De morbis veneris libri sex

발행: 1736년

분량: 640페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

321쪽

L i η E R I I L CAp UT X. . IV. DIAGNOSIS . et '. Rhagades quidem visu solo facile dignosciuntur ex desci ptione su

peritis tradita, cum suam sibique propriam naturam habeant, quae cum nullo alio ani affectu communis sit. At vero cristae dc mariscae solent non rard cum haemorrhoidibus confundi. 2'. Cristae tamen , si legitimae sint, possunt ab haemorrhoidibus ideo distingui, quod ipsae tenues sint δc mere cutaneae, nihilque intermedium comprehendant: Contra vero haemorrhoides, utcumque subtiles sint &cristiformes, crassiores esse soleant , quid molle ac pulpo sum in medio

semper complectantur, cincinnos scilicet ad minus, capreolos ve arteria rum anevrismalium venarumve varicosarum , quarum dilatatione produ

cuntur.

3'. Mora vero , fraga , fici & mariscae ab haemorrhoidibus in eo differunt , quod excrescentiae hujuscemodi globosae, capitatae, granosae tenuireretique pudiculo podicis margini adhaerescant i, contra Vero haemorrhoi des cuspidatae, angulosae, superficie laeviores sint, & plerumque latiore basi ab ano vel ani margine dependeant. i 4'. Facile est conditionem statumve cristarum, mororum , mariscarum rhagadumve dignoscere visu tactuque , vel ad summum specillo : Visu nempe , tactuve an molles, callosiae, inflammatae, suppuratae, uiuerosae, Carcinomatodes, sphacelatae sint ξ specillo vero an cayae; & si cavae fuerint, an per basim foraminulentam fistulosos cuniculos alte egerint necne , dc inquam egerint loci differentiam λ ue Dissicilius est certo eruere an cristae, mora , mariscae rhagadesque ab aversa probrosaque venere ortum habeant necne, sed nec juvat in tanta flagitia curiosius inquirere , decetque Medicum aequi conscium con' jecturis parcere, tanto quidem magis, quod inde nulla accedat utilita neque ad morbi prognosim, neque ad curationem instituendam. . 60. Pluris interesst statuere an affectiones hujuscemodi luem veneream praesentem indicent necne, vel tanquam causam a qua ipsae sobolescant, et tanquam coeffectum causae ejusdem a qua dc ipsae dependeant, contagii scilicet illius, quod recens admissiim Sc labem parti inusserit cui primum affricatum fuit , & simul etiam san ainem latenter vitiaverit. i Id vero licet tantum colligere ex conditione dc fyndrome sign0rum quae luem significant, dc de quibus infra Libro IV . cap. 4. quorum quidem unui'. aut alterum ex urgentioribus requiritur, si cristae aut rhagades solae adesint, quoniam priores illae affectiones, ut supra g. IL dictum est , luem ex se Perpetuo non indicant, unum contra aut alterum ex levioribus syssicit, s1 mariscis vel sicis anus obsideatur, quoniam poster r*s jstae assi; iones , ut ibidem expositum est, irrem veneream faxis ipsae armunt. Qu.d s.cxilis, mora , mariscae, rhagades suppuratae, ulcerosae , fistulosae , caxcrioa Datodes

sint, tunc vel levissima suspicio prudensi Medico satis erit it ad hydrargyrosim ceu ad sacram anchoram o cyus properet, cum in evidenti periculo satius sit remedium inutile , sed quod omni nocumento caret , adhι-

here, quam omittere necςssarrum, Diagnosis

rhagadum. CristarumqEt marisis.

carum.

Diagnosissi

assectiones illae singulae distingun

Diagnos scausarum εα quibus de, pendent

ria ν

322쪽

Prognosis

cristarum , maris Caria ,1hagadum, eo periculosior. Quo affectiones illae plureS , aut malignio

Quo symp-

viore cauSa

dependent. Praemissa

adonea prae raratione.

DE MORBIS VENERE IS

1'. Cristae, mora, mariscae, rhagades , affectiones sunt ex se grave ἀcum curari non possint nisi extirpentur, nec extirpar1 nisi urendo & se cando , hoc est duris, dissicilibus , laboriosis operationibus. 20. Hinc ergo consequens est eb graviores δc curatu dissiciliores esse, quo numero plures, mole grandiores, duriore, crassiore , magis callosa basi dependent , ad ani ambitum propius adstant, vel in inter1ore res omagis radicantur , quoniam possitiat inde & dissicilius exsecari, Sc resectis graviora, callosiora, latiora, magis dys epulotica ulcera supersunt, quorum curatio dissicilior. 3'. Caeteris paribus eb quoque graviores censendae sunt, quo gravio ra symptomata advocant. Crescit ergo singularum periculum, si callo sis, inflammatae, suppuratae, ulcerosae, carcinomarodes, sphac elatae sint , cum ea sint totidem morborum monstra, quae debellaro dissicillimum sit. 4'. Accedit tertia periculi causa, si cum lue venerea conjungantur. sive recente, sive inveterata , utpote quae in neutro casu radicitus curari possint, nisi prius expugnato seminio venereo, a quo CXcrescentias istiusmodi produci vel saltem foveri certum est ; quod tamen numquam

obtineri tutb potest, nisi plena & legitima hydrargyrosi, atque adeo dura

conditione.

. V L CURATIO

I'. AEgrotans e Scaci thera peiae praeparabitur tum remediis universa lioribus, venae sectione scilicet & purgatione, quae ple thorae dc cacochyliae medeantur ; tum alterantibus, diluentibus, demulcentibus, attenua tibus, quae sanguinis fervorem, acrimoniam , visciditatem corrigant vel temperent, nempe jusculis cum pullo gallinaceo vel frustulo carnis vitulinae , & cichorio , scolopeiadrio , agrimonia, pimpinelia dcc. sero lac tis , lacte asinitio, caprillo , vaccino , aquis mineralibus acidulis ; semicti pio ; balneo tepido aquae dulcis dec. varia seligendo pro tempestatis modo aut pravae diatheseos ratione. 1'. Deinde si qua legitima sit latentis luis venereae suspicio , plena perfectaque hydrargyrosis adhibebitur, ut profligato semini O , quantulumcunque sanguini inest , remota lite causa antecedente, possit inde morbus Sciuirus de Feficius ad optatam curationem deduci. 3'. Praemissa eo modo praeparatione, & hydrargyrosi, si ea fio an uti visum sit, finita vel finiente , ad detractionem cristarum , mororum , fi O-rumve deveniendum, ubi primum tempestas faverit. Neque enim sperarescet excrescentias , quae in hypei sarcoses accrevese , possie unquam ration rulla in , festore uiriuolena denub cogi & pristinae reddi angustiae. '.' Oliis usu receptuna Sit , cristas , mora, ficosue filo cerato Vinci- re tisiti dies stri inius & strictisis colligare , donec sponte contabescerent dC- ciderentqtie. Sed ea methodus nunc exploditur, neque immeri id, i Quia

plesia est acris diuturni doloris ; Σ'. Quia cohibito sangui is regressu graves illammatione. in ligatis excrescςUtiis plerumque excitat, quae in sop-

323쪽

L18gR III. CApuet X. puratum , in gangraenam , in carcinoma degenerant; 3'. Quia ad cris tas ficosue, crassiore δc calloso pediculo suspenduntur, vix unquam

utilis est; '.' Demum, utut caetera omnia optime procederent, Ulia basim excrescentiarum intactam semper relinquit, unde novi fusam cito prO-

germinan '

ue'. Nec utilior est methodus altera, qua solent ani excrescentiae cathaereticis paulatim exedi. Nam i Ea methodus diuturnitate taediosa est,

si hyper sarcoses grandiores sint; inad etiam quandoque inessicax, si callosae fuerint; Σ'. Dolore intolerando aegrotantes discruciat; 3'. Gravem Inflammationem non raro advocat, quae ad anum usque extenditur; 4'. Demum abscessiis & apostemata quandoque infert inflammatione, si excrescentiae molles sint; caeteras vero, quae durae & callos e sunt, ad carcinomatis indolem praecipitat dolore & irritatione. Attamen si excrescentiae minutae, molles, pulposis fuerint, aegro qui ferri aciem nimium expa- Verit , poterit cathaereticorum usus haud aegre condonari. 6q. Igitur una tantiim therapeia tuta est, certa , essicax, scilicet excresiacentias scalpello resecare, vel detondere forfice. Sic enim horae momento dc dolore instantaneo res conficitur, caeteroquin ultra mensem duratura cum summo aegrotantis dolore. In hunc finem aeger apto situ primo componendus est. Itaque gentibus insistens & reclinato deorsum capite clunes extrorsum porrigat; vel quod plerumque commodius est, in latus jacear de capite gentibusque ad lecti interiora reductis nates extrorsum quam maxime proferat, natiumque superior a ministro quodam sursum retrahatur ,

ut inferior , ubi mali sedes, Chirurgo magis obvia sit. 7'. Inde excrescentiae, cujuscumque generis fuerint, sive cristae, sive mora , sive mariscae , quaecumque magis prominent & apprehendi possitiat, sinistra suspendantur; & si latae , durae, callosae basi insideant, novacula , vel scalpello, vuloo ad vivum resecentur; forfice vero exscindantur proxime ad cutim, si exili, mollique pediculo dependeant; quae vero breviores humilioresque sunt extremis forficis scapis comprehensae ad cutem deradantur. Quod si suspicio sit ne qua carcinomatodes vel gangrae nodes labes in excrescentiarum basi fortasse lateat, incisioni minime parcendum est, sed satis alte excavandum, ut quaevis carcinomatis radiculae extirpentur , Sc deleantur omnia gangraenae rudimenta. 8'. Postea exterso cruore basis conditio exploranda est, atque I '. Si

mollis fuerit Sc labis immunis, ab omni incisione dc scarificatione temperandum , nec pars jam sana frustra dilanianda est. Σ'. Si vero grandino sis δc discretis callis consita sit, summo scalpelli acumine spisse scarificanda , ut uberior promoveatur suppuratio, qua spes esse possit callos omnes resolutum iri. 3'. Demiim si in callum uniformem dc quasi corneum in durata, aut favi instar forastrinulenta sit, aut si carcinomati vel gangraenae substrata tacitam labem inde contraxerit, ignito ferro sive cauterio actuali alte deurenda , quo tollatur essicaciter morbi fomes. 9'. Deinde in duobus primis casibus sanguis fluens linamento sicco cohibendus; imb si opus fuerit, quod tamen rarum est, pulveribus astringentibus malicorii, balaustiorum, gallarum, aluminis, gypsi &Q ovi albu

mine exceptis. Apparatu illo posteiadis depracto superstes aga curabitur

corum.

Sed ferro exscindenis ldae Deinde uticus , quod superest, eK

arte curan dum

324쪽

Neque dip

par curatio

r hagadibus adhibenda.

digestivo vulgari ex terebinthina & ovi vitello, quocum admiscebitur oleum hyperici, si foetidior videatur vulneris facies; tinctura vel pulvis myrrhae aut aloes, si quod immineat siderationis periculum 1, praecipitatus Mercurius ruber , si calli duriores δc resolutionis nescii suppurationem eludant ;sed singula diversa dosi, majori minorive , nempe quae variet pro diverso periculi modo. 1o'. Ubi primum remittetur suppuratio , digestivi loco utendum erit

balsamo Arcaei ut plaga detergatur & carnis regeneratio sensim promoveatur , quocum poterit identidem praecipitatus ruber admisceri, si ita e re esse videatur , ac tandem resolutis, suppuratis, vel exesis callis omnibus vulneris coitio in cicatricem permittenda. II '. In ultimo vero casu inusta eschara butyro recenti, vel ovi vitello

bis de die illinenda est, dum decidat. Deinde utendum digestivo vulgari , cum oleo quidem hyperici vel tinctura myrrhae aut aloes, si nimius sit ulceris foetor ; cum praecipitato vero rubro, si qui calli superstites ulceris

fundum vel labra occupent. Demum ut detersio de carnis regeneratio se

licius procedant, balsamum Arcaei vel solum , vel cum balsamo viridi, si carnes fungosae luxuriaverint, adhibendum est, donec Vulnus perfecte

consanescat.

11'. Triplex distinguendus est ad therapeiam rhagadum status, cutanearum , profundiorum sed quae tamen benignae sint, δc malignarum. Cis eae quidem, si inflammatae doleant, foveantur lacte , sero lactis, decocto verbasci aut althaeae, vel solo vel cum addito saccharo Saturnino ; succo depurato plantaginis, sempervivi seu sedi &c. mi 1cilagine ex seminibus psyllii, lini, cydoniorum &c. cum aqua plantaginis extracta ; oleo e vitellis ovorum, vel e semine lini diu in mortario plumbeo subactis, dum nigrescant. Si vero inflammatione vacent, abluantur fe- pius in die aqua thermali quavis, Bal erucana, Borboniensi, Bagneriensi&c. infuso vel decocto plantarum vulnerariarum , ut Alchimillae live pedis leonis, saniculae , bugulae, pyrolae, veronicae, Virgae aureae , angelicae, betonicae, prunellae, vincae pervincae , pilosellae &c. aqua calcis ; vino rubro, cui ferrum ignitum intinctum fuerit; aqua vulneraria sive traumatica vulgari , quae ex vino albo cum plantis vulnerariis modo dictis infuso distillatione elicitur. Lotis & deteriis illinatur butyrum , ceratum refrigerans Galeni paulo liquidius 1, album Rhasis ; unguentum de cerussa , unguentum album camphoratum ; unguentum diapompholygos &c. quamethodo brevi consanescunt rhagades, quae cutaneae sunt, leviores quoad anum fissurae, & a nullo foventur sanguinis vitio 13 V. Rhagades vero profundiores , sed quae tamen benignae sunt, id est quarum labra mollia sunt & callorum expertia , si acrisis doleant, remediis iisdem , quae in praecedenti articulo modo proposuimus, demulcendae sunt , si vero inflammationis Sc intensioris doloris inimi ines fuerint, elui debent aqua phagedaenica mitiore, vel lapide infernali leviter attingi, vel unguento AEgyptiaco curari, ut lurida δc semi putris ulcerum facita renovetur. Demum detersis & mundatis ulceribus admovenda unguenta demulcentia, quae supra proposita sunt, ut mitigata succorum affluentima acrimonia, cicatrice feliciter obducantur. .

325쪽

L1BER III. CAPUT X. 292 1 φ. Si rhagades malignae sint, id est labris duris, callosis, extrorsum replicatis, obscure lancinantibus &c. obvallatae, ulcerosa facies spissis incisuris scarificanda, imb labra , si duriora sint, summis forficibus alte exscindenda, quantum fieri poterit. Inde cohibito semel sanguine ope linamenti sicci, postera die rhagadum sulcis admovendum unguentum gyptiacum, vel basilicum cum praecipitato rubro ; quin etiam si ea forsan imparia sint, ulcera lapide infernali, vel lapide caustico vulgari contingenda sunt, donec eschara inuratur , quae ad vivum penetret ; qua delapsa vel basilico vel balsamo Arcari, solis, aut cum catha reticis commixtis

ex arte curabuntur.

1 ue Q. Quod si rhagades maligniores ad gangraenam vel ad carcinoma jam

desciverint, vel desciturae proxime videantur , tunc abjecta omni cunctatione urgentissimis malis occurrendum est. In hunc finem excisis derasistaque forfice partibus, quae male affectae sunt, ulceri cauterium actitate inurendum est , quo morbi reliquiae potentissime reprimantur. Postea de lapsa eschara superstes ulcus, ut jam saepe dictum est , ex arte curandum.160. Demum si cristae , mora, mariscae suppuratae, si rhagades ulcerosae tacitos cuniculos ad podicem caeterasve Vicinas partes clam egerint, unde multiplex fistularum genus , caecarum vel apertarum , profunde latenis rium vel culanearum 1, rectarum, Obliquarum , simplicium , compositarum&c. ubi primitin specillo res innotuerit, conveniens operatio adhibenda.

Sed haec non sunt nostri instituti , quocirca adeantur , u ita lubeat, Auctores varii, qui ea de re ex professo scripserunt, vel consulatur a Disser catio , quam de eodem argumento ipii olim edidimus.

326쪽

Descriptio

DE MORBIS

De AEtiologia, Diagnosi, Prognosi & Therapeia Morbi Venerei universalis,

SIVE

De Liae Venere a confirmati CAPUT PRIMUM.

Descriptio L st venereae con mala. ACTENUS de morbis venereis topicis sive localibus , qui

contagio recens admisso geniti, partes peculiares, unde haus tum est , insident , atque inde tacito progressu sunt veluti prima incipientis luis rudimenta. Iam de lue eadem confirmata, qua non una aut altera corporis pars , naturalisve oeconomiae functio una aut altera laedi, sed qua singula fere corporis loca infici fingulaque munia perverti solent. Tam late patet mali natura, & tantam symptomatum discrepantium syndromen complectitur, ut non tam morbus unicus , quam morborum Ilias esse videatur. Ideo frustra laboraretur in definiendo morbo, qui arctioribus definitionis cancellis comprehendi vix potest , multdque satius est accurata descriptione , recensione potissimorum symptomatum eis isdem naturam, formam , indolem, dc effectuum , quos producit, seriem & nexum sub viro aspectu ponere. Vertim ut singula ordine quaeque suo exponerentur, necesse fuit symptomata quibus partes, a symptomatis quibus functiones vitiantur , distingui ; utraque vero revocari ad diversa propriaque capita, pro diversitate partium vesfunctionum ad quas pertinenc

327쪽

rtaque I. Morbi venerei genitalium recrudescunt, renovantur, de novo Invadunt. 1'. Recrudescunt quidem & maligniores fiunt, si qui forsan praesentes sint. Hinc in lue venerea confirmata gonorrhoea virulenta, si qua aegrotantem affligat, acrior pertinacior diutius fluit & Cepius ingravescit : Hinc generatio plurium callorum in prostatis , vesiculis seminariis , Urethra : Hinc earumdem partium apostemata, ulcera, fistulae frequentioreS.

Renovantur vero , si qui jam ante praecesserint sed dudium curati. Hinc in lue venerea confirmata accidunt sine causa manifesta in genitalibus ulcera cancrosa, porri, verrucae, condylimata ; juxta anum fraga , fici, mariscae ; ini inguinibus pani sive bubones ; in testiculis tumores

multiformes , sper iocete , varicocele , sarcocele , pneumato cele , hydrocele.

3'. Denique de novo invadunt , si nulli praeextiterint. Hinc quotidianum est in lue venerea confirmata genitalia assici morbis localibus, quos nondum senserant, si unam excipias gOnOrrhoeam virulentam, quam a sola lue sine impuro concubitu produci nec unquam ipse observavi, nec a quoquam observatum fuisse memini. II. Cutis multifariam asscitur, I'. Variatur, potissimum in pectore Sc interscapulio maculis ephelidum instar planis , non extuberantibus ;roseis, purpureis, flavis, aut livescentibus 1, modo discretis, parvis, circularibus, lentiginosis ; modo latius diffusis de expansis.1'. Tentatur scabie , impetigine, lichene, herpete multiplici, sicco , fluente, furfuraceo , pustuloso, miliari, exedente , c. 3'. Finditur in votis manuum plantisque pedum, scissuris seu rhagadibus duris , callosis, prurientibus, ichore tenui manantibus , & hinc si1Lfossa cuticula soluto nexu mutuo a subjecta cute laciniatim secedit instar

Q. Infestatur tuberculis seu pustulis duras, callosis, circularibus, non fastigiatis, summa parte ulcerosis, plerumque siccis, de sine pure , sed aliquando thumidis dc manantibus , squamosis, furfuraceis, flavis , quae frequentes sunt in commissuris labiorum alisque nasi , praesertim circa

frontem dc tempora, poneque aures, ubi seriatim dispositae veluti corollam referunt, vulgo te Chapetet. Inde totum capillitium , caeterasque corporis partes sensim occupant, maxime si pilos e sint. ue'. Glabrescit defluvio tum capillorum, unde areae circa Crotaphytas dc in occipite , O'φίασις, A , calvitieS λ tum etiam pilorum fere omnium, ita ut supercilia, genae, mentum, inguina, pilis nudentur, undela Pelade. Demum ungues qui extremae cutis appendices sunt, inaequales, crassi, rugosi, scabri fiunt, dc obortis ad radices reduviis , panaritio, inflammatione, ulcere sponte decidunt, uri dero Iade. - III. Male habent oris, faucium & narium interiora ; 1'. Uvula sive columella , tonsillae sive , totumque lacunar faucium dolent, calent, inflammantur , ulcere depascuntur, cariesque inde cum adsitis ossiculis palatinis communicatur, qua brevi exeduntur.

Tubercula A pustuta palato innascuntur , quae in ulcera rotunda ,

I. Morbi genitalium. II. Assee

tione, cum

328쪽

res in va-

itiis lociS. V. Morbi ossium,

1ρ DE MORBIS VENERE I s.

cacoethea, phagedaenica degenerant, quibus palati fornix osseus carie nomnunquam ad nares usque perforatur.

3'. Membrana pituitaria simili labe infecta vel in polypos fungosos,

ulcerosos, callosos , carcinomatodes extuberat; vel phlyctaenis pluribus in OZaenas seu malignas exulcerationes desinentibus tentatur , unde spongiosa narium ossa, ossa bina triangularia nasi, vomerque quo fulciuntus, cari Crosa corruunt cum manifesta nasi depressione. V. Hinc tam multiplici laesione organorum quae loquelae servilint, vocis immutatio, raucitas, aph Onia. q. Gingivae aphthis, parulidibus, ulceribus eroduntur, unde dentes dolent, vacillant, cariosi fiunt, e sede decidunt. 6'. Inde animae foetor corruptis, ulceratis , putrescentibus locis, qua spiritus ducitur, scilicet naribus, faucibus & ore. IV. Dolores frequentes, acuti, atroces, noctu S in Iecho praesertim saeviunt, dum corpus stragulis incaluit ; natura , gradu, loco diversi , tensivi, pungitivi, pulsatorii vel lancinantes ; 10. Ii quidem modo partes musiaculosas membranaceas hie, Rheumaticorum , modo Vero ligamenta tendinesque qui articulos ambiunt, & Arthriticorum ; modo demum musculos articulosque simul occupant, Rheu alico- arthrificorum dolorum naturam

referunt.

a.' Inter caetera dolorum venereorum genera peculiari appellatione designantur dolores Ibohiadici, quibus partes ossi Ischio adsitae, totaque co-Xendix externa ; Lumbago , qua lumbi lumborumque musctili ; dolores O εοκοποι quibus ossia ipsamet discruciantur , quasi frangerentur aut terebra perfoderentur.3'. Caeterum partes doloribus venereis affectae quandoque dolent Sccalent citra tumorem & inflammationem i, contra vero quandoqUe tument& inflammantur in suppuratum abiturae nisi occurratur .. Pari quoque inconstantia dolores modo fixi sunt & permanentes , modo contra Vagi erratici.

V. Ossa multiplici quoque noxae patent : I'. In media & densissima parte in extument majores minoresve , modo submolles & quasi semi-pulposas , modo renitentes & vere osseas , qUae nunc atrociter , nunc levius & tolerabilius dolent, imb vero quandoque indolentes sunt. a P. Ossa ad extremos fines , ubi spongiosa sunt & minus densata, tacita accretione seu Υπερος-ci sensim dilatantur & intumescunt, tota quidem mole sed inaequali tamen modo pro inaequali compagis densitate , unde articulorum , ad quos illa ostium capita pertinent, tumor , dolor, admotum impotentia, A&c. 30. Cai 4e tentantur externa, quae superficiem ; interna, qtiae meditullium , universali, quae totam ossis compagem labefactat, unde fragilia semi- exesa levissimo ac fere nullo conatu dissiliunt & confringuntur. Q. Imb etiam observatione compertum est in demortuis medullam ipsaminet, quae ossium cava replet, nonnumquam inflammatam, suppuratam , exulceratam atrocissimos & verὰ osteocopos dolores excitavisse , atque abscessus, exostoses cariesve in interna ossium cavitate produxisse.

1'. Constat quoque observatione ossa seminio venereo, quo alte im-

329쪽

LIBE R IV. CΑpυT Ι. hy sbuuntur, aliquando ita mollescere in ut cerae instar inflecti, comprimi & in angustius spatium redigi possint ; quin imb semel emollita singulis partium mollium affectionibus, phlogosi , inflammationi, dolori,

suppurationi, exulcerationi, fistulae, gangraenae patere. VI. Limpha infecta vitium brevi communicat cum promptuariis vasis que quibus continetur, dc cum partibus quas uberius alit. Hinc glandulae limphaticae sive conglobatae mole auctae Sc in callos induratae tumores Varios, duros, mobiles, circumscriptos , strumosis tumoribus simillimos in collo , axillis, inguinibus, mesenterio dcc. efformant. 2'. Dilatata, expansa, crasses acta limphatica vasa & haerente spissiore limelia turgentia gummata seu tumores molles 3c membranea cystide conclusos variis in locis constituunt, quae pio contentae materiei qualitate , colore , spissitudine appellantur.3'. Haerens dc indurata limpha intra villos membranearum tendinea rumVe partium quas nutrit, nodos in tendinibus, in nervis ganglia tophosiaque in articulorum ligamentis producit. VII. Oculi variis morbis tentari solent in s philiticis. 1'. Palpebrae densae , asperae, rubrae, pruriginosae, lippae seu lemosse, calloste , ulcerosae , ficosis, cancros e sunt, Sc verrucis, hordeolis sive es, grandinibus obsitae. Adnata sive conjunctiva tenetur ophtalmia contumaci , diuturna, Cedemato de , phlogode , inflammatoria , ulcerosa , phlycta node , quae comitem habet epiphoram continuam , acrem , salsam. 3'. Cornea nubeculis seu albuginibus offuscatur , vel pustulis, phlyctaenis, ulcusculis eroditur, quae in Στα φυλωμια desinunt. R. Humores inspissantur 1, vitreus, unde ; crystalliniis , unde suffusio , barbaris Cataracta ; aqueus, unde multiplex pilorum villorumve per aerem volitantium species.s'. Caruncula lachrymalis, quae in majori oculi cantho latet, nimium eXcrescens unguem sive Πτερυγω , ulceratus lachrymarum saccus fistillam lachrymalem sive Aιγίλωπα ; Iris pupilla, uvea suppurata Υ οχ υον inferunt

i V III. Neque aures a labe vacant. 1'. Frequenter adest sine causa ulla manifesta sibilus, tinnitus , murmur , Buρυ οια seu auditus graVitas, sur

r' Aurium interiora, alvearium , cavitas tympani, sinus mastoidaeus , ductus hemi-cyclici, cochlea , labyrinthus, dolent, instammantur, abscedunt, exulcerantur cum dolore atrocissimo, intolerando. 3'. Carie exeduntur ossicula quae auditioni serviunt, malleus, incus, stapes, os orbiculare, osseusque aurium fornix. '. Limpha, ichor , pus, sanies defluunt ex alveario & aure interiore , quasi ex fistuloso sinu, cum faetore summo dc fere cadaveroso. I X. Funistiones ipsae ferociam mali brevi sentiunt, qua laedi solent multiplici vitio, imminutione , abolitione, depravatione. 1'. Functiones animales Κὰρηβαροα seu capitis gravitate ; cephalaea interna externave , clavo , ovo , hemicrania ; vertigine simplici vel tenebricosa seu Σκοτωμ ατε , epu

lepsia tum idiopathica , tum sympathica ; spasmo motibusque spasmodicis ,

rum lim- s

rum ,

rium ,

IX Iaeso functionsi,

330쪽

priae sunt.

DE MORBIs VENERE IS.

tremore artuum , hemiplegia , paraplegia, paralysi particulari, hydroee phalo , agrypnia contumac1 &c. χ'. Functiones vitales dyspnoea , asthmate , orthopncea, haemoptoe seu sanguinis sputo , tussi sicca humidave, vomica, phthisi a tuberculis vel ab ulceribus pulmonum ; cordis tremore & palpitatione , syncope, lipothymia, asphyxia; pulsuum inaequalitate & intermistione &c. 3' Functiones naturales A,ορεξία seu inappetentia , seu indigestione, affectione hypochondriaca, singultu, frequenti vomitione ; diar- Thoea contumaci , biliosa , serosa, stercoracea , lienterica , coeliaca ; Obstructionibus aut skirrhis hepatis, lienis , pancreatis ; ictero flavo , nigro ;hydrope abdominis seu ascite, haemorrhoidibus caecis, fluentibus , callosis,anflammatis, suppuratis, ulceratis , carcinomatodibus. '. Functiones universales totius corporis marcore, atrophia, maraiam O , Virium languore , prostratione , imbecillitate ; vultus decoloratione, pallore , livore, febre intermittente , periodica, anomala , erratica , febre continua lenta , hectica, colliquativa, marasmode. 3'. Demum foeminae suas & sibi proprias aerumnas experiuntur; cancrum mammarum, suppressionem vel fluxum menstruorum immodicum, muliebrem fluorem, pass1onem hystericam , inflammationem , abscessiim , skirrhum , gangraenam, ulcus, calcinoma uteri ; sterilitatem vel frequentem abortum, partum foetuum erysipelate universali rubentium, squallidorum,

semi-putrium, ulceros rum. CaVe tamen putes symptomata ea omnia unquam Una concurrere, aut

in subjecto quoquam simul observari. Singulos singula singulatim assiciunt,

Omnia vero neminem : Neque enim venenum quod conceptum est , utcunque in corpore multiplicetur, tot ac tam variis noxis inJucendis sussiciens est, neque etiamsi sussiceret, possEt unquam haec omnia symptomata simul advocare, clim pleraque inter se contraria , imb pugnantia sint. Sed ex quamplurimis syphilide laborantibus , qui singuli suo quique modo siegrotarent, plurima symptomata seligere & in unum congerere visum fuit, ut venerea lues pluribus descripta lineamentis accuratius depinge

Cave etiam ne existimes recensita symptomata omnia lui Venereae propria esse, & ad luem veneream pertinere omnia. Contra notissimum est ut nulla omni , sic pauca soli tui venereae convenire. Pleraque cum caeteris quibusvis morbis communia sunt, paucissima vero, imb forsan nulla luis venereae ita propria, ut pathognomonica dici optimo jure mereantur. Sed de his fusius infra, ubi de Diagno s. Demum cave quoque ne credas symptomata luis venereae descriptione supra allata exhausta esse , neque plura dari, quam quae recensita sunt . Potissima quidem & frequentissima selegimus , sed non Omnia ; caetero quin opus fuisset non modb morbos omnes , sed omnes etiam morborum differentias enumerare ; siquidem experientia compertum esst Veneream luem Protei instar mutabilem omnes morborum formas induere omnes eorumdem species referre posse.

CAPUT II.

SEARCH

MENU NAVIGATION