Ioannis Wieri, ... Opera omnia. Quorum contenta versa pagina exhibet

발행: 1660년

분량: 497페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

aeuae tu maleficii inquisitisne sunt faeienda: Neessi confessioni sandum esse.

C A p. XXI. PORRO regulam hanc minime fallacem a quaestionibus obia servare decuit, ut dc singulis illis flagitiis jam consessis, accurate cum judicio inquiratur : quas alios passos dicunt, fa- . tenturque aerumnas & calamitares a se illatas Lamiae, num ita se habeant, vel in rerum sint natura: Et si comperiatur quosdam ita laesos , vel morbos aut damnum perpessos esse, ut jam ab aliis haec consessis, dosignata hujusmodi mala putentur : Inde quibus me diis, materiebus aut organis perpetrata sint, penitius in estigetur: Et num illa media, materies aut instrumenta istiusmodi este ibus producendis sint apte contonaque. Ubi naturalium rerum & virtutum cognitione celebrium medicorum judicia in consilium ae-cerseantur, quemadmodum in aliis quoque casibus eos spectantiabus fieri volunt leges. 3 a. Ut enim non est alicujus melancholici aut mente vitiati consessioni: Ita etiam ex illarum confessione non est i usefla . figenda temere punitio, nisi ex certis circumstantiis & demonstrationibus evidentibus indubitatum constet veneficium veIvene natio , pharmaco videlicet propinato aut illito : Aut eo loci, unde D --ε halitu certo serire potuit, deposito. Oportet siquidem probatio ., nes luce meridiana osse clatiores, maxime in actione, quam vocant, criminali, quae Jurisconsultorum laudabilis est sententia. ι risi. Nam in hoc maleficii negotio multa turbulcntc, vel ex sinistra opinione aut suspicione : Vel malitiose ex maligno affectu: VH ob morborum dissicultatem aut rerum jacturam , ex incredulitate, quod non satis Dei justae voluntati ex animo se totos quidam tradant subjiciantque, dicuntur. Multa insuper confuse de aliis sparguntur, confessione item illusarum a daemone vetularum sanciuntur, diabolo frigidam hic suffundente, & machinationis clavum fideliter dirigente: ut si quis aurem allicet facilem, accusationem& consessionem ratas existimans, ita se tandem detulum sentiet, quo tanquam in labyrintho inexplicabili involutus, nunquam sit exitum invcnturus , si ad legum normam & juris rigorem cuncta ex auditis exequi statuat.

6 3. Ea satanae ars est, res usqueadeo tricis subtilissimis impli

carc

162쪽

CApuT XXI. 729 care confundereque, ut nec ulla Τhesei sagacitate extricari, nec indipi prudentia explicari queant. Sic vel in principiis omnino

substitiise , dc intra metas se continuise , aut mature retrogressum esse praestare, ne diabolo ab initio homicidae, ob aperta mcndacia aut veritatem dolo falsitateque vitiatam, aperiatur senestra, pcrquam se in actiones nostras insinuet, ipsarc&usus observatione comperi. Nec omnem longius grassandi occasionem satanae praecidendi, compendiosior unquam erit via: Alioqui mendaciorum

calumniarum Ialsarum , veritatis momento interdum mixto , ut

dolus lateat, criminationum atque accusationum nullus vidcbitur modus aut finis. Proinde hic suum habere nervum sententiam vercauream Juris Pontificii optarim, 3 o. q. s. cap. Nec illud: Et sunt verba Victoris ad Theophilum : Interea nullatenus judicemus , quousque veniat Dominus , qui latentia producet in lucem, ct illuminabit ab1 condita tenebrarum, & manis stabit consilia cordium. Quamvis enim vera sint, non tamen credenda sunt, nisi quae manifestis indiciis comprobantur, nisi quae manifesto judicio convincuntur, nisi quae judiciario ordine publicantur, 3cc. 6 4. Nec praetereundum fuit quod omnium cst iniquissimum, Consessiones hic saepenumero tormentis exquisitissimis & cruciatibus intolerabilibus extorqueri a tortoribus tyrannidis praerogativa famosis, ut pleraeque vetulae semel momento flammas , quibus a tam enormibus & continuo repetitis acerbius torturis liberentur , sustinere malint, quam in cjusmodi cculeis & Phalaridis tauris tam inhumana atrocitate perpetuo recludi, extreme rursus CX-

carnificandae. Hinc & confessiones si ad veritatis canonem exi gantur, rationum trutina pensiculentur, & investigatione justa discutiantur, adhibita nossibilitatis & impossibilitatis cognitione CXacta, comperientur dubiae , non cohaerentes , frrquentcr & insulsae, futiles, in cndaces, & utplurimum erroneae, iis quibus mentis oculi ab affectuum nebulis , & erroris iemel pertinaciter concepti praeiudicio fuerint abstersi. 6 s. Ad truculentae hujus tragoediae actus cgregie perficiendos , acccrsuntur sanguinarii ut plurimum spiculatores, qui flagitiorum inauditorum, &laepe in rerum natura non exilientium consessionem potionibus eliciant: quae prosecto non ex aliis Pol sunt apparari substantiis, quam quae vel inebriciat aut dementent. Ab iis itaque quibus mens qui modi potionum vita a est , quo-Z κ 2 Z modo

Diuiti eo by Corale

163쪽

3o Da LAMI Ismodo veritatem , cui in re criminali fidendum, inquisieris p Quum

etiam constantia tanta falcantur hae anus, quae vanissima & mora esse mendacia in superioribus capitibus aliquot demonstravi, cur in reliquis tantopere consessionis certitudo opponitur, quae si in uno erronea suerit, in aliis quid solidioris fidei merebitur Quin imo hic mihi eximiorum Jurisperitorum consilia & dccreta suffragantur. Joannos Franciscus Ponzivibius de Lamiarum con L. sione ita argumentatur : Cum tales personae sint illulae, ut dictum est, ergo dici debet, earum consessionem etiam esse erroneam, ne admittendam. l. error. No. in l. de aetate. g. fin. is de interroga. action. Consessio enim debet continere verum vel possibile : ut pergl. Bald. & alios in l. 1. C. de Conso . per glosis in c. fi . de con-1ess. in 6. ff. ad log. Aquit. l. inde Neratius. f. fin. Sed istarcspuunt jus & naturam : Ergo non sequitur : Istae mulieres sic confitentur,

ergo sic est. Nam consessio longd distat ab actu vel actus possibi litate: ) Et quicquid est contra naturam, deficit in suis principiis,

ergo naturaliter est impossibile. Praeterea in criminalibus regulariter non standum soli consessioni rei, ut per Bald.& Aug. in l. 1.C. de consest. Noc obstat, quod dicit Bald. in d. l. si quis non dicam rapere: Quia ejus dictum procedit in haeresi, in quantum perficitur in sola mente & cogitatione : quo casu bene , ut inquit ipse: quia cogitatio mentis , quam solus Deus novit, non potest aliter pro bari , quam per consessionem , ideo statur soli consessioni. Sed consessio, de qua in casu nostro, continet actum ab extra, & minus possibilem de auro & natura, ac etiam minus verisimilem : Et ideo potest dici, quod licet, quoad ea quae credunt, sit standum conses soni earum, quoad punitionem : quia talis credulitas pendet ab animo & voluntate: non autem quoad hoc, ut quia sic sit, vel sic

fiat, sicut a s Crunc

m vanitate confessonis Lamiarum, earundemque innocentia,

insignium Iurisconsiustorum sententia.

CApuT XXII. PRius maturiores illustrium quorundam Iuris peritorum sententias proponere volui, quam ad poenae formam in mulctandis Lamiis progrederer . Narrat insigne illud legum lumen Andreas Alciatu, , haereticae pravitatis sui vocant inquisitorem in

bibal

164쪽

subalpinis vallibus, adversus haereticas mulieres, quas veteres Lamias,nosStriges vocamus ,inquisivisse,& supra centum flammis consumpsiste : Quotidieque ceu nova holocausta , alias super alias Vulcano obtulisse , E quibus non paucae helleboro potius quam igne purgandae videbantur : donec rustici arreptis armis vim illam

inhiberent, & negotium ad episcopi judicium deferrent. , a. Inde post : Et quamvis aliqui ex maritis , magnae fidei homines , asseverarent, eo potissimum temporc , quo illae in ludo &choreis sub Tollina arbore suisse diccbantur, se exploratum habere, in lecto potius secum fuit c : tamcn respondebatur, non illas, sed cacodaemonem potius , uxoris forma assumpta , marito illu-ssse. Atqui ego replicabam: Cur uon potius cacodaemonem cum suis daemonibus, illam vord cum marito fuisse praesumis p Cur verum cCrpus in ficto lusus phantasticum in vero lecto comminisce ris p Quid hic opus est viqiieadco augere miracula, & non tam Theologum quam agere, severioremque partem in poe nis eligere λ Constabat ex illis actis, semel in eo ludicro per quandam mulierculam nomine Jcsu appellato, omnem illum apparatum , Omnes saltrins cum amasiis 1uis repente evanuisse: qui fieri

id potuit, si vera fuissent corpora, & non phantasmata , & Tantali hortip Quod apud Philostratum lib. I v. ctiam Apollonius Tyanaeus censuit,& apud Plutarchum in Bruti vita C. Cassius. Nam &medici maximos affectus corruptae menti, imaginariaeque ludificationi tribuunt: Unde cnhialtici, affati, superstitiosi,incubitati, amore furentcs, imaginosi, lycaones, cynantnropi, qui tamen medicamentis curantur: Videnturque haec esse quae Plinius & alii Veteres Faunorum ludibria appellant, poeoniaque herba emendari censuerunt: Ut etiam harum plorasque curari posse sit verisimile, nisi quod paupcres de scemellae omnos sunt, quibus talissacultas non suppetit. Ego coete magis juri Pontificio communique nostratium Doctorum interpretationi hac in quaestione , quam Theologis istis tribuerim, maxime in re a Synodo decisa in Conci- io Anquirensi c. r. ubi talia phantasmata mentibus a maligno spiritu irrogari ait. Et rursus: in fidelis,inquit, non in animo, sed in corpore evenire opinatur : quis enim in somniis & nocturnis imaginibus non extra scipium deduciturὸ Quae etiam videtur suisse Augustini sentcntia lib. xv in I. de Civit. I ei, c. I 8. ubi: verum, inquit,

corpus nulla arte daemonum convorti potcst, scd phantasti cum et L a et et a Quod

165쪽

Quod etiam cogitando seu somniando per rerum innumerabilia

genera variatur : Et quum corpus non sit,corporum tamen formam

capit, sopitis aut oppressis corporeis sentibus , ita ut vera corpora alibi Jaccant sensibus obicratis. Nec refert, quod ibi Herodiadi

aut Dianae honor exhibetur. Hactenus Alciatus. 6 3. Paulus item Grillandus de Sortil. Io. volum. Trach. Quidam maritus ex oppido agri Sabinensis habebat uxorem maleficam sive strigam , ut vulgo dicunt. De criminc autem solum erat suspicio, non certa notitia. Nam quum aliquoties a marito rogaretur , num ejus esset professionis , negabat constanter. Crescente

porro rumore , & viris fide dignis apud maritum ejus flagitii uxorem insimulantibus , quod ea familiariter uteretur aliis mulieribus - hujus criminis ratione cognitis , cum quibus ctiam se turpibus miscere sceleribus , & nocturnos agere coetus videbatur : decrevit maritus ipsam in ejusmodi oporibus observare & apprehendere: Et coepit pluribus noctibus diligenter & attente invigilare , noctes q; circiter duodecim egerat insomnes,attendens studiose, num illa aliqud ad daemonum lutum, veI aliud maleficium noctu evaga-rctur, & num penes se in lecto permaneret nocte tota , quando le- ctum conscendisset: nihilque fraudis unquam comperit, sed manibus illam semper in lecto contrectavit.

6 6. Quum vero post dies paucos una cum quibusdam aliis de

eodem crimine accusatis, in carcerem conjiceretur, subdereturque

quaestionibus, consessa est demum, se tali interfuisse lusui una eum aliis mulierculis incarceratis, flagitiique hujus rcis , tali die undecimo mensis,& c. tali nocte,hora tali,&c. idem fatebantur & aliae. Maritus vero in conjugis patrocinium asserebat praestito juramento gravissimo , camilla nocte designata ,& maxime illa hora, secum dccubuisse in eodem lecto , dc se eam tum studiose non semel tantum tetigisse, sed pluries, ac cum ea locutum fuisse. auo. . 9 S. Idem ibidem: Nola, ait, unum valde singulare, quod i - 44 ,. rum apostatarum duae sunt species. Una est, quae simpliciter retrocedit i fide, & sequitur cultum & obedientiam daemonis : Alteracii, quae postquam Christi fidem abnegando reliquit, & dejecit cxLamia corde suo, i terum sic baptizat expresse in nomine diaboli, & aliudis nornen sibi superimponit. Licet utraque species sit damnata, prior ρα tamen, si peccatum suum rcvocat, admittitur ad poenitentiam , & evitat poenas corporalcs, sicut haeretici, ut l. Manichaeos. C. de

166쪽

C A r u T XXII. 733 haereticis. Identidem Thcologi authoros Mallei, in tertiae partis

initio, quaest. his vcrbis docet: Excorde vero apostatae, si nolunt resilire , ut haerctici impce nitentes, tradentur curiae secu' lari. Si autem velint, recipiuntur prout haeretici poenitentes , juxta c. ad abolendam. f. poenit. de haeret. libro v I. Concordat Raymund . tit. de Apostol. c. revertentes. Ubi dicit: Quod rovertentes ab apostaliae perfidia , cum suerint haerctici, tanquam revertentes ab haerosi, sunt recipiendi: Et hic sumitur unum pro alio. Et in a. parte Decret. cap. 26. quaest. s. Episcopi: Ex praemissis aut horitatibus colligitur , quod arioli, aruspices , incantatores & sortilogi atque caeteri qui modi sectatores ab ccclesia sunt eliminandi: Et nisi resipuerint, perpetuo excommunicandi. Sed quod in ultimo Anquirensi ca. ca quae fiunt per incantatorcs, non

in corpore , sed in 1piritu fieri dicuntur , Augustinus in lib. de Civit. Dei, idem videtur assercre, ita dicens : Quae magorum praestigiis fiunt, non vcra, sed phantastica essc probantur. Quare criminali actioni in lamias hic nullus erit locus. 6 6. Qua insit per moderatione, nimirum certa ignominia &exilio easdem puniat magistratus Bononiensis , descripsi lib. v x. cap. 19. de Praesti g. daem. quae profecto nonnihil adhuc vetustatis Italicae prudentiam sapere videtur, & infinitis praeserenda modis aliorum quorundam tyrannidi, qui ad flammeum illud holocaustum praecipites nimis seruntur, olim justam talionem, nisi resipiscant, sensuri.

Suomodo Lamia mentis errore a diabolo affectae, nee ulli noxia, sunt reducendae, & qua eis statuendapoena: Nec omnem voluntatem essepuniendam. C A p. XXIII. Q U AE ergo Lamiae errore & phantasia delusae, & satanae

perversa institutione seductae cognoscantur: Noc alicui ab cisdem malum revera, at soluin imaginatione illatum esse certo sciatur, saniori doctrina informandae erunt, ut repudiatis daemonii ludibriis, Christo sacramentum rursus praestent, atque uti luxata ex corporis compage membra, debita ligatura restituantur poenitentes. Quantopere hic fidolem mysteriorum Dei dispensatorem eniti doceret, ut ad Christi ovile rcduccretur ovis,Z Z 2 et 3 Per-

167쪽

perdita, nemo non novit. Suum quoque hic habebunt locum publicae & communes precos ex animo fusae. Admodum hic pihD. Iacobus admonet: Fratres, si quis inter vos erraverit a veritate,& converterit quis eum , sciat quod qui converti secerit peccatorem ab errose viae suae, salvam faciet animam 1 morte , 8c operiet multitudinem peccatorum. 6 a. Nec haeresis solum in errore , quod quis daemoniorum doctrinae adhaerct, figitur : Sed in sui confidentia quoque , concepto fastu & praefracta pertinacia, ubi nulla admittitur admonitio: Errorem etenim seductioncmque mentis consessus haereticus, lemper remissionem veniamque ex Patrum consensu & Christiana mansuetudine meretur. Nam,tcste Seneca,quem poenitet peccasse, pene est innocens. Et apud Ecclesiasticum: Poenitentibus dedit

viam justitiae. Hus modi itaque mule a daemonio persuasae & resipiscenti foeminae, rectiusque jam in Christianae fidei lanctissima basi confirmatae, pecuniarum quoque s si ejus res serant) mulcta in pauperum subsidium imponi potest , & quaecunquc alia arbitraria,

non tamen Vitae poena , pro delicti ratione & magnitudine. Vel si injungere voles mulctam ejusmodi sceminae irrogatam a Romanis Pontificibus in taxa sacrae poenitentiariae , uti pia vocant, per me licet. Ibidem legitur : Mulierem incantatricem, postquam superstitiones abjuravit , in quolibet supradictorum casuum taxari, Turon. 6. duc. a. Si etiam ex usu ob reipubl. tranquillitatem conservandam videbitur , ut exilio ad certum tempus puniatur, dO- nec vitae innocentia vcre te conversam csse, & fidelem , persistereque comprobet: Ac deindc libertate hospitii pristina rursus donc-tur , non contrajerim. Ejusmodi esto poena temeritatis, quod daemoniacae suggestioni ludibriis non satis constanter restiterit, imo ctiam consenserit fatua. S 3. Huc accedit,quod mulieres minus puniendas esse viris in eodem delicti genere, caeteris tamen per omnia paribus, uni VersuS legum consensus velit, nimirum ob animi, mentis & ingenii imbecillitatem, & lexus infirmitatem l. sacrilegii poenam in prin. D. ad legem Jul. pecul. & l. si adulterium. f. stuprum,S f. fratres,& f. incestam. D. ad legem Iul. te adult. & c. sicut dignum, in princ. extra de homicid. dc c. indignantur. 32. q. 6. Et text. in I. quisquis. g. ad

filias. C. ad legem Iul. majest. &c. Nec est quod hic lex Cornelia de sicariis & vcneficis mihi obtrudatur, quae suum solummodo

locum Diuili eo by Corale

168쪽

C AFUT XXIV. 73s

locum habet, ubi de veneficis, aut iis qui venenum malum necandi hominis causa secerint vel vendideri ut vel habuerint, agitur. 6 4. Quod si quis contentiose voluntatem severius puniendam defendat, is primum distinguat icter voluntatem hominis sani per- Σ fectam, quae in actum vere dirigi coeperit: Et inter vitiatae mentis ιuntis sensum,vel si voles corruptam amentis voluntatem,cui suo opere, quasi alterius esset, colludit diabolus , nec alius insulse volentem subsequitur cffectus. Tale voluntatis vitium impingi etiam possit melancholicis,fatuis & pueris,qui sacile inducuntur,ut vel haec vel alia se dcsignasse mala falso imaginentur fateanturque, qui tamen Deo rcnes & corda scrutante, non aeque plecti permittuntur , ac alii mentis compotes: Multo certe minus ab hominibus id fieri

oportuit.

uarundam objectionum confutatio. . C A p. XXIV. ΗΑ u o me hic latet, non infimae doctrinae viros inveniri, qui prioribus meis de Praestigiis daemonum libris, & huyus

compendii capitibus aliquot se Perioribus consentientes, fatentur , quidem mecum , lamias miritica opera, quae vulgo facere creduntur , praestare non posse, nec tactu , afflatu, impreca-- tione, voce, murmure, verbis, nutu, vel aliis instrumentis corporeis noxiae facultatis expertibus aliquem laedere: Ac fere superstitiosas esse fabulas 8c phantasmata, quae de earum viribus reseruntur , quod nimirum per fornacem strictum vel aliud angustius foramen in aerem vi cujusdam unguenti serantur, picrunque & ba- eulis insidentes: Quod per clauias fores ingrediantur: Quod momento in bruta transmutentur, & tantillo tempore in homines redeant : Quod tempestates cieant: inod morbos pro sua libidine immittant quibus volunt: Quod donique rerum minime perniciosarum exhibitione interficiant: Quia illa nec ex propriis naturae viribus esticere queunt, ncc per facultates instrumentorum quibus uti solent, nec opera diaboli, cujus potentia sit limitata, neque excedat aut vires insitae substantiae, aut aptitudinem agentis & pa- ticntis, aut habilitatem materiae. g a. Haec inquam,& plura alia mecum agnoscunt: at cum ad postremam instituti mei parte pervenitur,in qua lamias non ita temere

suppli-

169쪽

36 DE LAMI Is

supplicio vitae mactandas ostendo, a me ad opposita deficiunt ea stra , & fasces ad inccndia conclamitant. Opinionem vero penitius imbibitam sex conantur stabilire argumentis: Quorum pri

mum cst , quod comprehcndratur sub lege Dei jubcntis apud

Moysen Exodi a a. maleficas occidere: Secundum, quod foedus ineant cum diabolo, a urent Deum , aliumque colant: Tertium, quod homicidae sint: Quartum, quod nefariam libidinem cum immundis spiritibus exerccant, & conviventur: Quintum, quod scducant alios: Postremum, quod portentosas & vetitas artcs ediscant. 6 3. Caeterum quamvis hasce rationes & copiose & efficaciter in libris meis refutatas sperassem : quia tamen quosdam esse intelligo, qui sibi nondum a me per omnia satisfactum arbitrentur, ordine sumam restilenda quam brcvissimc praescripta sex capita. Ac quoad primum, satis demonstratum existimavi cum ex clymologia Ucbraicae linguae, tum ex Septuaginta interpretum suffragio, tum

Rabinorum consensu, tum Josephi explicatione, legem Moysis in cap. aa. Exodi intelligcndam do veneficis : Ad hoc Objicitur, Veneficia comprehendi sub titulo talionis & homicidii. Non enim

illum homicidam saltem esse , qui lapide , fuste , pugno , gladio,

siccuri aliquem interfecit, sed etiam qui pulvino , laqueo, manibus quempiam suffocavit , vel ex alto praecipitavit, vel veneno sustulit: Ac proindc non suissc opus peculiarcm promulgare legem dc vencficis, & idem diversis locis repetere. 6 q. Frivolum omnino istud esse argumentum, is cognoscit, qui non admodum jqund in Moysis lectione versatus cst. In Levitico enim quoties non repctuntur legcs Tationis p In Deuteronomio quum pleraeque species homicidii cap. I9. recenseantur, constituta in quamlibet poena , tamen cap. 27. rursus maledictio in eum pronunciatur, qui clam percusserit proximum suum. sic cap aa. Exodi legitur : Advenam non contristabis neque affliges r

Advenae si quidem & ipsi suistis in terra AEgypti. Quod tamen

cap. 23. iisdem verbis reitcratur. Ita in Levitico cap. I9. habetur: Non attondetis comam, nec radetis barbam. Quod cap.2I. repetitur. Et Deuteronomii cap. 27. jubetur, ne accipiat homo uxorem patris sui, aut revelet operimentum ejus: quod antea cap. 22. etiam

praecipicbatur. Nihil siquidem frequcntius apud Moysen , quam quod multa aliquoties rcpetantur : Cujus luculentum de hac nostra

170쪽

C A p u T XXIV. 737 materia habemus exemplum apud Leviticum, in quo tribus diversis locis prohibentur artes magicae, quum potuisse videatur unus suffcere. 6 s. Enimvero cap. I9. mandatur: Non augurabimini, nec observabitis somnia, non declinetis ad magos, nec ab ariolis aliquid sciscitemini. Dein cae .ao. Anima quae declinaverit ad magos &ariolos , & fornicata fuerit cum eis , ponam faciem meam contra

ipsam, & interficiam eam de medio populi sui. Postea sub finem ejusdem capitis: Vir sive mulier, in quibus Pythonicus vel divinationis fuerit spiritus, morte moriantur.-De causis repetitionum non magnopere laboro : Sussicit mihi, ita placuisse Spiritui sancto. Quapropter etsi dc lege talionis & homicidii Moyses dixerit c. ar. Exodi: Nihil tamen vetat, quo minus peculiari Gecreto damnaret eam interficiendi vel nocendi rationem , quae per venena patratur,

maxime quum multis conditionibus discrepet 1 caeteris homicidii speciebus. Facinus enim istud committitur & clam, ut sibi ne sortissimus quidem vir ab insidiis imbecillae mulierculae vel famuli cavere possit, & sub praetextu salutaris poculi, & plerunque in illos quos aut propter ossicia aut necessitudinem amare debebas, &ab inferioribus in superiores. Itaque quum tale scelus sit longe indignius & & crudelius simplici homicidio vel noxa, cur non eguit

proprio articulo p Nec omnis veneficus vel maleficus mox homicida crit, quum citra hominis necem , jumentis vel frugibus damnum etiam dare posset. 6 6. Porro quum animadvertant ex aa. Exodi nihil posse contra me firmum adduci, ad aliud confugitur argumentum , quod magicae artes sint capitales: Et quia sub illarum complexu contineantur lamiarum conatus , cas pari supplicio assiciendas concludunt. Antecedens a me non negatur, quinimo in libris meis constantissime defenditur: Vcrum apelicatam consecutionem nequaquam admitto. Magnum etenim discrimen existit inter magos & lamias, uti cap. I. & s. explicui. Ad haec, magi di scipsis habent initium discendi artem votitam conquilitis praeceptoribus & libris, ac ad cam impelluntur propriae naturae curiosa inclinatione: Lamiae vero extrinsecus. Siquidem non petunt instrui, nec praeceptorem habent aut quaerunt: Sed diabolus scio insinuat apud illud quas suspicatur aut propter credulitatem nimiam, aut aetatis senilis stu- Pomm , au. naturae melancholicae tristidiam, aut ex paupertate vcl

SEARCH

MENU NAVIGATION