장음표시 사용
151쪽
νi8 DE LAMI Isarescens: quea frequenter etiam in ipnem conjecit spiritus, & in
aquas, ut eum perderet: neque a Chr isti discipulis, ob eorum incredulitatem,expelli potuit: puerum vero tanclem ad Christum accedentem, continuo discerpebat, ut in terram prolapsus , volveretur spumans: usqueiaco a spiritu excunte Christi justu, iterum dilaniatus, ut mortuus a multis haberctur: donec manu illius arrepta, a Jesu erigeretur. L - 13. 6 7. Nonne paria cum nostris , qui maleficium pati creduntur, sensit mulier quae infirmitatis spiritum habuit, a satana alligata
octo & decem annis,atque ita contracta , ut omnino caput erigere
non posset, vinculo isto a Christo sabbathi die soluta p* 8. Habeat & is hic locum, cui lingua erat alligata a daemone, ut loqui nequiret, Matth. cap. 9. item qui caecus & mutus a diabolo
factus fuerat, Matth. cap. 12.6 9. Quis nisi animi plane praefracti, inficias ire audebit, si hi
quos recensui, nunc temporis spectarentur , uno Ore acclamuis . turos plerosque omnes, hos perversae alicujus vetulae artificio ita praeter naturam varie cXagitatos esse, miserE dementatos , contractos, lancinatos, distractosque Atqui cujus arte, dira hac calamitate illos opprimi testatur Scriptura Daemonis. Cujus
cooperatione aut imperio λ Nullius, sed tantummodo propriae daemonum voluntatis malitia, & Dei permissione ex arcano ipsius consilio, ut illi vel probarentur , vel castigarentur , emendarenturve. Nec usquam in vasto veteris & Novi Testamenti volvimine excinplum, ubi in affligendis corporibus alicujus Lamiae operam usurparit, aut etiam requisierit satan, comperies : Nihil illic tamen praetermissum esse , quod huius potentiam , actiones fraudesque ostendere queat, fatendum ere. Neque etiam alicujus Opera indiget veterator ille , abunde suo marte potens ludificare homines , eorum mentis & oculorum aciem praestringere, morbis praeter naturam cruciare , ulceribus serire , aerem multifariam turbare. Per se maleficia operari diabolum, in Malleo legitur, nec in his indigere mulieris malitiosae consensu. Sed Suanda & sagae perditionem quaerit : Unde & ipsam cooperari aliquomodo cogit. Permissu illi tantum opus est, teste Gregorio , cui re p. voluntas semper mala. Interim tamen a se delignari eiusmodi flagitia , aliosque severe torqueri, & in rebus externis felicem
impediri succcssum , & quaecunque alia diaboli miracula perficia
152쪽
Capuae XVI. γ I9fiet , habent persuasissimum , confitenturque delusae quaedam
aniculae., Io. Eas jam dixi, diversis de causis a daemone ita obsidione
vallatas, earum mentem tam graviter fascino laesam, ccrebrum cogitatuum imaginationumque organum tam raris fraudulentisque
phantasinatibus & sormis ob incredulitatem implicitum confirmatumque t quemadmodum in gravibus somnis atque etiam melancholicis uiuuenire quotidie, ostendi supra ) ut aliud nesciant, torturisque subsectae fateantur sua esse facinora, quae ipsarum saltem sunt phantalia,re vera autem satanae, Deo huc connivente. Sic aliquem crebro a se laesorum recensent numerum , quorum alioSoccaecatos, alios mutilatos, nonnullos hoc vel illo modo a se excarnificatos , falsa opinione dicunt: suo nomine non tam maleficae, quam maleficio affectae effascinataeque appellari merentur. Quotquot vero tam crudeliter es multifariam quibuscunque etiam Isa. . convulsionum generibus, morbis prodigiosis,uomitu & dejectione praeter naturam torqueri, hunc vel alium imitari sonum , vocem edere , certoS mendaciter notare , denominare atque accusare homincs , uti atrocis 1 pectaculi architectos , observamus , cunctos a daemone maligno mendacique citra alterius cooperationem agi
vexarique nisi quandoque venenum vel propinatum vel applicatum accessi1se intelligatur) ingenue fateor , atque adeo sanctissime
De rebus moUrosis ore rejectis, quas non fuisse in corpore,
multis ofenditur argumentis. C A P. XVII. HU c spectat rerum monstrosarum per os rejectio, qua praein Maesentistigiator ille quorundam sensus ita praestringit, ut eas eX corporis meditullio eductas esse , dubitare nollent. Sunt se se in autem panni lanci rudioris laciniae utplurimum , item clavi ferrei justae interdum magnitudinis, corumque fragmenta, fibulae serreae& aereae,acus, aciculae, eaeque complureS numero, quandoque colligatae, vel panno insertae, fili involucra. Haec a me vita sunt. Nonnunquam 8c ossa evomuntur , subligacula , atquc rcliqua id genus longe absurdiora monstra : Saepius magnitudine oesophagi etiam, uoad fieri possit, in homine vivo tensi distractique naturalem di-uctionem exuperantia, quibus nec alius ab ore introrsum laxior
153쪽
ao DE LAMI Is patet meatus. Quo vel unico irrefutabili argumento iacile convicero, ea daemonis subtilitate velocitatoque imperceptibili, ori ingesta, nostris adhaec oculis vel celeritate ejus victis, vel fascino delusis , vel interjecto corpore aereo , aut aliter motis eo intus vel foris vel utrinque humoribus aut spiritu,caligantibus. Sic nos sallaci suo machinamento multiformiter exercet ille milleartifex.6 a. Quum Neomagii apud Geldros quidam arrogantius in Paschae seriis deglutiret ovum gallinaceum integrum, quod naturalem oesophagi expansionem superaret, illud in eo coarctatum residere nequivit, unde quoque compressa arteria mox suffoc
batur s6 3. Si porro instes urgeasque, ea non ex ore solum, sed penitius ex corpore re)ecta esse : Dic quaeso, quo loco antea in corpore haeserint aut delituerint: Quum nullus sit corpori reliquo
cum ore meatus communis, excepto Cesophago, praeter arteriam
asperam, cujus caput larynx ex tribus componitur cartilaginibus. Hus orificium, dum respiramus , dilatatur: inum devoramus , comprimitur utplurimum , nonnunquam exacte, ob quod ligamentis membranosis nervosisque coarctatur. Ea arteria solummodo spiritum purum & impurum , recrementitiumque eL flatu inspiratuque transmittit: Aut humidum quiddam , puta sanguinem , pituitam , saniem , aut Pus tu sit expectoratum : nihilque gravius hanc, nisi cum vitae naufragio , etiamsi cxigua admodum materies dura hac casu aberret, tolerare, manifestum est. g q. Enimvero quam graves laterum dolores cum sicca quadam tussicula triennio cum mortis periculo prius excitarit, quam ex pectore tussi propelleretur avellanae magnitudinc lapillus, narrat Antonius Benivcnius. Recitat quoque Alexander Tralianus exemplum de quodam, qui longo temporc tussi vexatus, non potuit , ne valde tussirci , liberari, quousque calculum expuiiset levem, durum & renitentem : Et nisi consilio usus suisset, illum similiter iis qui tabe laborarent, moriturum cens bat. Idipsum cuidam civi Duisburgcnsi accidisse memini. Hac itaque ratione strictius hoc vas , durum, cartilaginosumque ab illa multa, ampla , solida, varieque consormata substantia liberum csse oportere constat.
9 s. Hinc per oesophagum cibo potui que destinatam viam, atque alterum OriS interiorem meatum,h ventriculo illa rerum mira-
154쪽
CAPu T. XVII. rar cula vomitati, s imis corporis partibus antea inhaeserint, necessario sequetur. Eum autem strictiorem, deinde & omnino nervosum o , existere, cumprimis vero eius extremitatem, nimirum ventriculi
orificium , ideoque exactimmo tactus sensu praedidum esse, ac levi sum. ω flatu aut halitu putrido facile assici, humore etiam acri vel acido graviter pungi, saevissimaque cieri mala, norunt medici. Plerosque ad haec ex statibus in ventriculo generatis ex pituitosis aut alioqui vitiosis humoribus, aut ex cibis in vapores ab imbecilli calore ιui Oresolutis, gravissimis videas torqueri doloribus: Alios ex coacer- vatis crudis succis, vel etiam vitiosis aut acribus in ventriculi ore, in syncopen aut praeceps animi deliquium incidere. Quosdam
etiam ex alimentorum pravitate, aut malignorum humorum qualicunque copia, ut , bile admodum corrupta , aut a pituita salsa acri, excruciat cholera morbus : In quo vomitibus 8c dejectioni- o tisabus tanto plerunque impetu biliosa excernuntur, ut cum humori- - - bus , multis quoque exhaustis spiritibus , vires affatim prosternantur , sitiant aegrotantes ac sudent, recmor cordis sy ncopeque luccedant, interdum & mors acerbissima. 3 6. His exactiore lance pensiculatis , collataque gravissimorum morborum, symptomatumque exitialium causa materiali,cum
ingentis durissimae atque adeo acutissimae materiei. vetat serreae , aereae, ligneae, osseae, praestigiosa vomitione, tum etiam expulsione
rei linera laneaeque , ventriculo & eius sensu a rime orificio ita noxiae , ut sustocationem plerumve quis vereatur, si in faucium partes exquisiti admodum sensus vel pilus impegerit, nedum acicula, aut acus i quas etiam cum periculosa vitae lucta vel dispendio ignoranter subinde deglutiri cernimus: una prosecto consensu,
adeoque ore una, ab rationis veritati sque robur, hic asserendum atque proclamandum erit, dictam rerum ore egestarum congeriem,
a praestigiatore subtili, celerique daemonio in os solam & faucesimas, nec ulterius impelli limpingive, quasi strangulationem minitantem : Acie oculorum nostrorum interim elusa , vel spiritu op- .rico turbato,vel ejus radiis obscuratis,ne prodantur praestigiae. Sic
simpliciores exiguaeque fidei homines expeditius in suam illicitnaliam veterator, Aliqui vero affecti ira, ab aliis insontibus , & se magis sorte piis, ipsique Christo fidelioribus,ejusmodi sibi irroga- 'tam injuriam, malumq; inflictum mendaci satanae suggestione, imo ipsius faetitia voce ebuccinant: id quod meis coram accepi auribus.
155쪽
22 DE LAMI Is* . Adde quod saepenumero nihil doloris in stomacho ante
acutae, pungentis, radentisque hujus substantiae rudioris expuitionem violentam senserint: Quum fieri nequeat, quin in ea hujusmodi rerum copia, una transverse acta, facile alicubi inhaereat, quae suos pariat continuos postea cruciatus : Quemadmodum de muliere quadam , quae acum aeneam deglutierat, tradit Beneventus : Unde primum nihil sensit incommodi, inde coepit eam circa ventriculum urgere dolor satis acutus : Quo dum indies m gis magisque affligeretur , plures consuluit medicos, nihil de acu VOrata, quae memoriae penitus exciderat, roserens. Variae fuerunt hinc inde sententiae : Alii enim ab acriore humore , alii a vcnto inter stomachi tunicas recluso, caeteri vero ex malo habitu excitari hoc malum putabant. Sicque jam annis decem ex una acu, urgente dolore acerbo , miserrimam illa trahebat vitam : Donec acus perserato ventriculo se Prodidit prodiitque. Jam ad institutum.* 8. Ad cujus assertionem instiper facit, quod tametsi mox vel paulo longius , cibo subsicquatur vomitus hie ludibriosus , nihil tamen cibi vel chyli appareat mixtum : Quod a me diligenti inspectione observatum cst. Ad haec evestigio ab ejusmodi dura ,
acuta multiformique re expulia, qua omnino ventriculum & ce phagum lancinari radique, si profundius quam ex oris cavo rejiceretur, oportuit, innoxie quasi in iis locis illaesi comedunt. Hoeu me non lemel circiter annum MDx Lux II, apud Geldrorum Am- hemiam , ubi tum stipendio publico medicabar, visum est: Quo hominum hisce modis a daemonio exercitorum adducebant plaustra,cuorum ventriculum in quo eas res portentosas supradictas resedisse necesse est , si ex imis corporis partibus, quod omnium prope erat judicium, expellebantur) quum ante & post vomitionem summa diligentia vigilantique studio in multorum
conspectu contrectarem, valideque sursum ac deorsum pugno, palma & digitis vario torquerem modo, ut si quid grandioris,asperae, acutaeque materiae illo contineretur sinu,non amplius posset latere, sed renisu in duriorem ultro citroque impellentem manuS meae, hinc etiam suam laesionem sensurae, convcctationem se detegeret: Vol nauseat ob non levem certe ejusmodi palpita Itonem, violenter concita xcjiceretur : Nihil proritis tamen animadversum est undam eo momento evomi, nec ullam a contentis putatis injuriam: nsit ventriculus. Quod omnino fieri nequivisset, si altius quam
156쪽
ex sinuoso oris hiatu prosiliisset objecta oculis nostris dit ore mate- - t. t.
xia. Huc facit singulare D. Pauli Grillandi Jurisconsulti Hari simiiudicium, Tractatuum volumine decimo de Sortilegis.
Riaeulus modus res duras in corpus insinuandi. C A p. XVIII. PO R κ o modum quendam ineptum futilemque, quo ejusmodi
materies durae in corpus ope diaboli a Lamiis ingeruntur,
describit Doctor quidam in libello Germanico, qui Jacobi
domini in Lichtenberg nomine praedicatur circumferturque. Rus insuper fuisse sententiae, a me non nisi evidentissimis rationibus re jectae. Τhcophrastum Paraccisum , non est quod aegre serant plerique religiosi nimis ejusdem admiratores. Hanc item rationemuisse amplexum Ludovicum Milichium. vitum alioqui pium 8c eruditum, in lib. Germanico, Magicus daemon, inscripto, mi ror. Ab his asseritur, corporis poros a diabolo extendi, per eosque inseri stranaen, fetas porcinas , assulas, corium, praesegmina, fila , piscium & fruticum spinas, & quascunque materias acutas :Deinde poros occludi, ut quandocunque volet architectus , reconditae res rursus extrahi queant. Subjungit Doctor ille has similitudines: Quemadmodum , ubi quis sub aqua lapidem recondit, Meo ibi relicto manuque retracta, quomodo eo devenerit lapis, nescitur: Sic quoque naturali ratione vaginae poros absque laesione penetrat, ferrumque liquefacit fulminis radius. Non dissimile modo in hisce delusionibus fit, quae magis noxia stigmata vulnera- que inserunt. Haec ejus verba Latine reddita. s a. Rationes has admodum esse jejunas, quilibct rerum naturalium cognitione leviter tinctus, intelliget haud difficulter. Siquidem poros illos natura ex prima creatione strictissimos, a daemone eo quo distrahi innoxie posse , ut stramina , coria, vel cultros transmittorcnt, deinde conciderent, emitterentque suo tempore ad satanae arbitrium libidinemque , conservatam tot dicbus vel mensibus substantiam , prorsus esse, nec ullo modo ficri posse, quilibet sanus mecum fateri debet. Pori enim corporisi conditore tam anguste constricti ab initio sunt, ut praeter tenuissimum liquorem , velut sudorem vel vaporem crassius aut solidius nihil transmittant: Quemadmodum etiam in duris erassisque lapi-
157쪽
ν- Ds L A M I I adibus, maxime coctilibus, & lignis observamus: qnorum pori quidem liquorem transmittunt , at nihil durum aut solidum sine incisione fractioneve. Talia certe phantasia facile imaginatur, at 'in actum non item deducuntur.
6 3. Similitudo ab illis subjuncta, de lapide in aquam manu da
misso,prosecto multum absona existit: ridiculumque est, conferre hominis corpus solidum compactumque cum humida,tenui & fluitante aqua,omnium capace,quae naves & quodcunque voles,natura admittit. Sic nec igneus ille subtilissimus radius vaginae poros perinvadens, quicquam habet similitudinis cum crassa & dura re, quam in corpus humanum per poros illaese intrudi contendunt adversarii. Nisi aemonstrationis vanitatem quilibet palam cerneret, in confutando prolixiorem me ostenderem : probationes vero non di miles sparsim in illo Doctoris libello sunt obviae. Quaedam autem naturaliter in corporibus quandoque reperiri, quae ad maleficia nonnunquam referuntur, ostendi fusissime cap. I 6. lib. I v. de Praest. daem. ubi & cap. I 3. admirabilis legitur historia de puella , E cujus latere culter fuit exectus : Et cap.9. de quodam, cui vivo excitus clavus, & post mortem cultri, lignum , terramenta: Et cap.IO. religiosae adducuntur virgines daemoniacae,quae Lamiarum maleficio exagitari credebantur: Similes cap. 6. enarrantur: Atque omnibus illis locis obscura lucide explico.
Animantia naturabias morbis varie a sui, qui Lamiis att/ibuuntur falso.
IU M E N τ A adhaec a Lamiis affligi perdique atrociter, vulgaris constansq; est opinio. At ea numerosa saepius ad internecionem gravissima prosterni peste his peculiari, hominosque non inis stante,item praecipitibus aliis morbis in suo quaeque genere,partim hominibus quoque familiaribus , partim plerisque pecoribus prinpriis , subito tolli, ab optimis agriculturae & veterinariae artis vel mulo medicinae scriptoribus tam veteribus quam recentioribus memoriae proditum est: qui tamen morbi a vulgaris ingenii hominibus,ne alios nominem, maleficia frequenter creduntur. 6 a. Sepenumero id contuemur, & supcrioribus annis proximis contigisse meminimus, ut solos jugularit boves pestilentia
158쪽
C A p u T XIX. quaedam : Saevit etiam nonnunquam, quae sues, quae OVes, alia. quae gallinas interimat. Pecudes ferasque tollentem pulchre de-icribit Virgilius: 3. staret.
Hic quoniam morbo caeli miseranda coorta es Tempestas, sttoque autumns incandust astu, ,., Et genus omne neci pecudum derit, omne ferarum, Corrupitque lacus, infecit pabula tabo.
3,Discrimen vero paulo ante expresserat: spuam multa pecorum pestes, nec singula morbi .
, . Pecudes etiam pharmacis pabulo injectis, aut alicubi spar- misissis ut degustentur vel halitu attrahantui, affrictu item vel applicatione perniciose quandoque laedunt perimuntque venefici. In ducatu latcnbergico non procul li Tubinga carnifex veneficii non ignarus, anno MDLXI v. in rcudibus hac arte tollendis specimen edidit. Etenim quum ex pacto huic cederent morticinorum antimalium coria,atque alia quae huic usui esse possent, hic boves,oves& porcos in pascua ex more deductos, veneno clam perimit, ut inde frequenti nimis pellium numero , saevi item & pinguedinis talentis non paucis Augustae Vindelicorum & Argentinae venum eX- positis distractisque , dives brevi evaserit. Proinde & suspicione oborta, veneficii accusatur, quaestionibusque ipsi familiatibus subditus, rem universam confitetur. Dat M poenas sorcipibus ignitis
di stractus in principio A ugusti. Huc ii quoque pertinent, qui Pugiunculis jumentum certis locis confodiunt, retracta prius seorsum cute,ut ubi ea remissa vulnus improssum tegitur,lateat dolus,atque ea ratione mortuum, pcriisse maleficio judicaretur. 6 s. Plerique itcna agyrtae studio lupi stercus clam in praesepi- Innem. bus condunt, quod olfactu animadvertentia pecora , voracemque hostem verita, ob antipathiam quandam, miro exagitantur su- rore, ut maleficio ea torqueri, firmissime credant ignari , apud hujus artifices consilium inquirentes. Eadem ratione sertur , caudam lupi in boum vel equorum praesepi suspensam , eos ab esu exterrere. Metu etenim ob odorcm perculsi, obliviscuntur cibi esurientes: Quemadmodum hominibus quoquc in magnis timoribus Iusuvcnire experimur.
6 6. Pestem similiter pecorum, quemadmodum 8c frugum ste- ς, ηε rilitatem, quo & vinearum pernicies reserenda, interdum a divina
159쪽
M DE LAM xx svoluntate ob populi flagitia provenire , observandum est. Sie ob
Pharaonis duriciem peltis grassatur in pecus, ulcera in homines &jumenta, grando item in universa a gypto. Luculenta hujus testimonia apud divinum vatem Joelem cap. I. Aggaeum cap. I. & E. item Levitic. 26. Vide hujus libri cap.aa. ', . Huscemodi vero rerum suarum jacturam quidam fiducia in Deum vi a minus confirmari impatienter tolerant , universam agriculturae rationem non ad Dei bcnedictionem in vera fide , sed ad meras anicularum voluntates refercntes: ideoque non cum Jobo, quicquid detrimenti accedit, Deo acceptum ferunt, verum ad divinos & ariolos, sacrificos, diabolicarum actionum patronos, quasi a Lamia , satanae adminiculo, ad eam devenerint stragem j menta, confluunt: qui inde ementitis votis, & quacunque possunt fallaci perhiasione, hos damno & incrcdulitate bis miseros, in malitiosa opinione semel concepta obfirmant, adhibita etiam non solum superstitiosa, sed & impia curatione.
Experimenta in dignoricenis Laimus fallacissimc
CAp. XX. HI N c tanquam ad sacram anchoram in Lamiis citra haesita. tionem cognoscendis , & velut digito commonstrandis, ad aquas confugitur, ubi manibus pedibusque colligatis , vel ollice manus dextrae emagno digito sinistri pedis, & vicissim police sinistrae, digito magno dextri pedis transverse vinculo astrictis. Lamias maleficii reas, aquae ilectas nunquam submergi, at supernatare, velut certum experimentum, nec fallax indicium esse,
apud magistratum & carnifices inplerisque ditionibus observatur. Nae illud nimis est ridiculum , mirumque huic insulsae pcrsuasioni ullum hominem , vel leviter rationis sensu praeditum , fidci tantillum apponere. Quandoquidem maleficium si quod est, cumprimis
e mente emergit, dum cum diabolo conscederatas Lamias , D renunciasse creditur. Quid hic caussae comminiscoris, quo minus in aquis subsidere, quam aliae, debeant λ Natationis si quidem causas, uti levitatem, raritatem, spiritus sustinentis conclusioncm , corporis vivi habilitatem , idque scnus reliquas naturales occasiones, non magis inesse his corporibus, etiam sontibus, ut quidem fateor, ita assserere audeo, si quid ejusmodi praeter naturae ordinem spectC
160쪽
siectetur, id fieri lassulatente foeminas , de qui Lus etiam salsa est
iuspicio, diabolo , ne submergantiar connivente Deo ob incredulitatem magistratus, fallax hoc expcrimentum admittentis quo in sententiam iniquam judicem inducat tandem hac fraude impo-stor ille, ab initio languinarius. Corpus nullo pacto immutat, ut rarius aut levius & natationi convenientius rcddatur , fidei abnegatio, voluntas mala, Vel corrupta phantasia. Hic profecto credi magis oportet naturali rationi, quam ementitae experientiae, stultae
M ineptae , nulli etiam nixae rationis basi , & observatae saepenumero falsae , propterea quoque a diabolo inventae, .& ab homine Christiano profligandae. s a. Similis temeritatis, & superstitiosae daemoniacaeque falsitatis experimentum est , quod in Malleo legitur. Die Dominico sotularia juvenum , axungia seu pinguedine porci, ut moris est pro
restauratione fieri, perungunt: Et sicubi ecclesiam intrant, tamdiu maleficae ecclesiam egredi nequibunt, donec exploratores aut excant, aut illis exeundi licentiam expresse concedant. Nec absimile erit, quod in hanc dignotionem plerisque in locis observatur admodum impie , ubi ex terra quam ter spata primum in sepultura injiciunt pastores , portiuncula Missae sacrificio scilicet sanctifiώcata , calcando templi limini supponitur : Nec Lamiam,si in templo, sit tum posse egredi putatur. Item assulas sume ligni quercini, in quo aliquis suerit suspensus , vel se strangularit: inspergantur illae aqua lustrali, collocenturque ad templi ingressum: nec nisi
assulis 1ummotis, exire valebit.
6 3. Huc spectat id quod in libello Conjurationum Romae &Αvinioni impresso legitur : Ad corrigendum & notificandum maleficam , accipe mulctram novam , & formulam casealem novam,& stanneam novam,& mulge de omnibus vaccis quas habes, tantum lactis, quod possit formare vel saccre unum caseum in nomine illius maleficae, & forma pcr praedicta vasa unum caseum : Et quum factus est caseus, perfora cum armilla acuta totum caseum,
di per hoc denudabitur ipsa malefica in facie. Considera item maleficam in fronte illius,quia diabolus abradit cam cum ungula post consensum ad delendam sacram unctionem baptismatis, ita ut stigma in fronte gerat: Id quod tamen semper , quantum potest, cum peplo velare nititui. Hoc a me dilutum est capite superiori septimo.
