De morbis veneris libri sex

발행: 1736년

분량: 640페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

351쪽

ERIV. CΑpur III. Hemicrania ab iisdem causis, sed quae latiorem capitis partem obsideant, ac plerumque dimidiam. q. Cephalaea seu cephalalgia, gravativa quidem aut pulsativa, si arteriae meningum sanguine haerente turgidae cerebrum sub)echum dilatatione premant, vel pulsu validiore membranas quatiant ; vero dc mordicans , si acriore sero eodem effuso meninges dolorifice stina ulentur.3'. Vertigo , simplex quidem si sanguis a cerebro propter haemostasiam praeclusus in oculos copiosius fluat per arterias collaterales , dc arteriola-Tum retinae intextarum pulsatorium motum ita intendat, ut inde fibrillae nerveae juxta sitae motu tremulo succutiantur ; tenebricosa vero , si fibrillae eaedem prae compressione nimia spiritibus admittendis impares fiant. 6'. Spasmus si quae arteriae cerebri sanguine nimium turgidae validius pulsent, spirituique in nervos obvios majore sed continuo impetu propellant : Motus vero spasmodici , si ex variabili variarum arteriarum turgescentia variabilis quoque sit earumdem arteriarum pulsus, unde spiritus ad has illasve partes varie amandentur. '. Epilepsia , si ea accidat haemostasia in encephalo , qua fibrae quidem interni sensorii compressione cerebri relaxentur, unde ίναιΘησι es; sed qua tamen spirituum secretio permittatur naturali ferme compar , qui arteriarum turgentium pulsu in nervos praeter naturam agantur, unde spasmus vel motus spasmodicus. 80. Paralysis, si mollia nervorum principia vel in farciantur lympha, cui devehendae vacant, & quae spiritus animales constituit; vel exostolibus, nodis, gangliis, vasis e sanguiferis nimium turgentibus ita compriman tur , ut spiritus influxuros nequeant admittere. Tertiam enim causam , cui paralysis solet interdum adscribi, concidentiam scilicet nervorum, qui collapsu parietum molliorum impervii fiant, locum in syphiliticis nullum habere ideo censemus, quod ea sit seminii venerei indoles , non quae partes emollire dc relaxare possit, sed e contra quae easdem denset, astringat, induret. Artuum suspensorum tremor, quem specie geminum distinguen dum esse arbitramur , alterum in quo pars quae tremori obnoxia est, viri bus suis destituitur; alterum, in quo pars affecta pollet robore nativo. Fit ille quoties spiritus per nervos allatis de causis semi-Occlusos aequo parcius

influunt , quam ut adversus suspensorum artuum pondus contraniti valeant ; ac proinde causa caeteroquin congener, gradu tantum differt a paralysi quidum plerumque conjungitur, quoties illa invadit vel desinit:

Hic vero toties producitur , quoties fibrillae nerveae aridiores ita tono ten duntur , arteriaeque quae interrepunt, tam fortiter simul oscillant, ut necesse sit pulsu validiore nerveas fibrillas, quae solitb vibratiliores sunt, subinde quassari, spirituumque influentium momentum alternatim intendi , ex quo efficitur ut artus illi motu tremulo succutiantur , qui nisu to

nico atque adeo vi aequilibri suspensi possunt levissimo momento huc vel illuc impelli. 1 ori Hydrocephalus, si glandula pituitaria , quae sellae Turcicae sive ephippio insidet, skirrhodes fiat, dc ideo limphae, quae a ventriculis cerebri defluit , viam deneget ; aut si tumefacta quaevis in encephalo loca

. Cepha.

tremor.

352쪽

DE MORBIS VENERE I s.

II. Agryp'nia. II. Laesio functionum vitalium unde 3 I. Asthma. 2. Tussis. 3. HaemOp

naturali sanguinis motui officiant, unde praeternaturalis seri decubi tu . 11'. Agrypnia , si teger doloribus acutissimis , rheumaticis , arthriticis . Osteo copis dcc. discrucietur. II. Functiones vitales, quae fiunt ope organorum contentorum in pectore , depravari solent in syphilide variis de causis. 1'. A tuberculis vel gummatis in pulmonum substantia latentibus, sive cruda sint, sive suppurata ; 2'. Ab acrimonia , quam trachealis humor morbo contrahit ; 3'. Ab haemostasia sanguinis in pulmonibus, sive soli cruoris spissitudini, sive oppositis in pulmone obicibus debeatur 1, 4'. A sarcomatis sive polypis veris , qui e carneis cordis columellis in ventriculorum cavo succrescunt , 3 Q. Alimphaticis concretionibus, seu polypis spuriis ibidem genitis ; 6'. Ab hydrope , abscessu vel exulceratione pericardii. Hinc ergo I Dyspnoea, asthma, Orthopnoea, quae gradu tantum differunt; nempe si languis in pulmonibus haereat, vel prae spissitate tardius. fluens, vel objectis obicibus sive tuberculiS retardatus . . . Σ'. Tussis, si trachealis humor acrior ab admisto morboso seminio internam bronchiorum tunicam validius stimulet. 3'. Haemoptoe seu harmos lysis, si stagnantis sanguinis copia, vel aestuantis rarescentia vasa discindantur, vel acrimonia trachealis humoris

erodantur.

'. Vomica , si qua gummata aut grandiora tubercula in abscessum latentem tacita suppuratione abeant, unde pus discissa vel erosa cystide

tandem erumpat.1'. Phthisis, si vomica aperta tuberculave suppurata, vel erosio bron chiis a tracheali humore sensim illata in ulcus malignum , cacoethes, dysephiloticum degenerent, ut in pulmonibus fere perpetuum est. 6'. Cordis tremor & palpitatio, si qua externa repagula comprimendo cordis dilatationi obstent, ut hydrops, abscessus, exulceratio, sarcosis pericardii ; si qua obturamenta interna obstruendo sanguinis egressium Ccorde retardent, dc cordis conci actionem ideo reprimant, ut polypi 'eri , concretiones polyposae, sarcomata majorum arteriarum , inseretus pulmoniam Jcc. Denique si qua convulsio carnearum cordis fibrarum motum CariuUdem refraenet pervertatue, ut in spasmo aut motu spasmodico, si voidiopathicus, sive sympathicus fuerit. P. Syncope lipothymia, asphyxia ab iisdem causis, sed quae potentius agant, de cordis systolen vel diastolen quoad sensum aliquandiu sustia-

minent.

8 Inter Inaequalitas & intermissio pulsus ab iis lem quoque causis, quibus: Τ*0 PVi tremor & palpitatio , fyncope, lipo thymia & asphyxia inferuntur III. Functiones naturales, quarum exercitium debetur organis in abdomine contentis, perverti possunt in lue venerea causis sequentibus : 1'. naturalia , Vitio stomachalis & intestinatis limphae morboso fomite inquinatae ; a'. uode a Vitio sit nili bilis δc succi pancreatici ab eodem contagio , 3 Q. Skirrho glandularum conglobatarum, quae diversas abdominis partes, potissimum vero mesenterium obsident '. Haemostasia, sive spissitate sola sanguinis , sive multiplici visceriam infarctu inducatur. I. AROre- Hinc I'. Anorexia seu inappetentia, dc apepsia seu indigestio, si stoma-

353쪽

LIBER IV. CAp UT II L 3i 9 chalis limpha solito spissior vel a naturali crassi seu indole degener nec

fami excitandae, nec fermentandis & coquendis cibariis compar sit. Σ'. Vomitio aut singultus, si limpha eadem corrosiva simili vitio contaminet chylum quem conficit, unde Vellicata quidem nervea totiuS Ventriculi tunica vomitior, unde vero stimulat orificio tantum superiore Ventriculi singultus. 3'. Affectio hypochondriaca, si ad ea symptomata quae vitiosus & acriorchylus potest producere, ventriculum Sc intestina pungendo ac irritando , & sanguinem in quem transfunditur inspissiando , caeterasque anxietates quae a seminio venereo producuntur in universo corpore, accedat ea mentis dispositio ad melancholicum delirium vergens, quae ad affectus hypochon-driaci essentiam pertinet. '. Diarrhoea sive alvi fluxus, si chylo , qui a ventriculo acrior defluit, aut intestinati limpha, bile succove pancreatico , quae veneno venereo inquinantur , ad motum peristallicum citatiorem intestina sollicitentur ;stercoracea quidem, si solae faeces deturbentur 1, serosa , si a glandulis intestinalibus serum uberius irritatione exprimatur ; biliosa , si causa eadem fluxilior & copiosior bilis ab hepate extorqueatur ; lienterica , si alimenta

nondum confecta vel male contecta e ventriculo exeant; coeliaca , si chylusa venis lacteis exclusus propter skirrhos glandularum mesenterii in faecibus retineatur , & una cum illis egeratur.

P. Obstructiones & infarctus jecinoris, lienis, pancreatis &c. si bilis, limpha lienaris vel succus pancreaticus spissitate peccent , & in suis haereant conceptaculis.

6'. Icterus, si bilis a secretione praeclusa in sanguinem exundet ; savus quidem, si bilis flava , niger vero , si nigra sit. 79. Hydrops ascites sive abdominis, si sanguis venosus obstructione hepatis , splenis & pancreatis retardatus serum quo turget, guttatim dimittat

in cavum abdominis. 8'. Haemorrhoides , si compresso venae portarum ab hepate obstructo vel skirrho de tanta sit, ut cum via vix pateat sanguini ab haemorrhoidalibus venis regredienti extrema capillamenta haerente sanguine nimium dis tenta ad ani ambitum in varices dilatanda sint. Illae autem haemorrhoides caecae, fluentes, callosae, inflammatae, suppuratae, hi lcerosae aut carcinoma todes futurae sunt variis de causis, quarum disquisitio non est hujus loci, sed ex peculiari hujusce morbi theoria repetenda est. I V. Functionum universalium laesio potest in syphiliticis causas sequentes agnoscere. IV. Vitiosam acrimoniam limphae nutritiae morbo infectae ; 20. Parciorem & lentiorem spirituum influxum per nervos ; 3'. Minorem sanguinis attritionem & fermentationem 3 '. Copiam recrementitiorum aut excrementitiorum humorum, qui in sanguine propter viscerum infarctus restagnant.

Hinc igitur 1'. Marcor, atrophia, marasmus, si limpha nutritia acrior corrosiva partes nedum nutriat , sed potius deradendo extenuet &emacier.

1'. Virium languor , prostratio & imbecillitas, si spiritus ad partes mussiculosque praesertam & parcius lentius fluant ; parcius quidem, quia in

tructiones jecinoris , lienis, pan- creatis. s. Icterusω7. Hydrops.

rhoides. IV. Laesio

su ictionuuniversa tu, unde 3 I. Marcot& atrophia. 2. Virium languo ε

354쪽

3. Vultus 'pallor &

4. Febres

I. Febres Iemae. V. Laesio functionu ,

priae fcnt, unde E

3. Fluxus ammodicus eoramdem.

. Fluor ab

DE MORBIS VENERE IS.

cerebro parcius secernuntur ; lentius vero, quia crassiores sunt. 3'. Decoloratio, pallor, livor vultus, unde in foeminis chlorosis, si sanguis crassior & minus attritus ignavius fermentetur , adeoque colore minus florido vultum pingat 1, aut si bilis ita redundet, ut mucosus humor cuticulae subjectus , quocum confunditur, v1tioso colore inficiatur. '. Febres intermittentes , si cacochylia a ventriculo primisque viis in

sanguinem traducta, aut amurca recrementorum quae in sanguine retinentur , solitam circulationis oeconomiam pervertant.

3'. Febres lentae ab iisdem causis sed contumacioribus , vel quod se quentius est, a doloribus atrocibus, ab exulcerationibus variarum partium, a gummatis, nodis aut exostolibus putrescentibus , ab abscessibus internis dcc. quae singula in lue venerea inveterata plerumque perpetua sunt. V. Denique laesio funes ionum, quae mulieribus propriae sunt, dependere potest in lue venerea a multis causis. 1'. A vitio limphae lacteae seu laetis mammarum, quod viscidius & acrius est ab admisto veneno ; Σ'. A simili vitio limphae lacteae seu lactis uteri, cui periodicus catamentorum fluxus debetur ; 3V. A vitio limphae, qua turgent oviformes vesiculae sive ovula , quae in foemininis testibus si ve 'ovariis latent, δή prima sunt concepti embryonis incunabula. Hinc igitur 1 P. Cancer mammarum, si limpha lactea viscidior in vesiculis mammarum haereat, de haerendo in skirrhum dolentem induretur sive cancrum ; occultum quidem, quandiu congesta materies in quiete dura tura est , apertum vero & exulceratum, limpha eadem virulenta concepto rarescentiae nisu tumorem exulceret.

2'. Suppressio menstruorum , si defectu limphae lacteae uteri, quae prae spissitudine a secretione penitus arceatur, nec impleri vesiculosa uteri

conceptacula , nec comprimi venae uterinae appositae, nec laterales earum

appendices dilatari, inflari, extremo fine dehiscere possint, ut sanguis

menstruus more solito effundatur.3'. Fluxus nimius menstruorum, si vitio limphae ejusdem quae secernatur qui lena, sed quae prae spissitudine non excernatur,vesculosa eadem concCp tacula ita distendantur , venae appositae ita comprimantur , appendices caecae continuo ita dilatentur & hient, ut sangu1s jugi fluxu manaturus sit. Potest quoque affectus uterque, suppressus scilicet & nimius catamentorum fluxus a gravioribus morbis induci, suppressus quidem a inirrho vel carcinomate , nimius ver b ab erosione vel ulcere uteri. Q. Fluor albus sive muliebris, si limpha eadem acrior & ideo largius secreta e conceptaculis perenni & uberi fluxu scaturiat; vel si nimia diuturna compressione quam vasa sanguifera patiuntur a vicinis tumoribus uteri, vel ab uterinis colis spissiore laci e turgentibus, tenue cruoris serum in uteri cavum jugiter de ubertim extillet. 3'. Jnflammatio, si ex subitanea colorum uterinorum ab haerente lactea limpha dilatatione, ita derepente sufflaminetur sanguis per Venas recta fluens, ut a via praeclusus impete facto in limphatica vasa ab extremis arteriis prodeuntia cogatur irrumpere. Ea autem uteri inflammatio in ab

scessum, aut quod pejus est, in gangraenam abitura est , nisi depletis vasis S resolutis obicibus devio sanguini via cito restituaturi 60. Ulcus

355쪽

Ulcus uteri, quod potest gemina causa induci; I'. suppuratione dc apostemate, si inflammatio, de qua modo, in abscessiim versa, aut si atheroma , steatoma , melicerisve, quae in ipsis uteri tunicis latent aut

juxta adnascuntur , suppurata in uteri cavitatem aperiantur : Erosione, si semen ab infecto viro admissum, si menstrua, quae periodice prodeunt, si fluor albus, quo uterus non raro madet, seminio Inorbifico contaminata internam uteri faciem exulcerent. Q. , hirrhus uteri, si limpha lactea lente congesta intra sua cola firmiter indurescat. Skirrhus autem in carcinoma saepe degeneraturus es , si limpha acrior ad nisum rarescentiae concipiendum comparata sit, unde dolor , lancinatio , exulceratio gradarie succedant. Q. Tophi, skirrhi, tumores ovariorum, si limpha, qua opplentur vesiculae pellucidae , sphaeroides, cellulis singulatim coercitae quae inferiorem ovariorum partem distingvint, & ovula foeminina dictae, vel qua perluitur ac turget superior eorumdem DVariorum pars mollis, pulposa, succo plena, unde dependent ovula descripta , praeter naturam ita crassescat ab inspira to veneno venereo ut in tophos, Shirrhosve induretur, numero , mole, s gura , situ varios, in carcinomata quandoque degeneres variis de causis supra recensitis, III. 6. g. 3. Ovariorum hydatides, hydrops, abscessus , si tubercula in ovariis genita ex causa venerea sanguini aut limphae regressui ita obstent, ut serum latenter dimittatur in varias ovariorum cellulas, aut in ovula variis cellulis conclusa, unde hydasides, vel in ipsum Ovariorum contextum exundet, unde drops , quorum utrumque malum in abscessiis anomalos haud raro degeneraturum est. 1 o'. Sterilitas, si1 menstrua suppressa , nimiave ; quor albus nimius; ure rus exulceratus , Skirrhodes aut carcinomat ades , conceptioni obstent; vel si citra ullam uteri labem OVaria morbOSe tume fiant, aut ovisormes vesiculae indurescant & foecundationi ineptae fiant. 11'. Frequens abortus, si conceptus embryo virulenta acrimonia lactis

110. Partus foetuum squallidorum, erysipelate rubentium, semiapu- trium , ulcerosorum &c. ab eadem causa , cum Virulenta materni sanguinis indoles tenellum embryonis corpusculum celeri labe perdat, pes iundet, destruar.

CAPUT IV.

Diagnosis Luis Venereae consermatae. IN diagnos duo inquirenda sunt, an aeger lue venerea vere laboret 3 Deinde quali laboret, & an laboret sola λ Nempe I. An verὸ laboret,

tum ne magno patienti S infortunio , nec parvo medicantis dedecore umbra pro corpore, lar Va pro morbo oppugnetur i, tum ut nascens hydra, si forsan lateat, in incunabulis o cytis opprimatur, antequam adolescat

uteri.

Io. Steriliis

356쪽

De praesentia luis venereae judicium anceps

do cauti attendendum

esse ad si-

na , simplici simplex , multiplex multiplici 1, vel si remedia repugnantia

fuerint, saltem ut prius profligato morborum altero, qui curatu facilior esse videbitur, liceat inde alteri, qui pertinacior est , tanto facilius mederi.

g. I. AN AEGER LUE VENERE A VERE LABORET

Judicium de praesentia luis venereae solet esse plerumque & anceps Mdifficile, 1'. Qithd symptomata luis venereae, quae supra recensita Ilint, pleraque Cum aliis quoque morbis ita communia sint, ut ad luem veneream nullo potiori iure quam ad morbos alios pertinere videantur , neque adeo possint luem veneream potius quam morbos alios indicare. 2'. Quod symptomata caetera, numero pauca , quae lui ita propria sunt, ut soli conveniant, inveteratae tantuat, sed raro incipienti accidant , atque adeo inveteratam quidem demonstrent, nullius vero usus esse postant ad recentem & incipientem designandam , quod tamen votoruni summa esset. 3'. Quod ea sit luis venereae indoles, ut semel concepta nativae aegrotantium temperiei plerumque ita sese accommodet, ut morbos eosdem mentiatur quibus aegri ante assiciebantur. Si quis pulmone , capite , oculis , hepate & c. ante laboraverit, admista semel contagio iisdem in locis perinde laboraturus est, sed paulo urgentius ; unde fit ut de novo morbo nulla sit suspicio , credaturque aeger vetere tantum morbo lamguere , qui inveterascendo invaluerit. '. Quod aegrotantes saepe celent morbi partem, saltem morbi originem progressum dissimulent, ne causam retegant. Sic verum vix extorqueas ab adolescentibus , qui a parente vel Magistro sibi timent 1, ab innuptis foeminis , quas pudet culpam confiteri 1, imo vero ab adultis senibusve qui sui juris sunt, quos piget nonnumquam anteactam Vitam candide relegere , juvenilium errorum reminisci. In ea rerum ambage una superesst ratio veritatem fugitivam expiscandi. nempe si Medicus sedulus & sagax veri indagator ad sequentia signa parallela , quae in duplicem ordinem digessimus, diligenter utrimque attendat ; singula sincere discutiat, distinguat, aestimet ; S quid de luis venereae praesentia opinandum sit conetur collatione utrorumque mutua colligere , quod a singulis , si seorsim spectarentur , vix posset elici. Prior ordo signorum eorum est, quae ab effectibus seminii venerei deducuntur & quae praesentem aegri statum demonstrant, unde . seu demonstratioa ; posterior vero eorum quae desumuntur a causis seminii ejusdem dc quae praeteritum aegri statum commemorant, unde seu

commemorativa dicuntur.

PRIMO. Signa demonstrativa duplicis generis sunt , altera quidem tui venereae ita propria, ut soli conveniant vel fermἡ soli, & ideo pathog

monica ct univoca ; altera vero tui cum caeteris morbis ita communia , ut in diversis morbis perinde observentur , ideo aequivoca appellantur. Priora ab effectibus desia muntur , qui fiunt vitio humorum cum Venere

contagio maxime analogorum, & quos supra recensuimus Cap. II. prioq

357쪽

tibus articulis scata assinitatum. Posteriora vero ab effectibus caeteris, qui fiunt vitio caeterorum humorum minus assinium , δί quos exposuitnus ibidem posterioribus articulis descriptionis ejusdem. De utrisque caute advertendum est in hoc ordine demonstrativorum signorum, quae singula ab effectibus repetuntur, praesentia signorum syphilidem quidem argui, quia posito effectu causam poni necessum est , at vero absentia eorumdem syphilidem minime excludi, quia posita causa consequens non est effectum semper poni, cum possit cauta essicacia multiplici modo inhiberi , retundi , aut alio diverti. Qtioc1rca demonstrativa signa , si adsint, tuis venereae existentiam singula pro suo quaeque modulo affirmant ; negant vero minime licet desint, si ab aliis indicetur. . Signa univoca seu pathognomonica , quae in indicanda lue venerea praecipua sunt & primaria, ex ordine sigillatim proponemus, brevissime tamen , sed ita ut nulla omittatur cautionum, quarum usus esse debeat in distinguendo Sc aestimando signo quolibet istius generis. Deinde vero si naaequivoca nude tantum referemus brevitatis studio , cum ex tradita aeriologia abunde perspicuum sit, quanti singala aestimanda esse videantur. SIGNA UNI VOCA seti P AΤHOGNOMONICA. Primum. Inseo iocum altero quasi ex traduce communicata quocumque modo, concubitu, lactatione , suctione , basiatione, cubatione dcc.

Hoc quidem signum est indubium de primae notae latentis syphilidis,

cum ut vulgari fertur adagio, nemo det quod non habet, modo tamen constiterit de sanitate antecedente alterius quocum res fuit qui se infectum fuisse queritur. Sed in eo negotio tot praestigiae, tot offuciae sunt, ut nasutium non unum noverim , cui sucus factus fuerit, quasi ab ipso acceptus morbus effet, qui tamen vel usu, qui cum illo intercesserat, antiquior erat, vel ab alio nuper contractus. Secundum. Generatio foetuum abortivorum , vel qui si legitimum tempus attigerint, squallidi, emaciati, pustulosi , ulcerosi, semi-putres, nullomodb vitales pariantur. Simplex quidem indicium est, seu signum secundae notae , sed urgens, quod si pluries repetatur sine causa ulla manifesta, quae foetum matu-xius exturbare, aut in utero materno pessundare valeat, in signum vere pathognomonicum δc uni vocum abiturum est. Cum enim contingit partus plures male assici quasi haereditaria successione , liquet inde parentum alterutrum ad minus infectum esse debere , quod quidem argumentum dc in matrem, quae foetui alimoniam stiggerit toto gestationis tempore ; Scin patrem, quid n generationis opere primas confert; & in utrumque simul validum est , ut qui consuetudine venereos morbos invicem communicare soleant, licet tamen non semper. Tertium. Morbosa liberorum vitalium constitutio , qui strumosi , rachitici , gibbi, hectici, macilenti, marasmodes vel miseri ante diem obeunt, vel si superent, statura humiles, delumbes , capitones, sili, vari, vatii, valgi, compernes , deartuati, varie distorti stant articulos tuberosos habent. Istud indicium cum praecedente fermὶ convenit, Sc est ejusdem notae.

Validum quidem , si in pluribus vel in cunctis liberis repetatur , & si neu-

Voca numento decem , Primum. In

fectio cum

tivorum &seiiii - pu tiiunu Tertium. Morbo aliberorum vitalium

coactitur

358쪽

Morbi venerei locales sapia re censiti articulo I. Def-criptionis. Mo,bi venerei recens

contracti, si

, 'hibita re- mcdia diu

reluctentur. Sextum. Vitia omnia

ter parentum strumis aut rachitidi olim obnoxius fuerit, nec inter aIofulli numerentur , qui iisdem morbis affecti fuerint. Contra vero , sit secus, plane infirmum, nisi adjuncta pondus addant. .

uuartum. Morbi venerei locales surra memorati Cay te I. g. I. ut ulcuscula venerea , phimosis aut paraphimosis, porri, Verrucae, condylomata, fraga , fici, mariscae, bubones &c. si in genitalibus, ano, aut in guinibus vel primum sponte appareant, vel ante curati renoventur sine ullo concubitu , aut saltem sine ullo qui suspectus si . . . Signum hoc tuis venereae certissimum est: & primariae notae , si morbi ill1

venerei appareant vel renoventur sine ullo concubItu. At vero minus cer

tum, si post concubitum quemlibet superveniant, cilin nullUS rCI 'en et eae Usus ita tutus sit , 1n quem suspicio non cadat 1, ut enim amor furti, sic libido fraudis amans est. Caeterum signa diagnostica , quibus posssunt ulcus cula genitalium venerea a levioribus cutis fissuris et, porri dc verrucae 'energae a non Venere1s ; bubones Venere1 a simplicibus vel strumosis distin gui, repetenda sunt ex illis capitibus praecedentis Libri, ubi de eotumdem moibo, una diagnosi fuse actum fuit . ri. PQuintum. Morbi venerei locales impuro concubitu recens contract1, si remedia esticacis lina a diutius eludant, & nullam, saltem non plenam & perfectam sanationem admittant,quamvis medicina eX artis legibus adhibeatur. Hoc quidem luis latentis signum esse potest, sed secundae tantum notae & in quo aestimando magnopere etiam cavendum est, ne sanationem 1deo tardam esse ducas, quod aegrotanti videatur tardissima, aut latenti virulentiae remere tribuas, laod curantis Inscitiae Incuriae , vel aegri erroribus in diaeta acceptum referendum sit . . . Sextum. Vitia omnia supra recensita Cap. I. artio. a. quibus cutis deturpatur, si sine causa ulla manifesta accidant, dc remediorum vim dc effica clam diutius eludant. Inter haec primas quidem tenent maculae Venereae , tubercula pustulae, ordinis vero sunt inferioris rhagades manuum, de-

fluv1um capillorum , unguium morbi, scabies, lichen , herpes Ut allata symptomata signorum rationem habere possint ad indicandam

luem Veneream, opus est ut ipsamet caute prius discernantur ab alus morbis, qui licet amnes videantur, nihilominus tamen a ven reo contagio nequaquam dependent, . . . . . .: Sic I. Maculae venereae cutis distinguendae sunt, I Q. A lentiginibus , In eo quod mactata venereae & recentes sint , dc in pectore ac interscapulio tantum observari soleant l, lentigines vero faciem , collum dc manus , partes scilicet corporis nudas de turpent, Sc congenitae sint vel ad na1nus

Σ0. Ab ephelidibus Solis ardore contractis, quod maculae Veneres in partibus quae a Solis radiis tutae sunt, appareant, dc dissicillime d1scut1antur , contra quam accidit ephelidibus hujuscemodi. 39. Ab ephelidibus gravidarum , quod maculae venereae in partibus quas infestant, pertinacius perseverent i, ephelides vero gravidarum soluto utero sponte evanescant. Adde ephelides in gravidis ad faciem Sc collum

pertinere , quae loca maculae venereae non insident.

4'. Denique a maculis purpureis, flavit vel liventibus scor buucorum

359쪽

'ubd maculae venereae adjuncta quidem habeant alia sympton ata luis venereae , sed nulla scorbuli 1, mactilae vero scor buticae numquam est orescant, nisi prius gingivis exulceratis & in fungos succrescentibus, tibiisque livore nigrescentibus, quae certissima sunt scorbuti confirmati indicia. II. Tubercula Vero Sc pustulae quae a venere fiunt, dignoscuntur facili opera a varis seu tonthis faciei, quod non faciem solam ut vari, sed caeteras corporis partes Occut ent, dc in apicem purulentum non abeant, Ut varis proprium est, sed ducie , callos se , siccae, crusto se sint. A caeteris verbcutis vitiis abunde differunt numero , sede in pilosis partibus , figura, callo , colore, nodo itiberoso quo tubercula renituntur, fossulis in quas pustulae excavantur, inessicacia remediorum quae adhibita sunt &c. I I L Demum rhagades manuum , defluvium capillorum , unguium vitia, scabies, lichen , herpes, impetigo &c. satis superque liquent ex descriptione supra proposita, Cap. I. artic. 2. Septimum. Ulcera tonsillarum , faucium, columellae, palati, gingivarum, cum ostium adsitorum carie , ulcera similia internarum narium , cum carie& prolapsu ostium nasi; sarcomata , polypi in naribus, &c. qualia supra

descripta sunt, Call. I. artic. 3. Haec omnia in lue venerea inveterata sepe observantur, in recente ra-rictime , si unquam. Singula suppeditant signa totidem primaria , si sarc'

mala dc polypos narium excipias , qui sunt ordinis tanthai secundarii. Verum cauto opus est ne venerea ulcera istiusmodi confundantur cum ulceribus scorbuticis os infestantibus , affinibus quidem se de , feritate, curationis dissicultate, sed quae tamen differant multis nominibus. 19. Quod ulcera venerea primum tonsillas , fauces, columellas, inde gingivas , sed tardius rariusque contra vero scorbutica primum gingivas, inde vero fauces, tonsillas, columellam asticiant, sed rarissime & tardissime.

tutae. III. RIaagades manuum , de- fluvium capillorum svitia unguium. Septimum. Ulcera tau cium , palam

a P. Quod ulcera venerea nares sepe, scor butica vero nares numqtiam

Occupent.

3'. Quod venerea in ambitu δ basi callosa sint ; minime vero scorbutica. '. Quod venerea circumscripta Sc plerumque circularia certis tintum locis insideanr ; contra vero scorbutica serpentia 5c irregularia latius ex plicentur , dc totam oris cavitatem non raro male assiciant. 3'. Quod venerea erosione excaventur , scorbutica vero in fungos defungosas hypers arcoses excrescant. 60. Quod venerea in ambitu rubra , in fundo ex albo cinerea sint ;s corbutica vero tota liveant perpetuo. Q. Qtibii venerea subjectis ossibus cariem celerem inferant 1, scorbut1canumquam Vel raro.

80. Demum quod ulcera venerea adjuncta habeant signa luis venereae ;s corbutica vero scor buti signa quae aliena sunt. OctaῬum. Dolores veneret rheumatici, arthritici, rheumatico- arthritici , ischiadici, osteocopi dcc. supra propositi, Cap. 1. articulo . si reme diis diutius resistant, & noctu atrociter ingraVescant. .

Elici possunt ex prioribus dolorum generibus indicia tantum luis venereae seu signa secundae notae : Ex doloribus vero osteocopis signa vere

360쪽

thritici ,

Lici

Nonum.

Morbi ossium, de

Verum I. Cavendum est ne dolores veneret rheumatici , arthritici ς rheumatico- arthritici, ischi adici &c. confundantur, 1'. Cum doloribus levioribus sed anxiferis, qui tota tibia sub vesperam oberrando ad irrequietam pedum jactationem vel invitos sollicitant, Callice vulgo des Ix- quietudes. Ab his enim in eo differunt, quod illi calore lecti augeantur invalescant, contra verb hi in lecto derepente cessent & sopiantur. 2'. Cum rheumatismo , arthritide & ischiade a causa simplici 1, sed ab his in eo discrepant, quod illi noctu praesertim taviant, alioquin de die satis mites, quod remediis nullis essicaciter leventur, quod perstent diutissime insanabiles, quod Mercurialium usu mitigentur, secus quam his solemne est. 3 P. Cum doloribus scorbuticis per artus vagantibus 1, sed a quibus in eo dissentiunt, quod illi signa alia congeneris naturae, hoc est luis venereae propria adjuncta habeant ; hi vero signis a lue venerea plane alienis &scor buto peculiaribus indicentur. II. Dolores vero osteocopi, a quacumque causa fiant, ad luem veneream ita peculiariter pertinent, ut quotiescunque diutius, pertinacius, atrocius discruciant, toties luem veneream certam , plenam , confirmatam apertissime demonstrent. Nonum. Morbi ossium, quos Cap. I. artic. s. exposuimus, ut exostosis, hyperosiosis, caries, abscessus interioris medullae, fractura a levissimo nisu de os eos arcosis.

Singula totidem sunt signa primaria luis venerear, modo caute distinguantur a caeteris morbis , qui similis quidem speciei esse possidiat, sed qui

ad causas a lue venerea alienas referendi sunt. I. Exostosis proprie dicta, hoc est extuberatio areae osseae in tumorem hemisphaericum, si doleat, si caleat, aut si cute rubra & phlogode obtecta sit, Venerea perpetuo censenda est , neque tunc ulteriore inqiuisitione opus est. Sin secus, poterit forsan confundi ad summum cum callo qui ossi post fracturam coalito superest; cum exos ossi quae ossi accidit ictu vel caui contuso; dc cum vitiosa ossis di rinitate quae congenita sit, a quibus tamen levi attentione facile distinguetur 1'. A callo quidem, tum quod nota ossis fractura notusque fracturae Iocus callum de calli situm abundecindicent, tum quod callus ossis peripheriam circulariter ambiat 1, contra vero exostosis hemisphaerica sit, de circularem tantum aream in osse occupet.

19. Ab exostossi benigna quae fit in osse ictu validiore contuso, quod haec minima sit, numquam doluerit, jam dudum aegro nota sit, externae & manifestae cauta successerit, contra quam haec eadem singula in exostosi maligna sive venerea observantur.3'. Denique ab ossis di rmitate congenita , quod tuber connatum numquam doluerit, jam pridem ab aegrotante observatram fuerit, δc plerumque compar habeat tuberculum ex opposito , vel in osse eodem, si os unicum sit, vel in osse congenere, si duplex; quae sane exostosi venereae

neutiquam conveniunt.

II. Quatuor alia hyperosiosium genera praeter venereas agnoscimus . nempe rachiticarum, strumosarum, scorbuticarum & arthriticarum. To-

SEARCH

MENU NAVIGATION