Francisci Petrarchae De remedijs vtriusque fortunae, libri duo

발행: 1616년

분량: 755페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

praestaret nobilissima artium esset architectura. P. Regiis aedibus habito. R.AE. Quasi vero curas,mo bosque locus arceat,sive ad prehendenda turrium

fastigia mors egeat scalis. Nonne in regia Tullus Hostilius habitabat,quando ictus est fulmine λ Inregia quoque Tarquinius Priscus quando percucsus est ferroi In regia denique Superbus, quando pulsus est regnoὶ Nullus locus periculis inaccensus,nullum limen morti clausum. Go, V. Habitatio milii propria atque perpetua est. R . Immis vero parui temporis incolatus:instat dies commigrandi. Civem fingis . aduena es, conductum habitas. veniet,qui te nudum Iaribus his exturbet. G. Clara quidem,&augusta domus est. R A. Hinc dia. gresso rusca erit,&anmista; sed Ac nunc. si vere domum tuam respicis, Obscura, dcarcta illa prorsiis, dc caduca est ; quaeque in dies, tantis adminiculis vix fulta, subsistat, assidue fatiscens. casusque suis nuncia,& quae certe, nec a ruina vitima longe si , , nec interim generosum incolam delectet, ut domus , sed angat ut carcer ;.Vbi moras oderit, unde optet absolui. I nunc ergo, vel alienis aedibus, vel

tuo carcere gloriare. De A cium munitione. D I A Ευ G. xxx ctuas auriston dur fortes non vinceret arce; Nustatque non metuit saxea fara domus.

MVnitissimis arcibus habito. RM.In qdibus

aliquid boni estiin arcibus mali multum. Illς protegunt ab aestibus, a ventis,ab imbribus : hae animum possidentis solli citudinum procellis obiiciunt,& securitatem pol licitae, eu-

dis moenibus cincta est. Ida. M. excidit illud

152쪽

s partani dictumi qui amico patriae muros Ostentanti:si hos,inquit, foeminis extruxistis, recte quidem at si viris, turpiter. GAV. Arcem habeo fortistimam. R. ά. nid, nisi impatientia, & superbia, di auaritia vestra fecit,ut arcibus opus esset: Quantberat honestius , aequo iure cum hominibus viuere in plano, cultisque in agellis habitare, quietos carpentem somnos, quam te rupibus hiaspidis inclusissem octurnis excubiis ululantem, teque tua miseria suspectum, Zcinuidiosum omnibus reddidisse λ An & Publicolae factum excidit;

qui, quamuis inter primos, urbem Romam seruitio regio liberasset; sentiens tamen seipsum situ aedium sustectum plebei, ut seipsum flicet indignaJ suspicione Iiberaret donium suam de monte deposu1te GAV. Ara inexpugnabilis est mihi. R A. An&illud metus prouerbium non audisti Nullum inexpugnabilem locum esse, in quem asellus onustus a tiro possit ascendere. Trahit oppugnationem arx munita, non impedit. Restitit aliquantulum Senonum insultibus arx Tarpeia: Poenorum Tarentina, donec utrique , Opportuno reis

medio succursum estilli Camill Esaifuit: huic Fabitis. Sed an gemina arx Locrensis ab ipsis defendi quiuit Hanibaleὶ Profecto nec Ilion ipsum, nec Byrsa defendi potuit:nec Corinthus, quae Una peruetustam inexpugnabilis famam habuerat ; sed

hane sibi Μummius victor erspuit. Nonne ante hos septuaginta annos PI questina arx ἱ qua nescio an ulla usquam fortior esset atque munitior ab illo magno hoste, quia armis non poterat, blanditiis ac promissis fallacibus capta fuit,&diruta, dc vix tandem, velut e longaeua febre, fragilior re surrexit; Ad summam, nihil inexpugnabile, tutum nihil ab humanis fraudibus est. G V. Arce

153쪽

a 2 PETRARC. DE REMED.

subnixus munitissima, nil timeo. . Arces pestiferam multis considentiam praebuere. Multi,qui tuti sine arcibus in pace vixinent, arcium fiducia, ausi sunt,unde ipsis in arcibRs periere; ut illic potissim lim a udacia domaretur, unde orta erat. Non

sunt ad audendum irritandi animi, sed frenandi. Omnis magna securitas,nisi de Deo oritur, stulta est. G V .Habito in arce munitissinia. R . Ut sit

aliquid. Arx haec tua, quid est aliud quaeso, quam

refugium quoddam & degeneres latebrae ad pe serendam oblidionem: quod ut ait Liu iusJ miserrimum est in bello: Quando unquam audiuisti; bivnquam legisti Iulium Caeserum,utrumque Africanum, Μagnum Pompeium, Μarium, Alexam drum Pyrrhum Hanibalem aliosque viros magni nominis, sese arcibus, continentes, & non potius arcibus infultantes 3 Arces scito non receptacula sortium, sed inertium e sse latibula .Certe hac aetate Stephanus Columnensis aeui omnis illustribus viris par, cum in eius auxilium, ad famam sui nominis venisset nobilis quidam vir externus, & is

cognitus,essentque die quadam graui,&ancipitii prael io, Sc ingenti turba hostium circunuenti , ille periculum videns,accessit propius,&,ubi, inquit, o Stephane, arx tua est: ule subridens, ut qui hec domum propriam quidem Romae haberet: manu ad pectus apposita; Haec quidem, inquit, Arx mea est. Vocem siro au8hore dignissimam. Sic est augem, sancti Zc deuoti viri omnem spem in Doci h dient Austi ac solliciti in virtute;fordes,di bellicosi in armis. Tiinidi dc iagna ui in muris,atqtae arcibus. Do

154쪽

IN mpla domo supellex eximia est. R Super

uacuo inspacio,pondus inutile. Illa furibus Iatebras dabit, haec praedam 3 utraque periculum D DI alimentum ancendio. atque lavori. G. In domo lpeciosa supellex copiosa est. Is A. Illa cum te loco moueris,deserenda est. Me si uti vo-Iueris. aepissime transferenda est,&plus dissicultatis allatura , quam Voluptatis, & plus oneris quam honor'G-.Μulta mihi Naris enmissius ellex domi est. Iuge bellum non cum lari-hus modo; sed cum muribus , tineisque:&araneae, M rubigo,fumusque, & puluis, dc imber in vos dimicant. o diaertes del1cat quibus armis hos lim

eo arcebitisi G HV Pretiosissima est supellex

.Non rea pretium, sed contemptus,diuitem facit. Alioqui & quaerendo cupiditas crescit.& pau- Peritas Cupiendo. Ita sit, ut nihil magis inopem faciat, quam auarI opes, quarum si aestimatio exa-eta,verique rudiea j sequax contemptus, accesserat, ea demum Veris diuitiis vera est via Ego te dum tena,dum varia miraberis non putabo; quanuis aurea stellanti' ue gemmis ardentibus, tectum b-mne, supellectili, opertum resertumque tibi videam G V. Inuidiosa sit pellex,& profulgida est. . Pro captu oculorum;seu forsitan animorum- Vere autem Onerosia rerum colluuies, ac turbida

Sed auaritia nihil usquam iniquius, nihilque iniis terius; cuius famem, & quaerenda excitant, Zcq ti aesita non sapiunt . dumque sperata talem

um, Irouesia sordescunt. Itaque,seox diuitias

155쪽

1 PETRARC. DE RE MED. .

dum quaesisse putaueris, sollicitudinem, & nauis stam quaesiuisti: hae trunc tibi charae sarcinae, si vel' chariores aliae se ostederint, vel stuporem assiduitas dempserit viles eruta: sto autem; charae 1int,&mancat stupor . aionne 'tiam error manet , isque

dissicilis,atque perpetuusὶ Si quidem quaerendi studium unum fuit, seruandi Iabor est multiplex:

nunquam deeri , quod reuitas, quod numeres, quo a complices, quod excutias , quod abstergas, , quod oeulos simul,& muleeat & offendat. I. is V. Supelleximmensa est.' .o hominem,qui impedi mentorum suorum magnitudine delactetur De Gammis. DIALOG XXXVI r.

Gamma valet tanti quanto dilectιοmila est, Aua c sedes υmo cerra patet.

GVmmarum fulgor,& species delectant. .

Rerum, fateor terrestriam, Ec mortalium,

.anitatis pars non vltima:exiguo in lapillo PatrImonia magna claudentium' cuius pretium instabile,&incertum,quotidieque Varium; quod aDIa mercantium fama & diuitum instinorum ero. dulitate dependeat unde dili spretae, inopinis protiis attolluntur,& gemmarum famosissimae, subita premuntur infamiamescio quibus notis erum Pentibus,non tam ipsis,de quibus agitur,in rebus, quam iri opinione hominum ista callentium .Praeclara quidem illa prudentia, quae neglecto cultu Dei, atque ani uti, & Vtriusque notitia, internoscendis lapidam venis inuigilat. Sed sic est mos. Neque nunc primum in pretio sunt , qui his pretia afre fingunt. Vera eniis pretia,Vel nulla sunt ruitus, vel ignota:quam veto Periculosa vanitas, quam

156쪽

i quam tremulum, quanque anceps iudicium ipso ginter artifices. facile est iudicitam, memoria repetentis id , quod nuper accidit : Vt per breueml gemmam carbunculus is erat θ decem millibus aureorum ille vir fortunae maioris quam in- feni j, cum emisset, diu secunctatum fuisse iacta at quod naturalem dc communem modum fulgor excedens, suspitionem faceret eius artifici j periti mrano cuidam cuius consilio utebatur non veram gemmam esse , sed vitreum aliquod , seu quidvis aliud in eam 1peciem , non natura genitum , sed , nescio qua supernaturali , dc mira quadam arte conflatum. Quae quidem haesitatio, , quid nisi confessio quaedam erat , Vitrum tale

visui pulchrius esse , quam gemmam Z quan uis forsan illa solidior sit. De hoc tamen ipsi iudicent, qui , Vel in hoc quaestu pecunias alio. vertendas honesti iis , Vel in hoc , cognitu melioribus debitum tempus perdunt. Quod si istae unctatio iusta fuerit; quid hinc sequatur, quis non videtὶ Quaenam scilicet ambitio quanta sit

caecitas,non rei formam, ac substantiam, sed nudum nomen tanta mercede captantium. ν. Nil

mihi gemmis est charius. RGredo hercle, no virtus, non fama, non patria, non vita ipsa: utque illa duo sileam, quibus vobis nihil est vilius. duo hic ultima, cumque his , diuitias ingentes &quicquid pretiosissimum iudicatis, unius gemmae pret iobatque amori succubuisse monstrabo; Sc exitio illam, dc inopia, &, si ita res tulisset, morte seruatam. Cui enim, quaeso,non est notum Nonii consilium t Romanus hic senator filii vir locupleti L. fimus, gemmamque habuit viginti millibus aesti-rnatam; gemmς nomen o palus.Μittit hunc India colore pene omnium Varietate prae fulgidum.

157쪽

Huius fama excitatus, accensusque cupidine Amtonius Triumuir, homo omnium superbissimus, atque auarissimus;& eui, quicquid natura libitu, fortuna licitum ecisset,cum iniusto gemmae de si

derio fui fitJcrudele possessoris odium concepit; hinc in illo publico proscriptionis incendio; quo-

tot patriae lumina periere, Nonij nomen arsurum cum reliquis, ob hoc unum crimen, quod formosae tyrannoque placitae dominus rei esset, insertu est. Ille autem, cui ponticus saltem sibet exempI esset, ut perniciosie tactura arcinulae libertatem redimeret, ac salutem illam ipsam stibi s ut augmrorJ praesenti discrimine chariore sic amplexus a.

fusit ut ea salua, nulla sibi, et patrimonij, vel p.

ttiae cura esset,aum illa paratuS exulare, dc mei dicare,& ad extremum mori. Quis non magni aestimet ad quam vir senatorius sic assectus sitra Et profecto fatendum alterum aut magni pretij rem fuisse,aut parui animi possessorem. Sea quid ho--ὶ verius vidistiniamJ non expectasὶ Etti autem

huius,ae reliquorum simile iudicium,ceu contagium animorum,late serpens,vulgi mores insecerit .magna tamen ingenia, nec nummis delectari. nec omnino alia , quam Virtutis pili chritudine,

tangi decetmisi, ut per haec breuia, quae delectant

oeulos, experrecta mens , in amorem, ac deside . .

rium aeternae pulchritudinis rapiatur, quo defori . te, quicquid est pulchrum, prodit. GAU. Ex-eellentinus gemmis allicior. Hanc excellentiam non natara fecit , sed opinio , quae apud quosdam Carbunculo palmam dedit; apud alios Adamanti. Ista vulgo, ac plerisque gemmariis aeui huius aestimatio ε ista veteribus quibusdam re- beriptoribus probatur: secundRm quOS,ncm i. Mod. semina1- , sed ioci m omnium terre-Ν . nrium .

158쪽

carum pretiosissimus Adamas. Regum olim atq;φnon omni rim , sed praecellentium gemma fuit; 'hodie riuia nullius rei tantum, & tam Velox qua luxuriae, Zc superbiae incrementum est; multorem Non regum etiam esse coepit,& iam plebis in digitos sentim venit. Huic proximam Indicam. atque Arataeam margaritam locant,& inire itidei Smaragdum nestio quidem, qua ordinis iniuria. Nam si illorum rubor pallorq; glaus est, cur noaeque horum candor vigorque oculis', Iandiatur FI ustiorque nunc etiam Saphyri querela; quo vix aliud te rea parit caelo 11milius sereno. Verbiv ut dixi)furor hic hominum non natura nobilitat:dT uitum nugae inanes , atque otiosorum filulae; qui facile ista contemnerent, si quo vii quam ho Destiore pacis aut belli negotio tenerentur. G. Falgidae animum mouent gemmae Asuauiter

candidae marga rhaei R. H. Mouent, ais timmo fler- aiunt, cescant,molliunt &eneruant. uadere,11 in pergam Virorum, ac mulierum-eXempla conger re; non te doceam sed obtundsm. Vetrimet ex omnibus ; & id maximum attingam 3 ut intelligas, quam periculosus iste furor sit infirmioribus ani-

mis; qiu minentissimos . fortissimosque ps ruaseiarit. Magnus pompeius continenti nus Romano ruin ducum,liorum clico,nouissimoru; qui quan-ltum magnitadine gestarum rerum careris antecellunt tanuom modestia virorum, itaeque frugalitate maior fue cedimi suis , victor ah Hiipania pacato rediens occidente ; compressisque praedonibus, bc in unum coactis locum ; cui Con narum nomen ob hoc innitum; insecu- tum id durat illic pyreneis in montibus, locorum forsan asileritate , ni odestiam adiuuante , atque aratis , victoriaquc superbiam compescente, /

159쪽

a sculum trophsum; puramque & rigidam sui

oris imaginem erexit , Vere tunc magnu S atque

magnificus , quan ui&adolescens annis, moribus cenex, maturui'unanimi. Idem postea , captis piratis, & oriente perdomito , quasi cum IoeomHtatus, ac tempore, atque alia parte orbis ipse alius reuersus , non militarem, sed foemineum, seu diuinum potius in morem, vultus suos non Iam viriles, scd solito molliores , non aere fictos, aut marmoce , sed insuetis,atque exquisitissimis margaritis in triumpho tulit. Exprobratio non Ie-αis, Eoi fastus unum in eaput expositi, non sine insultatione quadam victoris omnium populi,M-que eXcusatione principum sequentium. Qujd non enim a TyrannisRoma iam iraua pateretur; quae libera ciuis amantissimi talem hane insisten iam iaspexissetὶNeque reliqua triumphi illius hamilia magis,aut sobria: non arma, &e qui domitarum gentium sui mos eratJ non captiui memo- antur, aut curruS,aut phalerae: quod vilissimum an eo Iegimus, Aurum fuit gemmae omnia,&maris ritae. Inter multa,alveus ingens ibi, ic ine num theseiuorum ordo bieolor,ita ut singulae gε- mis e singulis constarent, & vasa aurea,&vestes, ac statuae, quin &luna qusdam solido ex auro immensi ponderi s,lectique auri, Sr coronae plurimae mag*s ,εc candidis margaritisintextae. Denique mons aureus illic fuit , formae illae mirabiles in quadrum ductae, ceruis, ae leonibus, di figuris

variis animantium frequens, nee non arboribus, atque omni pomorum genere consitus,ramos au os tegentibus margaritis,momis in vertice. Iis. dem ex rebus horologium artificio ubique vineeite materiam,voluebatur;mirabile prorsus ostenta

160쪽

quies, delector. Credo id quidem , teque hunci triumphum, & cupide spectaturum reor,& cupiadius ducturum,& cupidissime possessurum: id tibi passio nati status animi suadet. Crede autem Miu mihi; haec, quae visum usque adeo delectat, semper animae, bd fgpe corpori nocuerunt'. Illius certe, quem loquimur, triqmphantis gloriar, nil Vn- qua magis obfuit, no TDessalicus dies, non AEgyptia calamitas: ibi enim fortunae succubuit no totus, hic Vitio totus, ibi aliena vis, aliena perfidia:-

hie sua fragilitas sua fuit ambitio.Illic ergo pote-tia,& vita, hic animi popularis , modestiaeq; insegnis, famam magnisque laboribus partum Magni nomen imminuit. Mirum dictu,tanto victorio fior contra Hispanos . hellicosam gentem,quaIni contra imbelles, Sc inermes Asiaticos apparuit, eoque mirabilius, quod in ipsa quoque Aua, aIiquandiu integer,atque inuictus; c a se in tem plo Hierosolimae omni u opulentissimo Vere erectum atque abstinentissimum praebuisset: ad ulti mum , urgenti vitio non restititό ne quo iam amplius vir singularis , atque unicus, i semper fuerat, sed quali unus ex multis, captus, deiectusque

est:is gemmarum fulgor,ea.ViS margaritarum, Idque auri pondus fuit. Vicerat iam'ante pari prae- Iio Alexandrum Asia , sed parum est vitiis victum suis, vinccre. Illud magnum, vicisse victorem sui post quem nullus ferme ducum stetit inter Asiae delicias, quae in orbem Latium transuectae Vestra vos in patria vicerunt. Nempe,si fateri verum vultis, ubique gentium victores, Asiat rea victoria victi estis.1 nunc,&amie M oculorum,animorum hostes , dc victrices virorum fortium gemmas cole. G. Geminis delector ardentibus.

At hie variis,illa pallantibus: mu Itiplex au-'

h iij

SEARCH

MENU NAVIGATION