장음표시 사용
241쪽
Certe ego , si sineres , titulum tibi treddere vellem , Et raram Famae conciliare fidem. II Ne noceam grato, vereor, tibi carmine; neve Intempestivus nominis obstet honos. Quod licet & tutum est , intra tua pectora , gaude, Meque tui memorem , teque fuisse mei. Utque facis , remis ad opem luctare ferendam , ao Dum veniat placido mollior aura Deo et Et tutare caput nulli servabile , si non
Qui mersit Stygia , sublevet illud , aqua.
Teque , quod est rarum , praesta constanter ad omne Indeclinatae munus amicitiae. a 3 Sic tua processus habeat Fortuna perennes e Sic ope non egeas ipse , iuvesque tuos. Sic aequet tua nupta virum bonitate perenni; Incidat & vestro rara querela toro.
Diligat & semper socius te sanguinis illo ,3 o Quo pius affectu Castora stater amat. Sic juvenis , similisque tibi sit natus , & illum Moribus agnoscat quilibet esse tuum. Sic socerum faciat taeὸa te nata jugali; Nec tardum juveni det tibi nomen avi.
A EMPORE ruricolae patiens fit taurus aratri , Praebet & incurvo colla premenda jugo. Tempore paret equus lentis animosus habenis , Et placido duros accipit ore lupos. I Tempore Poenorum compescitur ira leonum ;Nec feritas animo , quae fuit ante, manet. Quaeque sui monitis obtemperat Inda Magistri Bellua , servitium tempore victa subit. Tempus , ut extentis tumeat facit uva racemis , Io Vixque merum capiant grana , quod intus habent.
242쪽
Tempus & in canas semen producit aristas , Et ne sint tristi poma sapore facit.
Hoc tenuat dentem terras renovantis aratri:
Hoc rigidas silices , hoc adamanta terit. Hoc etiam saevas paulatim mitigat iras : I IIIoc minuit luctus , maestaque corda levat. Cuncta potest igitur tacito pede lapsa vetustas ,
Praeter quam curas attenuare meas.
Ut patria careo, bis frugibus area trita est , Dissiluit nudo pressa bis uva pede. 2CNec quaesita tamen spatio patientia longo est , Mensque mali sensum,nostra recentis habet. Scilicet & veteres fugiunt juga curva juvenci; Et domitus freno saepe repugnat equus. Τristior est etiam praesens aerumna priore et a Ut sit enim sibi par , crevit, & aucta mora est. Nec tam nota mihi, quam sunt, mala nostra suerunt e Sed magis hoc, quo sunt cognitiora , grnvant. Est quoque non minimum , vires afferre recentes; Nec praeconsumtum temporis esse malis. 3o Fortior in fulva novus est Iuctator arena , Quam cui sunt tarda brachia fessa mora. Integer est nitidis melior gladiator in armis , Quam cui tela suo sanguine tincta rubent. Fert bene praecipites navis modo facta procellas: 3 IQuamlibet exiguo solvitur imbre vetus. Nos quoque , quae ferimus, tulimus patientius ante ;Et mala sunt longo multiplicata die. Credite , deficio, nostroque a corpore , quantum Auguror , accedunt tempora parva malis. 4 CNam neque sunt vires , neque qui color esse solebat :Vixque habeo tenuem , quae tegat ossa, cutem. Corpore sed mens est aegro magis aegra , malique In circumspectu stat sine fine sui. Urhis abest facies : absunt, mea cura , sodales et 4 Et, qua nulla mihi carior, uxor abest.
243쪽
Vulgus adest Scythicum , braccataque turba Getarum. Sic mala quae video, non Videoque , nocent. Una tamen spes est, quae me soletur in istis ;so Haec fore morte mea non diuturna mala.
B 1 s ma sol adiit gelidae post frigora brumae ,
Bisque suum , tacto Pisce , peregit iter. Tempore tam longo , cur non tua dextera , versus Quamlibet in paucos , ossiciosa fuit s Cur tua cessavit Eietas , scribentibus illis , Exiguus nobis cum quibus usus erat ECur , quoties alicui chartae sua vincula demst, Illam speravi nomen habere tuum Di faciant, ut saepe tua sit epistola dextra Io Scripta , sed e multis reddita nulla mihi lQuod precor, esse liquet: credam prius ora Medusae Gorgonis anguineis cincta fuisse comis e Esse canes utero sub virginis : esse Chimaeram , A truce quae flammis separet angue leam :I I Quadrupedesque hominum cum pectore pectora junctos: Tergeminumque virum , tergeminumque canem zSphingaque, & Harpyias, serpentipedesque Gigantas :Centima numque Gygen , semibovemque virum. Haec ego cuncta prius , quam te , carissime, credamao Mutatum curam deposuisse mei. Innumeri montes inter me teque , viaeque , Fluminaque, & campi, nec laeta pauca, jacent. Mille potest causis , a te quae litera saepe Missa sit, in nostras nulla venire manus. 2 3 Mille tamen causas scribendo vince frequenter ἀExcusem ne te semper , amice, mihi.
244쪽
JAM mea cygneas imitantur tempora plumas :Inficit & nigras alba senecta comas e Iam subeunt anni fragiles , & inertior aetas e Iamque parum firmo me mihi ferre grave est. Nunc erat , ut posito deberem fine laborum s Vivere , me nullo solicitante metu : Quaeque meae semper placuerunt otia menti, Carpere , & in studiis molliter esse meis e
Et parvam celebrare domum , veteresque Penates ;Et quae nunc domino rura Paterna carent : Io Inque sinu dominae , carisque nepotibus , inque Securus patria consenuisse mea. Haec mea sic quondam peragi speraverat aetas :Hos ego sic annos ponere dignus eram.
Non ita Dis visum , qui me terraque marique I Actum Sarmaticis exposuere locis. In cava ducuntur quassae navalia puppes , Ne temere in mediis dissoluantur aquis. Ne cadat, & multas palmas inhonestet adeptas , Languidus in pratis gramina , carpit equus. ΣοMiles , ut emeritis non est satis utilis annis , Ponit ad antiquos , quae tulit arma , Lares. Sic igitur, tarda vires minuente senecta , Me quoque donari jam rude , tempus erat. Tempus erat, nec me peregrinum ducere coelum , Σ Nec siccam Getico fonte levare sitim :Sed modo , quos habui, vacuum secedere in hortos: Nunc hominum visu rursus & Urbe frui. Sic , animo quondam non divinante futura ,
Optabam placide vivere posse senex. 3OFata repugnarunt, quae , cum mihi tempora prima Mollia praebuerint, posteriora gravant.
245쪽
Iamque, decem lustris omni sine labe perassis , Parte premor vitae deteriore meae. 3 s Nec procul a metis , quas paene tenere videbar , Curriculo gravis est facta ruina meo. Ergo illum demens in me saevire coegi , Mitius immensus quo nihil orbis habet Ipsaque delictis victa est clementia nostris ; o Nec tamen errori vita negata meo λVita procul patria peragenda sub axe Boreo , Qua maris Euxini terra sinistra iacet.
Hoc mihi si Delphi, Dodonaque diceret ipsa ,
Esse videretur vanus uterque locus.
s Nil adeo validum est, adamas lieet alliget illud , Ut maneat rapido firmius igne Iovis. Nil ita sublime est, supraque pericula tendit,
Non sit ut inferius suppositumque Deo. Nam quamquam vitio pars est contracta malorum , so Plus tamen exitii numinis ira dedit. At vos admoniti nostris quoque casibus este, AEquantem Superos emeruisse virum.
Si licet, di pateris , nomen facinusque tacebo,
Et tua Lethaeis acta dabuntur aquis; Nostraque vincetur lacrymis clementia seris. Fac modo te pateat poenituisse tui. 3 Fac modo te damnes, cupiasque eradere Vitae Tempora, si possis, Tisiphonaea tuae. Sin minus, & flagrant odio tua pectora nostro ἔInduet infelix arma coacta dolor. Sim licet extremum , sicut sum , missus in orbem , io Nostra suas istuc porriget ira manus.
Omnia , si nescis, Caesar mihi iura reliquit; Et sola est patria poena carere mea.
246쪽
Et patriam , modo sit sospes, speramus ab illo. Saepe Iovis telo quercus adusta viret. Denique vindi ita si sit mihi nulla facultas, Is Pierides vires & sua tela dabunt. Ut Scythicis habitem longe submotus in oris. Siccaque sint oculis proxima signa meis δNostra per immensas ibunt praeeonia gentes ;Quodque querar , notum , qua patet Orbis , erit. ΣΟIbit ad occasum . quidquid dicemus , ab ortu : Testis & Hesperiae vocis Eoiis erit.
Trans ego tellurem, trans latas audiar undas: Et gemitsis vox est magna futura mei. Nec tua te sontem tantummodo secula norint: asPerpetuae crimen posteritatis eris. Iam seror in pugnas , & nondum cornua sumst: Nec mihi sumendi causa sit ulla , velim. Circus adhuc cessate spargit tamen acer arenam
Taurus, & infesto jam pede pulsat humum. 3
Hoc quoque, quam volui, plus est e cane, Musa, receptus. Dum licet huic nomen dissimulare suum.
X L L si ego , qui suerim , tenerorum lusor amorum,
Quem legis , ut noris , accipe , Posteritas. Sulmo mihi patria est, gelidis uberrimus undis, Millia qui novies distat ab Urbe decem. Editus hic ego sum e necnon , ut tempora noris , ICum cecidit fato Consul uterque pari. Si quid id est , usque a proavis vetus ordinis heres;
Non modo Fortunae munere factus eques. Nec stirps prima sui e genito sum fratre creatus , Qui tribus ante quater mensibus Ortus erat. Io Lucifer amborum natalibus adfuit idem:
Una celebrata est per duo liba dies.
247쪽
Haee est armiferae festis de quinque Minervae , Quae fieri pugna prima cruenta solet.
1 1 Protinus excolimur teneri , curaque parentis Imus ad insignes Urbis ab arte viros. Frater ad eloquium viridi tendebat ab aevo , Fortia verbosi natus ad arma Fori.
At mihi jam puero coelestia sacra placebant , dio Inque suum furtim Musa trahebat opus. Saepe pater dixit, Studium quid inutile tentas
Maeonides nullas ipse reliquit opes. Motus eram dictis e totoque Helicone relicto , Scribere conabar verba soluta modis. dis Sponte sua carmen numeros veniebat ad aptos; Et, quod tentabam dicere , versus erat. Interea , tacito passu labentibus annis , Liberior fratri sumta , mihique, toga est e Induiturque humeros cum lato purpura clavo ;3o Et studium nobis, quod suit ante, manet. Jamque decem vitae frater geminaverat annos , Cum perit , & coepi parte carere mei. Cepimus & tenerae primos aetatis honores , Eque viris quondam pars tribus una sui. a s Curia restabat e clavi mensura coacta est. Majus erat nostris viribus illud onus. Nec patiens corpus, nec mens fuit apta Iaboti ;Solicitaeque fugax ambitionis eram :Et petere Aoniae suadebant tuta Sorores
o Otia, judicio semper amata meo. Temporis illius colui fovique poeta eQuotque aderant Vates , rebar adesse Deos.
Saepe suas volucres legit mihi grandior divo , Quaeque nocet serpens, quae juvet herba , Macer. 1 Saepe suos solitus recitare Propertius ignes,
Iure sodalitii qui mihi junctus erat.
Ponticus Heroo , Bassus quoque clarus Iambo Dulcia convictus membra fuere mei.
248쪽
Et tenuit nostras numerosus Horatius aures , Dum ferit Ausonia carmina culta lyra. FoVirgilium vidi tantum e nec avara Tibullo Tempus amicitiae fata dedere meae.
Successor fuit hic tibi, Galle ; Propertius illi.
Quartus ab his serie temporis ipse fui. Utque ego majores, Sic me coluere minores: II Notaque non tarde facta Thalia mea est. Carmina cum primum populo juvenilia legi, Barba resecta mihi bisve semelve fuit. Moverat ingenium, totam cantata per urbem, Nomine non vero dicta Corinna mihi. 6o
Multa quidem scripsi ; sed quae vitiosa putavi, Emendaturis ignibus ipse dedi.
Tum quoque, cum sugerem, quaedam placitura cremavi Iratus studio carminibusque meis.
Molle , Cupidineis nec inexpugnabile telis 63
Cor mihi, quodque levis causa moveret, erat. Cum tamen hoc essem , minimoque accenderer igni, Nomine sub nostro fabula nulla fuit. Paene mihi puero , nec digna , nec utilis, uxor Est data et quae tempus perbreve nupta fuit. 7o Illi saccessit , quamvis sine crimine, conjuX, Non tamen in nostro firma sutura toro. Ulaima , quae mecum seros permansit in annos, Sustinuit coniux exsulis esse viri. Filia bis prima mea me secunda juVenta, TISed non ex uno coniuge, fecit avum. Et in m complerat genitor sua sata, novemque Addiderat lustris altera lustra novem. Non aliter flevi, quam me fleturus ademtum
Ille fuit e matri proxima justa tuli. so
Felices ambo, tempestiveque sepulti, Ante diem poenae quod periere meae lMe quoque felicem , quod , non viventibus illἰs ,
Sum miser ; & de me quod doluere nihili Tomus II I. L
249쪽
Sue Si tamen exstin iis aliquid , nisi nomina, rellat, Et gracilis structos effugit umbra rogos ;Fama , parentales , Si VOS mea contigit , umbrae , Et sunt in Stygio crimina nostra foro ;Scite, precor, causam, nec vos mihi fallere fas est; 9o Errorem jussae , non scelus , eme sugae. Manibus id satis est : ad vos, studiosa, revertor, Pectora , qui vitae quaeritis acta meae. Iam mihi canities , pulsis melioribus annis , Venerat ; antiquas miscueratque comas ;9s Postque meos ortus Pisaea vinistus oliva Abstulerat decies praemia victor eques ἔCuin maris Euxini positos ad laeva Tomitas Quaerere me laesi Principis ira jubet. Causa meae cunctis nimium quoque nota ruinae, Ioo Indicio non est testificanda meo. Quid referam comitumque nefas, famulosque nocentes 3 Ipsa multa tuli non leviora fuga. Indignata malis mens est succumbere ; seque Praestitit invictam viribus usa suis exos oblitusque togae, ductaeque per otia Vitae, Insolita cepi temporis arma manu. Totque tuli terra casus pelagoque, quot inter Oecultum stellae conspicuumque polum. Tacta mihi tandem , longis erroribus acto , IIo Jhincta pharetratis Sarmatis ora Getis. Hic ego , finitimis' quamvis circumsoner armis , Tristia , quo possum , carmine fata levo. Quod, quamvis nemo est , cujus referatur ad auros, Sic tamen absumo decipioque diem.
III Ergo , quod vivo durisque laboribus obsto, Nec me solicitae taedia lucis habent, Gratia, Musa, tibi : nam tu solatia praebes ;Tu curae requies , tu medicina mali :Tu dux, tu comes es e tu nos abducis ab Istro ,
IEo In medioque mihi das Helicone locum.
250쪽
Τu mihi, quod rarum , vivo sublime dedisti Nomen, ab exsequiis quod dare Fama solet. Nec, qui detrectat praesentia, Livor iniquo Ullum de nostris dente momordit opus. Nam , tulerint magnos cum secula nostra poetas , I 2INon fuit ingenio Fama maligna meo. Chimque ego praeponam multos mihi, non minor illis Dicor : & in toto plurimus orbe legor. Si quid habent igitur vatum praesagia. Veri m. Protinus ut moriar, non ero , Terra , tuus. I 3 Sive favore tuli, sive hanc ego carmine famam , Jure tibi grates, candide lector, ago.