Dominici Diodati ... De Christo græce loquente exercitatio qua ostenditur Græcam, sive Hellenisticam linguam cum Iudæis omnibus, tum ipsi adeo Christo Domino, & Apostolis nativam, ac vernaculam fuisse

발행: 1767년

분량: 229페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

51쪽

PARS I. CAPUT II. S IV. 33sis in mari, vesaniente vento ς iccirco ejus

incolae in Syriam confugiebant ; videlicet ubi norant civibus, ac popularibus suis bene esse . Atque hi omnes linguam regionis illius perdidicere , quod faciunt qui in extera regione sedem figunt si); iidemque suere bilingues Chaldaice , & Graece scientes. At ejus posteri ibi orti una Graeca , utpote

Vernacula, contenti , alteram facile negle-Xerunt. Anno tamen CXCviri. ante Christianam epocham dum Antiochus Magnus operam daret, ut iterum Palaestina potiretur, quam antea ab Ptolemaeo Epiphane abstruxerat; Iudaei ab AEgyptiis deficientes ultro se dedunt Antiocho, eumque in urbem admittunt , & ejus omni exercitui, Sc elephantis omnia abunde suppeditant , relictosque ab AEgyptio duce in arce Hierosolymitana praesidiarios oppugnantem strenue adjuvant . Quibus ossiciis Rex delinitus magnam Imdaris gratiam retulit . Nam Hierosolymita. num templum suis sumptibus reficiundum curavit ; atque in sacrificia largitus est amgenteos vicies mille , & quadrigentos, salis medimnos tercentum septuagintaquinque, praeter alia, quae ad elegantiorem templi apparatum opus erant. Iudaeam inde multum ad eam diem adversis casibus labefactatam recreavit, auctis aedificiis, arcibusque muni- C tisa

i V. Hemi Moeurs des Israelites Par. III. Chap. III.

52쪽

tis . Ac tandem in urbes ipsas , ne diutius civibus , ac cultoribus Viduarentur, quam maximam potuit Iudaeorum vim ab Syria a Vocatam transducendam curavit. Quod illi omnino ex sententia cessit : nam cum beneficiis , & immunitatibus affecisset quoscunque in Iudaeam redire vellent, continuo i

numerabiles Iudaeorum familiae a Syria in Iudaeam sese denuo receperunt si . Atque ex his reducibus quidem alii filii, aut nepotes fuerunt eorum, quos XC iv. ante Seleucus

Graecas urbes habitare jusserat: alii aut filii, aut iidem ipsi, qui multis retro annis in SPriam confugerunt, ut modo dixi. Sed omnes nihilominus, quippe qui tam diu cum Graecis consuevissent, Graecitatem in Iudaea longe lateque propagarunt. Praeterea Graecorum ep cham eo invexerunt, quam vulgo aram Se

leucidarum dicimus t quam deinde ad numerandos annos, tabulas, & historias signandas adhibuerunt. Hinc eam Rabbini posteriores

appellarunt Dra Cta aeram contractiιum

et, . Ad haec instituta, ac scelera quaedam Graecorum peculiaria invexerunt: velut Olympiacos , Isthmiosque ludos , & nefa dam τη, παίδεραςίαν , ut monet auctor libri

53쪽

secundi Machabaeorum ; qui postquam narravit , quo pacto Iason constituit in Iudaea gymnasia & ephebia, quod mox expoenam, sic pergit: Hii τ ουτως Auis σις E' si

autem is vigor Graecitaris , ac processus ad peregrina instituta. Et ut vulgata Latina habet: Erat autem hoc non initium, sed incrementum quoddam, oe profectus gentilis , oealienigena conυerfationis propter impii Iasenis

nefarium , s inauditum fetus si .

V. Mortuo Antiocho Magno, atque eius successore Seleuco centesimo septuagesimo septimo ante Christum, ac centesimo vigesimo septimo Graecorum anno, Pontifice Onia III , Antiochus Epiphanes Syriae regnum adeptus est . Iesus autem Oniae frater ejus pontificatum ambiens novum Regem adiit, a quo grandi pecunia non solum pomtificatum maximum mercatus est ; sed &facultas ei tributa , ut Hierosolymis gymnasium , & epheborum ludum constitueret, Iudaeique in civium Antiochenorum numerum referrentur . Quare Hierosolymam reversus, fratrisque sui pontificatum adeptus, Iudaicam gentem a patriis institutis avoc

re , eamque ad Graecanicos mores pro Virbli nisus est traducere : cujus rei caussa magnam secum multitudinem ex Syria avexe-C a rati

54쪽

36 DE CHRISTO HELLENISTA

rat. Principio itaque , ne cives sui in aliqua re a Graecis discreparent, Antiochenos eos haberi , & appellari jussit. Tum sub Syonis arce gymnasium construxit, in quo Iudaei nudi se in palaestra, & lucta Graecorum more exercerent. Denique ossicinam

etiam praeposterae libidinis constituit . Quare stati m Iudaei patrias leges deserere coeperunt, novis moribus imbui, aemulari ludos, ritusque Graecanicos , in iisque alter alteri praestare , ac prior esse , idque ita ut Sacerdotes verba sunt auctoris libri secundi Machabaeorum ) iam non circa altaris offcia dediti essent, sed contempto templo, oefacrificiis neglectis , fisinarent participes feri palaestrae, praebitionis eius iniustae , oe in

exercitiis disci. Et patrios quidem honores nia hil habentes , Graecas glorias optimas arbitrabantur . Suarum gratia periculos eos contentio fabebat, C ' eorum insituta amulabantur, ac

per omnia his consimiles esse cupiebant, quos hostes, o peremptores habuerunt. In leges enim divinas impie agere impune non cedit I). Quinimo eo usque processit Iudaeorum φιλε πι- σιχός, ut ne nudi quidem in gymnasiis a Graecis internosci possent, neve superior colis pellicula resecta videretur, modum excogita-

Vere praeputia sibi adducendi et . Etenim

55쪽

PARS I. CAPUT II. S V. VI. 37

Instrumento quodam attractorio infernam membri cuticulam eousque attrahebant, quo usque glandem rursus contegerent: quam

vis arte medica id fieri posse negavit Hippocrates I . Atque ex his omnibus conjici facile potest, quam late tunc obtinuerit in Iudaea Graecus sermo, maxime cum ne a Graecis quidem nominibus sibi iaciendis abstinuerint , quemadmodum in ipso Pontifice animadvertere licet, qui Hebraicum nomen pudi) Iesus in Iasonem convertit, seque I 'ατο-

να Vocari voluit .

VI. Interjecto triennio, ex quo Iason solio pontificio incubabat , venit ei in mentem quemdam Oniam templi Praefecti fratrem legare ad Antiochum , qui ei pactam Sacerdotii mercedem deferret, eumque de Iudaeae rebus, quo loco essent, commonefaceret.

Onias Iasone ipso nequior pecuniam illam non Iasonis , sed suo nomine Regi obtulit; cui & trecenta insuper talenta addidit, ac sic pontificatum maximum indeptus est . et . Hoc in Iudaeam reverso, quod necesse fuit fieri, orta statim contentio est intereum , & Iasonem, ac dum Scinditur incertum studia in contraria vulgus;

ab Onia quidem steterunt filii Tobiae, maxima C 3 tamen

i in Hippocrates fict. m. Aphoris Ist. At Gntraria δε-cueνtint Celsus lib. VII. Cap. as. ; Galenus ιib. 14. Asthodi p. I 6. Paulus ADineta lib. 6. CV. II. a Lib. II. Macri Cap. IV. N. 2I., oe sese Hellent smi pro gressus sub Pontifice

Menelao .

56쪽

tamen populi pars Iasonem secuta est. Oniax itaque ejusque assectat ut tradit Iosephus sto

ad Antiochum secesserunt, eique confirmaUerunt velle se, relictis omnino patriis institu. tis, Graecanicam prorsus rei publicae formam complem, ac Grmanicos mores tenere. Quod

quidem adeo φιλευαι Regi volupe fuit, ut ad reprimendam Iasonis factionem multis militibus comitatos eos dimiserit. Quid

plura Cessit Iason, qui ad Ammonitidem

sese recepit . Onias autem rerum potitus nihil antiquius habuit, quam ut quae Regi se facturum verbo receperat, re praestaret . Atque hujus quidem Oura quantopere Hellentimum apud Judaeos invaluisse oportuerit , quis non videt 8 Qui eo etiam amentiae devenit , ut Iasonis exemplo D

men & ipse Oniae abdicaverit, seque Menelaum exinde appellari voluerit sa) . Antiochin VII. Sed hamnus levia ; potiora nune eonatur' ' videamus, quae videlicet Antiochus Epiphanal P nes huiusce rei ergo in gessit . Quodsmum in priusquam enarrare aggredimur, de ejusdem ivdo. Epiphanis moribus lectorem admonendum reor. Fuit hic sane quam immani, ac seroci ingenio ; idem insolens, ac superbus supra quam cuiquam credibile sit, atquaquacunque in re, quam inceptaret, supra

57쪽

PARS I. CAPUT II. SM VII. 39 modum pertinax ; tanto autem mentis itupore , ac fatuitate, ut eum non Equidem, hoc est Illustrem, sed G ααι Furiosum verissime appellarit gravissimus auctor Polybius si). Iam hic Graecarum quidem

rerum studiosus fuit admirandum in mindum. Etenim postquam Syriam adeptus est, nihil tam valde molitus, quam ut Iudaeos

Graecos redderet, ita ut eos non modo Graeca instituta, verum etiam Graecam linguam

amplecti cogeret . Testantur id vel ethnici scriptores, Polybius set , & Tacitus, qui ait: Antiochus demere supersitionem , o mores

Graecorum dare adnixus, quominus teterrimam

gentem Iudaicam nempe in melius commutarer 3). Quare quae in Iudaea ad Helle-nismum propagandum valere posse censuit , eorum nihil prorsus omisit, nullis parcens laboribus, minis, suppliciis, praemiis, dolis, sed ne precibus quidem , si quidem eis ad

quae in mente haberet perficienda opus esse intelligeret, uti mox ollendam . Itaque centesimo septuagesimo primo ante Christum anno, acquinquennio postquam regnare coeperat, re diens Antiochus Alexandria magno cum exercitu Hierosolymam venit: ubi ut scri

58쪽

n'a reserta

colonis Graecis.

diversa abeuntes super Graecis institutis sedivandis offendiiset, illis quidem , qui eadem religiose sectebantur, impense favit, ceteros Iudaismi tenaces morti dari jussit. Quare tridui admodum spatio octoginta millia hominum Hierosolymis desiderata sunt ; nec

non quadraginta vincta, totidemque Venundata si . Post haec templum ingressus Antiochus Menelao duce sacrificium Graecori tu peregit; ac tandem mille, & octingentis e templo talentis sublatis, Antiochiam reversus est sa). Interim ne superstites Iudaei in suscepto Hellenismo quoquam deficerent, statuit illic Praefectos quosdam cum Graecis militibus. Hierosolymis quidem Philippum, Garizimis vero Andronicum, quibus utrisque praesse voluit φιλε πα Menelaum. Quibus rebus factum est, ut vel sua sponte Iudaei, vel metu etiam adacti, non. modo Graeca lingua uti , sed etiam Graecanica initituta sequi perseverarent. VIII. Duobus annis post monitus fortasse Antiochus Iudaeos aliquot ad patria instituta fuiste. reversos , misit eo Apollonium tributorum Praefectum cum viginti duum millium Macedonum exercitu. Apollonius ubi Iudaeam tenuit, cohibuit se tamdiu, quousque sabbati dies illucesceret. Cum vero animad-

Vertit

59쪽

vertit nonnullos Iudaeorum sabbatum servare; repente impetum fecit in urbem, eamque cum armis pervagatus , quoscunque ad Iudaica sacra processisse constabat , morte affecit; tum urbem igne succendit, domibus, ac moenibus solo aequatis. Ad haec in Syone, sive Davidis civitate murum magnum turribusque munitum aedificari jussit i) , in qua Macedonum militum manum

s ut tradit Iosephus sa) ) collocavit , qui

quidem populum in ossicio continerent, ne ab Hellenismo deficeret, ac Regis impera ta praetergrederentur. Atque hunc quidem locum illi pro arce habuerunt Graece A κραν idest summitatem appellatum . ut scribit Iosephus: Tουτο του α ως το - Α κρα, κεκληται , Haec autem civitatis pars, Acra dicta est 3). Porro G raecarum coloniarum numerus longe civibus ipsis tunc major fuit, atque, ut monet auctor prioris libri Machabaeorum , Ierusalem facta erat habitatio exterorum ). Ac quamvis eos pluries Machabaei duces inde exturbare conati sint , quemadmodum Iudas fecit primum sub An-

riocho Epiphane sue), tum sub Antiocho Eupatore 6) , & post obitum Iudae , Iona

thas

60쪽

thas sub Rege Demetrio si), tamen consequi id nullo modo unquam valuere , adeo, lnon quidem viribus, sed numero Iudaeis Graeci longe praestabant. Quamobrem Macedones tenuere Hierosolymam annis viginti. quinque, donec eos, Syriae Rege annuente, Machabaeus Simon ejecit sa) . Hinc patet Iudaeos omnes Hierosolymitanos Graecam linguam excipere necessario debuisse ex iis, quae Propositione prima di Ela sunt . Graeci enim non tam ad suos ritus illos traducere s3 , quam ut Graeco sermone uterentur, repudiato Chaldaico, cujus ipsi ignari prorsus erant, adnitebantur. Ac Hierosolymis quidem res sic se habebat. Samarita- IX. Samaritani autem, qui Sicima incole-Gme,niui bant Samariam enim tenebant Graeci, ut di tem- modo diximus cum viderent Iudaeos diris diiu ides moris Vexari ob Iudaismi professionem ,

Iovi Hel- προς τον τε πραττοντα τοiχον ρέπειν , ut est

.. ' In Graeco proverbio , infelicem parietem vergere curavere : missis ad Antiochum Legatis

cum epistola, eidem significarunt, se quidem ex Iudaeorum gente minime esse , sed Medorum , Persarumque colonos , ideoque paratos esse Graecorum instituta profiteri. Quare petierunt, ut templum in monte Garizim constructum , nullius Dei nomine adhucinis

SEARCH

MENU NAVIGATION