Ioannis Wieri, ... Opera omnia. Quorum contenta versa pagina exhibet

발행: 1660년

분량: 497페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

sorore victus suppcditari occultd, quemadmodum apud alios,quorum inquisition 1 antea itidem fuissct commissa, fidelem suam navasset operam,expostulat: se contra nimis curiose observari, queritur Elsa quae ob officium sorori ejusmodi cibatione occulta praestitum Abacuc nobis nuncupabatur , qudd Danieli cibum aspor- Dan. 34. tasset vates ille sororem lacrymabunda orans, ut victu palam frueretur, alioqui vitrico, matri, ipsisque periculum creatum iri. 6 aa. Controversiam accedens uxor dirimit , exprobrato Barbarae commento & impostura, singulos tam prolusios quam epitasios comoediae actus, & quicquid li se, famulo & ancilla visum fuisset aliquoties, cxplicite demonstrans: inde ut ab hujusmodi dolo, mendaciis & praestigiis porro se contineret, piε ac sollicite hortatur: alioqui Dcum Justum tanti sceleris fore ultorem minitata , & Principem natura ccrte clementissimum , de parentibus flagitii consciis, atque aded ipsis, dignum mer illi sumpturum supplicium. Docet, Barbaram hactenus a daemone mendaciorum patre fuisse agitatam : commenticium illam finxisse angelum , a quo saepenumcro confirmaretui csculo, ut ebat: talem in mea domo nullum sortiri locum , at longius exulare potius a mei domicilii limitibus : rcsipiscentiae horam adcssc, delictum aetati remissum iri, pro parentibus & ipsis apud optimum Principem intercessurum fide bona maritum: si v cro praefractius in flagitio 3 multis documentis cognito perduraret, Principem & qui a consiliis simi , citius nobis credituros , quorum cognitioni causa universa suisset commissa , quam dubiae lubricaeque fidei puellis , ex gustato ante biduum ceratorum condito,qudd tantopere sic cruciari finxissct, hoc genus daemonii haud dubie profligaturum fuisse maritum,s adsuit Sci. 3 a 3. Hac admonitione finita, discedit conjunx. Rcς interea in deliberationcm vocatur pucllis : inde lac rcquirendum sumendumque convenitur, quasi solidiora ventriculus non tolcrarct. OL fertur medius cantharus , duarum videlicet librarum medicarum quantitas, quem sine noxa cxhaurit: postridie integer cantharus intrito pane tritico absumitur,uti & reliquis diebub,quibus & ha locem & alia voravit., a . Haec omnia licet a meis palam silppeditarcntur, seorsum tamen comedit: tam difficulter a furtivi victus sui aptione solita abduci potuit, donec porro cibum omncm subministrari scrio ve

tarem, Diuili ou by Corale

192쪽

tarem , nisi quem in publica mensa cum reliqua familia palam iacunctorum conspectu cderet. Hic etsi nonnihil etiamnum tergiver-larctur, & me absente coram aliis comedero detrectarit: Id quod hactcnus in occulto secerat, domum rcvcrliis , publice ficri volo. Proinde cum illa strenuc ago praetcr morem : Fucum & impositiram eXprobro : Me cx aedibu, illam electurum, nec apud illustri1 si inum Principem pro delicto interccssurum minitatus. Ad hanc cantilenam incunctantor mensam accedens , quibuscunque cibis una cum meis familiaribus in omnium conspectu vescebatur citra noxam, quemadmodum & rcliquis quibus apud me adhuc in Oraba-rur , diebus. Elia quoque uxori clam satebatur, se frequentius va-vulasse, quod quum parentes mercium quarumcunque cssent insti-' tores, portioncsquc liborum & rerum esui gratarum frequentius

desideraremur, sibi imputaretur : Licci illa furtim abliguriisset in

alimentum Barbara .

g as. Quum vero hic dolus apud me dcicctus esset, qui veritatis adyta aperire studio & neminem laedorc, Clementillimae Principi supplicio , ne quid acerbius in Barbaram , Elsam & parentes statuerct, quod illae esicnt juvenculae, quibus publica punitio, sco lationis in posterum occasionem, vel gravius perditionis damnum dare posset: Vitricum adhaec excusassent illae, uti impolturae igna- .runa: Erga matrem vero, velut sceminam , cxornaret clementia

principem. Tainctii autem ob sceleris magnitudinem variae agitarentur sententiae, & quidem poenam arbitrariam merita fuisset mater cum filiasus: Connatae tamen suae commiserationis argu mentum hic quoque ostendit Clementissimus noster Princeps, remissoque flagitio luis sumptibus illas Unnam relcgari jussit, traditis ad magistratum literis, quibus cum illo expostulat terio , quod tam stupicle sibi a puclla sivisset illudi: Monetque, ut in posterum majori prudentia caveret, puellasque curaret vigilantius in Dei timore institui educarique: Et quicquid de Barbarae abstinentia

antea fuisset typis evulgatum Latine & Germanice, conquisitum studiose collatumque, palam in foro comburcrctur. Hoc cd: cto munitae Iuvenculae a meis avehuntur aedibus, 13 Maii, anno Is q. Haec laeta comoediae hujus catastrophe., 26. Unnam reversa Barbara , pelle & ingenio non prorIus mutato, cunctis persuadet, se quidem anica jfunium tam mulatis pertulisse mensibus, sed a doctoris Nicri essicacibus potioni-

193쪽

bus restitutam , ut jam per Dei gratiam appeteret eommederetisque : Se etiam sine ullo lcipionum adminiculo , grcssu, ii cedere firmissimo ex inunctionibus praeitainusimis per cundem Wicrum adhibitis. S a . Hic prosccto praetermittendum erat minime, quod a curatione Gctierosi Comitis a Niuwenar,&c. Adolphi. quidemque pietatis eximi ae conjugis Walburgae , domum re vcrius, ubi Barbaram lac petiisse potasteque intellexissem, in mandatis mihi ab illustrissimo Principe datum esse , puellis persuadeo, ut dortum Ba barae conlueto meo inungercm linimen o , quo in no dochii, &noa B A RB AR E tinneuoluesta 1 o anno rum ing/υ. alibi claudi mutilique illiti, si is mox abjectis sustentaculiς, libere sine ullo fulcimento abire solcnt. Ad hanc illinitionein annuit

194쪽

COMMENTITII S. 76T

Barbara : Itaque postridie bis soror Elia illam secibus olei vulgatis , cui ob fragantiam oles spicae guttam admiscueram' inungit: Quae postero die scipionibus neglectis prosilit, perque civitatem

hinc inde currit, quasi a mc restituta , & hoc nomine sibi pulchra. Hoc modo voluntarios claudos mutilosque sanare novi. f a 3..Prius vero quam similium impo Iturarum explicare catalogum pergam , memorabilem veri jejunii historiam , cujus antea memini, adjunctis breviter quibusdam aliis, interserere visum fuit; Ut exemplorum analogia in hoc argumenti genere, quilibet mentis non omnino praefractae, nec praejudicio scraptorum cstas ci- natus, promptior in nostram possit trantire lententiam. 6 29. Henricus ab Hasseit, natus quidem Haseidae, at in Nor-Wegiae oppido Berga degens, eximiae pietatis vir, tunc inculpati ucoelibatus , tam erga pauperes prosusus , ut quum in divendendis

pannis suam exerceret mercaturam, multo libentius pannum integrum aperuerit, secueritque gratis , ut nudi pauperes vestirentur, quam ut cum scenore aliis divenderet. Quum autem religio Romana commutaretur, transiretque in Saxonicam , & Norwegiae incolas crapulae nimium mancipatos cςrneret hic Henricus, nec

suae iunctioni hic respondere ecclesiarum ministros intelligeret, a quibus in concionibus palam audiebatur , j unio imitandum &Mosen & Heliam , videlicet quadraginta dierum abstinentia : AtDeum nunc tam diutini jejunii tot crantiam in hominibus minime Operari. Hic Henricus, uti omnis vitae dissolutioris , & potissimum crapulae juratus hostis , se concionatoribus quati Deo honorem derogantibus ,.& potentiam ejusdem extenuantibus nimis, opposuit, reipsa testatum volens, omnipotentiam ejus nequaquam imminutam aut concisam, sed parem nunc & in aevum , quemadmodum ab initio, perdurare. In nomine itaque Domini, ad ejusdem gloriam, gratia ipsitus sectus , jejunium tentat: in quo ubi triduum perstiti siet, tantum non fame opprimitur. Quare panis triticei buccam & liquoris liatilium ubi sumpsisset , utroque in ipso ae phago sive gula sensibiliter permanente, dies inde qua- 2 ῖδ .draginta & totidem noctes absquc ullius cibi & potus usu persc- IV m m

6 3 o. Exacto autem hoc tempore, illam panis & potus antea assumpti portionem crudam rursus per os rejccit. Caeterum ex tam

195쪽

diutina ab inentia mire suerunt vires labefactatae, ut lacte refocillari corpus oportuerit. Detecto hoc miraculo . ab illius provinciae gubcrnatore regio accitus, num tot dies sine ullius alimenti subsidio vixisset, rogatur: Huic veritatem consessis adhuc non

credens, rem novo cxperimento confirmari mavult gubcrnator.

Quapropter Henricum cubiculo inclusum, dies quadraginta asservari lubet vigilanter absque ullo victu : qui constanter hoc tulit sine itoxa, laetione virium minore quam antea. Nihil hic sibi aut

propriis tribuebat viribus: Sed quicquid id csset, soli Deo: a

ceptum serebat, cujus solius hoc erat opus, potcntia & honor. Obruine raram & plusquam humanam abstinentiam, atque etiam vitae innoccntiam , Numen Nor inegicum 1 multis nuncupata tur. Nulli erat addictus sectae. Negociorum vero suorum causa profectus Bruxcllam in Brabantiam , ob haercsios suspicionem ex debitoris sui accusatione captus , in carcere denuo continentur vivit j qui atque. Inde lata mortis sentcntia, ut scilicet combureretur vivus contatione tamen populo, praeter morem non prae-

Iecta) hic intrepide sine ulla saciei immutatione, supplicii locum petit: Ubi catena alligatus palo fascibus circumcirca horribili

aspectu inccnsis, putabatur circum palum velut in theatro ad existremum halitum discursurus. Scd quid fit λ In genua provolu-' tus , oculis in coelum levatis , serventer suas ad Deum sundit preces : Hinc surgens, in ipsas progreditur forti animo sine ullius tremoris indicio flammas , in cisdemque te demittit tam sedate , ut ab ipso moveri membrum vel articulum , dum flammis crude lissime devoratur , viderit nemo. Ex ossibus reliquiae inventae nullae, & supplicii locus a multis religiose habitus. Schorio Brabantiae praeside id contigit circa annum millesimum quadragesimum quit tum. Ex ore dignisIimorum fide virorum , qui Henrico conjunctius usi fuero, haec refero.

2 31. canonicus quidam Lcodiensis haud ita pridem dierum

Diunium. totidem continuum jejunium experiti conatus, ubi ad decimum

septimum pervenisset diem , tantam omnium virium sentit jacturam , ut nisi in cunctanter restaurante victu fuisset subventum ,

haud dubic interiisset.' 3 32. Puella quaedam Nicolaa nomine, Buchoidiae in Mona--- steriensi provincia degens, conscientiae morbo ita divinitus affecta Diuiti eo by Corale

196쪽

COMMENT 1 TII S. 763cta , ut hominum aversaretur conspectum, a matre caedebatur , quod egredi recusaret. Proinde ait: Me Deus percussit: Si maior adhaec me verberare pergat, quid tum factura tum p Inlomnis diu permansit, nec octodecim septimanis aliud gustavit quam pauca poma tosta, ptisanae vero cremorem bibit. Siquis inopinato accedens , ei loqueretur, nihil respondebat. Tanta erat macies, ut cervicis spina pelle solum tecta conspiceretur. Ex commilcrationc tandem divina , animi tranquillitatem affecuta, paulatim convaluit, Deum timens & mire modesta, qualis adhuc jam permanet superstes.s 33. Nec praetermittendum hic silentio, quendam in thoroco'ugali apud uxorem ab Hungaro nobili Heprehensum , & in

carcerem eapropter conjectum , ut fame enecaretur. Quo autem

cenae citiorem reus conlequeretur finem , gallina tosta per ostium ubinde ad ipsius demittebatur nares, ut eiusdem odore allectus , appetitu incitaretur majori: Re ipsa vero rursus destitutus, acerbiores daret poenas, non secus acra malus a labris sitientes anetιt aquas ratque eo cruciatu velocius interiret. Hanc supplicii formam quum sex perpessus suisset dies , scptimo inquisitioncsacta , deprehensus fuit supcriorcm brachiorum suoru in portionem exedisse. 6 34. Ad commentitia redeo jejunia. Τemporc Maximiliani Imperatoris , anno millesimo quingentesimo decimo , puella quaedam Augustie limulato jejunio, quasi nullo vesceretur cibo, sed divinitu sustincroaur, non modo quoscunque etiam prudentes viros, verum etiam ipsum Caesarem sesellit, sanctimoniae insignis opinione famola & celebris, ut etiam in templo peculiaris illi sedes sicclusa extruerctur , & manibus portaretur. Qui con secta. quae vocant, seorsum illi subministraret, quendam habuit: Et si quando esset exquirenda veritas, se consectis roborantibus investimentis tam indulti te reconditis antea muniebat, ut ad tres vel quatuor septimanas corpori sustinendo illa sussiccrent. Tandem Osic proditam ab emis Iis thorcoribus, quae nussa subsequi, ubi 'nihil assumitur alimenti, nemo non novit, quidam asserunt: Alii Ducita ipsius dolum clam per rimam observatuin, suisse dete-

197쪽

citim putant. Sunt qui dicant, fuisse scortum , & vix cum amasio submersionis poenam fuga praevertisse. 5 3s. Huc reserendam sentio historiam de puclla quadam nominu Margarita in villa Roed prope Spiram commorante , circa annum I s a. ob jejunium plusquam biennale celebri, ejusdem sere cum nostra Barbara aetatis: Quam prius omnem avor satam cibum , postea & potum scribunt, nec tum urinam reddedisse Qualiquam vero Rcgis Ferdinandi iussu circiter dies duodecim fuissct observata : Fucum tamen latuisse , tcstimonio mihi crunt, uae sequuntur documenta. Primum, quod circa aetatis annum ccinurin inchoarit abstinentiam , atque in decimum tertium continuo perseverasse narretur , pro ea aetate tamen, statura & habitudine justa, & pro rustica , vultu non illibcrali, potissimum post diutinum capitis & ventris dolorem, qui corpus es vires magis consumere debuit, & remorari inde justum staturae incremcntum,& faciei venustatem. Haec profecto nequaquam cohaerere , lupra ex Hippocrate demonstravi. Qui enim crescunt, calidi innati habent plurimum: Plurimo igitur indigent nutrimento , corpus alioqui consumitur. Humidum siquidem nativum ab cdaci calore exhauritur perditurque , nisi is effrcnis coerceatur aluncto familiari. Hinc omnium minime jdunium sustinent Ruscemodi aetatis pueri. 9 36. Pro caloris etenim modo alimentorem proportio Ecquantitas , nullo alio quam natura monstrante, constituitur. Secundo habct historia, e naribus & oculis copiose scum interdum fieret humores profluxisse. Quod cmnino fieri nequit: Ubi etenim nullum alimentum , nulla materia , ibi ecessario nulla consequuntur excrementa. qualia habeo narium mucum & oculorum lachrymas. Eodem pertinet & tertium argumentum , quod toto corpore scabie & pustulis phlegmaticis laborasse scribatur. Et hoc malum excrementitium est, in quo corpus paulatim magisi absumitur: Originemque ducit cx pituita salsa, crassa ac lenta, aut etiam bile atra , Galeno teste. Quomodo autem ejusmodi so . deS ex corpore cxpeIli queunt continuo , si earundem desit sommcx assumpto alimento p Quinimo ex Hippocratis nostri sentcntia , contestante & ipsa cxperientia , morbi quicunque ulcera. sunt, & super reliquum corpus eminent, eos simul cum medica-

. mentis,

198쪽

COMMENTIT II S.

mentis, etiam fame curare Oportet: Siquidem fames exiccat, ulcera autem exic tioine egent. Accedit quarto, quod eam somnu in coepisse naturalem & quietum addatur. Nec hoc fieri

potuisse, ut citra cerebri ex assumpto alimento irrorationem, talis consequeretnr somnus, mecum asserent cuncti naturalium rerum periti, qui ex bcnigno alimenti vapore ad caput delato, & cerebri temperie condensato, somnum gigni naturalem sentiunt. Si itaque oculatius illa fuisset obscrvata, aut in ipsam vigilantius inquiti tum , quin impostura fuisset manifestata , dubitarc nolo. Nec desunt, qui in vestimenti fimbriis libum ad famem tollcndam dextro conlutum, sui sic visum, dicant. 6 3 . Celebratur sinat liter puella quaedam annos nata duodecim , quae in Tulliensis territorii ulla Commerciaco , tempore Lotharii Imperatoris circa annum 822. post sacram communionem in Paschali solennitate a lacerdote susceptam , primum per decem menses a pane,dcinde ab omni cibo & potu per triennium abstinuissc narratur. Idem hic responsum volo, quod in proximis jejuniis com mcntitiis: quemadmodum & ad illud non absinule, quod Pogius Florentinus Romae, sub Nicolao octavo pontifice in Gallo quodam sacerdotc accidisse refert.

6 38. Hoc argumentum , fraudulentae abstinentiae exemplo, raraque impostura memoratu dignissima exornare volui, ne tam facile posthac omni crodatur spiritui, nec prodigiosarum rerum narrationibus tam pronae semper offerantur aureS. Circa annum Is 46. Estingae inducatu tricia burgico puella nomine Margareta, Ioannis Ulmeri filia ex gravi morbo & vehementioribus ventris cruciatibus adeo se intumuisse finxit, ut ventris moles universam faciem obtegere, ac in circumserentia decem palmas excedere,ci multis visa sit. Divcrsi autem generis animalia se querc-batur alcro suo sanguine in ventre , cum tamen se nec comedere, nec bibere quicquam, sed tantum pharmacopolarum consectis &fructuum odoribus interdum recreari assereret. Ab iis qui lecto adstabant,auditae sunt multiplicium animantium voces,gallorum cantu S, gallinarum coccyzationes, anserum strepitus , latratus canum, ovium balatus, porcorum grunnitus, ac quod admirabilius est, boum mugitus hinnitusque equorum , atque animalium multorum homines magnitudinc superantium clamores: a quorum

199쪽

motionibus vexationibusque intolerabilibus mirum in modum

se torqueri, dolenter reserebat. Eduxit admirandae magnitudinis vermes atque serpcntes ex latere circiter centum quinquaginta, ut miraculo fidcm faceret.

g. 39. Rei igitur inauditae rumor quum non modo per ur-bcin & loca vicina , sed etiam per totam fere Germaniam increbuisset, ab exteris quotidie confluentibus ob prodigium , dccommiseratione astectis tanta virginis mole coni poeta, amplis frequentibusque est ditata muneribus. Consilium a medicis &chirurgis quae Muru : Ad eam quoque Caroli quinti Imperatoris & Fcrdinandi Rom. regis medici cum aliquot nobilibus accessere , qui tamen nihil deprehendere suci potuere. Verum ubi jam circiter quadriennium hujus tragoedi ae specta culum durasset, ac dolores intendi indics viderentur, magistratus num commiseratione , an sinistra sulpicione motus, me latet accitis puellae parcntibus sciscitatur, num ex medicorum consilio filiam icctione ventris a tam diris cruciatibus liberari cuperent pCui patcr vir bonus ac innocens respondit, filium divinae bonitati & legitimis modicorum remediis committendam. At omnibus modis restitit mater mali conscia, divinam ultionem illi minitata, si filia adhuc juvencula enecaretur. Ad quam etiam missi,

qui admonerent, cam saepenumero medicorum desiderasse operam : Hos nunc adesse , ut morbi inclementiam quibuscunque modis auspicio divino, aut tollerent, aut certe lenirent. Verum

illa a matre instituta, respondit, se morbum & crucem a Dco sibi impositam, ex divina gratia pari constantia citra ullam mediis corum opem laturam , qua Jam quadriennium sortiter pertulisset.

9 o. caeterum magistratus, accepta patris responsione, Doctori medico Sc tribus chirurgis cum obstetrice, ut puellae ventrem lcctione tentcnt cxaminentque, serio mandat. Quare bidicto obsecuti, cubiculumque ingrcssi, puellae tumidae fasciis-quc linteis ligatae , acclamanti, cietraxere tegmina: Ferroque adhibito , ventrem miro artificio fabricatum cum variis arcubus , quibus ventris rotunditas conservabatur, Sc pulvinaribus ac reliqua levi matcria suffultum deprchenderunt. Hoc per obstetriccm detracto, apparuit puella omnino nuda, corpore

. . Optime

200쪽

COMMENTITII S. 76Zoptime compacto. 8c supra modum formoso Fraude cogi. ita, parcntes & filia cum aliis doli coniciis quibuscum noctu co- cssisum erat, ac munera ab exteris oblata , egregie dilapidata ) in carcerem ducti, quaestionibus subditi sunt. Vcnter in praetorium ad rei memoriam delatus, asservatur. Mater ad veritatis consellionem torturis adacta , instinctu Sathanae &auxilio, quicquid id esset doli, se annos quatuor construxisse causa lucri, fassa est. Condemnata igitur, fracto prius collo , palam cst flammis absumpta : Filia autem, perforatis prius ignito serro genis , muro inclusa, ad perpetuos damnata carceres : Pater , qui 1c ab uxore & filia aci illum diem , quo flagitium manifestaretur, dcccptum fuisse, sancte affirmabat, libere dim .sius , quemadmodum & cx reliquis captivis plerique insontes inventi: Alii vero pro delicti gravitate puniti. Α ΑΙ. Huc non immerito accedat id quod de quadam virgine Anglicana refertur, quae ob continui jejunii famam , numinis loco habita observataque est, ut Angli non alio nomineiIlam nuncuparint, quam Holi met de Rem, hoc est, sacram virginem Cantuaricntem. Haec si quando cibanda esset, ante summum altare in templo provoluta in genua , panem misi alem ex alto quasi coelitus descendentem ad ipsius os in alimoniam sumebat, aliis in templi parte postica miraculum rcligione sin pilari, imo ad stuporem spectantibus. Hac sola spirituali escaustontari se, &bona frui valetudine , citra ullius victus accessionem , gloriabatur: Interim& insignem quoque vitae inoocentiam sanctitatemque prae se serebat, ut tam a Rege & regni primoribus , quam ab aliis clus vis ordinis hominibus religiose visitarctur. Nec cxigui tomporis , actus bujus fuit epitasis. At quid fit λ Quemadmodum justissimus Deus ad quarumcunque illusionum sacrarum praestigias non perpetuo connivere solet, sic tandem & huic fabulae catastrophem statuit. a. Quapropter sinistra sulpicione Regi injecta , cx ejus dem mandato in illam inquiritur. Legati regii monasterium,ubi illa tunc temporis morabatur, ingrcili, religionis ergo eo pervenilla putabantur. Verum ab iis seclusa mox , custoditaque ,

famem ne triduum quidem perpeti valuit: Sed quae infirma est mulicrcularum conditio, dolum haud dissiculter est consessa:

panem

SEARCH

MENU NAVIGATION