Arcanum acidularum novissime proditum principiorum chymicorum disquisitionis auxilio, in quo communis opinio de aquarum mineralium aciditate convellitur. Additæ sunt epistolæ multorum illustrium medicorum cum ejusdem responsis. Authore Petro Givrio,

발행: 1682년

분량: 388페이지

출처: archive.org

분류: 약학

201쪽

5c qualitatibus longe diversa mihi prostant, qualia refero cap. g. illa hanc aquam potiuS aluminosam quam vitriolatam esse latis comprobare mihi videantur. Concedo magnam esse vitrioli & aluminis cognationem ac alterum ex altero fieri posse , nihilominus tamen duae sunt mineralium species, neque negari potest, magnum esse discrimen inter illorum terras, sulphura, sales, sapores de tincturas : haec affinitas in caα-sa esse potest cur alumen in aquis mineralibus vitriolum sit reputatum , quod omnes hoc differentiae , quae inter utrumque intercedunt, sedulo non fuerint examinatae. Non demiror quoddam minerale in aliud commutari , siquidem idem evenit metallis, ferrum enim vitrioli ministerio in aes transformatur , quae duae sunt spem cies metallorum inteae sese admodum discrepan

Ad id quod resers ex Agricola quoddam alumen infici denigrarique galla ct succo mali punici, quod item putamus atramento sutorio mistum esse. Ais in his . verbu adhuc observari posse genus quoddam aluminis esse quod in aqua cum galla vel succo granatorum mimisum tincturam nigram cscit : respondeo hoc quidem verum esse cum vitriolum alumini est permixtum , ut in atramento scriptorio ; ideo addit , quod putamus atramento sutorio missum esse. Quamvis Caesialpinus dicat cap. 2I. lib. I. de rebus metall. sim insiciendi colore nigro tribui aluminibus ut chalcantho im melanteria , debet intelligi sicut Agricola , alumen scilicet chalcantho permixtum denigrare. Ut explorarem utrum alumen in succo mali punici liquatum atrum colorem proferret , multa experimenta egi : primo cultello grana mali punici detraxi, qui e

jus succo humectatus mihi exhibuit tincturam

202쪽

Iso ARCANUM

nigram instar atramenti scriptorii, qua mei di siti inquinabantur, quae est spirituurn ferit tinctura, ut alibi pluribus experientiis patefeci :deinde succum expressi, cujus pars in stanneo vase polata est, tum hic succus rubetis infectus colore Argenti vivi extincti quod compositione in

stanni subit, qui est coloris grisei subnigri, hac

mistura violaceus evasit : demum istum succum : exprestum in vase fictili excepi ; ne metallico alteraretur, qui erat coloris rubicundi, atque illum in duos cyathos effudi, in unum im-1nisi a Iumen quo color rubicundus non est immutatus, in alterum vitriolum viride , cujus ope nigredinem suscipiens factus est ruber nigrescens. His experimentis in succo mali punici actis non contentus, isthaec in ejus cortice pro, movere statui : quapropter corticem in pulverem redactam in aquam vitriolo viridi imbutam injeci, ex qua tincturam nigram elicui, hoc e- Vim prae coeris vitriolis majorem nigredinem promit : deinde eundem pulverem in aquam a- Iumine infectam immisi, & aqua subviridi colore tincta est. Ista experimenta facile peragere Potis es, ut ipsorum veritatem explores, qua cognita te authoritate horum doctistimor tun vi-

roruin non movendum, imo potius meae tententiae assem tendum esset spero , fidem scilicet nori habendam esse iis omnibus quae illi . Eriptis mandant , nisi experientia ipsa confirmet, quae non modo eorum errorem in succo

mali punici, verum etiam in galla detegit; aqua enim quae hanc cum alumine ita se recipit alba, non vero nigra fit, alumen ipsi albedinem suae terrae impertiens: atque in atramento scriptorio , vitrioli viridis , non vero aluminis subsidio tinctura nigra educitur.

Non distiteor scripsiste me non existimare sulphur

203쪽

plaur posse ullam acorem aqHis communicare, quia illud gustando nulla aciditate linguam vellicat, de aquae sulphuratae , veluti thermae, nulla aciditate donantur. Verum at S me negare eX eo spiritum acidum extrahi, sane de hac re ne verbum quidem scripsi, neque autumo me usum esse aliis verb , in descriptione quam ad te misi , quam in autographo quod apud me re- servo : meam responsionem revisere potes, in qua certe non invenies me inficiari sphilum acidum e sulphure extrahi. Verum quidem est me non censere hunc spiritum eo quo dicis modo aquis metallicis permisceri , quia ut istum spiritum educas, sulphur comburendum est , ideo omnes aquae sulphuratae sunt calidae, nulla tamen aciditate praeditae. Quam rem ut probes tres rationes in medium affers, quarum I. est aquam qua per sulphur illud accensum vel per loca ei proxima

decurrit Uus tantum vapores transcurrendo excipere ,

hicque aciditatem , sulphure es halitibu non posie accipere pariter atque si esset qui ta O immota aqua . Ad hoc respondeo hunc rationem non e se admittendam , quia vapores & spiritus rapidius quam aqua defluunt, unde etiam promptius quam ea disperduntur & evanescunt. r. potuisse aquam aciditatem in sua scaturigine contrahere, quam postea deponeret , si iritim sulphureos alveis per quos decurrit, Adhaerentes deserendo. Haec ratio non potior est prima , siquidem nihil est fluidius spiritibus, qui

difficillime retinentur , quomodo alVeorum parietibus adhaererent i g. vaps res i os sulphureos non ita cie coercitas ct inclusos in visceribus terra ut per aliquod spiraculum exitum habere non possint, pra- sertim cum sulphur flammam conceperit. Si hoc verum sit , aquae sulphuratae non erunt amplius calidae, spiraculum habentes quo aeIena frigi

204쪽

I set ARCA Hae rationes sunt inanes, neque aciditatis aquarum causa in aliis rebus quaerenda est, nisi lin salibus acidis qui in ipsis facile solvuntur de itota sua substantia cum iis incorporantur , veluti ratumen & vitriolum : neque credendum est so- Ios spiritus a suo sale divisos in illis remali ere , quoniam adeo subtiles ac leves sunt, ut facile ia volent, nisi vinculo quodam forti & solido retineantur, quale est sal horum mineralium. Haec iest sententia Thomae Jordani in descriptione acidis, Iarum Moratiiae. Andreas Libavius ei adstipulatur l. 2. de judic. aquar. miner. Baccius quoque lib. 6

de thermis c. et I.

Equidem fateor me in eadem assertione perseverare, nempe ferrum in aes transmutari vitrioli virtute, quod demonstrat hoc cum ferro non posse subsistere , quin illud solutum hoc corrodat. Conversito martis in venerem vitrioli ministerio & testimonia Fabri dc Georg. Agricolae satis abunde hoc confirmant : nihilominus majoris perspicuitatis gratia addam in Sinensi provincia Fokien vocata iuxta urbem Tincgcheu dictam , esse collem Tin appellatum , qui tria pareva stagna continet quorum aquae ferrum crudum in cuprum transformant, quia sunt chalcantho-sae. Tandem ea quae doctissimus Senuertus refert lib. de Galentc. & chymic. consensu & disssensu cap. r. de veritate & dignitate chymiae, mihi ita urgentia videntur , ut his te assensurum esse arbitrer. In Hunetaria , inquit, ad oppidum Smolnitium , in monte Carpatho , fontei sunt, in quos

ferrum conjectum in cuprum optima nota vertitur. Idem sit Go Zaria. Neque hoc fallem aqua naturales praestant, sed O arte idem feri potest. Ferro enim in aquam vitriolatam conjecto pulυu rubeus adhaerescit, qui igne fusus cuprum etia it. Et projiterea

sarcirec labprat Nicolau: Gmbertus Lotharium Medicus

205쪽

ACIDULARUM. Is 3 dicis qui nihilominis ibia in dubium socare , se toti experientiis tota Europa notissimis eonfictim etiam de transmutatione ferri tu cuprum scribere audet ; id apud alius semidoctus ( tales scilicet funi, si Guiberto

credimus , Agricola , meruerim, Mathesius O alii) fidem in benisse : mistionem quidem esse , tem

peratur ' fatis exactam . quae dederit mendacio locum , non esse forma mutationem. Sui si ad examem judicii O rationis prius hoc retiocassent, Iove aliter f. sent. Suasi vero per totum imperium Romanum fide publica omniumque arti cum O doeimastarum consensu non esset notissimum , evrum illud genuinum esse, imo eo quod multis in locis e terra est oditur praseantius ; c Guiberto , nescio quis ratiuncula/ ira contrarium asserenti, plis quam tot artificum censurae se non unio seculi experientia fidei habendum , , um-Datilis ad pulpitum spectitat o experientiae tot arti eum praferenda sit. His omnibus testimo ii iis sedulo perpensiis , hisque omnibus experientiis diligenter examinatis , poterisne adhuc vocare reductionem partium tenuisi lanarum aeris vel in aqua dispersiarum vel in vitriolo contentarum , mutationem totalem unius speciei metalli in alteram Z ferrum enim vitrioli adminiculo aes evadit, & chemistat hanc operationem nominant conversionem martis in venerem, quia unum metallum in alterum specie diversum comm

inutatur.

Quaeris unde vitriolum oririnem ducet quod cferro sonitus sulphuris ope educitur. Responde illud vitriolum improprie , & fialem martis proprie denominari, siquidem mars vitriolum non habet, nisi ipsi adjungatur : clienus ae enim dimcunt salem aut vitriolum martis, & metallo rum sales vitriola nuncupant , quamvis solus sal cupri verum sit vitriolum , sal vero martis a

206쪽

xy ARCANUM alumine participat, nam exiguo sapore salis dotatus est, quemadmodum alumen , hocque sapore

caret vitriolum.

Ut vitriolum martis extraham aceti interventu ad Mindererum me remittis qui cap. r. lib. de vitrio l. proponit modum eaetrahendi vitriolum evenere, e marte & tincturam utriusque aceti o-Pe : quod ex aere fit colorem sapphiri refert, &dicis illud caeruleum debere esse juxta doctrinam meam

qua flatuit as Ditriolo caeruleo abundare et at quaeso

quo colore sapphi rus tingitur e Matthi' l. comment . in Dioscosid. lib. s. cap. II s. asierit sapphirum lapidem coloris esse coerulei admodum pellucidi, quod confirmatur . Garcia ab Horto lib. I. Histor. de aromat. Indicis cap. s o. & a

venodaeo lib. 1. de mater. me dic. sect. 2. cap. 2.

Quoad vitriolum ferri quod viride apparet, nemicio utrum Mindererus illud hujusce coloris eduxerit ; sed certo scio cum solvi martem in aceto , me tincturam atram extraxisse , dein culci in vas figulinum aqua repletum eam infudi , atque in illo per longum temporis spatium reliqui, aquam fit tro percolavi ac evaporavi , tunc residuum habui salem non viridem, qualis est sal Mindereri, sed album & dulcem qualem graphice depinxi; illum adhuc habeo in pixide reconditum , & tincturam nigram in phiala , &magis meis oculis meisque experientiis quam alienis credo. At si ex tinctura martis aceti ope extracta vitriolum viride formaretur, qui fieri Potest ut a decem aut duodecim annis , quibus eam servo, nullum vitrioli granulum mihi apparuerit , praescrtim cum tam longo temporis spatio illa sit admodum diminuta. scribis, si color caerulem . cupro profisceretur , cur Rrugo viridi colore infessita es , te nescire , ideo est

quod sutvlivi vitrioli coerulei est subviride(que '

207쪽

ACIDULARUM. II sadmodum exposui cap. g. quod ad aeris su i perficiem attollitur, simili modo quo sulphuxi ferri, quod rubrum est, in sua rubigine appa-

Nescis etiam cur liuetura aris qua aceti Dirtute unitur, postquam in Daporem fuerit partim resoluta in loco frigido reserbata cum os smar si colorem l referentes exhibeat. Ad quod respondeo I. menstruum quo aes solutum est a vegetabili originem ducere , quod suae plantae colorem communicas re potest; dein partes vitrioli coerulei crudiores virides sunt. A te me doceri vehementer exo- pto, cur dicas e tinctura aeris aceti ministerio ex-s tracta, vitriolum educi colorem sapphiri coeri s leum referens , cum verb ejus pars exhalatas ac in loco frigido reposita est, ex ea formari cry- stallos colorem sinaragdi viridem repraesentan-

Si sal vitrioli quadam dulcedine praeditus sit,

tibi illius rationem reddidi : e contra contendo illum acrimoniae este participem, quod probo ex eo quem ex vitriolis a suis terris repurgatum elicui: praeterea vitriolum terrae, postquam spi- litus dc oleum ex iis educta sunt, temporis pro resu naturam vitrioli acrem resumunt, isthaec im gitur acrimonia radicem egerat in sale fixo,qui in illorum terris restiterat.

Asieris aquas ditriolatas non esset antarum titrium

ut fluetido dici Itiere S corrodere daleant integram mineram ferri. Hoc non ita fit, aquae enim ut plurimum in terra minerali scaturiunt, ut supra retuli, dc circulantur per mineralia quae alluunt, ac incorporantur cum tenuissimiS eorum partibus; insuper minera ferri mollis est in loco naturali , idcirco ejus natura ab aquis chalcanthosis facilius destruitur ac immutatur : tandem si. aquis ferrugineis vitriolum esset permixtum , ejus principium aliquod inveniretur, verum cum I et in

208쪽

rps ARCANUM in illis solummodo aluminis principia reperiantur, ab iis vitriolum excludere rationi consonum esse mihi videtur. Aquas Spadenses & sugenses quod spectat,

earum naturam di compositionem latis prolixe descripsis , ac donec contrarium mihi demonstretur , experimentis meis adhaerebo. Qui c- qaid enim dieat Henricus de Heers lib. suo dem in te Spadano pag. 6o. . taliuam Sabeniri chalcanthi

m ne im secum non rapere et metu te concipere ne

queo qui fieri potest ut vitriolum , quod caeterorum Ialium instar totum in aqua solvitur ac confunditur, ejusdem tamen aquae cursum non sequatur ipsamque inseparabiliter non comitetur. Hanc illius reddit rationem , quod aquae crassiorem haberent substantiam. Ad quod respondeo etsi aquae Spadanae ferro de alumine inficiantur , crassiores tamen non lipparent, Omnes enim aquae minerales clarae & limpidae sunt in sua scaturigine , mineralibus ita cum ipsis incorporatis ut conspici nequeant nisi earumdem

spiritus evanuerint : si iis ferrum insit, sua te xa segregatur ec pondere sibi proprio ad fundet vastis praecipitatur , suum sulphur ad aqvie

perficiem attollitur : si vero illarum compla tionem subeant sales seu vitriolati , seu nitrosi , seu aluminosi , confusi & per totum corpus amquae diffusi remanent qui aquarum evaporat IO- ne coagulantur, adeo ut planum sit eos cum ipsis tota substantia commisceri. His videris eniti Probare aquas Spadanas spirituum vitrioli so- dummodo esse participes, attamen dejectioneae ario colore inquinant, & tincturam nigram e galla extrahunt, quamvis spiritus vitrioli Libavit testimonio, tuo ratiocinio super tincturis atque etiam experientia non polleant vutute ex

crementa tingendi nigredine eamque e galla educendi,

209쪽

ACIDULARUM. I STducendi, nisi suo sali socientur. Satius est an mam ad veritatem reducere & agnoscere a nainera ferri hanc tincturam elici, quandoquidcm illi qui vel croco uel limatura marti S utuntur, taces nigras dejiciunt ; cum etiam fer-1um cum galla in aquam immittitur. de soli aestivo exponit , educitur tinctura violacea subnigra non dissennuis illi quae ejusdem gat Iae beneficio ex aquis ferrugineis extrahitur : prae terea authores qui de aquis Spadanis pertractarunt , in eo conveniunt omnes , eas ferro es I praeditas, quamvis de aliis mineralibus inter sedissentiant.

Dicis succos liquido, qui eum aquis confisi sunt O

qui adhuc mine alis principium generationi, non attigerunt sensibus percipi non posse. Atque ut hoc prombes refers gummi in arbore latens nil aliud est quam aquam , nec induere formam gummi, ni postquam ab ea secretum O induratum fuerit. Perseveras in tua . assertione , nempe metalla , mineralia in prima sua origine speciem aqua pra se ferre, eorumque ma

Ieriam esse Isalem fututum, fusum in istis aquis qui insibus non patet juxta Palissi sententiam libro gallico aeuu O fontibus. Ad quod respondeo si sit alb bis falsolutus 3c fusus in aquis mineralibus ,

his exhalatis ejus species apparere debet : aqua

etiam minerales non componuntur ex mineralibus in fieri , sed in facto esse, siquidem p x ipsis educimus principia magis es lentialia, nimirum sulphur, salem de terram , eorumque spiritus se manifestant diversis saporibus & tincturis quibus aquas inficiunt. Quemadmodum enim gummi arbori in existens adhuc est aqua ad formam gummi recipiendam disposita , non vero gummi perfectum , nisi prius ex arbore exeatta e solis calore cocta, densata de ad gummi consistentiam redacta sit : it haec quoque aqua

210쪽

ry8 A R C A N U Mex qua mineralia generanda sunt nondum satis cocta , neque in minerale formata , mineralis nomine donari non meretur , neque virtutem

ullius mineralis aquae imprimere potest (nemocnim dat quod non habet) atque etiam oportet ut mineralia sint integra & tantum perfecta quantum esse possunt in sua minera ut suam virtutem aquae impertiantur cum ipsa tam exqui si te sese miscendo & incorporando , ut unum duntaxat corpus aquosum este videatur , quod si per partes & principia dividas, in eo reperies Principia mineralia : adeo ut credendum non sit aquam mineralem quidquam viristis habere, rili ex mineralibus perfectis quibus impraegnatur. Nonne dum terra foderetur , ut nostris scaturiginibus liber eicitus pateret, mineram ferIi perfecte coctam observavi : verum quidem est me quandam animadvertisse quae sieri deformari ancipiebat, quae primo flavescebat; dein magis cocta rube icebat, & in ultimo coctionis gradu nigrescebat , ex hac enim ultima &perfecta nostrae aquae omnes suas potissimas qualitates inu tuantur, atque etiam ex alumine quod semper ferri coinpositionem intrat , idcirco utriusque 3 principia in aquis ferruginosis invenimus, non vero principia vitrioli quod adeo ferro adversatur ut continuo cum illo prcelietur, illud corrodendo & corrumpendo ubicunque viribus illo superius est. Nescio quomodo conciliare potero ea quae dicis de aquis pugensibus , quippe qui observasti dejectiones eorum qui has aquas epotant, atraScsse , nihilominus illi cum quibus de his sermonem habui quique easdem prope scaturiginem hauserunt, mihi contrarium astii marunt : sieni in faeces atro tingant colore , quare pulveris gallae mistura albcicunt quandoquidem viscum

SEARCH

MENU NAVIGATION