Dominici Diodati ... De Christo græce loquente exercitatio qua ostenditur Græcam, sive Hellenisticam linguam cum Iudæis omnibus, tum ipsi adeo Christo Domino, & Apostolis nativam, ac vernaculam fuisse

발행: 1767년

분량: 229페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

61쪽

insignitum Graeco numini dicaretur. Quibus rescribens Antiochus quaecunque eorum postulata fuerant , rata habuit; ac statim Samaritani Sichimitae Graxorum instituta , receperunt, templumque Garizitanum ΔικEselua ου Iovis Graecanici cognomento assecerunt in quo Graecum sane morem, & ritum secuti sunt, ut refert Iosephus si . Etenim eo nomine Iupiter a Graecis colebatur , ut tra

dit Herodotus sa). Ejusdemque fit mentio

quoque in antiquis Syracusanorum nummis ΔΙΟΣ ΕΛ AENIO T. Item apud AEginam eo nomine insignitus est, ut videre est apud

Aristophanem sy) , ac Pindarum Καὶ

pariter Hellenismum sponte receperunt. X. Sed non hic restitit Antiochi conatus, Antiochusia studium universa miscendi. Quid igitur J audiens sertasse exstare, qui in patriis institutis statuit lu- adhuc persisteret, edicto cavit, ut omnes Iudaei, abolitis patriis institutis, Graecorum more Vive. recula utirent, morte qui secus facerent afficiendi 5 . . ' Misit ergo in Iudaeam senem quemdam A'θηναῖον stituta non Atheniensem ex textu Graeco, & versione i Σῆμ μ Syriaca , non Vero Antiochenum, ut est in

vulgata Latina Q qui Iudaeos cogeret pa

ter. Q Ioseph. Lib. XII. Antia. Cap. V. S. D pag. 4I .

62쪽

44 DE CHRISTO HELLENI sTAternas leges repudiare , & Graecanicam vivendi rationem amplecti; contaminare templum, idque Graeco numini dicare; vetaret praeterea sacrificia, sabbata , festos dies celebrare, recens natos circumcidi , ac tandem juberet spurcitiis omnibus coinquinari, certissima morte non parentibus proposita. Quare quam magnos hac via Hellenismus processus fecerit, facilius erit cuivis cogitatione adsequi, quam mihi verbis exprimere , ac definire. Primum itaque templum ΔιοsO'ληχπίου nomine insignitum est ; idemque luxuria, δc commessationibus Graecorum contaminatum , qui etiam molliter illic vitam degere cum meretricibus coeperunt. Deinde Iudaei, antiquatis omnino Iudaicis ritibus , tantum singulis mensibus diem natalem Regis profanis sacrificiis celebrare in more habuerunt . Cumque Bacchi numen maximo in honore esset apud Graecos praesertim Syros cujus imaginem in nonnullis eorum numis culam videre est apud Vaillantium 1 iccirco factum est, ut Graecorum mOre bacchanalia celebrare instituerent , hederaque praecincti potationibus , saltationibus, omnique adeo licentiae indulgentes templum, urbem ve circumirent set . Sic igitur Regis mandatis obtemperatum est , obnitentibus

63쪽

maxime Macedonibus, qui ne illud quidem

sinebant, ut quis se Iudaeum nominaret , quod testatur auctor libri secundi Machabaeorum I . Omnes enim oportebat Graecos se esse confiterentur, omnes vulgo Graeca instituta profiterentur; Graece tandem omnes loquerentur necesse erat.

XI. At paullo post Antiochus anno sci

licet CxLv. regni Graecorum die xv. mensis

casleu Iudaeam venit, ut postremam veluti manum operi ipsemet imponeret . Quare primo sacra omnia Legis, & Prophetarum volumina coscindi, cremarique jussit et . Deinde cum aram super altare Dei exstruxisset , in eaque abominandum Graecorum idolum statuisset, sacrificium ibi Graeco ritu perfecit. Eidemque Deo per omnia Iudaeae oppida , vicos, ac civitates aras exstruendas curavit , cui sues immolare quotidie cogerentur Iudaei. Cumque prae domorum soribus Dianae sana haberent Graeci, quae Vulgo Η cate vocabantur , ut legimus apud Aristo. phanem : sic etiam Iudaei prae suis soribus, atque in compitis Triviae simulacra statuere coacti sunt, ut recens Interpres ex Isiaia, RMacrobio colligit 3 . Atque eo tendit, quod auctor primi Machabaici narrat, his verbis: Ante ianuas domorum, o in plateis incend bant

i Ibid. v. 6. aὶ Lib. II. Maehab. Cap. I. v. 37. - ε . I Calmet in Com. ad Lib. I. Mach. C. I. v. . Antiochus

etiam cauissas exti

suscepto Hellent

smo aver terent .

64쪽

Pontifex Alcimus

magnopere auctor

fuit in Iudaea Helleis nismun propaganindi.

bant tura, ct sacrificabant I) . Hue etiam facit quod in eisdem libris legitur de immanissimis cruciatibus, quibus Antiochus eos affecit , qui avitos mores , & religionem

adhuc retinere audebant sa): Quid plura Τ

Sane cum vellet per id tempus praestantissimus ille Machabaeorum Iudas patrios ritus revocare , ex omni quidem Iudaea vix hominum sex millia, qui eum secuti sunt, invenit. Cuncti enim Graecabantur: quare jugiter longe ab suis sedibus profugus vitam degere coactus est 3 . Tandem cum vita excessisset Antiochus Epiphanes, ejus tamen successores Antiochus Eupator, & Dem trius velut hereditate relictum sibi erga Hellenismum amorem sic confirmaverunt, ut

magis magisque in dies auxerint ).

XII. Mortuo namque Menelao Pontifice centefimo sexagesimo tertio ante Christum anno, ab Antiocho Eupatore suffectus est Iacim Graecorum studiosissimus . Is igitur simul pontificatum iniit Iasonis, ac Menelai exemplo : nomen sibi Graecum adscivit , atque ex Hebraeo 'p' Iacim , Graecus

A λκιακ factus est , quod est praestantissimi viri nomen apud Homerum ue). Ad haec

65쪽

eum minime aequo animo ferret Iudam Machabaeum, qui pro lege, ac libertate patria strenue rem gerebat, omni conatu nisus est eum ad incepto deterrere, atque hinminem etiam e medio tollere, ne quid contra receptum in Iudaea Hellenismum moliri perseveraret : quae res ei tandem ex voto cessit. Post Iudae obitum amicos omnes ejus undique exercendos suscepit Bacchides Syriani Regis Dux; cui & fames opitulata est, quae tum sorte regionem Omnem urgebat : quaeque eos omnino coegit Bacchidi se dedere ; atque προς τους Μακεδο-ς αυτου M, ut Iosephus ait, ad Macedones perfugere si . Bacchides deinde, Alcimo suadente, omnem regionem administrandam ipsis Graeciensibus Iudaeis commisit . Qui Iudae asseclas, omnesque, quos Graecos ritus reliquisse audierant , conquirentes Bacchidi tradiderunt, a quo pari omnes crudelitate

intersecti sunt , cui quidem occidioni ii duntaxat superfuerunt, qui Graeca instituta profitebantur, aliis, ut dictum est, immanissima laniena deletis sa). Alcimus in te, rim novis in dies rebus studens murum atrii anterioris qui Iudaeos a Graecis dirime.

bat solo aequari jussit. Sed impio Pontifici Deus occlusit in , eumque paralysi percussit

66쪽

Vniversa Iudaea reis pleta Grae- eis colo niis .

triennio post quam summum sacerdotium

adeptus erat.

XIII. Anno tandem mundi NMM CCCxLIII , ante Christum CLxi postquam Ionathas in locum Iudae fratris sui ascendit, Φοβδώς Bliti πρα χη --τα τω βασιλει, - τοὰ Mακεδο- ο Ι'ωνα θρο, δε- ritus Bacchides ne Ionathas negotium facus

Vis Syro Regi , o Macedonibus, ut ait

Iosephus sa) cum magno Graecorum eXerincitu ad Iordanem venit. Illic commi sso praelio, cum Ionathas tantae multitudini imparem se esse cerneret, Iordane transmisso, praesenti periculo se, suosque prohibuit. Tum Bacchides Hierosolymam reversus urbes Iudaeae Iericho, Ammaum, Bethoron , Bethel, Thamnatha, Phara, Thopo, aliasque muris,& portis cinxit , atque in eas nOUas Graecorum colonias deduxit. Bethsurae vero, &Gazarae , atque in arce Hierosolymitana quae loca majori colonorum numero frequen

tari jussit ) auxilia constituit, filiosque prin

cipum Iudaeorum , qui Ionathae partes sequuti fuerant, obsides detineri voluit sa). Sic ergo magis magisque oppleta Iudaea Graecis colonis, eorumque imperio subjecta est ; ut nullus Iudaico instituto locus esse posset . Ionathas enim patria extorris apud Bethbes -

67쪽

PARS I. CAPUT II. g. XIII. 49sen moratus est, ut putat Fullonius I , vel certe trans Iordanem, ut Iosephus testa

tur sa) . Ac quamvis biennio post Bacchi

dem contra se pugnantem contriverit ; eo tamen loci erat Ionathas , ut etiam victor

Legatos miserit ad Bacchidem, qui pacem ab eo exorarent s3 . Quibus ita gestis exul sedem in Machmas fixit , ibique in suos quale

quale imperium exercuit. Graeci contra unuversae I udaeae potiti eam tenuere annis umdeviginti , quo tempore Graecae linguae pomoeria ita laxarunt, ut sere ab eo tempore in desuetudinem abire coeperit Chaldaicus semmo , quem labentibus deinceps annis ne i telligebant quidem Iudaei, quod iusius ostensu.ri sumus in tertia Parte . Interim anno mundi M MMDCCCxLI , regni G corum CLXX , ante Christianam epocham CXLIII Simon Ionathae interempti locum occupavit. Qui, impetratis a Demetrio Rege Syriae literis foederis, & immunitatis, expugnavit GaZaram , Bethsuram, Ammaum, ceterasque, quas modo dixi, urbes, pulsis Graecis qui eas incolebant . Quo facto non modo Zachariae

vaticinium impletum est; Et fuscirabo flios xuos , Sion, super filios tuos, Graecia r oe ponam te quas gladium fortium ); sed & Ab

D latum

68쪽

Iudaei Gratiscorum etiniam philosophandi

rationem admiserunt.

latum es iugum gentium ab Israel , ut ver. his utar auctoris primi Machabaeorum si); postquam Iudaea annis centum, & nonaginta Graecorum imperio obtemperavit non centum octoginta, ut perperam docet Rabbi Iose in Seder Olam sa). XIV. Circa idem tempus , seu potius ut alii putant, sub Ioanne Hyrcano Machabaei Simonis filio Iudaei Graecorum etiam philosophorum sectas adoptarunt, nempe Stoicam, Epicuraeam , atque Pythagoricam , quae vulgo sub Pharisaeorum, Sadducaeorum , & ELsenorum nomine agnoscuntur . Atque ex his quidem philosophis non tam moreS, a vivendi rationem , Verum etiam dogmata , quae cum antiqua patrum sapientia miscebant, hausisse eos accepimus . Itaque priamum omnium Pharisaeorum haeresis Stoicorum principia, atque instituta professa est . Iosepho hoc credamus, qui inter ipsos nomen professiis , palam testatur his verbis;

ἡ παραπλήσιος ἐπτι τ' παρ' Ε'ηπι Στλκῆ λεγομιενν ; Iamque annos undeviginti natus, vitam insiluere exorsus sum convenienter

Pharisaeorum sectae , quae simillima es sectae Stoicae Graecis di tae 3). Pharisad enim non

69쪽

secus, ac Stoici fato omnia adscribebant. Astrologiae studia colebant, ita ut noVa planetis , Zodiacique signis fecerint nomina .

, sive animarum in noua corinpora transmigrationem admittebant. Quo e

rore imbuti, Christum esse aut Ieremiam , aut Eliam , aut Ioannem Baptistam dicebant ; quasi vero Christi corpori anima Ioannis, vel Eliae, vel Ieremiae vitam afflavisset I . Sadducaei contra tantum ab his dissentiebant, quantum a Stoica disciplina distabant Epicurat. Apposite de his Phila-strius; Eos, inquit, Epicuraeam dementι- ρο- rius , quam divinae legis iura secutos fuisse et . Ipsi ergo Epicuraeorum dogmata persequentes nullam in Deo providentiam agnoscebant ; sed omnia ita esse in hominum potestate sita arbitrabantur, ut selicitatis

perinde, atque infelicitatis sibi quisque sit

auctor . Animas una cum corpore Omnino

exstingui: nullaque post hanc vitam manere praemia, vel supplicia : quapropter in deliciis fruendis summum bonum repositum a bitrabantur . Esseni denique eamdem sere viam , vivendique rationem tenuisse , quam apud Graecos Pythagorei tenuerunt, Iosephus testatur ; Γ τουτ ε ι ιτη χρωυενον πη παρ ΕΜ- i πο fh θαγορου κήαδεδεο-

70쪽

sa DE CHRISTO HELLEN ISTA .uεν' ', dii autem sunt genus hominum , qui mitae instituto utuntur, quod Graecis a 'thmgora traditum est si . Esseni igitur Pyth

goricorum exemplo persectam bonorum communionem , ac societatem servabant: unde pecuniae ipsis communes erant , neque qui

antea dives fuit, suis ipsius rebus, ac bonis fruebatur magis, quam qui antea nihil possederat. Silentium ipsis magnae fuit cum, &qui ad suam societatem adjungi expetebant,& νεοπυς ατοι novitii appellabantur, quadriennalis probatio erat. Frugalem vitam maxime sectabantur. Fato omnia regi opinabantur . Corpora quidem morti obnoxia esse , animos vero immortales permanere profitebantur. Ex quibus placitis satis constat Stobcae , Epicuraeae , Pythagoricae sectae mores ,

ac philosophiam Pharisios , Sadducaeos, EL

senosque recepisse . Reliqua plura de hac tri haeresi recensent praesertim inter antiquos Iosephus sa) , R ex recentioribus Serarius, Drusius, ac Scaliger in libris de tri haeresi Hebraeorum . Quare si Hellenismi studium eo usque apud eos progressum est, ut etiam Graecorum sectas usurpaverint , traditasque per majorum manus doctrinas inquinaverint, sive repudiaverint, quidni etiam Graecam linguam excepisse eos confiteamur XV

i Ioseph in Antiq. Lib. XV. Cap. X. p. 777. g. 4. αὶ Ios de Bello Lib. II. Cap. VIII. p. Ibo , ω seo

SEARCH

MENU NAVIGATION