De morbis veneris libri sex

발행: 1736년

분량: 640페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

361쪽

L 1 3 g R I V. C A p U τ I V. 3 ridem ergo diagnoses instituendae , ut de venerea hyperostpseos natura

liqueat. I'. Hyperostoses quidem rachiticae puerulis propriae, nec adolescentes

nec adultos adoriuntur i, non unum tantum alterumve articulum , sed

plures simul invadunt i, dolore omni vacant, nisi dum fiunt , semel factae artus varie distorquent i, quibus singulis a venereis abunde discrepant. 29. Hyperostoses strumosae non dolent, vel obtuse tantum dolent ; dc iis tantum accidunt qui strumis olim a tenera aetate laboravere, quibus etiamnum in diversis corporis locis glandulae conglobatae tument & skirrho des sunt i, unde a venereis aperte dissident, quae nihil simile adjunctum habent. 3'. Hyperos hoses scorbuticae raro observantur, nec unquam nisi in osse ulceri scorbutico subjecto, in osse v. g. maxillari clim superjecta gingiva ulcere eroditur ; mole parvae sunt ; in cariem citissime abeunt ; cum maculis scorbuticis , violacet aut nigricantis coloris, cum tibiarum pedumque livore, cum ulceroso gingivarum dc palati nigrore, caeterisque scorbuti signis conjungi solent, quae in venereis neutiquam Observantur. '. Tandem hyperosio ses arthriticae succedimi arthritidi gravi, diuturnae, frequentius in eodem articulo repetitae ; tophos tophaceastae concretiones comites habent ; raro majores occupant articulos , saltem numquam nisi prius minores digitorum juncturas pessundederint, quae singula contra se habent in hyperostosibus venereis.

III. Caries citra causam omnem veneream esse potest, quoties I'. Hyperostosi rachiticae, strumosis, scorbuticae aut arthriticae ; 20. Ulceri

maligno aut cacoethi ad os adsito ; 30. Abscessui seu apostemati sub periostio , vel juxta periostium a causa quavis manifesta inducto , '. Ossis fracturae vel contusioni nimiae succedit. Sed i V. Liquet cariem hyperosiosi rachiticae, strumoste, scorbuticae

aut arthriticae supervenire ex Iignis modo propositis, quibus manifestum est hyperostoses, quae in cariem tandem abeunt, rachiticas, strumosas, scorbuticas, arthriticas esse. 2'. Liquet similiter cariem ulceri maligno Sc cacoethi quod ossi adsidet, abscessui ab externa causa subter vel juxta periostium suppurato , fracturae ossis vel contusioni vi illatae succedere ex signis antecedentibus, quae ulceris , abscessus, fracturae, contusionis naturam, causam , diuturnitatem significant. 3'. Si casus hosce exceperis, ossium caries venerea semper censenda est, praesertim si exostosim aut hyperostosim veneream aut abscessum medullaris stubstantiae sequatur , imo etiam abscessum periostii, qui sponte Asine causa evidente acciderit.

IV. Absceisus medullaris substantiar, si fiat ab ossis fractura in acutiores

schidias, quibus medulla laceretur vel pungatur ; aut ab externa carie, qua altius progressa medulla putrefiat, nullam quidem luis venereae suspicionem movere debet, ut cujus causis pateant ab omni morboso seminio plane alienae. Contra vero virus latens toties apertissime proditurus est, quoties sine ulla labe , quae obvia sit, in ossium cavo clam producetur.

Rarum est abscessum hujuscemodi putrescente medulla gigni in ossium

laris sub-

362쪽

guo conamine.

Decimum. Tum OreS ,

qui expositi

rum.

II. Tophi ,

Signa aequi'

voca,

cavo , nisi cium lues venerea gravissima est & valde inveterata. Rariss1mutis vero posse unquam cerib explorari , nisi cum & medulla computruit tota , ossis substantia intime cariosa est, id est cum de aegri salute ferme conclamatum est. Attamen ad singula artendendo sedulb, quid in occulto fiat poterit aut inepte conjici , 1'. Si dolor osteo copiis altior, atrox, nullis cedens remediis eamdem ossis partem continenter obsideat Σ'. Si levis horror sub vesperam quotidie redeat, & in febrilem incandescentiam terminetur ; 3'. Si nullus tumor, rubor, calor in parte dolente obvius sit; Denique si dolor non intendatur , dum locus ad quem refertur, confricatur vel premitur. V. Fracti ira ossis ab exiguo conamine signum est luis venereae eviden tissimum , sed satis rarum, de quod numquam nisi in valde inveterata deplorata syphilide accidat. V I. Denique osteo sarcosis geminam tantum causam agnoscit, stru nTosam aut veneream, & hanc quidem frequentius quam illam. Itaque quoties desunt signa quae strumas aperte indicent, toties colligere est ex oste o- sarcossi virus latere. Rara tamen ea inductio, quia signum rarum est, quod scilicet de tot fyphi liticorum millibus vix in uno aut altero reperias, δίquod adeo in usu quotidiano frustra requiras vel expectes. Decimum. Tumores glandulosi & limphatici glandularum conglobatarum , tophi, nodi, ganglia, gummata seu tumores cystide conclusi , ut atheromata, steatomata, melicerides , quae sigillatim exposita sunt supra

Cap. I. Articulo 6.

Haec singula, licet esse possint effectus luis venerear, ab aliis etiam causis sepe dependent : Hinc ad judicandum cauto opus est , ut causae probe distinguantur. Qitapropter si univoca luis venereae signa censenda sint, at

saltem non censenda esse videntur nisi inferioris ordinis. Sic I. Tumores venerei glandularum conglobatarum cum strumosi s ita consentiunt, ut ovum ovo similius non sit. Idcirco virus veneretim nequeunt certo unquam arguere, nisi constet aegros nec ullis strumis a tenera aetate laboravisse, nec ullis aliis strumarum symptomatis tunc obnoxios esse.

II. Tophi, nodi, ganglia non a solo veneno venereo fiunt, sed debentur etiam contusioni aut distractioni violentae nervorum , tendinum , ligamentorum, & diciturnis doloribus arthriticis. Ideo si qua valida partis contusio , si qua juncturae distorsio , si quis insultus arthriticus diuturnior praecesserit, reprimendum est judicium , nec temere de lue venerea pronuntiandum ex illis tumoribus , nisi adjuncta alia signa pondus addanr. III. Gummata seu tumores cystide tanqtiam folliculo concitis os , qui in atheromata, steatomata, & melicerides distinguuntur, a vitio limphae ordinario saepilis oriri certum est , praesertim in capite, ubi testudines i&, & in gutture , ubi bolia , sive bronchoceles , vulgo gouetres appellantur. Si tamen contigerit caeteras corporis partes tumoribus istiusmodi pluribus quasi ex improviso obsideri illa sis capite & gutture , haud infirmum inde argumentum futurum est fomite venereo latente limpham perverti

inspissari. SIGNA RU 1 V O c A in duas classes distingui debent sicut univoca ,

alteram

363쪽

litteram quidem signorum primae notae , quae licet cum aliis quoque morbis' communia sint, frequent us tamen & magis proprie ad luem veneream pertinent, adeoque ad univoca propius accedunt : Alteram ver b signo rum secundae , quae nullo potiori jure tui venereae peculiaria sunt, sed quae in aliis quoque morbis nullo fere discrimine obsiervantur , atque adeo ab univocis recedunt longius.

Prioris notae vulgo censentur , I'. Oculorum morbi, ut rubor, prurigo , lippitudo , ulcera , verrucae , hordeola palpebrarum ophthalmiaphlogodes , ulcerosa , phlyctaenodes , corneae nebulae sive albugines, pustulae , ulcuscula , staphyloma, glaucoma , suffusio , pterygium , fistula lacrymalis sive aegilops , hypopyon.

Σ'. Morbi aurium , ut tinnitus, sibilus , murmur ; gravitas auditus, surditas , interioris auris inflammatio, abscessus, exulceratio i, caries ossiculorum , & osset aurium fornicis , cum estluxu puris foetidi. 3'. Capitis gravitas, cephalaea, ovum, clavus, hemicrania r, Vertigo, epilepsia ; phthisis , marcor , atrophia, marasmus, virium languor ; pallor δc livor faciet 1, febris intermittens dissicilis, aut lenta ; & in foeminis fluor muliebris ; inflammatio , abscemus, flairrhus , cqncer uteri ', sterilitas , abortus frequens, partus foetuum squallidorum, semi- putrium dcc. si ea forsan contingant sine ulla causa evidente, quae effectui producendo compar esse videatur. Inter signa vero inferioris notae numerantur caetera symptomata, quae supra recensita sunt Cap. I. in descriptione , ut spasmus, motusque spasia modici, tremor artuum, paralysis, hydrocephalus, agrypnia ; asthina, dyspnoea , orthopnoea ; haemoploe, tussist ; cordis tremor palpitatio , syncope , pulsus inaequalitas δc intermissio ; ano regia , apepsia , affectio hypochondriaca , singultus, vomitio , diar rhoea ; obsi ructiones hepatis , lienis, pancreatis 1, icherus , hydrops, haemorrhoides ; δc in foeminis cancer manimarum , suppressio vel fluxus nimius menstruorum , passio hysterica 3cc. S E C U N D O. Signa commemorativa praeteriti status de sumi debent a morbis venereis topicis sive local1bus, qui tui venereae semper praeludunt, quibus ea corporis loca, unde mali labes contagione concipitur, primum inficiuntur. Siquidem compertum est experientia , ut supra vidimus Cap. 3. Lib. II. virus prae nativa fixitate intra corpus numquam admitti, nisi ea pars , per quam admittitur, Prius affecta fuerit, atque adeo luem Veneream numquam contrahi per latium ut ita dicam, omisso medio , hoc est illaesa parte , qua contrali Itur. Morbi illi locales sive topici modo causis rationem habent respectu tuis venereae, quam tunc proinde indicant tanquam causa effectum : Sic gonorrhoea virulenta suppressa, sic bubo temere repressus luem veneream inferunt, & illatam denotant tanquam effectum. Modo vero respectu tuis venereae rationem habent coeffectus ab eadem communique causa, &luem proinde tunc significant tanquam effectus coeflectum ejusdem natu rete : Sic porri verrucae, sic ulcera cancrosa genitalium syphilidem designant non tanquam causa effectum, cum ipsa syphilidem rarissime pro ducant , si forte unquam ; sed tanquam effectus coeffectum unius & ejus

dem cauta, quandoquidem n vipia illa in genitalibus , syphili

Alia sunt

primae, Alia vero secundae no Secundo. Si

bis venereis localibus, qui praeces

sere.

Quorum alii causae,

alii vero co- effectus rationem bene.

364쪽

Primum

dylomata pudendor v.

Secundum.

Ulcuscula

earumdem

partium.

Tertium.

ab eadem causa fiunt, nempe a contagio venereo , quod parti adhaerens porros , Verrucas , ulcera ; quod sanguini infusum syphilidem inferat. At vero qtialitercunque signa istiusmodi se habeant respectu tuis venereae, sive ut causae, sive ut coeffectus, caute perinde advertendum est in hoc signorum ordine contrario modo concludendum esse, quam in praecedente ; nempe Si defuerint, hinc luem penitus excludi, quoniam si

causae rationem habeant, notum est causa non data nec effectum quoque dari , si vero coenectus tantum sint eJusdem causae, constat pariter a causa

quavis effectum graviorem & dissiciliorem frustra expectari, quae alteri effect ii ejusdem naturae sed faciliori magis obvio producendo jam impar fuerit. χ'. Si vero praeluserint , inde tantum probari luem adesseresse , sed non probari revera adesse, cum posita causa effectus quidem poni possit, sed non perpe uo ponatur. Posito pariter effectu leviore magis obvio , possit quidem similiter poni coefrectus alter ejusdem naturae, quanquam dissicilior ; at vero nequaquam certum sit ideo semper poni. TCaeterum , quemadmodum supra demonstrativa , sic etiam commemo- 'tira signa ordine singula jami recensebiuatis, additis notis, quae paucis indicent quanta sit stingulorum gravitas, quanti proinde faciendum sit testimonium quod ex singulis seorsim elici potest , atque adeo quantum tu

Venereae periculum ab unoquoque denuncietur in singulis casibus. Itaque I. Signum commemorativum. Porri, Verrucae, cristae, condylomata , sarcoses, quae in genitalibus succrescunt post impurum concubitum. Monuimus supra Lib. III. Capp. 9. 2 ro. morbum localem inter Venereos nullum alium esse , cui syphilis certius succedat, cum virus admissiim necessiuxu , nec Juppuratione ulla tunc evacuetur. Verum caeteris paribus gravius periculum imminet, si excrescentiae istiusmodi plures & majores fuerint , si acutius dyluerint, si fraeno insederint, si increverint celerius, si omissis remediis diutius neglectae sint &c. contra vero levius , si secus. II. Ulcuscula cancrosa & phlyctaenodest, quibus genitales partes infestantur ab impuro concubitu. . Ulcuscula Venerea grave periculum semper denuntiant futurae syphilidis, cum virus uberius acceptum parca suppuratione educi totum vix possit ; gravissimum vero si plura, cava , lata , phagedaenica, rebellia fuerint , si praeputio praesertim fraeno adstiterint, si aegrotantis cunctatione vel socordia remedia omissa sint, si febre superveniente suppuratio exaru rit, si callus dissicilis curatis ulcusculis supersit. III. Tumor phlegmonodes vel phlegmono - cedematodes balani praeputii in viris ; in foeminis vero vulvae dc ostii vaginae, unde phimo sis, paraphimosis, bullae crystallinae &c. iUt tumor ille cum ulcusculis causa, sic cum iisdem gravitate quoque consentit, vel si discrepat, in eo tantum discrepat quod gravior sit, qua tenus supprimit ulcusculorum suppurationem , qua posset multa pars contagii educi , & illorum detersioni obstat, qua virulentia contagii mitesce ret. Caeterum periculum debet varie aestimari pro tumoris intensione ,

extensione, diuturnitate , virulentia , phlogesi gradu febris sImpxom*

ricae, quae advenit.

365쪽

IV. Bubo sive panus inguinum impuro concubitui superveniens. Hoc signum praecedentibus gravitate cedit, si bubo suppuratus diu fluxerit , aut si in represta Mercurialia ex arte caute adh1bita fuerint ad visus profligandum. At si neutra ratione veneni propagationi occurium fuerit , praecedentibus haud impar est, praesertim si bubo & glandulas multas ct diu male affecerit 1, si suppuratio febre vel phlogosi ante tempus exaruerit ; si calli duriores suppurantium efficaciam eluserint Scc. V. Gonor rhoea virulenta, qualis impurum concubitum frequentissime sequi solet.

Vix licet unquam luem veneream inferre ex praegressa gOnorrhoea , quae diu , ubertim , sine intermissione fluxerit, cujus juge est uvium remediis non coercitum fuerit, sed virulentia sensim mitescente sponte evanuerit Jcc. quoniam tunc larga suppuratione virus omne quod intros L. ceptum erat , exhaustum fuisse spes est , nec ut plurimum vana. At verbsin secus, constat luem frequentissime a gonorrhoea produci, quotieS contingit virulentum humorem in sanguinem retrocessisse , ut accidit, 10. Si fluxus inhibitus fuerit constipatis vesicularum seminariarum 8c prostatarum emissariis abusu injectionum astringentium in urethram, vel xemediorum internorum ejusdem evicaciae.1'. Si fluxus suppressi is fuerit inflammatione partium affectarum , qua lis advocatur usu praepostero rerum Venerearum , equi satione, potatione, febre sponte oborta , erroribus diaetae dcc. 3'. Si fluxus coercitus sit tumore spermatico, inflammatorio , aut cede matode utriusque vel alterutrius testis. 4'. Demum si fluxus, licet perennis, veneno exhauriendo impar fuerit, sive quod venenum nimium sit δc solito acrius, sive quod aegrotantis socordia nec mitigatum temperantibus nec opportune Mercurialibus profligatum fit. VI. Porri, Verrucae, condylomata, fraga, fici, mariscae, ulauscula cancrosa dcc. quae ad anum adstant, quando virus impurissima corporis

usura contrahitur.

Periculum , quod a singulis timendum est , aestimari debet ad exemplum periculi, quod a similibus morbis imminet in genitalibus, de quibus modo diximus commemorativo I. 2 2.

VII. Ulcuscula , phlogosis, inflammatio , condylomata, CXcrescentiae , quae in papillis areisque mammarum , aut bubones, qui in glandulis axillaribus accidunt , cum morbus ab infantibus in nutrices lactatione

traducitur.

De singulis judicium idem instituendium est ac de amnibus affectibus, qui congressiti impuro succedunt in genitalibus. VIII. Ulcuscula phlogodea labiorum , gingivarum , palati, linguae ,

columellae aut faucium ; tumoresque buboniformes glandularum limphaticarum , quae parotidibus aut maxillaribus adsitae sunt, si infantes contagium a nutrice sugendo, vel adulti columbatim oscula jungendo concipiant. Ut singulorum horumce morborum aetiologia eadem est ac setiologia

similium affectuum, qui ab impuro concubitu fiunt, sic eadem est qtio-

si uartum. Bubs sive panus inguinum.

Gonori hoea vira lenta. Sextum. Porri, ver rucae fraga,

sici, ulcus

cula juxta

anum

Soptimum, Ulcuscula a

phlogosis ,

condylom ta in papillis areisque

Ulcuscula labiorum, oris , fau cium

366쪽

gnostici

collatione signorum utriusque speciei deducendi. Canon pri

mus.

uagius,

que singulorum prognosis, idemque periculum futurae luis a singulis impendet. I X. Scabies , impetigo , herpes , tubercula, pustulae, ulcuscula cutis, si quis unquam cubando cum infecto , cui cutis ulcerosa sit aut qui no tu sudet, contagio infectus fuerit. Cum haec vit1a, sicut naturam eamdem , sic eamdem quoque progno- sim habeant, quacumque causa proclucta esse supponantur, quantum syphilidis futurae periculum a singulis impendeat, colligere est ex iis ouae de iisdem supra diximuS. TERTIO. Signa demonstrativa & commemorativa , quae hactenus recensuimus, si seorsim spectentur, tuis venereae veritatem subindicant magis quam demonstrant. Opus est ad plenam rei notitiam ut singula cum

singulis conferantur : Sic enim crescet collatione singulorum Valor, ut augetur in arithmetica valor cis rarum appositione. Hinc ergo, si Quatuor signorum demonstrativorum species scilicet uni vocorum & aequivocorum, tum primae tum secundae notae, cum duabus speciebus an amnesticorum nempe gravium δί levium, combinentur, octo Canones sequentes elici possunt, qui totam luis venereae diagnosim sub uno vetiit intuitu satis apte repraesentant. CANONI. Si unum aut alterum e signis demonstrativis univocis prima notae cum uno aut altero signo commemorativo , quod grave sit , concurrat , certissimum de lue venerea judicium esto. 'Sic ergo liquet certissime aegrotum lue venerea laborare, quoties post praegressbs porros , ulcuscula, bubonem suppressum & neglectum, aut sonorrhoeam arte vel casti cohibitam, morbos eosdem denub sine nova causa experitur, iisdem alterum inficit, morbosos liberos omnes generat ; pustulis, exosiosi, dolori osteocopo dcc. obnoxius est &c. CANON II. Si unum aut alterum e signis demonstrativis univocis prima notae coeat cum uno aut altero signo commemorativo leviore , certum de lue venerea judicium esto. Sic certe liquet aegrum de quo quaestio est, lue infici, quoties post go-norrhoeam rite curatam & quae sponte evanuerit, superveniunt signa eadem quae modo recensuimus , infectio alterius ; generatio morbosorum liberorum; pustulae, exosiosis, dolores osteocopi, fracturae ossium levi de

CANON III. Si unum aut alteram e signis demonstrativis unifocis infe rioris ordinis conveniat cum uno aut altero signo commemorativo , quod grave sit , similiter certum de Iue venereά judicium esto. Sic etiam certe liquet luem latere, quoties aegrotans, qui jam experitur defluvium capillorum aut casum unguium, rhagades manuum; ulcera tonsillarum , faucium , columellae , narium ; dolores rheumaticos aut arthriticos; omium caries aut hyperos Oses; tophos, nodos , ganglia, gummata &c. confitetur se olim laboravis. porris, ulcusculis, bubone ne hiecto vel male curato, gonorrhoea virulenta injectionibus cohibita &c. CAN ON IV. Si unum aut alterum e signis demonstrativis univocis inferioris notae conjungatur cum uno aut altero signo commemorativo , quod levius sit. argent tantum G tu: vcnerea praesumptio esto.

367쪽

Sic praesui Ditur' lues venerea, quoties post suppuratiam bubonem . aut gonorrhoeam, quae diu fluxerit, δc sponte cessaverit, obveniunt ostium caries Sc hyperostoses, sine causa manifesta , rhagades manuum, ulcera faucium , oris, palati, narium dcc. CANON V. Si unum aut alterum e signis demonstratisis aquiUocis prima notae coincidat cum uno aut altero signo commemorativo ex ordine gravium , urgens etiam de lue venerea praesumptio esto. Sic praesumitur lues venerea , si cui post porros , ulcuscula , bubonem male repressum aut gonor rhoeam cohibitam superveniant ophthalmia contumax sine causa, fistula lacrymalis , hypopyon , tinnitus, abscessus au rium , surditas; vertigo, cephalaea diuturna, phthisis, marasmus, faciei pallor , febris intermittens dissicilis 3 c. Et in foeminis fluor muliebris, sterilitas , abortus frequens, partus foetuum sic'allidorum semi- putrium

CA NON VI. Si unum aut alterum esignis demonstrativis aequivocis prima

notae concurrat cum uno aut altero signo commemorativo ex ordine levium, ut

in re de qua non liquet ampliatio esto. Sic ampliandum est & ulterius inquirendum quoties signa quae modo recensuimus, 3c quae natura aequivoca sunt , non apparent nisi post gonor rhoeam benignam, leviorem, quae diu fluxerit, & curata sponte tandem exaruerit.

CANON VII. Si unum aut alterum e signis demonstrativis aequivocis secundae notae conjungatur cum uno aut altero signo commemorativo ex ordine gravium , ut in re de qua non liquet ampliatio esto. Sic etiam ampliandum est si quis post porros, ulcuscula, bubonem male repressum, aut gonorrhoeam virulentam cohibitam motibus spasmodicis , tremore artuum , paralysi , asthmate , haemopto e , tussi, cordis palpitatione , ano rexia, apepsia , Vomitione, affectione hypochondriaca, diar- rhoea , ichero , hydrope dcc. laboraverit. CANON VIII. Si unum aut alterum e signis demonstrativis aquilocis secundae tantum notae conveniat cum uno aut altero figno commemorativo ex ordine tantum lesium , plena de lue venerea absolutio esto. Sic aeger absolvendus est, si uni tantum aut alteri symptomatum mitiorum & aequivocorum , quae proposuimus Canone praecedente, pateat, nec ullum morbum venereum localem ante expertus fuerit praeter gonor rhoeam unam aut alteram , levem, benignam, quae remediis mitigata & perfecte curata fuerit.

Ex dictis manifestum est 1'. Hydrargyrosim imperandam esse quotiescunque certo liquet de lue venerea : Expedit enim morbum quam Ocyssime debellare, qui vires acquirit eundo. Σ'. Hydrargyrosim suadendam esse , quotiescunque gravi de causa conjicitur luem latere : Neque enim in re quae mora ingravescit opus est demonstratione, quae saepe numquam advenit, saltem quae semper tarde. Plane actum foret de Medicina , quae ars conjecturalis est, si graves & ur gentes conjecturae consilio capiendo non sussicerent.

3L Hydrargyrosim omittendam esse, quotiescumque ambigitur de lue venerea, quandoquidem probum Medicum numquam decet 'medium

tus.

timus. Canontavus.

Hine liquet

quo casu hydrargy rosis imperanda sit. Quo calisuadenda

tantum,

Demum quo cala

368쪽

1 mittenda. Casus duo

pedit ab al-Jata regula discedere. Quibus signis pateat qualis sit

lues Venerea,

temere adhibere, quod ut caetera taceam incommoda, vires frannit, temperiem non raro pervertit, atque sit forsan periculo , certe numquam

damno Vacat. a

casus est in quo licet, imb vero expedit ab allata regula dilaedere hydrargyrosim adhibendo quamvis res in ambiguo sit. Alter quidem sit aeger uxorem ducturus sit : Praestat enim illum remedio potius damnar1 dissic1l1, tardioso, forsan inutili, sed quod est periculi immune, liberosque rachitide aut strum is contaminari , aliisve affectibus , qui a lue degeneres, lue ipsa nihilo mitiores sunt, nam ut communi fertur adag1o , mali corvi ovum semper malum. Alter vero si aeger dissicili morbo detineatur, qui adhibitorum remediorum 'im & efficaciam iam diu eludat ; tunc enim suspicio est , neque temeraria ut plurimum , virus latere , quo morbus pertinaciter foveatur. Expedit tamen in eo casu ad plenam & legitimam hydrargyrosim prius non properare , quam levioribus inunctionibus vel interno Mercurialium usu caute periculum factum sit futuri levaminis, unde innotescat velut ex ungue leo , quid salutis ab inunctionibus legitime administratis expectandum sit. L

s. II. QUALI LUE AEGER LABORET, ET AN LABORET

Minus inest dissicultatis in resolvenda quaestione altera, quae secundat diagnoseos partem facit, nempe qualis adsit lues venerea an adsit sola ESiquidem Primo. Palam est ex nativa corporis fabrica, ex naturali functionum oeconomia , ex aperta aegrotantium confessione , I R. An lues venerea humores tantum infecerit, qui sunt arte reparabiles Θ An vero ulterius progressa solidas quoque corporis partes laeserit quorum vitium stabilius est,. ac minus mutabile Za V. Quos & quales humores contaminaverit contagio, an seminales , pneumonicos , gastricos, uterinos , muciferos qui nari uiri, sebaceo ne qui cutis proprii sunt Z Qtiali contamina verid vitio, an in spissatione, an acrimonia , an utraque Θ Et quanto , an mediocri, an summo ξ3'. Quas δc quales solidarum corporis partium vitiaverit, an molles , nempe carneas tendinea ve ; an ve id duras, scilicet osseas E. AP. Quales e mollibus corporis partibus corruperit, an principes nobilesque quae vitae praestuat, ut cerebrum, pulmonem, hepar, Ventriculum , utrium Scc. ignobilesne quae ad vitam parum vel minus saltem necessariae sunt, ut artus extremos , cutim , carneasque partes cuti proxime subjectas i Quali vitio easdem corruperit an tumore aut Shirrho, an ulce re, an utroque t Et quanto, an ad gradum mediocrem maximum veξ. 39. Similiter quibusnam de qualibus ossibus labem intulerit, an in capite aut in trunco corporis, unde ossa exscindi non possunt; an in artubus summis, ubi ossium excitio facilior minsisque periculosa 3 Qualem illis

labem intulerit, an exostosin arat hyperos Osina, an cariem, an utramque Et quantam, an stiperficiariam , ideoque leviorem , an altiorem graviorem, quae ad ossis moditullituo penetret l

369쪽

LiBER IV. CAp UT IV. 6'. Quanta ac quo triplex inde sobolescat ex utroque capite functionum

laesio , animalium, vitalium, naturalium, caeterarumque quae ad viros, foeminas e specialiter pertinent Θ70. An morbus recens sit, aut diuturnus Sc inveteratus 3 An remedia nondum expertus fuerit ξ An contra adhibita varia remedia jam eluserit 8'. Demum an aegrotantes aetate , viribus , habitudine valeant ξ An con- , tra aetate pueri sint aut senes , corporis habitu infirmi, viribus exhausti 3 Secundo. Neque dissicilius futurum est judicium utrum lues sola adsit necne ;' quandoquidem morbi quicumque solent cum lue venerea concurrere , sita habent propriaque symptomata, quibus abunde declaratur sin

gulorum natura, inveteratio , novitaS.

morbis peculiaria sint. Sic ut rem per se facilem ad pauciora exempla contrahamus , constat I P. Epilepsiam cum lue venerea convenire, si syphi- liticus sui impos praeceps in terram identidem ruit, membra quatit, Ore spumat, varie convellitur, sensu orbus est. Σ'. Paralysim, si pars corporis quaedam nec sensu polleat, nec pareat imperio voluntatis motum jubentis.

3'. Asthma, si aeger anhelus suspiriosus sed a febre liber spiritum

identidem ducat & crebrum dissicilem. Q. Phthisim, si a febriente, tussiculoso, marasmode pus exspuatur vel sputa pure gravida. ue R. Strumas, si glandulae limphaticae in collo, ad maxillam utramque . in axillis, in inguinibus, in variis artuum internodiis &c. doleant, caleant , tumeant, indurentur, skirrho des fiant. 6'. Scorbutum , si maculae, striae, vibices , areae in pedibus tibiisve appareant coloris violacet, atro purpurei, livescentis &c. & si gingivae tumidae , fungo is , ulcerosis , nigrae, dentes qui in sedibus mobiles vacillant,

superemingant.

V. Affectionem hypochondriacam', si aeger meticulosus , melancholicus , inquies, de valetudine anxie provideat, symptomata quaecumque patitur, etiam levissima verbis exaggeret, dc a morte quasi semper immineret , sibi semper timeat. II. Inveteratio vero, si symptomata illa singulis singulatim peculiaria multo ante apparuerint. Sic liquet epilepsiam , paralysim , asthma , phthi sim , strumas , scorbutum , affectionem hypochondriacam , caeterosque quosvis affectus qui cum lue possunt concurrere, tuis ingressum praecessisse , cpioties symptomata, quibus designantur , antiquiora sunt impuro concubitu , quo lues admissa creditur 1, dc tunc profectb evidens est morbos illos essentiales esse & a lue plane alienos, quidum nihil commune habeant , vel si quid forsan, id unum ad summum quod ab illa tanquam a fomite intendantur. III. Demum novitas symptomata illa peculiaria recens observentur. Sic ergo si symptomata epilepsiae, paralyseos, asthmatis , phthiseos, strumarum , scorbuti, affectionis hypochondriacae S c. propria , non apparuerint , nisi post luis ingressum , inde manifestum futurum est morbos, a quibus fiunt, post acceptam tantum luem veneream adveniss). Id unum

Quibus gnis dignosis ei possint morbi, qui

lent

Quibus si

guis manifestum sit,

an morbi illi lue venerea antiquiores

sint EQmbus signis liceat

colligere an tui venerea supervene.

370쪽

nereis, qui forsan prae

qui adoles iace nieS, tum aetate pro vectiores sunt. Foeminas,rum quae nuptae, tum

quae innuptae sunt.

ambiguum superesse posset an a lue venerea , an a causa alia quavis simpliciore advenerint Sed vix dignus est vindice nodus ille , cum in utroque 'su hydrargyrosis perinde adhibenda sit, ut lues radicitus deleatur, ea semel curata in aperto futurum sit, si symptomata simul cessaverint, morbos, ad quos pertinebant, symptomaticos fuisse & a lue oriundos , si vero perseverent, morbos eosdem essentiales esse, adeoque post curatam luem specificis remediis ex arte oppugnandos esse. . Pro coronide juniores Medicos monitos velim , ut se modeste gerant, ceu ingenuos decet , tum in sciscitando an dc quales morbi venerei praecesserint, tum in patefaciendo quid de praesentia luis venereae ipsi sentiant. I. Levis quidem conjectura sussicit ad adolescentes juvenetve interrogandos , ut qui gestiant morbos venereos , quos jam passa sunt, ultro narrare, quasi egregia totidem facinora, quorum juvat meminisse. At vero urgentiore praesumptione opus est , si cum viris maturiorem aetatem jam assecratis agatur, potissimum si severiorem vitae rationem ingressi sunt, ut quos, si non pudet, pigeat saltem antiquos errores relegere. Nihilominus ramen ne cunctatio nimia culpae assinis videatur , propositis demum argumentis ex praesentis morbi statu manifestis, quae auctoritatem quaestioni addant, libere quaerendum est an juventutem labis venereae ita immunem

egerint, ut se ab omni suspicione vacuos esse jure arbitrari possint. II. Quod ad foeminas spectat, res quidem satis facilis est 3c expedita , si de nuptis viduisve quaestio sit. Urgens enim praesumptio , imb vero levior conjectura sufficit, ut jure percunctari liceat, non quid ipsis forsan egerint, quod semper nefas, sed quid agant egerintve mariti : Usus enim

Invaluit viros, ut jure matrimonii liberorum omnium , quOS UXOr parturit, parentes sunt, sic etiam morborum Omnium Venereorum, quOS UXOrpatitur , auctores esse jure vel injuria. Sic ergo data semel occasione , ut Gminae natura suspicio e sunt de loquaculae , quaecumque de viris suis noverint, quaecumque ipsis unquam expertae fuerint illorum contubernici 'nte effutient, unde judicatu facile futurum est quid de luis praesentia opinandum sit. At vero lubrica & per ardua res est, si in qLiaestione verse tur status innuptarum, praesertim quae famam sine labe teneant, & sanc- riore superbiant vitae instituto ; tunc sane nisi inconsiderantissimae de de mentissimae temeritatis notam parum cures effugere , neque suspicio prius aperienda est, quam certo liqueat de lue Venerea r, neqUC tum vel b unquam aperienda , nisi odii mitigandi causa morbi Originem in parentes vel nutrices refundendo. V1di equidem eo pacto innuptarum pleras taequas interrogandas habui, rem satis libere confessias esse saltem si qtice verecundiores fuerint, veri sibi conscias nec inficias ivisse, nec propositis remediis difficiles sese praebuisse, quod Medico satis esse debet, ut qui de morbi origine parum sollicitus , solius curationis debeat sata ere.

CAPUT V.

SEARCH

MENU NAVIGATION