P. Ovidii Nasonis Opera quæ supersunt. Tomus primus tertius

발행: 1762년

분량: 406페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

251쪽

quoque de Getico, nostri studiose, libellum

Litore , praemisSis quattuor adde meis. Hic quoque talis erit, qualis Fortuna poetae. Invenies toto carmine dulce nihil.

s Flebilis ut noster status est, ita flebile carmen ἔMateriae scripto conveniente sitae. Inreger & laetus laeta & juvenilia lusi ;Illa tamen nunc me composuisse piget. Ut cecisti, subiti perago praeconia casus , Io Sumque' argumenti conditor ipse mei. Utque jacpns ripa deflere Caystrius ales Dicitur ore sitam deficiente necem pSic ego , Sarmaticas longe projectus in oras, Emeio tacitum ne mihi funus eat. Is Delicias si quis lascivaque carmina quaerit, Praemoneo numquam scripta quod ista legat. Aptior huie Gallus , blandique propertius oris :Aptior , ingenium come , Tibullus erit. Atque utinam numero ne nos essemus in isto leto Hei mihi l cur umquam Musa jocata mea est v

252쪽

i Sed dedimus poenas r Seythicique in finibus Istri

ille pharetrati lusor Amoris abest. li Quod superest , animos ad publica carmina nexi; Et memores jussi nominis esse sui.

Si tamen e vobis aliquis, tam multa, requiret, ' a Unde dolenda eanam ; multa dolenda tuli. ii Non haec ingenio , non haec componimus arte :Materia est propriis ingeniosa malis.. Et quota Fortunae pars est insecarmine nostrae 3 Felix, qui patitur, quae numerare valet i 3o Quot frutices silvae , quot flavas Tibris arenas , Mollia quot Martis gramina campus habet; Tot mala pertulimus e quorum medicina quiesque Nulla, nisi in studio Pieridumque , mora est.

Quis tibi, Naso , modus lacrymosi carminis Z inquis. 3 si dem, Fortunae qui modus hujus erit. Quod querat , illa mihi pleno de fonte ministrat :Nec mea sunt, fati verba sed ista mei. i At mihi si cara patriam cum conjuge reddas , Sint vultus hilares , simque quod ante fui. 4o, Lenior invicti si sit mihi Caesaris ira , Carmina laetitiae jam tibi plena dabo.

Nec tamen ut lusit , rursus mea litera ludet: Sit semel illa ioco luxuriata suo. Quod probet Ipse, canam : poenae, modo,parte levata , 43Barbariem rigidos effugiamque Getas.

Interea nostri quid agant , nisi triste, libelli

Tibia funeribus convenit ista meis., At poteras , inquis, melius mala ferre silendo ;Et tacitus casus dissimulare tuos. Io Exigis, ut nulli gemitus tormenta sequantur ἔAeceptoque gravi vulnere , flere vetas. Ipse Perilleo Phalaris permisit in aere Edere mugitus, & hovis ore queri.

cum Priami lacrymis offensus non sit Achilles, 33, Tu fletus inhibes, durior hoste, meos.

253쪽

2 6 P. OVIDII NASONIS

Cum faceret Nioben orbam Latoia proles, Non tamen & siccas jussit habere genas. Est aliquid , fatale malum per Verba levare ;6o Hoc querulam Prognen Halcyonenque facit. Hoc erat, in gelido quare Paeantius antro Voce fatigaret Lemnia saxa sua. Strangulat inclusus dolor, atque exaestuat intus rCogitur & vires multiplicare suas. 63 Da veniam potius e vel totos tolle libellos , Hoc, mihi quod prodest , si tibi, lector , obest. Sed neque oheta potest e ulli nec scripta fuerunt Nostra , nisi auctori perniciosa suo. At mala sunt : lateor : quis te mala sumere cogit λ o Aut quis deceptum ponere sumta vetat Ipse nec emendo : sed ut hic deducta legantur , Non sunt illa suo barbariora loco. Nec me Roma suis debet conferre poetis. Inter Sauromatas ingeniosus ero. 1 Denique nulla mihi captatur gloria , quaequae Ingenio stimulos subdere fama solet.

Nolumus assiduis animum tabescere curis rQuae tamen irrumpunt, quoque Uetantur, eunt.

Cur scribam , docui e cur mittam , quaeritis , istos 8o Vobiscum cupiam quolibet esse modo.

L eduin ut o Ponto nova venit epistola , palles f

Et tibi solicita solvitur illa manu lPone metum , valeo : corpusque , quod ante Iaborum Impatiens nobis invalidumque fuit,s Suffcit, atque ipso vexatum induruit usu. An magis infirmo non vacat eta mihi pMens tamen aegra iacet, nec tempore robora sumsit: Affectusque animi, qui fuit ante , manet.

254쪽

Quaeque mora spatioque suo coitura putavi Vulnera , non aliter , quam modo iacta, dolent. Io Scilicet exiguis prodest annosa vetustas; Grandibus accedunt tempore damna malis. Paene decem totis aluit Paeantius annis Pestiferum tumido vulnus ab angue datum. i Telephus aeterna consumtus tabe perisset, II Si non , quae nocuit , dextra tulisset opem. Et mea, si facinus nullum commisimus , opto, Vulnera qui fecit, facta levare velit. i Contentusque mei jam tandem parte laboris , Exiguum pIeno de mare demat aquae. zo Detrahat ut multum , multum restabit acerbi: Parsque meae poenae totius instar erit. i Litora quot conchas, quot amoena rosaria sores , Quotve soporiferum grana papaver habet ;Silva seras quot alit, quot piscibus unda natatur, ΣΙ Quot tenerum pennis aera pulsat avis; Tot premor adversis e quae si comprendere coner ,

Icariae numerum dicere coner aquae.

Utque viae casus , ut amara pericula ponti, Ut taceam strictas in mea fata manus ; 3o Barbara m tellus, orbisque novissima magni sustinet ; & saevo cinctus ab hoste locus. Hine ego trajicerer, neque enim mea culpa cruenta est ,

Esset, quae debet , si tibi cura mei. Ille Deus , bene quo Romana potentia nixa est , 3 ISaepe suo victor lenis in hoste fuit. Quid dubitas 3 quid tuta times 3 accede, rogaque. e re nil ingens mitius orbis habet. Me miserum i quid agam, si proxima quaeque relinquunt 3 Subtrahis essracto tu quoque colla jugo ὶ 4o Quo serar unde petam lapsis solatia rebus

Ancora iam nostram non tenet ulla ratem.

Viderit t ipse sacram , quamvis invisus, ad aram Cunfugiam : nullas submovet ara manus.

255쪽

248 P. OVIDII NASONI s

43 Alloquor en ab lens praesentia numina supplex : Si fas est homini cum Iove posse loqui. Arbiter imperii l quo certum est sospite cunctos Ausoniae curam gentis habere Deos :O decus i o patriae per te florentis imago lso O vir non ipso , quem regis, orbe minor lSic habites terras , & te desideret aether lSie ad pacta tibi sidera tardus eas lParce , precor e minimamque tuo de fulmine partem Deme ; satis poenae , quod superabit, erit. II Ira quidem moderata tua est ; vitamque dedisti: Nec mihi jus civis, nec mihi nomen abest.

Nec mea concessa est aliis Fortuna : nec exsul Edi ii verbis nominor ipse tui. Omniaque haec timui, quia me meruisse videbam: 6o Sed tua peccato lenior ira meo est.

Arva relegatum jus isti visere Ponti , Et Scythicum profuga findere puppe fretum. Iustus ad Euxini deformia litora veni AEquoris : haec gelido terra sub axe iacet.

6I Nec me tam cruciat numquam Sine frigore coelum,

Glebaque canenti semper obusta gelu ;Nesciaque est vocis quod barbara lingua Latinae ;Grajaque quod Getico victa loquela sono ;Quam quod finitimo cinctus premor undique Marte IIo Vixque brevis tutum murus ab hoste tacit. Pax tamen interdum , pacis fiducia numquam est. Sic nunc hic patitur, nunc timet arma , locus.

Hinc ego dum muter , vel me Zanclaea Charybdis Devoret, aque suis ad Styga mittat aquis : I Vel rapidae flammis urar patienter in aetnae :Vel freta Leucadii mittar in alta Dei. Quod petitur, poena est: neque enim miser esse recuso;

Sed precor , ut passim tutius esse miser.

256쪽

TRISTIUM LIB. V. 249

ELEGIA III.

L L A dies haec ost , qua te celebrare poetae , Si modo non fallunt tempora , Bacche , solent: Festaque odoratis innectunt tempora sertis , Et dicunt laudes ad tua vina tuas. Inter quos , memini , dum me mea fata sinebant , SNon invisa tibi pars ego saepe fui ;Quem nunc suppositum stellis Cynosuridos Ursae

Iuncta tenet crudis Sarmatis ora Getis. Quique prius mollem , vacuamque Iaboribus , egi. In studiis vitam Pieridumque choro ; I Nune procul a patria Geticis circumsonor armis ,

Multa prius pelago , multaque passiis humo. sive mihi casus , sive hoc dedit ira Deorum , Nubila nascenti seu mihi Parea suit:

Tu tamen e sacris hederae cultoribus unum II

Numine debueras sustinuisse tuo. An , dominae fati quidquid cecinere Sorores , Omne sub arbitrio desinit esse Deum

Ipse quoque aethereas meritis invectus es arces Qua non exiguo facta labore via est. ΣοNec patria est habitata tibi ; sed ad usquo nivosum Strymona venisti, Marticolamque Getens: Persidaque , & lato spatiantem flumine Gangen , Et quascumque bibit decolor Indus aquas. Scilicet hanc legem , nentes fatalia Parcae asStamina , bis genito bis cecinere tibi. Me quoque , si fas est exemplis ire Deorum , Ferrea sors vitae dissicilisque premit. Illo nec levius cecidi , quem magna locutum Repulit a Thebis Iuppiter igne, suo. 3o Ut tamen audisti percusium fulmine vatem , Admonitu matris condoluisse potes. Lu

257쪽

Et potes , aspiciens circum tua sacra poetas , Nescio quis nostri , dicere, cultor ah est. 3 3 Fer , bone Liber , opem : sic altam degravet ulmum Vitis , & incluso plena sit uva mero. Sie tibi eum Bacchis Satyrorum gnava juventus Adsit, & attonito non taceare sono. Olia bipenniseri sic sint male pressa Lycurgi : o Impia nec poena Pentheos umbra vacet. Sic micet aeternum , vicinaque sidera Vincat , Conjugis in coelo Cressa Corona tuae. Huc ades , & casus releves , pulcherrime , nostros,

Unum de numero me memor esse tuo.

43 Sunt Dis inter se commercia : flectere tenta Caesareum numen numine , Bacche , tuo. Vos quoque , consortes studii , pia turba , poetae , Haec eadem sumto quisque rogate mero. Atque aliquis vestrlim , Nasonis nomine dieto , so Deponat lacrymis pocula mixta suis :Admonitusque mei , cum circumspexerit omnes , Dicat, Ubi est nostri pars modo Naso chori Idque ita , si vestrum merui candore favorem ;- Nullaque judicio litera laesa meo est. 3 I Si, veterum digne veneror cum scripta virorum , Proxima non illis esse minora reor. Sic igitur dextro faciatis Apolline carmen eQuod licet , inter vos nomen habete meum.

rTO E ab Euxino Nasonis Epistola venI , Lassa que facta mari, lassaque facta via. Qui mihi flens dixit 3Τu, cui licet, aspice Romam. Heu i quanto melior sors tua sorte mea lI Flens quoque me scripsit: nec qua signabat, ad os est Ante , sed ad madidas Semma relata genas.

258쪽

TRISTIUM LIB. V. III

Tristitiae causam si quis cognoscere quaerit ἔOstendi solem postulat ille sibi.

Nec frondem in silvis , nec aperto mollia prato Gramina , nec pleno flumine cernit aquas. I

Quid Priamus doleat , mirabitur , Flectore rapto ἔQuidve Philoctetes ictus ab angue gemat. Di facerent utinam , talis status esset in illo ,

Ut non tristitiae causae dolenda foret. Fert tamen, ut debet, casus Iatienter amaros: II More nec indomiti frena recusat equi. Nec lare perpetuam sperat sibi numinis iram , Conscius in culpa non scelus esse sua. Saepe refert, sit quanta Dei clementia e cujus Se quoque in exemplis annumerare solet. 2o Nam quod opes teneat patrias , quod nomina civis , Denique quod vivat , munus habere Dei.

Te tamen , 5 l si quid credis mihi carior , ille ,

omnibus , in toto pectore semper habet. Teque Menoetiaden, te qui comitavit Oresten , a ITE vocat aegiden , Euryalumque suum. Nec patriam magis ille suam desiderat , & quae Plurima cum patria sentit abesse sua ;Quam vultus oculosque tuos, o l dulcior illo

Melle , quod in ceris Attica ponit apis i 3o

Saepe etiam maerens tempus reminiscitur illud, Quod non praeventum morte fuisse dolet. Cumque alii fugerent subitae eontagia cladis , Nec vellent ictae limen adire domus ;Te sibi cum paucis meminit mansitio fidelem: 3s Si paucos aliquis tresve duosve Vocat. Quamvis attonitus , sensit tamen omnia et nec te Se minias adversis indoluisse suis. Verba solet, vuItumque tuum , gemitusque referre :Et, te flente , suos immaduisse sinus. 4o Quam sibi praestiteris , qua consolatus amicum

Sis ope solandus cum simul ipse fores.

259쪽

Pro quibus assirmat fore se memoremque piumque Sive diem videat , sive tegatur humo. I Per caput ipse suum solitus jurare tuumque , Quod scio non illi vilius esse suo. Plena tot ac tantis reseretur gratia factis :Nec sinet ille tuos litus arare boves. Fac modo constanter profugum tueare : quod ille , so Qui bene te novit, non rogat, ipsa rogo.

A usuus assuetum Dominae natalis honorem

Exigit e ite , manus, ad pia sacra , meae. Sic quondam festum Laertius egerit heros Forsan in extremo conjugis orbe diem. 3 Lingua favens adsit, longorum oblita malorum PQuae , puto , dedidicit jam bona verba loqui. Quaeque semel toto vestis milii sumitur anno , Sumatur fatis discolor alba meis. Araque gramineo viridis de caespite fiat, Io Et vel et tepidos nexa corona socos. Da mihi tura , puer, pingues facientia flammas , Quodque pio susum stridat in igne mercim. Optime natalis , quamvis procuI absumus , opto Candidus huc venias , dissimilisque meo. II Sique quod instabat dominae miserabile vulnus , Sit perfuncta meis tempus in omne malis. Quaeque gravi nuper plus quam quassata procella est, Quod superest, tutum per mare nauis eat. Illa domo , nataque sua , patriaque fruatur 2 ao Erepta haec uni sit satis era mihi. Quatenus & non est in caro conjuge felix , Pars vitae tristi cetera nube vacet. Vivat, ametque Virum, quoniam sic cogitur, absens et consummetque annos , sed diuturna , s.

Diui ipso by Cooste

260쪽

TRISTIUM LIB. V. 2I3

Adjicerem & nostros : sed ne contagia sati a ICorrumpant, timeo , quos agit ipsa , mei. Nil homini certum est : fieri quis posse putaret, Ut facerem in mediis haec ego sacra Getis

Aspice , ut aura tamen sumos e ture coortos

In partes Italas , & loca dextra , serat. 3 Sensus inest igitur nebulis , quas exigit ignis et Consilium fugiunt cetera paene meum. Consilio commune sacrum cum fiat in ara Fratribus , alterna qui periere manu , Ipsa sibi discors , tamquam mandetur ab illis , 3 IScinditur in partes atra favilla duas. Hoc , memini, quondam fieri non posse Ioquebar :Et me Battiades judice salsus erat. Omnia nunc credo , cum tu non stultus ab Arcto Terga vapor dederis , Ausoniamque petas. 4 Haec igitur lux est , quae si non orta fuisset , Nulla fuit misero sesta videnda mihi. Edidit haee mores. illis heroisin aequos , Quis erat Eetion Icariusque Pater. Nata pudicitia est , mores , probitasque , fidesque : 43 At non sunt ista gaudia nata die. Sed labor , & eurae , sortunaque moribus impar eJustaque de viduo paene querela toro. Scilicet adversis probitas exercita rebus Tristi materiam tempore laudis habet. IO

Si nihil infesti durus vidisset Ulytas , Penelope felix , sed sine laude , foret.

Victor Echionias si vir penetrasset in arces , Forsitan Evadnen vix sua nosset humus. Cum Pelia tot sint genitae , cur nobilis una est syNupta fuit misero nempe quod una viro. Effice , ut Iliacas tangat prior alter arenas δLaodamia , nihil , cur referatur , erit. Et tua , quod mallem , pietas ignota maneret iImplessent venti si mea vela sui. - εο

SEARCH

MENU NAVIGATION