장음표시 사용
231쪽
Sola nec insidias , Threci nec militis ensem , Nec mare , nec ventos , harbariemque timet. Scit quoque , cum perii , quis me deceperit error :Εt culpam in facto , non scelus , esse meo. 23 Scilicet hoc ipso nunc aequa , quod obfuit ante , Cum mecum juncti criminis acta rea est. Non equidem vellem , quoniam nocitura fuerunt , Pieridum sacris imposuisse manum. Sed nunc quid faciam vis me tenet ipsa Sororum :3o Et carmen demens , carmine laesus , amo. Sic nova Dulichio lotos gustata palato , Illo , quo nocuit, grata sapore suit. Sentit amans sua damna fere , tamen haeret in illis ;Materiam culpae persequiturque siue .
3I Nos quoque delectant , quamvis nocuere , libelli :Quodque mihi telum vulnera fecit, amo. Forsitan hoc studium possit furor esse videri e Sed quiddam furor hic utilitatis habet.
Semper in obtutu mentem vetat esse malorum ἔ o Praesentis cassis immemoremque facit.' Ut que suum Bacchis non sentit saucia vulnus , Dum stupet Edonis exululata jugis ;Sic , ubi mota calent viridi mea pectora thyrso , Altior humano spiritus ille malo est. 1 illo nec exsilium , Scythici nec litora ponti , Ille nee iratos sentit adesse Deos. Utque soporiferae hiberem si pocula Lethes , Temporis adversi sic mihi sensus hebet.
Iure Deas igitur veneror mala nostra levantes , o Solicitae comites ex Helicone fugae IEt partim pelago , partim vestigia terra Vel rate dignatas . vel pede nostra sequi. Sint precor hae saltem iaciles mihi: namque Deorum Cctera cum magno Caesare turba lacit. II Meque tot adversis cumulant, quot litus arenas,
Quotque fretum pisces , ovaque piscis habet.
232쪽
Vere prius flores , aestu numerabis aristas , Poma per autumnum , frigoribusque nives eQuam mala , quae toto patior jactatus in orhe , Dum miser Euxini litora laeva peto. 6o Nec tamen , ut veni , levior fortuna malorum est :Huc quoque sunt nostras sata secuta vias. Hic quoque cognosco natalis stamina nostri ;Stamina de nigro vellere iacta mihi. Utque nec insidias , capitisque pericula narrem , 63
Vera quidem , vexa sed graviora fide ;Vivere quam miserum est inter Bessosque Getasque Illi , qui populi semper in ore fuit i - .
Quam miserum , porta vitam muroque tueri,
Vixque sui tutum viribus esse loci l o Aspera militiae juvenis certamina fugi ,
Nee nisi Iusura movimus arma manu.
Nunc senior gladioque latus , scutoque sinistram , Canitiem galeae subjicioque meam. Nam dedit e specula custos ubi signa tumultus , TIInduimur trepida protinus arma manu. Hostis , habens arcus , imbutaque tela veneno , Saevus anhelanti moenia lustrat equo.
Utque rapax pecudem , quae se non texit ovili , Per sata , per silvas , fertque trahitque lupus , 8o Sic , si quem nondum portarum sepe receptum Barbarus in campis reperit hostis , agit. Aut sequitur captus , conjectaque vincula collo Accipit ; aut telo virus habente cadit. Hic ego solicitae jaceo novus incola sedis. Ss Heu l nimium sati tempora longa meit Et tamen ad numeros antiquaque sacra reverti Sustinet in tantis hospita Musa malis. Sed neque cui recitem quisquam est mea carmina; nec qui Auribus accipiat verba Latina suis. 9o
233쪽
Saepe tamen dixi , Cui nune haec cura laborat An mea Sauromatae scripta Getaeque legent λ9s Saepe etiam lacrymae me sunt scribente profusae , Η umidaque est fletu litera facta meo.
Corque vetusta meum, tamquam nova, vulnera sentit; Inque sinum maestae labitur imber aquae. Cum , vice mutata , quid sim fuerimque recordor , I oo Et tulerit quo me casus , & unde , subit a Saepe manus demens , studiis irata maIignis , . Misit in arsuros carmina nostra focos. Atque ita de multis, quoniam non multa supersunt, Cum venia facito , quisquis es , ista legas. Tu quoque non melius, quam sunt mea tempora, carmen, Io 6 Interdicta mihi, consule , Roma, boni.
3 4 M sera Caesaribus Germania , totus ut Orbis, Victa potes flexo succubuisse genue Altaque velentur fortasse Palatia sertis ;Turaque in igne sonent, inficiantque diem ;s Candidaque, adducta collum percussa securi,
Victima purpureo sanguine tingat humum :Donaque , amicorum templis promissa Deorum , Reddere victores Caesar uterque parent e Et qui Caesareo juvenes sub nomine crescunt, .I o Perpetuo terras ut domus ista regate Cumque honis nuribus pro sospite Livia nato Munera det meritis , saepe datura , Deis e Et pariter matres , di quae sine crimine castos Perpetua servant virginitate focos. Plebs pia , cumque pia laetentur Plebe Senatus ;Parvaque cujus eram pars ego nuper , Eques. Nos procul expulsos communia gaudia fallunt :Famaque tam longe non nisi parva venit.
234쪽
Ergo omnis poterit populus spectare triumphos ;Cumque ducum titulis oppida capta leget. ΣοVinclaque captiva Reges cervice gerentes Ante coronatos ire videbit equos. Et cernet vultus aliis pro tempore versos ,
Terribiles aliis , immemoresque sui. Quorum pars causas , & res , & nomina quaeret: a Pars reseret, quamvis noverit ipsa parum.
Is , qui Sidonio fulget sublimis in ostro , Dux fuerat belli : proximus ille duci. Hic , qui nunc in humo lumen miserabile figit ,
Non isto vultu , cum tulit arma , fuit. 3OIlle ferox , oeulis & adhuc hostilibus ardens , Hortator pugnae consiliumque fuit. Perfidus hie nostros inclusit fraude locorum , Squalida promissis qui tegit ora comis. Illo , qui sequitur , dicunt mactata , miniitro , 3ISaepe recusanti corpora capta Deo. Hic lacus , hi montes , haec tot castella , tot amnes , Plena ferae caedis , plena cruoris erant. Drusus in his quondam meruit cognomina terris ,
Quae bona progenies digna parente fuit. 4o Cornibus hic fractis, viridi male tectus ab ulva , De color ipse suo sanguine , Rhenus erit. Crinibus en etiam fertur Germania passis , Et Ducis invicti sub pede maesta sedet. Collaque Romanae praebens animosa securi, 4 Vincula fert illa , qua tulit arma , manu. Hos super , in curru , Caesar . victore veheris Purpureus populi rite per ora tui. Quaque ibis , manibus circumplaudare tuorum ἔUndique jactato flore tegente vias. IOTempora Phoebea lauro cingetur ἔ Ioque , Miles , io , magna voce , Triumphe , canet. Ipse sono , plausuque simul, fremituque canentam , Quadrijugos cernes saepe resistere equos.
235쪽
s 3 Inde petes arcem , delubra faventia votis. Et dabitur merito laurea vota Iovi. Haec ego submotus , qua possum , mente videbo :Erepti nobis jus habet illa loci. Illa per immensas spatiatur libera terras :6o In coelum celeri pervenit illa fuga. Illa meos oculos mediam deducit in Urbem , Immunes tanti nec sinit esse boni. Invenietque viam , qua currus spectet eburnos et Sic certe in patria per breve tempus ero. 63 Vera tamen populus capiet spectacula felix rLaetaque erit praesens cum Duce turba suo. At mihi tingenti tantum , longeque remoto , Auribus hic fructus percipiendus erit. Atque procul Latio diversum missus in orbem To Qui narret cupido , vix erit, ista mihi. Is quoque jam serum referet veteremque triumphum:
Quo tamen audiero tempore , laetus ero.
Illa dies veniet , mea qua lugubria ponam Causaque privata publica major erit.
XL euk minorque serae, quarum regis altera Grajas,
Altera Sidonias , utraque Sicca, rates zomnia cum summo positae videatis in axe , Et maris occiduas non subeatis aquas ,s AEthereamque suis cingens amplexibus arcem Vester ab intacta circulus exstet humo ;Aspicite illa, precor, quae non bene moenia quondam Dicitur Iliades transiluisse Remus. Inque meam nitidos dominam convertite vultus rIo Sitque memor nostri necne , referte mihi. Hei mihi l eur, nimium quae sunt manifesta, requiro
Cur labat ambiguo spes mihi mixta metu E
236쪽
Crede quod est , quod vis ; ac desine tuta vereri: Deque fide certa sit tibi certa fides. Quodque polo fixae nequeunt tibi dicere flammae , II
Non mentitura tu tibi voce reser :Esse tui memorem , de qua tibi maxima cura est ;Quodque potest , secum nomen habere tuum. Vultibus illa tuis, tamquam praesentis , inhaeret , Teque remota procul, si modo Vivit , amat. ΣΟEcquid , ut incubuit justo mens aegra dolori, Lenis ab admonito pectore somnus abit Tunc subeunt curae , dum te lectusque locusque Tangit, & oblitam non sinit esse mei Et veniunt aestus , & nox immensa videtur ; as Festaque jactati corporis ossa dolent Non equidem dubito , quin haec & cetera fiant ;Detque tuus casti signa doloris amor ζ. Nec cruciere minus , quam cum Thebana cruentum
Hectora Thessalico vidit ab axe rapi. 3o Quid tamen ipse precer, dubito et nec dicere positan , Affectum quem te mentis habere velim. Tristis es 3 indignor , quod sum tibi causa doloris e Non es ut amisso conjuge digna fores.
Tu vero tua damna dole , mitissima conjux ἔ 3 Tempus & a nostris exige triste malis :Fleque meos casus et est quaedam flere voluptas :Εxpletur lacrymis egeriturque dolor. Atque utinam lugenda tibi non vita , sed esset Mors mea i morte sores sola relicta mea. 4OSpiritus hic per te patrias exisset in auras: Sparsissent lacrymae pectora nostra piae. Supremoque die notum spectantia coelum
Texissent digiti lumina nostra tui. Et cinis in tumulo positus iacuisset avito , 4
Tactaque nascenti corpus haberet humus. Denique & , ut vixi , sine crimine mortuus essem.
Nunc mea supplicio vita pudenda suo est.
237쪽
Me miserum i si tu , cum diceris exsulis uxor , so Avertis vultus , & subit ora rubor. Me miserum i si turpe putas mihi nupta videri. Me miserum i si te jam pudet esse meam. Tempus ubi est illud , quo te iactare solebas Conjuge , nec nomen dissimulare viri
sue Tempus ubi est , quo te , nisi si fugis illa reserre , Et dici , memini , juvit & esse meam Utque probae dignum est , omni tibi dote placebam.
Addebat veris multa faventis amor. Nec quem praeferres , ita res tibi magna videbar, 6o Quemve tuum malles esse , Vir alter erat.
Nunc quoque ne pudeat, quod sis mihi nupta e tuusque Non dolor hine debet , debet abesse pudor. Cum cecidit Capaneus subito temerarius ictu , Num legis Evadnen erubuisse viro 6I Nec , quia Rex mundi compescuit ignibus ignes , Ipse tuis , Phaethon , inficiandus eras. Nee Semele Cadmo facta est aliena parenti ,
Quod precibus periit ambitiosa suis. Nec tibi , quod saevis ego sum Iovis ignibus ictus ,
o Purpureus molli fiat in ore rubor e Sed magis in nostri curam consurge tuendi, Exemplumque mihi conjugis esto bonae :Materiamque tuis tristem virtutibus imple Ardua per praeceps gloria Vadat iter.
7I Hectora quis nosset, si felix Troja fuisset Publiea Virtuti per mala facta via est. Ars tua , Tiphy , jacet, si non sit in aequore fluctus
Si valeant homines , ars tua , Phoebe , jacet. Quae latet, inque honis cessat non cognita rebus , so Apparet virtus arguiturque malis. Dat tibi nostra locum tituli Fortuna ; caputque Conspicuum pietas qua tua tollat, habet. Utere temporibus , quorum nunc munere fieta e En patet in Iaudes area lata tuas.
238쪽
o i qui , nominibus cum sis generosus avitis ,
Exsuperas morum nobilitate genus: Cujus inest animo patrii candoris imago , Non careat nervis candor ut iste suis.
Cujus in ingenio patriae facundia linguae est , FQua prior in Latio non fuit ulla Foro rQuod minime volui, positis pro nomine signis , Dimis es t ignoscas laudibus ista tuis.
Nil ego peecavi et tua te bona cognita produnt. Si , quod es , appares , culpa soluta mea est. IONec tamen officium nostro tibi carmine factum , Principe tam justo , posse nocere puta.
Ipse Pater Patriae , quid enim civilius illo
Sustinet in nostro carmine saepe legi. Nec prohibere potest , quia res est publica Caesar ; IEt de communi pars quoque nostra hono est. Iuppiter ingeniis praebet sua numina vatum , Seque celebrari quolibet ore sinit. Causa tua exemplo Superorum tuta duorum est :Quorum hic conspicitur , ereditur ille Deus. ΣοUt non debuerim , tamen hoc ego crimen amabo INon fuit arbitrii litera nostra tui. Nec nova , quod tecum loquor , est injuria nostra , Incolumis cum quo saepe locutus eram. Quo vereare minus , ne sim tibi erimen amicus et a IInvidiam , si qua est , auctor habere potest. Nam tuus est primis cultus mihi semper ab annis , Hoc noli certe dissimulare , pater zIngeniumque meum , potes hae e meminisse , probabat: Plus etiam, quam, me judice, dignus cram. 3ODeque meis illo reserebat versibus ore , In quo pars altae nobilitatis erat.
239쪽
Non igitur tibi nunc , quod me domus ista recepit, Sed prius auctori sunt data Verba tuo. 31 Nec data sunt, mihi crede,tamen: sed in omnibus actis, Ultima si demas , vita tuenda mea est. Hanc quoque , qua perii, culpam scelus esse negabis, Si tanti series sit tibi nota mali. Aut timor, aut error nobis , prius obfuit error. 4o Ah l sine me fati non meminisse mei lNeve retractando nondum coeuntia rumpam
Vulnera , vix illis proderit ipsa quies. Ergo ut jure damus poenas , sic abfuit omne Peccato facinus consiliumque meo. 43 Idque Deus sentit: pro quo nec lumen ademtum est, Nec mihi detractas possidet alter opes . . Forsitan hane ipsam , vivat modo i finiet olim , Tempore cum merit lenior ira , fugam. Nunc precor hinc alio jubeat discedere ; si non
Io Nostra verecundo vota pudore carent.
Mitius exsilium , pauloque propinquius , Opto ;Quique sit a saevo longius hoste , locum. Quantaque in Augusto clementia , si quis ab illo Hoc peteret pro me , forsitan ille: dare Is Frigida me cohibent Euxini litora Ponti :Di eius ab antiquis Axenus ille fuit.
Nam neque jactantur moderatis aequora Ventis :Nec placidos portus hospit. navis adit. Sunt circa gentes, quae praedam sanguine quaerant z6o Nec minus infida terra timetur aquia Illi, quos audis hominum gaudere cruore , Paene sub ejusdem sideris axo iacent. Nec procul a nobis locus est , ubi Taurica dira Caede pharetratae pascitur ara Deae. 6I Haec prius , ut memorant, non invidiosa nefandis , Nec cupienda bonis , regna Thoantis erant. Hic pro supposita virgo Pelopeia cerva Sacra Deae coluit qualiacumque suae.
240쪽
Quo post quam , dubium pius an sceleratus , Orestes Exactus Furiis venerat ipse suis , ToΕt comes exemplum veri Phoceus amoris ;Qui duo corporibus , mentibus unus erant IProtinus evincti Triviae ducuntur ad aram , Quae stabat geminas ante cruenta foreS. Nec tamen hunc sua mors,nec mors sua terruit illum : 7 sAlter ob alterius funera maestus erat.
Et iam constiterat stricto mucrone sacerdos , Cinxerat & Graias harbara vitta comas e, Cum vice sermonis fratrem cognovit , & illi Pro nece complexus Iphigenia dedit. 8o, Laeta Deae signum , crudelia sacra perosae . Transtulit ex illis , in meliora , locis. Haec igitur regio , magni penetralia mundi, Quam fugere homines Dique , propinqua mihi est. Atque meam terram prope sunt funebria sacra , SI Si modo Nasoni harbara terra sua est. O l utinam venti , quibus est ablatus Orestes , Placato , referant & mea vela , Deo l
O l M i u i dilectos inter sors prima sodales s
Unica fortunis ara reperta meis :Cuius ab alloquiis anima haec moribunda revixit , Ut vigil , infusa Pallade , flamma solet: Qui veritus non es portus aperire fideles , IFulmine percussae confugiumque rati :Cujus eram censu non me sensurus egentem , Si Caesar patrias eripuisset opes e Temporis oblitum dum me rapit impetus hujus , Excidit heu i nomen quam mihi paene tuum l IOTe tamen agnoscis : tractusque cupidine laudis , Ille ego sum , cuperes dicere posse palam.