalem, non veto re Iem , quae nos latet , cc plectuntur ; in secundo definitiones idearum nostrarum interdum esse reales , ut definitiones aliquae mathematicae v. g. puncti, lineae, superficiei, non vero omnes, quia v. g. definitio trianguli, tamquam figurae tribus rectis lineis circumscriptae non explicat tres angulos unius trianguli esse aequales duobus rectis, angulum externum esse aequalem duobus internis oppositis , triangulum esse dimidiam partem parat telogrammi later easdem parallelas, & super aequali basi constituti: & tandem in septimo, ut alia
72쪽
omittam, nullas esse proprietates physcas , sed tantum metaphysicas & nomia ine tenus, quia res, quas Philosophi proprietates vocant ,& ab essentia pifieis et fputant, V. g. esse risui aptum, tam pertinent ad essentiam physeam homini, . tquam esse animal rationale & quia cum nonnulli Philosophi vocarint en sentiam illud, quoiu primo menti occurrit, ut rationale; quod vero secundo, proprietatem, ut risui aptum; tam facile menti se ollari risibile,quam ratio nate , tamque ex risibili colligi potest esset rationale , quam e contrario . Si
milia scribit Cl. Miserius i. I. des. premieres verites pari. 2. cap. I. &seq. qui ea mutuo accepisse videtur a Lochio.
. Uerum pace Cl. Viri cujus doctrinam suspicio, mihi videtur tantum e se tantique ulus in disciplinis tradendis discrimen ejentiam inter & attributa , sive proprietates , quae ab essentia proficiscuntur , ut operae pretium feei L se existimem eos Philosophos qui de iisdem enucleate disseruerunt. Quos inister non satis laudandus est Molphius, cujus vestigia hac in re secuti sumus. Nam essentia non est id , quod utcumque & fortuito primum in mentem iniscurrit, sed quod ideo incurrit, quia est fundamentum & ratio aliorum , quae
in ente necessario sunt , ipsa vero in alio interiori praedicato rationem non habet. Nam essentia complectitur illa omnia praedicata , quae reipsa Sc quidem necessario in ente sunt; proprietates vero & attributa sunt possibilitates fmodorum , atque accidentium, quae non semper in ente sunt, ut liquet ex iis, iquae I 29. Lodi num. 4. disseruimus , & confirmari potest innumerabilibus exemplis, quae liquidum faciunt omnia attributa aliud non esse, quam potentiam suscipiendi aut emciendi aliquem modum, aut aliquod accidens. Iam v
ro prius est rem aliquid esse, quam posse aliquid aliud aut pati , aut facere ,& id quod reipsa est in ente , est fundamentum & ratio omnium possibilitatum , in quibus ens ad aliquem modum , aut accidens quod non semper est, refertur. Ut in composito partes sunt essentia & id quod re ipsa in composito inest ; possibilitas vero divisionis compositi , quae in eo non semper est , est attributum cujus ratio in partibus reperitur . Ergo qui Philosophi inter e sentiam & attributa distinxerunt, idoneo sundamento non carent, immo rem in scientiis tradendis valde utilem faciunt. Nam in disciplinis tradendis audaddiscendis in promtu habere debemus notas , quibus quaeque res cognoscatur atque ab aliis internoscatur, quae ad eum finem consequendum idoneae sint , di fimul quantum fieri potest , sint paucae, quo facile memoriae mandentur Iss. L M. At essentialia rerum valde pauca sunt, attributa vero sunt innumera hilia, eo quod unum essentiale referri potest ad innumerabiles res,& hujus re- 'lationis potentia dicitur attributum nostro loquendi more, & proprietas Ver-nejano. Id quod exemplo ab homine allato doceo. Vult is triangulum, & ipsius physicam essentiam perfecte non intelligi , nisi etiam cognoscatur esse - pars rectanguli inter easdem parallelas & super aequali basi constituti. Ergo nec bene intelligetur natura trianguli nisi cognostatur esse L pars P& ita in infinitum rectanguli inter easdem parallelas, & super dupla basi, quadrupla , of upla, sexdecupla &c. in infinitum collocati. Iam vero triangulum per id unum, quod cum tribus lateribus sub tali basi 8c inter tales parallelaseonstituitur, referri potest ad haec omnia infinita parallelogramma, & ad alias
73쪽
infinitas in infinitum rectilineas, aut etiam cur ilineas figuras , quae possint excogitari. Ergo per essentialia tamquam per notas paucissimas res facile eo-gnoici queunt, non autem per attributa, quae in quolibet ente in infinitum distingui possunt. Praesertim cum qui rem per essentialia novit , faeile possit
in cognitionem attributorum venire , simul ac aut accidentis , aut modi rei tivi, ad quae res eadem refertur, venit in mentem . Et revera qui tenet naturam trianguli , atque id, quod in eo reipsa est , faeile cognitionem aequi. rit rationum, quae paulo ante sunt dictae, trianguli ad infinita parallel ira ma quae modo explicato descripta suerint- Ex quibus non solum essicitur quod proposui, distinctionem essentiat, prout a nobis post Wolphium exposita fuit,
in disciplinis tradendis atque addiscendis esse valde utilem, Verum etiam propemodum necessariam , nisi quis contendat nos nullam posse cognoscere rem, nisi alias infinitas res, ad quas potest reserri, cognoscamus. Quod quam a recta ratione sit dissentaneum, nemo non videt . Aliud est enim rem clare peris spicueque cognoscere, aliud est eamdem mente complecti ac comprehendere. Ut primam habeamus cognitionem , satis est omnia , quae in re actu sunt , e gnoscere; ut vero alteram, opus est scire omnes ejusdem potentias & possibilitates non solum absolutorum accidentium, verum etiam modorum, qui sunt relatae ad aliud naturae. Cum vero ex altera parte hae possibilitates sint infinitae, & ex altera sola divina mens infinita cognoscere queat, nos prima e
gnitione contenti esse debemus, & quod pertinet ad secundam, in cognitione possibilitatum quae sint elen gantiores & potioris usus atque ex aliis non ita Iacile colligendae, nobis est conquiescendum. s. Verum si rei definitionem tradituri sumus, has possibilitates ea definitio non includat oportet, cum essentialis , sue illius , quod re ipsa est, a quo ilIa possibilitas oritur, mentionem fecit. Nam ob eam rationem, quam Is 7. Log. attulimus , definitio continere non debet notas nec plures , nee pauci res, quam quae suffciunt ad rem ipsam in se noscendam , & ab aliis omnibus internoscendam . Jam vero essentialia satis superque sunt ad hune finem cit. Log. Ergo si definitio rei essentialia complectitur , silentio praetereat opus est attributa & possibilitares accidentium atque modorum , quae ex iliadem essentialibus deinceps colliguntur. Quare licet aliis non moveam litem citra definitiones, s modo serventur ea, quae citatis locis praescripta sunt, Se Iraesertim ea lex, ut notas p biles complectantur: tamen non valde placentefinitiones definitionum nominalium atque realium , quas auctor tradidit, &plus arrident illae, quas I 63. Log. nos tradidimus. Nam quae definitio
continet proprietates non quidem omnes , quae rei quatenus exsistit , conveniunt, sed tamen possibiles, illa non est pura nominis definitio, sed rei & emtis, quod ex illis proprietatibus quae simul esse queunt, componitur, quodqueens non est quidem individuum atque omnino determinatum, sive conjunctum cum omnibus possibilibus determinationibus, sine quibus re ipsa exsistere nequit III. Log. sed ex parte determinatum atque ex parte indeterminatum uti sunt omnia, quae inter individuum & ens in genere interponuntur Iao Unde definitio individui continere debet omnes rei proprietates & differentias,
quae sgnificant aliquid re ipsa in individuo exsistens, etiam eas , quae dicuntur individualas; definitio species infimae omnes praeter individuales , generis infimi omnes praeter individuales atque specificas disserentias. atque ita procedendo Disilirco by COOste
74쪽
dendo usque ad ens. Ex quo fit ut si 'cies infima debeat esse inter illa indi Vidua . quae in omnibus essentialibus prorsus similia snt, & in solis differentiis indi vidualibus, sive quae constituunt rem individuam , discrepent . Quae spe. eies aut nulla datur in tententia eorum . qui negant exstare duo individua in determinationibus essentialibus prorsus similia, & multo magis in sententia Leibnitianorum , qui nec dari posse contendunt , aut etiamsi detur , a nobis cognosci non potest , quemadmodum docet Vernejus exemplo hominum , inruorum aliis aliae exiliisimae partes solidae aut fluidae aliterque ex parte dispoistae ex Boheravio reperiuntur . Quo sensu si accipiatur physica rerum essentia, quae potius integra atque persecta dici deberet , non displicet Vern ejana ipsius definitio, si auctor non contendat cognosci oportere omnes etiam modotum atque acccidentium possibilitates , quae ab essentialibus sive ab eo, quod re ipsa necessario est, facile colligantur, quemadmodum & in eodem sensu mi. hi probatur definitio essentiae partialis rei, sive ejusdem rei consideratae abstra. De non solum sine disterentiis individualibus , verum etiam sine aliquibus , quae aut speciem infimam, aut genus infimum, aut genus altioris gradus comis ponunt. Sed ut redeam ad definitiones definitionum nominalium atque realium, ajomeas definitiones, quas hausi ex Holphio, mihi magis placere , proptereaquod sani maximi usus in conficiendis demonstrationibus, quemadmoὸum citatis L
gicae locis accurate explicavi. 6. Ceterum etsi non magis ex essentia colligi possit attributum , quam ex attributo essentia 84. Log. nihilo tamen minus sartum tectum servatur senis damentum & ratio distinguendi essentiam ab attributis , quia primum fit aris gumentando a priori , secundum autem a posteriori 23 ρ. Log. & cum hoc secundo pacto procedimus, est nihilo secius in ipsa re fiundamentum , cur esissentiam natura priorem attributis existimemus num. q. Quamquam ut verum satear, hoc sundamentum proximum non est in rebus, sed a nostra mente ponitur, ut suo loco docebimus. Quod vero supra diximus de faciliori cognitione essentialium, quam attributorum , multo magis cadit in essentialia essentiae primitivae di substantialix, quae valde pauciora lunt, & cognitu saciliora, ut planum fit ex eo quia conistinet solum ea. quae inter se necessario copulantur,& exemplo essentiae subis stantialis corporis suo loco declarabitur.
De attributis entis , unitote, υeritate σ perfectione.
De unitate enti, o de distinctionibus. l. I 3. Definitio.
UNitas entis est impossibilitas separandi ea , quae in quolibet
ente necessario sui it tamquam essentia primaria; ex. g. uni
tas substantiae extensae qualis est corpus, est impossibilitas separandi
75쪽
aut substantiam ab extensione , aut extensionem a substantia , &hoc pacto formandi plura entia f. 82. Log. q. I 4. Propositio. Quodlibet ens est unum ; nam in quolibet ente datur haec es.sentia primaria & substantialis, constans nimirum ex genere & disserentiis etiam per Dei potentiam inseparabilibus, adeout ex uno ente neque Deus plura facere possit, quae separatim exsistant. Edigo quodlibet ens est unum.
q. II. Objectio. Corpus est ens; atqui corpus dividi potest in plura entia, sive
in plures partes, quae separatim exsistant ergo non quodlibet ensest unum illa unitate , quam eidem attribuimus.16. Responsio Dist. maj. Corpus est ens compositum ex pluribus entibus cinest unum tantum ens subdist. unitate propria & primaria, quam definivimus ne. unitate impropria & secundaria co. Nam quodlibet corpus in sensus incurrens coalescit ex pluribus corpusculis primitivi; persecte distinctis ; unde sicuti in ipsum non cadit essentia primaria & substantialis , sed accidentalis & secundaria , ita nec
unitas propria quaeque excludat plura entia, quae seorsim exsistere queant, sed tantum impropria, quae cum his pluribus entibus conjuncta sit. At quaelibet ex. g. anima aut quodlibet unum tantum
corpusculum primitivum ita sunt aliquid proprie unum, ut in plura entia separatim exsistere potentia dispesci nequeant. 17. Instantiae. Atqui etiam anima & unum corpusculum primitivum dividi possunt in plura entia; ergo nulla distinctio. Prob. min. subc aqualibet anima & a quolibet corpusculo possunt disjungi accidentia , ut ideae, & vis motrix. Ergo &c. q. I 8. Responsio. Dist. anti possunt disiungi accidentia , quae tamen seorsim exsistere nequeant co. quae seorsim exsistere queant ne. Solum ens a
se hujusmodi est ut ab ipso nihil disiungi queat , eoquod omnia
sunt in ipso necessaria, nihil accidens. At in entia ab alio, qualia sunt animae & corpuscula primitiva, cadunt accidentia, quae idcirco divelli queunt, non tamen separata exsistere . Unde ex anima& ex accidente non possunt fieri duo entia, quae seorsim sint. Quod
satis est ad eum finem, ut singulae animae & singula corpuscula sint Proprie unum tantum ens in duo entia nequaquam sectile. m.IL A L I9.
76쪽
Atqui saltem quodlibet corpusculum primitivum dividi potest
in plures partes, quae separatim exsistant. Ergo &c. Prob. min. sub. Quodlibet corpusculum primitivum est extensum atqui quodlibet extensum dispesci potest in partes, quae tamquam substantiaestor sim exsistant. Ergo Κα*. 2 o. Responso. Dist. min. quodlibet extensum constans ex pluribus extensis codipusculis primitivis una conjunctis, qualia sunt omnia corpora, quae sub sensus cadunt, potest dividi in partes, quae seorsim exsistant co. quodlibet extensum primitivum, qualia sunt singula corpuscula proxime a Deo creata ne. Nam haec, ut infra ostendemus, non constant ex partibus actu distinctis, atque idcirco nec secari possunt in partes. Unde etiam quodlibet primitivum corpusculum est v re & proprie unum.
f. a I. Propositio. Negativum non est actu attributum entis, sed in ente est solum potentia percipiendi negationes. a. Unitas non addit enti nisi albquod negativum. Prob. I. pars. Negativum , & positivum , sive ens sunt duo contraria, quorum alterum includit negationem ab terius . Atqui unum contrarium non potest esse attributum pros Elum ab alio contrario. Ergo negativum actu non potest esse attributum entis. Quare negativa seu negationes proprie sunt tam tum in mente, quae percipit unum in alio non esse; in rebus avitem aliis est solum fundamentum percipiendi negationes ; ex. g. quia circulus est rotundus, idcirco est in eo ratio, cur mea mens
in ipso percipiat non esse quadratum. 2. Prob. a. pars. Entis unitas est impossibilitas dividendi ens iuplures partes, quae seorsim exsistant. Atqui impossibilitas &c. est negatio possibilitatis &c. Ergo non addit enti nisi aliquod negativum . Cum vero negativum proprie non sit in ente, hinc magis confirmatur, quod in Logica itatuimus f. 13a. unitatem , & alia attributa entis non eruere ut ens ex pluribus ideis coalescat; quia haec attributa extrinsecus adveniunt, & in ente non est nisi ens , quod est ratio cur illa in ente percipiamus. l. 22. Definitio & Propositio. Unitati opponitur distinctio, quae est id qua unum non est aliud.
2. Distinctiones autem proprie sunt tantum in mente, quae percipit unum non esse aliud, & in rebus extra mentem est tantum fundamentum distinguendi. Nam negationes proprie sunt tantum iu Dissiliam by Corale
77쪽
tit mente, A in rebus est solum sundamentum eas percipiendi et 1. Atqui distinctiones includunt aliquod negativum , quia rem aliam ab alia distingui est unam non esse aliam Ergo &c. 23. Objectio.
Si distin mones sunt tantum in mente, corruet ab omnibus admissa divisio distinmonis in realem, qua aliqua sunt reipsa, priusiquam mens cogitet, distincta,&mentalem, qua aliqua solum a mente distinguuntur, quamvis reipsa unum sint. q. 24. Responsio & Definitiones. Disti Corruet divisito distinctionis in &c. in senis modo explic to , quem communiter Philosophi admittunt coe in sensu nostro , quem mox explicamus ne. Nam distinctio realis par nos est illa, in qua proximum fundamentum, sive possibilitaς cognoscendi unum non esse aliud, est re ipsa, adeout ad id cognoscendum aliud non postuletur, quam applicatio mentis ad haec duo , quae distinguuntur s. D. Logo Distinctio vero mentalis est illa, in qua proximum cognoscendi fundamen rum non est re ipsa, sed mens aliquid prius stipplere cogitando debet, quam aliud ab alio distinguat ..
q. 23. Corollarium oHinc efficitur distingui distinctione reali primo substantiam ab
alia substantia; et substantiam ab accidente, ut corpus a motu, quod ne illo esse potest, x unam accidens ab alio accidenti, sine quo esse quit: 3. gradus metaphysticos, sive genus a differentia, uti su stantiam ab extensione , sine qua esse potest & revera est, cum se stantia est spiritalis; quia proximum haec omnia distinguendi su damentum re ipsa est. et o Pariter sequitur inter ens & negativum attributum , quod in illo percipitur , esse solum distinctionem mentalem , ut interens & unitatem , quia priuς mens debet cognostere illud negativum & enti tamquam artributum affingere , & tunc alterum ab aItero distinguit. Unde reipsa non est proxima potentia , sed si
3. 26. Definitio & Propositio. Peripatetici tria genera distinctionum ponunt, maximam , quae est inter duo, quorum primum potest esse sine secundo, & secundum sine primo, ut inter duas substantias; mediam inter duo, quorum primum vne secundo esse potest, non vero secundum sine primo, ut inter sub stanti m & accidens , v. g. corpus , & motum minimam inter duo, quorum nec primum potest exstare sine secundo, nec secundum sine primo, ut inter genus & differentiam, v. g. substantiam
78쪽
Rextensionem in corpore, quam alii Vocant distinctionem virtualem et . Nos vero dicimus hanc divisionem peccare, I quia tum motus ex. g. potest separari a figura rotundatum haec a motu, 3c tamen figura & motus in eodem corpore minus distinguuntur, quam duae substantiat. 2. quia substantia Dei potest stare sine substantia creaturae , non tamen substantia creaturae sine substantia Dei , ut in Theologia docebimus. 3. quia Personae Sanctissimae Trinitatis secernuntur particulari quadam distinctione quae ad nullam ex tribus reducitur, nec ad ultimam saltem eo sensu ut sint distinctae veluti metaphysici gradus. 3. Ergo statuimus maximam realem distinctionem dari inter duas substantias quarum alia ab alia non pendet , ut inter duo corpora; minimam inter gradus metaphysicos; inter has vero plures esse interpositas, quae majores, vel minores sunt, prout majus vel minus est distinguendi fundamentum. q. 27. Definitiones & Propositio. Peripatetici duas esse volunt species distinctionis mentalis, alteram mentalem virtualem , in qua mens distinguit ea quae sunt quidem unum re ipsa , sed habet fundamentum in re , quae idcirco dicitur virtute multiplex , ut est distinino inter essentiam Mattributa; alteram pure mentalem quae tota pendet a mente, quae nullum distinguendi fundamentum sive possibilitatem reipsa ostendit. 2. Nos autem dicimus non posse dari hanc pure mentalem diastinctionem ; quia cum impossibile sit ut mens percipiat tamquam convenientia duo, quae manifeste repugnant f. 177. Log. ita impossibile est ut duo percipiat in una re , in qua nullam invenit nec remotam in primo gradu, nec in secundo, nec in tertio M possibilitatem duo cognoscendi.
De Ceritate oe perfectione entis. q. 28. Definitiones & Propositio.
V Eritas entis est possibilitas qua ens potest cognosci, bonitas sive persectio possibilitas, qua potest amari.
a. Omne & solum ens potest cognosci & amari. Prob. I. pars.
Nam datur intellectus infinitus & voluntas summe persecta, scilicet entis a se, ut in Theologia & infra docemus. Ergo saltem ab eo quodlibet ens potest cognosci & amari.
79쪽
Prob. 2. Purum nihil absolutum non potest intelligi f. I 37. Lon
atque idcirco nec amari, quia Voluntas non amat incognitum, & si
intellectuq cognoscit nihil relativum, idest negationes entium , ii lae non sunt purum nihil, sed entia particularia, scilicet actus no. strae facultatis cognoscentis , ad quos contemplandos mens idei reflexis se convertere potest f. I 37. Log. Ergo solum ens potest intelligi & amari. q. 29. Definitiones & Propositiones. Quamobrem vera & pura persectio, quae a Peripateticis dicitur simpliciter silmplex, est quae includit solum ens nihilque negantis; vera & pura imperfectio eit purum nihil ; persectio vero mixta , quae ab illis dicitur secundum quid, est quae includit partim ens,
q. 3o. Definitiones & Propositio. Differentiae entis primae sunt, quae ut sint cum ente, non requis runt aliquam quae in ente prius sit, & a qua ens determiniuret secundae vero quae primas jam in ente exsistentes requirunt, ut ipsae quoque esse possint; tertiae quae secundas & primas &c. a. Solae differentiae a se, & ab alio sunt primae ; quia ipsae nullas alias postulant ante cum ente conjunctas ut in ente sint,& si quae aliae serent primae, essent disserentiae per se, quacum ente substantia fit, & in alio, qua componitur accidens. At cum in entea se nullum accidens esse queat, ut in Theologia monstrabimuς, differentia in alio non potest esse nisi in ente ab alio, atque idcimeo postulat ut in ente prius sit differentia ab alio , quae cum eo jungatur, quod ens ab alio potest esse vel substantia, uti corpus, vel accidens, uti vis motrix.
f. 3I. S C H OL i ON II. Num. I. Propositio. Quae hoc capite summis sere labiis delibata sunt , operae pretium arbitror satius explicare, proptereaquod mihi Videntur non parum continere momenti in universa Philoibphia. Atque ut rem a capite arcessam 'ajo essentiam entis esse ens: nam origo, sons,& ratio, unde omnia, quae in id, quod est, cadunt,
est idem esse; nec ante esse quidpiam internum prius inveniri potest. Si quid enim posset inveniri, id profecto foret non ense sed praeterquamquod non ens internum enti esse non potest, ut ejus contradictorium, prius est esse quam non esse ; quod esse est unum tantummodo ; non esse duo includit , & ipsum esse , & ejus negationem; prius autem est unum , quam illud unum , & aliquid
amplius. Deinde non esse vel est tantum in mente , quae postquam cognovitens, ejus etiam negationem cognoicere potest, ut ostendi 2 i. vel si etiam alibi exsistit, per se esse non potest, sed tantum in aliqua re, quae aliam negat, eoquod cum illa esse non potest. Sic in lapide est negatio sentationis , quia cum sensa.
80쪽
sensatione esse non quit. sed quodcumque dicatur , liquet ατ esse prius non
ente. Id enim quod est extra mentem , praecedit rem, quae tantum in mente
est siquidem prius est aliquid esse , quam cognosci. Quod vero per se esse non potest, sed tantum in alio , posterius est illo , . quod per se esse potest ,
quodque primi recipiendii capax est. Hac de caussa substantia prior est modis. Constat igitur ens in ente esse omnium primum , unde cetera profluunt . Iam vero in ente aliud nihil est , quod non sit ens, & ut generatim accepistum, intelligitur sine ullis omnino differentili. Igitur tota entis essentia, quae, ut constat ex capite superiori in aliquo primo praedicato, reponenda est , ita,
Num. 2. Definitio & Propositio . Hinc intelligitur ens esse omnino simplex & unum: nam omnino simplex est id , quod diversas partes essentiales non habet , quodque idcirco diversis ideis exhiberi non potest . Sed ens unam tantum partem essentialem habet, sci-- licet esse, de quo esse diversae ideae so ari non potant I non enim esse constat ex aliquo genere , & differentia , quae diversis ideis exhibeantur , ut est substantia, sive ens per se, ut enucleatius docui I 3 l.&seq. Log. Igitur ens est 'omnino simplex & objectum ideae omnino simplicis, cujus finitionem in Institutionibus dedi q. 6.
2. Ex eo autem ,. quod omnino simplex si sequitur etiam esse omnino' unum ; quia plures in eo diversae partes essentiales non sunt. Quare unitas en-tis est essentiam entis ex diversis non constare, quae a pluribus diversis ideis
exhiberi possint; sive unitas entis est ens non posse dividi in plura diversa , . quae a pluribus diversis exhibeanturia Num. 3. Propositio. Quaeres hie quid addat unitas supra ens, ut cum scholasticis loquamur sive quid amplius includat unitas, quod ens per se non continet. Animus non est in hac quaestione solvenda orationem in angustias & in dumeta Pees pateticorum compellere , sed illam exsequi paucis, calamo ad utiliora properante. Itaque mea sententia est aliud amplius non addere , nisi negativum aliquod, non autem quidpiam positivi se quod ab ente abstracto diversum se . Quid enim aliud positivi, sive entis in ente esse potest nisi ens λ num. 2. ID sum autem esse est fundamentum , & ratio , per quam intelligi potest , cu ens in diversas partes dividi non possit - Quare hoc entis attributum postum
erit in impossibilitate pIurium partium, sive divisionis in partes. Sed impossibilitas est negatio possibilis , sive entis, quod idem est ; nam ens, & quod
esse potest , eadem omnino sunt : in utroque enim nihil aliud est nisi ens . Igitur in negatione entis sive in aliquo negativo ponitur unitas entis , sive unitas praeter entis positivum aliud nihil , nisi negationem entis, includit . Num. 4. Objectio . . . At enim ens non potest esse id, in quo negatio pIuclum partium. , & dis visionis proxime exs stat. Nam ens sua natura exsistere potest tam in uno quam in pluribus. Igitur ens praecise spectatum , sive sne suo attributo unitatis consideratum, negationem plurium partium , & divisionis non continetis Ergo necesse est in ente aliud esse postivum, in quo illa negatio , quar pezse esse non potest, reperiatur. Hoc autem postivum erit unitas entis , quae capax est illius negationis recipiendae. Igitur unitas addit enti aliquid positivum.