Institutiones philosophiae moralis

발행: 1887년

분량: 410페이지

출처: archive.org

분류:

141쪽

- IJ J III Votum est valde meritorium apud Deum. Etenim actus virtutis sunt actus meritorii apud Deum I). Atqui, ut iam diximus, Votum est actus virtutis religionis. Ergo Votum est meritorium apud Deum. Nec simpliciter

meritorium, sed valde meritorium est votum. Primo quidem, quia Virtus religionis, cuiu actu e St Otum Virtus est praecipua inter virtutes morales. Seolfrid autem, quia

votum non minuit quidem libertatem indifferentiae, sed minuit vel tollit libertatem ab obligatione privare autem se hac libertate propter Deum, est valde meritorium apud Ipsum 2 Imo facere idem opis S cIιm sis St,

I Cf. super vol. I. thes XXVII. pag. 228. a Vide Sua reg, de voto l. I. c. I 8. num . . Cf. cap. I7. n. 6 in respons ad 3 Praeclare anteS, Par. V. Lo maggior don, he Di per sua largheZZaFeSSe creando, e alia sua boni a te Piti consoriuato, e que ch et iii appreZZa,Fu della volonta a libertate, Di che te creatur intelligenti

tuti e sole fur e sola dotate. Oro parra se tu quinci argomenti, L 'alto valor de voto, ' si Si satio, Ch Dio consenta quando tu con Senti

Che, ne ferina tra Dio e uonio it patio, Vittima lassi di questo teSoro, Tal quat o dico, e lassi co Suo atto. Dunque che render uossi per istoro ΘSe credi bene usar vel ' a offerto, Di mal tolletio uoi sar uon lavoro. Valorem voti ostendit antes ex excellentia liberi arbitrii, quod per Votum ligamus moraliter, sicque moraliter ligatum offerimus Deo tamquam victimam. Et recte quidem excellens enim est os haec liberi arbitrii Per liberum arbitrium homo evadit dominus suorum actuum. Per liberum arbitrium homo illari a brutis quoad ipsum operandi modum, quia scilicet, secus ac bruta, agit cum indifferentia

142쪽

ceteris paribus, melius et magis meritorium, quam facere sine voto. Hanc veritatem . Thomas I triplici ex capite ostendit: si Primo quidem, quia VOVere est actu latriae, quae est praecipua inter virtutes morales. Nobilioris autem virtutis est opus melius et magis meritorium Unde actus inferioris virtutis est melior et afri meritorius ex hoc. quod imperatur a superiori virtute, cuius actus fit per imperium; sicut actus fidei vel spei melior est, si imperetura charitate. Et ideo opera aliarum virtutum moralium puta, ieiunare, quod est actu ab Stinentiae, et continere, quod est actus castitatis sunt meliora et magis meritoria si fiant ex voto, quia sic iam pertinent ad divinum cultum, quasi quae

dam Dei sacrificia. Secundo, quia ille qui vovet aliquid et facit, plus se Deo subiicit, quam ille qui solum facit subiicit

enim se Deo non solum quantum ad actum, sed etiam quantum ad potestatem, quia de cetero non potest aliud

facere; sicut plus daret homini qui daret ei arborem cum fructibus, quam qui daret ei fructus tantum, ut dicit s. Anselmus ain. Et inde est, quod etiam promittentibus gratiae aguntur, ut dictum est 3). Terti0, quia per Votum immobiliter voluntas firmatur in bonum Facere

activa ad oppositum et absque intrinseca determinatione ad unum. Per liberum arbitrium fit, ut humanae actiones sint ii usabiles agenti

ac raritoriae.

2 In lib. de similitudin. c. 4. 3 In art. praeced. ad 2 . ubi haec habentur: Ille, qui promittit, inquantum se obligat ad dandum, ain quodammodo dat: sicut dicitur fieri aliquid, cum fit causa, quia effectus virtute continetur in causa. Et inde est, quod non solum danti, sed etiam promittenti gratiae aguntur. D 4 Dices: quando agitur de opere praecepto, iam ob praeceptum voluntas est firmata in bonum cur ergo aliud additur firma-

143쪽

- 3T autem aliquid e voluntate firmata in bonum, pertinet ad Persectionem virtutis, ut patet per Philosophum I in Sicut etiam peccare mente ob Stinata aggraVat peccatum. Obiicies. Facere aliquid ex voto, est facere illud ex necessitate. Atqui facere aliquid ex necessitate, non Si me Titorium. - Respondeo, tribus modis posse aliquid fierie nece Silale, nempe ex coactione, ex naturali determinatione ad unum, ex obligatione morali. Cui triplici necessitati triplex opponitur libertas, nimirum a coactione, a naturali determinatione ad unum, a lege morali a). Ut autem actio sit meritoria, sufficit ut non fiat e coactione, neque ex determinatione intrinseca ad unum, seu Sati e Stu fiat libere tum libertate a coactione, tum libertate indifferentiae minime exigitur ut non fiat ex obligatione morali, seu, quod idem est, minime requiritur ut fiat

libere libertate etiam morali 3ὶ Iam vero quod fit ex Oto, fit libere tum libertate a coactione quin libertates indi ia

mentum voti λ- Respondeo, voluntatem iam in bono firmatam per praeceptum, magis in eo firmari et immobiliorem reddi per votum. Cf. Sua reg de Vot l. II. . . num. 6. i Ethic. I. 3. Hoc loco docet Aristoteles, hominem iuste operari, pri mo quidem si faciat iusta scienter, deinde si eligens actiones iustas quia iustae sunt, tertio autem si firmam et constantem voluntatem habeat semper iusta operandi πρ μου μM εαυ δως, πεtτ'

quis iuste operetur, sussicere ut iaciat iusta. f. quae de imputabilitate agentes diximus Super Vol. I. thes XXVI. pag. I et II.: item f. ex quae de virtutibus diximus Iu per vol. I. thes. LVI.

a Vide super vol. I. thes. XIV. in qua notiones et partitionestum necessitatis tum libertatis tradidimus. Cf. etiam Super Vol. I. thes XXXIX. quae moralis obligationis conceptum exhibet. 3 Recole ea, quae super vol. I. thes XXVII diximus de merito eiusque essentialibus conditionibus.

144쪽

ferentiae. Fit necessario ex neces Sitate tantum morali, quae tamen ipsa necessitas moralis seu obligatio adest solummodo consequenter ad liberam ipsius voventis determinationem. Si enim distinguamus inter actum vovendi, et voti impletionem, alterum quidem i. e. OlVere, fit necessario seu e morali obligatione, primum autem, i. e. vovere, fit libere libertate etiam morali.

IV. Votum ad sui observationem obligat. - Cum de obligatione voti sermo est, duplex distingui debet

obligatio, altera quaSi antecede is ipSum votum, altera XVoto resultans Seu pSum consequens. Prior Xigit ut Votum debito modo fiat, altera exigit ut votum rite factum impleatur prior violatur in voto faciendo, altera post votum iam fictum I). - De obligatione votum quasi antecederite, nullam in theseos nunciatione mentionem fecimus. At manifeste ad honestatem voti duo haec requiruntur i. e. modus fidelis et prudens Vovendi ac materia debita a). Unde qui e. . temere ita sines debita

a De utraque hac obligatione sic antes, Par. V. Non prendano i mortali ii voto a clancia State sedeli, edis citi sar non ieci, Cona su Iepte alia sua prima mancia. Cui pili si convenia dicer: Mal seci, Che, Servando, a peggio e cosi stolio Ritro var uoi o gran duca de Greci,

Onde pianse figenia it suo et volto, se plange di s e i solli e i savi, Ch udi parta di cos satio colio

Vide quae de Iephte eiusque voto narrantur Iudi c. XI. et cf. s. ho-mae explicationem, in a. a. q. 88. a. a. ad 2. ' De Agamemnone autem eiusque voto ita Tullius, de off. III. 6. . Cum devovisset Dianae quod in suo regno pulcherrimum natum esset illo anno, immolavit Iphigeniam, qua nihil erat eo quidem anno natum pulchriuS a Cf. Suareet, de voto . . c. I et

145쪽

- 39 consideratione voveret aliquid, vel qui voto promitteret

Se facturum actionem aliquam e se malam, aut ad Dei servitium nullo pacto conducentem, aut etiam actionem

bonam, maioris tamen boni impeditivam, is sane Deum

inhonoraret, maleque ageret. - De obligatione consequente fit mentio in laesi. De hac quoque dicam paucis, cum res Satis Sit manifesta. Etenim, ut s. laomas I)arguit, si ad fidelitatem hominis pertinet, ut solvat id, quod promisit. Unde secundum Augustinum a fides dicitur ex hoc, quod sunt dicta Maxime autem debet homo Deo fidelitatem, tum ratione dominii, tum etiam ratione beneficii suscepti. Et ideo maxime obligatur homo ad hoc, quod impleat vota Deo ficta hoc enim pertinet ad fidelitatem, quam homo debet Deo. Fractio autem voti est quaedam infidelitatis species. Unde Salomon 3 rationem assignat, quare sint vota reddenda, quia displicet Deo infidelis promissio. o Hinc S. Augustinus eum, qui actum aliunde non obligatorium Deo

vovit, Sic compellat utriusquam esse voti reus, liberum fuit, quo esses inferior quamvis non it gratulanda libertas, qua fit, ut non debeatur quod cum lucro redditur. Nunc vero quia tenetur apud Deum Sponsio tua, non te ad magnam iustitiam invito, sed a magna iniquitate deterreo. Non enim talis eris, si non feceris quod vovisti, qualis mansisses, si nihil tale vovisses Minor enim tunc esSe S, non peior Modo autem tanto quod absit miserior,

si fidem Deo fregeris, quanto beatior, si persolveri S. Nec

si L. iam cit art. 3. 2 Ep. a. ad Hieron. al I9. num. 22. Q Fides in latino sermon ab eo dicitur appellata, quod ni quod dicitur. 3 Lib. Ecclesiastes V. G. Et v. seq. Subditur: Q multoque me

lius est non vovere, quam o Si votum promi SSa non reddere. p. 127. al. S., num . .

146쪽

ideo te vovisse poeniteat, immo gaude iam tibi non licere, quod cum tuo detrimento licuisset Aggredere itaque intrepidus, et dicta imple factis ipse adiuvabit, qui vota tua eXpetit. Felix est necesSi taS, quae in meliora compellit. Item Leo Papa I) Si humana pacta non OS- sunt impune calcari, quid eis manebit, qui corruperint foedera divini sacramentilis Dices obligatio non potest oriri nisi a lege vel ipsius Dei vel superioris loquentis nomine Dei. Atqui Votum neque S te Dei, neque te superioris loquentis nomine Dei, sed est lex hominis privata. Ergo obligatio

non poteS a Oto dimanare. - Respondeo etsi votum

dici soleat ex hominis privata, tamen hic loquendi modus eSt, Ut patet, improprius. Neque enim, si proprie loqui velimus, Votum Si lex, sed est promissio, ut e ipsa voti definitione constat facta autem promissione, ex divina positiva atque etiam naturalis obligat ad id, quod voto promi S Sum est, reddendum, Siquidem iam id pertinet ad reverentiam Deo debitam a). - Animadvertendum tamen est, obligationem, quam lex divina consequenter ad votum imponit, accipiendam esse iuxta intensionem vo-

sentis. Hinc s. Thomas 3 haec habet e Si in intentione

et voluntate voventi est obligare se ad statim solvendum, tenetur statim solvere Sin autem ad certum tempus vel sub certa conditione, non Statim tenetur Solvere sed nec debet tardare ultra quam intendit se obligare. 33. SCHOLION. Quaere tandem, utrum haec conSequens obligatio voti tolli aut cessare umquam possit -

i Ep. o. al. a. ad RuStic. c. 4. a Cf. Suaret, de voto . . c. s. num. I. Cf. super Vol. I. thes XLI. pag. 337. 3 Quaest iana cit art. . ad 3 .

147쪽

Lex, ut vidimus I), duplici modo auferri potest aut desinere, i. e. vel ab intrinseco vel ab extrinseco Similiter Votum, quod cum lege comparari solet ac passim dici

iuxta sensum modo Xplicatum lex quaedam hominis privata, potest duplici pacto tolli aut ceSSare, i. e. vel ex sese ab intrinseco vel aliunde se ab extrinseco. Cessat ex se vel propter ceSSationem principalis motivi seu finis voti, vel propter substantialem materiae mutationem, Vel propter impossibilitatem ph3 sicam aut moralem. Ut Xemplum aliquod afferamus, qui . . Vovit eleemosynam pro filii sanitate impetranda, de obligatur, si filius decedat item qui vovit ieiunare tali de terminata die, deo bligatur, si ea die in morbum incidat.

Cessat autem alii inde vel per irritationem, Vel per coni- mittationem, vel per dispensationem Pauca dicam de singulis. ω Irritatio distinguitur dupleX, nempe directa et indirecta. Di recta est annit alio Voti facta ab eo e . . a patre), cuius potestati subest voluntas oventis e. g. filii impuberis in scilicet in voti eorum, quorum VoluntaS Si alterius potestati subiecta, debita haec subintelligitur conditio, si illi alteri placuerit vel si ille alter non renitatur. Indi recta est suspensi voti facta ab eo se . . a domino), cuius potestati subiacet materia oti e g. opera Servi): scilicet in votis de re, quae alterius potestati Subiacet, tacita haec subauditur conditio, si illi alteri, qui in eam rem ius habet, placuerit vel si ille alter non contradicat. Etenim ex lege naturae nemo potest alicui promittere aliquid in praeiudicium tertii. 8 Commutatio voti est substitutio alterius operis honesti loco eius, quod promissum erat, sub eadem obligatione. Fieri autem potest tripliciter, vel bonum maius, vel 4s bonum

i CL super vol. I. thes XXXVI pag. 298. thes L. pag. 39S.

148쪽

mini ιs, vel in bonum aequale Dispensatio voti est

absoluta eius condonatio Seu relaxatio nomine Dei a

superiore legitimo facta I). Haec dispensatio debet di

stingui ab uterpretatione, a qua scilicet magnopere differt. Nam dispensatio supponit adesse vinculum actu obligans et illud abrumpit interpretati Vero supponit potius non adesse illiusmodi vinculum, et hoc declarat, nempe ipsum

reapse non Xi Stere. Quare dispensatio non potest fieri nisi per superiorem potestatem interpretatio autem potest interdum fieri auctoritate etiam privata, per doctrinam potius quam per iurisdictionem, quamvis, ut sit authentica et non mere doctrinalis, postulet et ipsa publicam potestatem 2 .

1 Haec condonatio, dicere quis posset, non est dispensatio, sed est remissio debiti sicut homo remittens debitum promittenti

non dispensat sed donat tu Suum , est abrogatio Oti. - Haec, respondet Suareet, de Vot l. VI. . . n. 7. de No uine tantum Sunt.

Ad prinnuum quod nempe debeat potius dici remissio debili fateor a ancesse quamdam remissionem debiti nomine Dei factam, quae potest dici absolutio vel relaxatio, et ita tollitur quaestio de nomine Tamen quia non Deus ipse immediate, sed per suum Vicarium et quasi dispensatorem hanc facit remissionem, ideo merito dispensatio dicitur, eo vel maxime quod non Vocatur dispen Satio in praecepto sed in volo; ex qua fit ut esset obligatio praecepti reddendi vota, licet in eo non dispensetur Ad secundum quod nempe debeat potius dici

abrogatio voti etiam concedi pote St, hanc Sse quamdam abrogationem voti, maxime quando totaliter aufertur: nam Si ex parte auseratur, et ex parte relinquatur ut fieri potest), magis retinebit modum dispensationis. Verumtamen, licet reSpectu pSius personae, aqua votum aufertur, Videatur haec esse Oti abrogatio, tamen respectu aliorum habentium Similia Vota, a quibu non auseruntur. vocatur haec dispensatio, quia iugum castitatis, verbi gratia, ab uno aufertur et non ab omnibu S. s 2 CL Suare Z, de voto l. VI. . . num . . f. etiam num . . : Interpretatio voti versatur vel circa materiam vel circa intentionem

149쪽

- 43 Ut s. Thomas ait I), si utrumque i. e. tum 60 lmutare vota in bonum etiam minu S, tum eadem non modo

interpretari authentice, sed etiam Vere diSpensa e m potestate Ecclesiae consistit. uocirca ii errant, qui distinguentes inter rem de qua sit votum l. e. obiectum seu materiana voti et promissionem ipsam SiVe pactum quod cum Deo initur i. e. formam Seu essentiam oti in docent, ab Ecclesiastica auctoritate poSse quidem materiam voti in aliam maiorem Vel aequalem commutari, promiSSio nem vero dissolvi quoad obligationem seu remitti non posse. Quae doctrina eo redit, ut in EccleSi recogno-Scatur poteSta commutandi Vota, non autem in iis vere

proprieque dispensandi. Atqui non ita res se habet:

sed utrumque, ut cum S. Thoma diximus, in potestate Ecclesiae consistit. - obiicies le praecipiens, ut vota Deo solvantur, est naturalis ergo in ea nequit dispensatio ulla admitti. Respondet Suare a), distinguendo

inter legem de Voto SerVando, quo u Sque hoc durat, et ipsum votum hoc relaXari seu tolli potest, illa non potest. Admittimus ergo dispenSationem in volo, non autem in praecepto naturali servandi votum, quousque hoc durat ut admittimus abrogationem legis alicuius humanae, non autem abrogationem legis naturalis praecipientis custodiam legis humanae, quo u Sque haec Viget ac stat.

α ex naturalis in praesenti est, ut Vota Deo reddantur,

voventis dispensatio autem datur ex parte Dei, qui tamquam dominus vel tamquam creditor cedit tu i suo. De interpretatione diximus super. Ol. I. pag. 396. I In a. a. q. 88. a. o. De quo S. Thomae loco f. Suarer, de voto . . . . num. 6. 2 De voto l. VI c . num . . Cf. quae diximus Super. Ol. I.

thes XXXVI de immutabilitate legis naturalis, praesertim vero pag. 3OS.

150쪽

quae sicut non incipit obligare nisi postquam fit votum, ita non conservat obligationem ut sic dicam nisi durante voto Si autem Votum Semel fictum Useratur, ces

sabit obligatio illius legis sine dispensatione in illa hoc

ergo fit per dispensationem Voti. Affert Xemplum D. Thomas 1 de lege humana nam etiam e naturalis dictat esse servandam legem humanam si tamen ex humana auferatur vel Simpliciter Vel in casu, iam non obligabit illa lex naturalis, licet in ea non fiet dispensatio. Et paulo inferius et addit: Hoc modo votum mutare nori est contra legem naturalem reddendi vota, quia lex illa soliun petit immutabilitatem in Voluntate promittentis

sine consenSU promiSSarii, non autem illo consentiente vel iuri suo cedente per Se Vel per Vicarium Suum. Haec, inqUieS, omnia Valent in praesenti supernaturali ordine eatenus enim haec omnia cimVS ac tenemuS

quatenus Christus Dominus aperte dixit, soluta fore in caeli ea, quae Petrus solveret in terris. At quid fuisset

in ordine ac statu purae naturae sola ratione naturairductae Respondeo in eo etiam ordine ac statu vota ex se se ab intrinseco potui S Sent ceSSare. Potuissent

etiam ab extritiseco tolli per irritationem directam vel per indirectam irritationem Suspendi etiam commutatio in bonum aevidenter melius 3 potuisset quandoque labere,

I In a. a. q. 88. a. IO in reSponS ad 2 . a Num. I 6. 3 Docent communiter auctoreS, quemque OSSe pri Vata auctoritate votum suum commutare in opus evidenter melius modo, id Ecclesia in casu particulari non prohibueritin quia dum quis peragit opus re promisSa persectius, eo ipso id servat, quod promiserat cum Iersectum in persectiori includatur Melius autem censetur, quod ad maiorem utilitatem spiritualum voventis ac maius Dei obsequium conducit. Cf. Gury de Voto num 334.

SEARCH

MENU NAVIGATION